Praefatio
Liber Secundus
Liber Tertius
Liber Quartus
Libri V-VI
1

LIBER PRIMUS.

Ad N. T.

Quod per litteras a me petis, ut de mea peregrinatione ad te scribam, omnia ex animi voto contigissent, si tuo complexu frui potuissem, quem si semel nactus ero, nunquam me patiar a te divelli. Nam cum Adriatici1 maris littora post difficilem navigationem legissemus, Venetiam appulimus, omnium fere gentium vel potius2 orbis universi portum communem, quia non modo adspectu et hospitio peregrinorum Veneti delectantur, sed etiam illic summa cum libertate vivi potest; et cum caeteris civitatibus et regionibus civilia bella aut tyrannorum metus aut vectigalium acerbae exactiones aut studiorum cujusque3 molestissimae inquisitiones impendeant, haec sola propemodum civitas omnibus his servitutum generibus immunis et libera mihi videtur. Quo fit, ut illuc4 undique confluant, qui summa cum libertate ac tranquillitate5 vitam agere decreverunt, seu ad mercaturam seu ad opificia seu ad otia liberis hominibus digna animum adjungant. Percommode vero accidit, quod cum litteratos homines ac virtutis studiosos conquirerem, Paulum Coronaeum nactus sum, qui per omnes urbis angulos litterarum et antiquitatis monumenta omnia studiose investigabat seque litteratissimis hominibus et illos sibi arctissima societate sic conjunxerat, ut domus ejus sacrarium Musarum ac virtutum haberetur. Et quoniam corporis habitu admodum tenui ac viribus imbecillior erat, quam ut maris jactationes aut longas peregrinationes6 ferre posset, at incredibili desiderio teneretur, diversarum gentium linguas, studia, ingenia, mores, virtutes percipiendi, ac convictum domesticum adsciverat, homines peregrinos Fridericum Podamicum, Hieronymum Senamum, Diegum Toralbam, Antonium Curtium, Salomonem Barcassium7, Octavium Fagnolam8, qui tametsi bonarum artium instructissimi essent disciplinis, singulari tamen quisque scientia caeteris praestare videbantur. Cura autem in aedibus Coronaei simul habitarent, ex omnibus fere orbis regionibus si quid novum aut scitu dignum contigisset, facile ab amicis, quos Romae, Constantinopoli, Augustae, Hispali, Antwerpiae, Lutetiae conquisierant, litterarum 2 ope intelligebant. Nec vero solum urbanitate sermonis ac morum suavitate, verum etiam innocentia atque integritate tanta vivebant9, ut nemo tam sui similis quam omnes omnium viderentur; quippe nulla contentione verborum aut vincendi10 cupiditate, sed omnes studio discendi ferebantur, itaque omnes cogitationes ac studia ad verum decus traducebant. Illud autem optimum, quod Coronaei domus cum infinita librorum ac veterum monumentorum varietate ac copia, tum etiam instrumentorum seu ad musicam seu ad omnes artes mathematicas refertissima esset; nihil tamen rarius mihi visum est, quam pantotheca quadrata sex pedum. Divisio cujusque pedis in sex apothecas numerum ex quadrato triginta sex in se ducto conficiebat capsulas 1296. Senarium autem selegerat, quod is numerus solus inter reliquos11 perfectus esset ac latissime in universa natura pateret, non modo ad plurium animantium aetates, quae in hoc numero terminantur, verum etiam quod in tota natura sex corpora tantum sint perfecta, sex tantum colores simplices, sex sapores simplices, sex harmonici concentus, sex tantum metalla simplicia, sex locorum situs, sex etiam sensus cum sensu communi.

1. Alius: Hadriatici2. Alius: totius3. Alius: cuique4. Alius: illic5. Alius addit: animi6. Alibi: peragrationes7. Alius: Barcassum8. Alius: Tagnolam9. Alibi: vigebant10. Alius: vivendi11. Alius: digitos.

Pantothecam ex olea i.e. ex incorruptibili prope materia fabricari jusserat, ut mundi universitatem ejusque suppellectilem et omne instrumentum contineret. Principio imagines sexaginta1 inerrantium siderum, deinde planetarum, cometarum similiumque impressionum, elementorum, corporum, lapidum, metallorum, fossilium, stirpium, animantium quaeque nancisci poterat, ordine2 quaeque suo aptaverat. At quoniam stirpium et insectarum omnium forma exiguâ pantothecâ nec contineri nec haberi propter raritatem poterat, picturâ vel scripturâ vel genere quaeque suo capsulis denotabantur, ut rhinoceros, caper3 indicus hisque similia. Caetera vel inferri curaverat vel illata coëmerat.

1. Alii 48 aut 84; alius plane numerum non addit.  2. Alibi: genere3. Alius: cobras et ad marginem: cuber; alius: cabras.

Seorsim autem stirpes integras aut radices grandioribus chartis contentas habebat, sic tamen, ut particulam stirpium et animantium quaeque capsulae continerent, eo tamen ordine, ut extrema primis, media utrisque, omnia omnibus apta serie cohaererent, quippe terram inter et lapides argillam et cretam utriusque1 naturae media collocarat, inter aquam et adamantes crystallum, inter lapides et metalla pyritem sive2 marcasitharum genus, inter lapides et plantas corallium, inter animantes et stirpes ea quae zoophyta dicuntur, inter animantes aquatiles et terrestres amphibia, inter aquatilia et volatilia pisces volatiles, milvum inquam et loliginem, inter volatilia et terrestria bruta vespertilionem.

1. Alibi: utrisque2. Alius legit: sed margaritarum genus inter etc.

Sic autem compleverat pantothecam, ut sex coloribus simplicibus capsulae distinguerentur ad memoriam firmiorem1, et adversa luce ita collocarat, ut 3 omnia facile perspicerentur, nec enim ad angulos rectos dirigebatur, ne quid ex capsulis excideret, nec rursus in plano jacebat, quo minus lucis reciperet, sed hypotenusae2 modo innixa parieti species omnes eminus intuenti reducto velo proderet, ut3 temporis diuturnitate singula saepius legendo fideli memoriae commendarentur. Et quidem in eo tantum profecerat Coronaeus, ut omnes loculorum4 species animo comprehensas haberet: quae utilitas non modo in iis quae pantotheca continebantur, sed etiam in rebus omnibus quas audiret et legeret se ostentabat5. Neque enim scribendo vel loquendo tempus terebat, ne tantundem de valetudine detraheret, sed audiendo, disserendo, meditando judicii vim acerrime sibi comparaverat; et cum cibum caperet, aderat anagnostes, qui tantisper aliquid legeret, dum fames et sitis commodius jucundiusque expleretur nec ullis sermonibus obrueretur6. Neque vero Peripateticorum in morem7 ambulando disserebatur, quia corporis motum judicio ac memoriae officere putabat, nec Stoicorum qui stantes disputabant, quod diu sine taedio et articularis morbi periculo fieri posse negabat, nec Academicorum cubantium more, quod mollitiem ac somnum exciret8, sed sedendo. Me vero anagnostem inter domesticos asciverat, Romanorum morem secutus, qui etiam inter epulas lectionibus9 rerum memorabilium animos una cum corporibus pascebant. Sed cum Romani10 non satis accurate rem propositam eodem momento definirent, Coronaeus in sequentem diem, si quid difficilius occurreret, quaestionem differebat, ne quis imparatus sententiam eam diceret, a11 qua discedere incongruum12 arbitraretur. Ipse vero compendiosissimis notis, ut olim13 ταχύγραφοι, omnia14 fere excipiebam et excepta seorsim describere solebam, quod cum aliquamdiu15 fecissem, multas de natura quaestiones, multas etiam de mathematicis, de legum praestantia, de optime genere civitatis, de medicina, de fide historiarum collegi. Nulla tamen disputatio uberior aut argumenti praestantia dignior mihi visa est, quam quae ab Octavii navigatione initium duxit.

1. Alibi: faciliorem2. Alius: hypothemati3. Alibi: et4. Alius: locorum5. Alibi: ostendebat6. Desunt haec proxima verba in alio codice.  7. Alius: in modum8. Alius: afferret9. Alibi: lectione10. Alius: amici11. Alius: aut12. Alius: congruum13. Alibi: quondam14. Alibi: verba15. Alius: aliquando.

Cum enim Coronaeus ad coenam una cum iis quos diximus consedisset et ego1 Phaedonem Platonis, quem antea legere coeperam, persequi jussus eum locum attigissem, quo Socrates Aegyptiorum cadavera tanto artificio condita fuisse diceret, ut incredibile tempus a putredine vindicarentur, Octavius petiit a Coronaeo, ut locum relegerem, quod a me factum est. Nam consequentia aeque ac praecedentia2 pertinent3 ad immortalium animorum vim ac potestatem, de quibus copiose ab illius superioribus diebus disputatum erat. Hic igitur CORONAEUS: Non satis, inquit, de animorum immortalitate nobis disseruisse videmur?

1. Duo haec verba desunt in aliis codicibus.  2. Alibi: antecedentia3. Deest in uno codice, sine dubio per lapsum manus vel memoriae.

4 Plus, inquit SALOMO, quam satis est inter nos ipsos, quibus etiamsi nullae demonstrationes exstarent, persuasa jam pridem est immortalitas animorum et sempiterna bonis praemia, supplicia sceleratis decreta.

Ego vero, inquit TORALBA, utilissimum duco, perspicuas1 omnium rerum et earum praecipue, quae ad pietatem pertinent, demonstrationes exquirere, ne ab Epicuraeis rerum divinarum irrisionibus2 imparati offendamur.

1. Alius: perspicuitatem2. Alius: irrisoribus.

Tum SENAMUS: Multos Deorum contemptores, plures etiam qui nihil a belluis nisi figura differunt1, Epicureum tamen adhuc reperi neminem, i.e. qui Deos nulla praemiorum spe religiose coleret, qui frugalissime ac temperatissime viveret2, qui continentiam, justitiam, fidem, morum integritatem, ut Epicurus, amplecteretur3 mortales tamen animos crederet, nec ullum ab immortali Deo negotium cuiquam impendere arbitraretur, qui demum4 summum hominis extremumque bonum non in corporis voluptatibus, sed in animi excelsi tranquillitate collocaret serena.

1. Alius: differrent2. Laertius in Epicurum; Seneca in epistolis passim.  3. Alius: amplexaretur4. Alius: denique.

Tum TORALBA: Demus Epicurum his omnibus virtutibus excelluisse, quid tamen illi profuerunt, cum divini numinis metum et venerationem quasi securi quadam a radice amputaret? Nam sublata praemiorum spe, sublata numinis ac poenarum metu, hominum inter homines societas nulla stare potest; quis enim fidei et1 justitiae locus esse potest apud eos, qui nihil nisi testem aut judicium metuant? Fuit itaque in Epicuro ficta opinio integritatis, cum adversus Deum immortalem tam injustus esset2, ut omnem illi justitiam eriperet, i.e. praemiorum ac poenarum potestatem, neque enim aliam ob causam libros de religione3 scripsit, quam ut Diagorae ac Protagorae poenas effugeret.

1. Alius: aut2. Alius: est3. Alius: religionibus.

Tum SENAMUS: Quid est igitur, quamobrem ab aliis sectarum generibus ad Epicureos plerique deficiant, ab Epicureis tamen ad alias nulli redeant?

1CORONAEUS: Non magis mirum videri debet, quam ex viris castratos quidem posse, sed ex castrato virum fieri neminem, ut a pudicitia molles sunt et faciles aditus ad impudicitiam, reditus vero ad pudicitiam omnes interclusi2 obsidentur3.

1. Alius addit: Tum2. Alius: reclusi3. Deest in alio codice.

Tum1 OCTAVIUS: Meminisse juvat periculorum praeteritorum, ac Neptunum procul a terra spectare furentem2, ut ab hominis istius teterrimi cogitatione quam longissime discedamus, nam

me tabula sacer
Votiva paries indicat humida
suspendisse potenti
Vestimenta maris Deo3,

5 ut lyricus ille scribit. Quae enim4 ex Phaedone Platonis mox legit anagnostes, recordationem mihi excitarunt periculosissimae navigationis, quam nisi molestum esset, libenter vobis enarrarem.

1. Alius: Posthaec2. Horatii Epist. I, 1.  3. Horatii Carm. Od. I, 5.  4. Alius: etiam.

CORONAEUS: Quis non libenter Octavium audiret?

1OCTAVIUS: Cum in Aegypto urbem Cairam, quam incolae a civium multitudine et urbis magnitudine gallinam incubantem interpretantur, et circa urbem pyramides antiquas lustrarem, Genevensis quidam empiricus, quem mihi socium adjunxeram, persuasit, ut Amomiam2 legeremus; sic enim appellabat Aegypti cadavera, quae antiquitus amomo, cardamomo, sala, aceto, melle, myrrha, aloë, nardo, cassia3, resina caeterisque id genus venenis a putredine vindicantibus condita et macerata diu fuissent, quorum cadaverum tantam vim subesse affirmabat4, ut morbis fere omnibus mederentur. Ego tametsi hominibus empiricis dubia fide assentior5, ei tamen acquievi et uterque utriusque ope inter pyramides, quam plurimis erutis sepulcris, cadaver obvolutum corio bubulo detraximus. Sub corium innumerabiles fasciolae densissimisque lini replicationibus singulae singulis adjunctae, nec ulla sui6 parte detritae, inauratam cutim contegebant; aurum enim, ut minime ignoratis, a corruptione non cadavera modo, sed etiam ligna, metalla caeteraque diutissime tuetur. Caro ipsa cum cute flavescens ac fusca e duritie ac hypostasi videbatur, qua saccharum vetus Creticum: interiora visceribus exenteratis siccissima et in cordis sede imago lapidea insculpta, nomine Isidis, Aegypti quondam reginae, cujus sepulcrum est in urbe Nysa superioris Arabiae et in marmorea columna7 hoc epitaphium insculptum8:

Ego Isis sum Aegypti regina
A Mercurio9 erudita;
Quae ego legibus statui,
Nemo solvet;
Ego sum mater10 Osiridis,
Ego sum prima frugum inventrix,
Ego sum Hori11 regis mater;
Ego sum in astris canis refulgens;
Mihi Bubastis urbs condita est.
Gaude, gaude Aegypte,
Quae me nutristi!

Sacra Isidis abrogata sunt, ni fallor, Constantini Magni dominatu, ex quo constat, cadaver illud ante MCCC annos conditum fuisse, et fieri potest, ut ante annorum duo triave millia sepultum fuerit. Erat autem virile cadaver et plane inodorum ob nimiam siccitatem. Nam muliebria cadavera foetorem ac putredinem 6 contrahere potuissent12, tum quia foeminarum adeps et pulpa plenior ac humidior est, tum etiam quod virginum ac mulierum, quae senecta nondum contabuerant cadavera, non ante triduum pollinctoribus et pharmacopolis permittebantur13, ne stuprum cadaveribus inferrent, ut quidem apud Herodotum legistis.

1. Alius addit: Tum2. Alius: Ammoniam3. Alius: Caesia4. Alibi: inesse confirmabat5. Alibi: assentiam6. Alius: sua7. Alius: tabula8. Alius: inscriptum9. Herme scilicet trismegisto.  10. Mulier s. uxor.  11. Alius: Ori12. Alius: contrahunt facilius13. Alius: promittebantur.

SALOMO: Incredibilis ista libido mihi videtur.

CORONAEUS: Pleraque apud Herodotum fabulosa leguntur, quae Plutarcho adversus eum1 scribendi occasionem praebuerunt.

1. Alius: Herodotum.

FRIDERICUS: Cum a sceleribus istiusmodi abhorreamus1, incredibilia putamus, quae temporis diuturnitas verissima comprobavit. Ac ne longius2 ab hac urbe progrediamur, Malatesta nescio quis princeps Ariminensium avorum memoria nobilem cujusdam Germani comitis uxorem, cum religione obligata Romam iter haberet, hospitio excepit, sed cum oblato illi stupro nullis blanditiarum illecebris, nulla vi adhibita pudicitiam eripere potuisset, gladio crudelissime jugulum clausit, ut quam in vivente non poterat, in truncato et quidem cruento cadavere3 libidinem satiaret.

1. Vide Joh. Pontanum Bandellum.  2. Alius: Ne longe3. Alius: corpore.

CURTIUS: Non in Aegypto aut in Italia tanti sceleris immanitas resedit, sed in Galliam usque pervasit. Ipse quidem vidi Tholosae chirurgum, qui in cadavere mulieris, peste mortuae, dicebatur nefariam libidinem explevisse καὶ ἄρθρα ἐν ἄρθροις ἔχων, ut jurisconsulti verbis utamur, deprehensus flammis ultricibus stupente populo addictus fuisse, quae quidem Herodoti scripta satis confirmare videntur.

SENAMUS: Plutarchus patriae decus ac dignitatem, quam Herodotus acerbe sugillarat1, cum tueri vellet, Herodotum contumeliose accepit2, qui tamen a M. Tullio historiarum3 parens est appellatus. Et quidem ea quae apud Herodotum plerisque fabulosa videbantur, temporis diuturnitas verissima comprobavit, ut quae de lycanthrôpia Nerviorum deque ventorum eruptione4 etiamnum hac aetate usitata comperiuntur, quae itidem de maritandis puellis, ut ex formosarum pretio deformes dotari possint, translatum est in potentissimam ac florentissimam rempublicam Sinarum.

1. Alius: jugularat2. Alius: excepit3. Alibi: historiae4. Alius: emptione.

CORONAEUS: Audiamus igitur Octavium caetera persequentem.

OCTAVIUS: Vobis cadaver ipsum ex istis1 sepulcris erutum obtulissem, 2si mihi per Tritonios daemones licuisset. Cum enim domum cadaver importari curavissem et in arcam quasi palladium surreptum condidissem, Pistacus mercator, qui onusta nave ventorum opportunitatem in Alexandriae portu exspectabat, quo quidem me receperam, ut in Italiam post diuturnas peregrinationes redirem, vectores acciri jussit, ut vela facerent spirante Vulturno. Ego repente arcam in navim; et quia navigium erat capacissimum, magnam nautarum et vectorum multitudinem admisit. Est enim, ut scitis, Alexandriae 7 civitas populosissima et mercatorum peregrinorum multitudine abundantissima. Cum portu solveremus, flabat Vulturnus, quem Graeci Euronotum, ni fallor, Aegyptii Syrochum a Syria, unde spirat, Horatius3 album Notum vocat, illamque serenitatem nobis invexit, quam ille describit hoc versu:

Albus ut obscuro detergit nubila coelo
Saepe Notus

qui ab Homero eodem sensu ἀργέστης vocatur.

1. Alius: ipsis2. Pro sequentibus alius ita legit: et in arcam quasi Palladium surreptum condidissem, Pistacus etc.  3. Horatii Od. I, 7.

CURTIUS: Idem tamen Argestes1 nostras Galliae Narbonensis regiones tanta vi quatit, ut saxa volvere, silvas et domos eruere consueverit, quem incolae etiamnum Albanum vocant, eodem quo a majoribus nostris nomine appellatum fuisse scribit Plinius.

1. Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.

OCTAVIUS: At vim ejus venti principio leniorem ita progressu temporis percipimus vehementiorem, sed cum longius ab omnibus littoribus abessemus, Circius inter Coros omnes rapidissimus, qui ob id ab Homero ἀργέστης δυσαὴς1 appellatur, Vulturno plane contrarius tempestatem excitavit, unde commoti fluctus tanto impetu latera navis quatere inceperunt, ut contractis velis jacturam2 facere cogeremur mercium graviorum. Jam procella diem noctemque navigium afflixerat, cum desituram nautae sperarent, quia tempestatem validiorem eo spatio finiri, rarissime biduum, nunquam triduum excedere affirmabant; multo violentius tamen quam antea fluctus intumuerant, contrario flatu conspirantibus ventis.

1. Eustathius in Odyss. lib. 3.  2. Alius: jactum.

SENAMUS: Didiceram ab Aristotele1, ventos impetu contrario simul numquam spirare.

1. Aristoteles, in problem. Sect. de ventis.

OCTAVIUS: Hoc forsitan Aristoteles scripsit in umbra Lycei, non in scholis nautarum, qui gravissimas procellas non aliter quam contrario ventorum flatu cieri tradunt. Hinc1 illa Maronis:

Una Eurus Notusque ruunt creberque procellis
Africus:

Item Horatii:

Nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus;

Item Virgilii:

Luctantes ventos tempestatesque sonoras;

Nec aliter Homerus Africum et Aquilonem conspirantes facit:

ὡς δ᾽ ἄνεμοι δύο πόντον ὀρίνετον ἰχθυόεντα,
βορέης καὶ ζέφυρος.2

Quae cum satis intelligeret nauclerus, qui nos antea forti animo meliora sperare jusserat3, attonitus et, ut ait ille,

Victus violento navita Coro.

8 omnes ad vacuandam navim compulit, quae continuis fluctibus complebatur. Cum autem vehementi jactatione fracta corpora laborem refugerent, jactis anchoris, unumquemque ad preces divinas gemebunda oratione excitavit. Qua voce exaudita quidam Florentinus Catharinam Senensem, alius virginem Lauretanam, huic civitati notissimam, plerique Nicolaum, alii Clementem appellare, nonnulli vero lugubri voce canere: „Ave maris stella“ etc., Graeci mercatores vulgari sermone σῶσον ἡμᾶς κύριε, ἐλέησον ἡμᾶς, εἰςάκουσον δέσποτα, Judaei suum שְׁמַע אֲדֹנָי saepius ingeminabant, Ismaëlitae Alexandrini: Ejuche nahbudu, alla, alla, alla, malah, ressulala4. Venetus quidam sacrificus in cista vitrea circulari hostiam consecratam flexis genibus e sinu extollens, inquit:

O salutaris hostia,
Quae coeli pandis ostia5.

Caetera nostis. Calaber nescio quis clara voce erumpens: A te solo, a te o dio peccato habbiamo, il soccorso non gia della creatura, ma del grand dio: habia pietado6 iddio di noi mortali ciechi. Massiliensis7 mercator:

L’ esprit, si Dieu le mande,
Souffle tempestueux,
Et s’ enfle en la mer grande
Le flot8 impetueux;
Mais si a-t-il besoin,
Crians à Dieu lamentent,
Subit il les met loin
Des maux qui les tourmentent,
Fait au vent de tempeste
Sa fureur appaiser,
Fait que la mer s’ arreste,
Fait les ondes cesser,

et caetera, quae non memini. Ego cum vota in periculis adeundis semper efficacissima fuisse intellexeram, in ora procumbens ab9 immortali Deo veniam flagitiorum precatus, votum feci, si periculis ereptus in portum incolumis invaderem, diem illum annua festivitate me consecraturum. At Hispanus miles ingenti fluctu madefactus Deum consuetis Hispanorum contumeliis nefarie execrabatur: In despecho etc. Non dicam caetera: malgrado etc. pere etc. et: à la virgen sa madre; postremum illud subjecit: no es poderio che sia comparado à el diabolo, insanum carmen illud cogitans:

Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo.

Quae scelera cum audiisset mercator quidam, ira motus nauclerum compellavit, ut tantam impietatem maledici supplicio ac jactu vindicaret, alioqui futurum ut omnes ob unius flagitia perirent.

1. Alius: Secundum2. Alius: jussit3. Homeri Il. X, vs. 44. Alius Codex: eiache nohbuem, eiache nostinu, allah; alius: ill alah resullala5. Alius: ostium6. Alius: pietà7. Alius: Massal ensis8. Alius: les flots9. Alius: et.

9 SALOMO: Veteres oborta tempestate, si precibus sedari non posset, sorte jacta demergebant eum, in quem sors cecidisset. Sic enim vate Jona demerso, cui sors obtigerat, tempestates repente conquieverunt; idem futurum fuisse de Hispano opinor tot ac tantas contumelias in Deum evomente, atque utinam mos ille in usum revocaretur; sed quoniam sors in potentissimum saepius, nunquam tamen nisi1 in meritum2 cadebat, qui suorum satellitio stipatus sacrarum sortium fidem eluderet, ideo3 sortes nauticae desierunt. Sic tamen confirmo nisi suo scelere periturum neminem, quin etiam saepe fit, ut unius integritas reliquos a praestantibus periculis eripiat, aut solus a naufragiis, ab incendio, a popularibus morbis eripiatur.

1. Deest, ut videtur, raro2. Alius: merentem3. Alius: ob id.

OCTAVIUS: Cum frustra preces fudisse videremur, bonus genius nauclerum impulit, ut Aegyptia cadavera, si quae in navim invecta essent, demergi juberet, capitis indicta poena. Hoc ego1 edicto perterritus et ipsa noctis caligine tectus cadaver de arca detractum in mare dejeci, sed ita ut nemo senserit. Derepente ventorum vis conquievit ac secundis ventis salvi in Cretam pervenimus. Hic venerabili2 canitie senex expansis ad coelum manibus, immortali Deo gratias agens, caeteros suo exemplo impulit ad laudes divinas. Nos vero voti memores hoc dithyrambo lusimus:

Nunc effunde Deo carmina suavibus
Linguis ô sacra, qui3 littora fluctibus
Ereptus gracili succutiens pede,
Miraris fremitus aequoris ardui.
Vos impura procul numina cedite.
Praestanti maris ac terribili Deo
Qui suprema ferit sidera vertice,
Qui moles aqueas sustinet in globum
Suspensas liquida materia . . . . . .
Constringente sinu pondera terrea
Conspirant Zephyri Corus4 et Africus
Vulturnique leves et gravis imbribus
Auster qui rabidis flatibus undique
Tempestatis ab imo rapidae5 vado
Tetram colluviem crebrius excitant.
Tunc6 immane strepens et gemitu gravi
Auras7 verberat et fervida confluit
In naves aqua nautis trepidantibus.
Sed si quis metuens Te precibus sacris
O ter magne Parens aequoris invocet,
10 Extemplo revocans Halcyonum quiem8
Nautas incolumes littore collocat
Qui claris geminant cantica laudibus.
1. Alius: enim ... dejecit2. Alius: venerabilis3. Alius: per4. Alius: Eurus5. Alius: stupida6. Alius: Tum7. Alius: Aures8. Alius: quies.

SALOMO: O si periculis erepti omnes in hunc modum immortali Deo gratias agerent! Sed ingratorum spes tabescet, ut divinissime scriptum est a sapientiae magistro.

OCTAVIUS: Ego senem illum, qui diuturno navigandi usu caeteris prudentia mihi praestare videbatur, rogavi, cur nauclerus Aegyptia cadavera1, si qua illa2 fuissent, immergi jussisset? Illud mihi reposuit, cadaverum Aegyptiorum vectura tempestates semper cieri, cujus rei fidem toties exploratam asseverabat, ut nauticis Aegyptiorum legibus cadavera transvehi sanctissime prohiberentur; eum3 enim, qui contra faceret, mercium jacturam et omnia detrimenta mercatoribus dependere solitum. Qua re intellecta flagitii conscius tacendum hactenus mihi putavi, ne quis a me reposceret detrimenta accepta.

1. Alius: corpora2. Alius: si quae illata3. Alius: is ... sollicitaretur.

CORONAEUS: Hujus navigationis historia non modo grata, sed etiam perutilis mihi videtur, et quae dicendi materiam nobis, si nullam haberemus, abunde suppeditaret. Primum, cur ab Aegyptiis cadaveribus procellae oriantur, cum aliis alio transvectis cadaveribus nihil tale contingat? Haud tamen scio, an sepulcro violato in alienis cadaveribus idem futurum sit. Deinde, an daemonum ope maria commoveantur? an vero ab exspirationibus, ut physici tradunt. Postremo, cujus precibus in tanta religionum varietate navim incolumem Deus in portu collocavit?

Sic1 omnes conticuere, et cum caeteri Toralbam intuerentur, quod esset in physicis accuratissime versatus, nihil tamen ausus est in rebus tam arduis.

1. Alibi: Hic.

Sed CORONAEUS, rupto silentio: Satis est, inquit, ea proposuisse, de quibus crastina die disputaturi sumus, ut, quod in aliis quaestionibus a nobis fieri consuevit, paratiores redeamus. Caeteris annuentibus evocati pueri, divinarum laudum suavissima modulatione fidibus, fistulis ac vocibus erudite confusa, ut moris erat, uniuscujusque animos demulserunt, quibus peractis accepta quisque abeundi venia discessere.

LIBER SECUNDUS.

Postera die redeuntes, cum humanissime se consalutassent et1 quod quisque didicerat colloquio contulissent, paulo post laeti2 consederunt. Hic CORONAEUS litteras quas a Corcyraeo mercatore acceperat mihi pro Phaedone 11 legendas dedit, quibus ea continebantur, quae Constantinopoli gesta fuerant in circumcisione primogeniti Turcarum regis, qui principum, qui legatorum conventus, quae frequentia peregrinorum, qualis pompa ludorum Circensium, quae convivia, quae largitiones, quantus rerum omnium apparatus et quo quaequae ordine gesta fuissent. Et quoniam admirabilia videbantur ac prope incredibilia, nisi acta essent in theatro ac conspectu tantae hominum multitudinis, quanta unquam in illa urbe fuisse memoratur, jussit CORONAEUS ea relegere, quae maxime ad mirabilitatem facerent, scilicet funambulorum alacritatem et audaciam, qui semper funes ab altissimis pinnaculorum summitatibus aptatos ac distentos levissime currerent ac saltarent. Item equitis illius, qui soleas ferreas pedum ejusdem equi posteriorum quo vehebatur pernicissime currentis a tergo sagitta transfigeret; item ejus, qui erectus in pedes super duorum equorum rapidissime currentium sellas3 ferebatur. Item, ut duo equites super sellas duorum equorum stantes in pedes erectum gestarent alium sagitta ferientem tantisper, dum equi, in quibus stabant, incitatissimo cursu raperentur. Item, ut alius trabem ferream ictu vehementi ad tibias nudas adjecto4 rumperet sine cruore ac livore, ut etiam soleas ferreas equorum manibus frangeret ac partes ruptas dentibus dissecaret, ut etiam jacenti trabes ingentes brachiis supponerentur et super incude ferrea superposita pectori malleis gravissimis tunderent, nihilosecius tamen omnibus renitentibus levissime resurgeret, ac pleraque his similia litterae complectabantur, quae pridie Idus Iulias datae fuerunt Corcyrae et Idibus allatae Venetiam, quae5 a Corcyra milliaribus circiter CCL distat.

1. Sequentia haec sex verba in alio codice, desunt.  2. Deest in alio codice.  3. In codicibus: soleas4. Alius: advecto5. Alius: quia Corcyra milliaribus circiter CCL, ita ut desint quaedam ad sensum.

Hic FRIDERICUS: Oportuit igitur, inquit, horis singulis navigium decem milliaria percurrere.

CURTIUS: Illud spatium horis singulis Euro spirante confici posse non dubito, si modo actuaria1 navis aut myoparo pluribus velis incitaretur, qualibus utuntur Piratae, cum naves onerarias insequuntur2.

1. Alius: vectuaria2. Cf. Cic. Verr. I, 34. [N.]

SENAMUS: Non satis compertum habeo, quo quaeque temporis spatio navis decurrat; illud tamen constat, Pauli Aemilii1 victoriam de Perseo2 Rege adeptam in Macedonia quarto post die divulgatam Romae fuisse ludis theatralibus, auctore tamen incerto. Consimilis victoria Romanorum ad Sagram3 fluvium eodem die in Peloponneso praedicabatur. Aliud autem praelium adversus Medos ad4 Mycalem Asiae superioris urbem scitum est eodem die in castris Graecorum ad Plataeas. Item imperante Domitiano fama Romam perlata est, Antonium qui contra Domitianum arma ceperat, eo ipso die quo fractus ac caesus est, in Germania victum fuisse, tametsi ab urbe abesset 12 milliaribus MMCCCC, et eodem momento, quo Romani Tarquinios ac Latinos ingenti praelio fuderant, id ipsum Romam perlatum est, auctore incerto.

1. Plutarchus, Aemilius p. 286.  2. Alii: Persio regio vel Persiae rege3. Codices: Sayram, sine dubio falsissime. Sagra autem erat nomen fluminis inter Locros et Caulonem, Bruttias urbes, siti. [N.]  4. Alius: ante.

FRIDERICUS: Haec antiquis mirabilia visa sunt, cum tamen nihil frequentius magorum ope ac daemonum fieri soleat, qui etiam in speculis arte magica conflatis vel punctis ea, quae toto terrarum orbe geruntur, spectanda proponunt. Alii canes emissarios habent, qui omnia dicta, facta, gesta, victorias, offensiones denunciant humano sermone, qualem habuisse Cornelium Agrippam Wierus discipulus1 ac Paulus Jovius scripsere, quem etiam hero mortuo frequens hominum multitudo in flumen Rhodanum nulla vi adactum demergi vidit.

1. Deest in uno codice.

SENAMUS: Hujusmodi canem loquacem educarat Franciscus1 Senensis, qui avorum memoria populo Romano spectante ac sermonem canis audiente flammis est exustus.

1. Alius: Francisca ... quae ... exusta.

FRIDERICUS: Multa quidem incredibilia putantur, quibus tamen nihil usitatius. Ad extremas Aquilonis oras homines scilicet quasi volucres mirabili celeritate remotissimas regiones obire, ut de Apollonio Tyanaeo Philostratus scribit1, ab ultima Aethiopia et Nili fontibus Romam brevi transvolatum2. Idem Plutarchus de Romulo3, de Aristaeo Proconnesio, de Cleomede Astypalaeio, ac Hugo Floriacensis4 de comite Matisconensi. Plenus est Sprengerus, pleni Olaus Magnus ac5 Paulus Grilandus, Sylvester Prierias, Molitor, Wierus consimilium in aëre sublimi transvectionum narrationibus, quae non modo theologorum decretis6, sed etiam legibus divinis et humanis confirmantur. Et quidem Plato libro secundo de legibus cum poenas in eosdem decerneret, qui sceleratis magorum artibus uterentur, ab illis incredibilia fieri scribit, quae tamen ut7 certissima confirmat Apulejus et8 ipsae9 magicae artis sive impietatis reus ac propterea publico judicio postulatus. Minus, inquit, calles pravissimis opinionibus ea putari mendacia, quae vel auditu nova vel visu rudia vel supra captum cogitationis ardua videntur. Quae si paullo accuratius contemplaris10, non modo comperta evidentia, sed etiam factu facilia senties. Idem paulo post: Prius, inquit, dejerabo solum istum videntem Deum, me vera et comperta narrare ne ulterius dubitetis. Ex quibus intelligitur, ea quae nec a natura, nec ab humanis viribus proficiscuntur, divina aut daemonum ope exerceri.

1. Alius: scripsit2. Alius: transvectum3. Plutarchus, in Romulo 1, 4.  4. Malleus malefic. P. II, qu. 1. cp. 3. p. 250 sqq. Fd. Francof. 1588.  5. Deest in alio cod.  6. Augustinus l. 10. de Civit. Dei.  7. Deest in alio codice; alius habet: et8. Deest in alio codice.  9. Alius: ipse10. Alius: explorantur.

SENAMUS: Volatiles illos nuncios optavi saepe videre, qui sine ullis equis aut navigiis immensas1 regiones momento transvolarent.

1. Alius: in magnas.

CURTIUS: Memini Petrum Corsum, cum auxiliares copias una cum Vinea Francorum legato peteret a rege Turcarum, speculum habuisse, in quo 13 quidem uxorem Massiliae cum adulteris ex urbe Constantinopoli moechantem1 videbat, et adultera vicissim maritum in speculo contuebatur, quem cum portu solveret ac pridie quam Massiliam appelleret redeuntem perinde aspiciebat, ac2 si praesens adfuisset. Sed antequam rediret maritus, sui sceleris conscia fugit Antipolim, quo maritus illam persecutus una cum liberis adulterio quaesitis et ancilla contrucidavit. Recens est3 ac toti provinciae notissima historia, nec absimile est, quod iisdem fere temporibus ad Aquas Sextias ejusdem4 provinciae contigit. Cum enim Guarinus fiscalis advocatus discederet ab uxore, ut capitis causam diceret in Senatu Parisiorum, pollicitus est uxori, suam se necem, cum moreretur, renunciaturum. Eo die quo carnifex gulam illi fregit, uxor in palma dextrae manus imaginem mariti leviter expressam pluribus5 praebuit spectandam. Cujus portenti Grignanus provinciae praeses Henricum II.6 Franciae regem fecit certiorem.

1. Alius: morantem2. Alius: ut3. Deest in alio codice.  4. Alius: ejus5. Alius: quampluribus6. Alius: X.

FRIDERICUS: Eo pertinet illud, quod Thomas Aquinas scribit, necromantiae genus esse, si quis a moribundo stipuletur, ut se mortuo denunciet, quo in statu sit futurus.

SENAMUS: Optandum quidem esset illud, ut in libris catoptricis earum rerum demonstrationes1 exstarent.

1. Alius: rationes.

CURTIUS: Rerum gestarum historia sensibus ipsis nititur, i.e. ὅτι ἐστὶ, sed causarum demonstratio, scilicet τὸ διότι, altius est ab intimis philosophiae arcanis repetenda. Mihi tamen videtur memorabilius his omnibus, quae literis ipsis Corcyraeis continentur, id quod a Suetonio Tranquillo, Plinio, Dione Cassio, Xiphilino memoriae proditum est, notissimum Romanum equitem in publicis ludis spectante populi1 corona per catadromum decurrisse insidentem elephanto. Catadromum interpretatur Xiphilinus funem ex altissimis turrium pinnaculis extentum2. Maxime tamen attonitus est populus Romanus, descendente3 per funem elephanto, ut Plinius scribit. Hinc veteribus funambuli elephantes, quibus nihil admirabilius fieri potest.

1. Alius addit: Romani2. Alibi: extensum3. Alius: descenso.

CORONAEUS: Causas earum rerum arduas et in abditis naturae arcanis latentes aut Toralbam nobis explicaturum aut video1 neminem.

1. Alius: vides.

Hic TORALBA, mista pudore modestia: Nae, inquit, ineptus sum1, si agnoscam eas laudes, quas mihi Coronaeus injuria tribuit, quanquam si arcana naturae tenerem, quae Coronaeus abdita esse fatetur2, eas tamen quaestiones physici dissolvere non esset, qui tantum ea, quae in natura posita sunt, intuetur. Daemonum autem et angelorum actiones scrutari ad physica mihi pertinere non videntur, sed eos qui τὰ μετὰ φυσικὰ conquirunt, 14 cum a divina pendeant voluntate aut impulsu ac potestate daemonum geri planum3 sit. Sed cum Fridericus, mathematicarum disciplinarum praestantia clarus, ea quae sunt artibus magorum comprehensa studiose legerit, ut quidem ex ejus disputationibus saepius audistis, non video quis melius ac certius earum rerum nobis aperire causas, quam ipse, possit, modo velit.

1. Alius: sim2. Alius: confitetur3. Alius: palam.

FRIDERICUS: Saepe jurisconsultis jure succenseo, qui principia legitima scientia quam profitentur hujusmodi providere: Error jus facit, licet se invicem decipere, jus esse etiam cum praetor inique decernit. Sed nunquam justius illis iratus sum, quam quod mathematices et magiae i.e. sapientiae divinae nomina foedissimis ac facinorosissimis hominibus concedant. Est enim titulus in Codice Justiniani Augusti de maleficis et mathematicis, et utrique eadem scelerum1 immanitate aut impietate damnati, quo quid iniquius fieri potest?

1. Alius: sceleris.

CURTIUS: Hanc jurisprudentiam, quam profitemur ac tuemur, Fridericus sugillare consuevit, quod in mathematicorum1 perspicuis ac certissimis demonstrationibus educatus cum ab Euclide ad Accursium delabitur, a luce clarissima in atram caliginem et labyrinthum2 errorum inexplicabilem delapsus sibi esse videtur. Toralbam quoque saepe audistis hanc legitimam scientiam aspernari, qui ita se comparavit ad veri cognitionem, ut nec falsum dicere nec audire possit, quod usu venit his, qui omnem animorum caliginem perspicuis rationibus3 absterserunt; sed quemadmodum nutrices cum infantibus balbutire solent, ita legislatores cum plebe saepius errare necesse est. Cum enim Chaldaei magiam i.e. rerum divinarum ac sublimium scientiam ad foedissimam cum daemonibus societatem traduxissent, errore populari factum est, ut Chaldaei, magi et mathematici pro maleficis usurparentur. Sed omissa verborum subtilitate rem teneamus.

1. Alibi: mathematica2. Alius: labyrinthos ... inexplicabiles3. Alius: canonibus.

SENAMUS: Libenter audirem, sive magum sive maleficum appellare licet, de sua scientia disputantem, quia vix alius ea capere possit, quam qui re ipsa sit expertus.

FRIDERICUS: Periculum est, ne idem tibi contingeret, Sename, quod non ita pridem legato Pontificis Clementis1 accidisse narrat Sylvester Prierias. Cum enim sagarum multitudinem carceribus contineret, quae solitas per aëra transvectiones ac2 foedissimas cum daemonibus copulationes, saltationes, epulas, adorationes daemonum confiterentur, quae physici ac medici ludibria dementium esse affirmabant, judex ipse cum vicario quaestionum impietatis collega periculum facere decrevit, pacta impunitate uni sagarum, quae3 in locum a daemonibus designatum illos deduxisset. Locus erat urbi proximus; eo igitur a saga deducti, paulo remotius ramis arborum contecti delituerunt. 15 Sub mediam fore noctem conventum advolantis utriusque sexus multitudinis et quasi e nubibus delapsarum avium intuentur et ea geri vident, quae ab eis gesta verissime narraverant. Postea vero quum adoratis daemonibus venena tum animantibus tum frugibus perimendis consueto more accepissent, nec amplius quid4 restaret quam δήμου ἄφεσις, ut Apulejus loquitur, princeps illius concionis legatum illum Pontificis Clementis5 uno cum vicario acciri mandavit, quod adyta6 sagarum temerare et sacra profanis oculis intueri non erubuissent. Itaque e latebris in concionem protracti et contumeliis omnibus affecti, ad extremum, etiam tot et tantis fustium ictibus caesi et trucidati fuerunt, ut domum aegre redeuntes octavo7 post die exspirarent.

1. Alius: Comensis2. Haec sequentia quinque verba desunt in alio codice.  3. Alibi: si4. Alius: aliud5. Alius: Comensis6. Alius: abdita7. Alius: uno.

CORONAEUS: Memini, cura ad urbem de inopinato eorum casu allatum est, Pontifex Clemens1 rem, uti gesta fuerat, divulgari jussit, ne quis postea tam incredulus esset, ut dubitare, aut tam impius, ut periculum facere auderet.

1. Alius: Comensis.

CURTIUS: Certe quidem incredibili antea desiderio captus sum, sagarum transvectiones et conventus cum daemonibus his oculis intueri; sed cum hujus argumenti scripta omnia veterum Graecorum et Latinorum legumque1 divinarum et humanarum ab ultima antiquitate repetitarum cum nostrorum sortilegorum historiis, indiciis, confessionibus et hujusmodi societatis compositionibus2 testium3 contulissem, tum certe assentiri necesse habui ὅτι ἐστὶ nec tanto capitis mei periculo experiendum putavi,4 vera essent nec ne, quae vulgo ferebantur, memor vulpis Aesopiae, quae cum a leone invitaretur, ut ejus antrum epulandi causa subiret, noluit,

  5quia me vestigia terrant
Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.
1. Alius: legesque divinas et humanas2. Alius: repositionibus3. Alius: testis4. Alius: tentavi5. Horat. Ep. 1, 1, vs. 74. Caeterum in uno codice haec verba desunt.

FRIDERICUS: Ut simia tametsi purpura induta sui semper similis est, ita quoque daemonum vis ac potestas est ubique terrarum eadem.

OCTAVIUS: Multi multa in universa rerum natura mirantur, nihil tamien admirabilius est ea, quae frequens est ubique terrarum λυκανθρωπία et ὀνανθρωπία. Ridiculum antea putaram, quod in urbe Caira ferebatur, homines in asinos converti et incredibilia populo spectante facere. Fabulosum1 etiam videbatur, quod de Ammonio proditum est, cum asinum philosophiae auditorem habuisse, quaeque a Luciano et Apulejo prodita sunt de asino aureo ludicra fuisse. Sed cum portu Arciones2, quae nunc Kueza3 vocatur, solverem et Arabiae felicis littora legerem, frequentes vidimus sagarum praestigias, quae homines in asinos ac lupos converterent ac rursus 16 humanae figurae restituerent, ut ea quae Homerus de Circe, Herodotus de Nerviis, Varro, Pausanias, Plato, Pomponius Mela de Arcadum et Lycaonum lycanthrôpia scripserunt, non modo verisimilia, sed pro certis et compertis haberem.

1. Alius: Ridiculum2. Alius: Antinaes3. Alius: Zaela.

CORONAEUS1: Aeque mihi ut vobis incredibilia ac ne oculis quidem istis ac sensibus fidem habuissem, nisi sacris litteris confirmatum legissem Nabochodonosoris2 ab humana figura in pecudum, item3 virgarum in serpentes conversionem. Nihil tunc amplius dubitandum putavi, nisi quis putet, Circem et magos facinum oculis fecisse.

1. Deest in alio codice.  2. Alius: Nebucadnezari3. Deest in alio codice.

SALOMO: Si esset illa fascinatio ac vecordia mentibus injecta1, non mera μεταμόρφωσις, non virga Mosis virgas magorum vorare potuisset, nec arrogantiae poenas lueret Nabochodonosor2, quem unguibus ac pelle villosa contectum, totum septennium pecudis figuram indutum ac mente captum, foeno etiam pastum fuisse, in sacris litteris testatum habemus. Nam Moses Aegyptiorum magos eadem fecisse scribit, quae ipse divina potestate fecerat, i.e. serpentes, ranas, sanguinem. At Moses fascinabat neminem, igitur nec illi, cum eadem ab ipsis facta fuisse scribat, nec mentem Nabochodonosoris cum humana figura ereptam ac restitutam fuisse Daniel vates omnium clarissimus prodidisset.

1. Alius: invecta2. Alius: Nabuchdonosor.

CURTIUS: Videtur Homerus his consentanea scribere de procis illis, quos Circe in porcos mutarat, quibus capita, vox, pili porcorum videbantur, mens tamen ipsa1 constans ac figura manebat2.

Οἱ δὲ συῶν μὲν ἔχον κεφαλὰς, φωνήν τε, δέμας τε,
Καὶ τρίχας, αὐτὰρ νοῦς ἦν ἔμπεδος3.

Boëthius ita reddidit: Voce et corpore perditis, sola mens stabilis semper monstra, quae genuit, patitur.

1. Alius: ita2. Alius: restabat3. Homeri Odyssea Κ, 239.

FRIDERICUS: At non solum corporis figuram mutare saga potest, sed etiam mentis ac rationis vim eripere, humana stante figura, ut Philo Ebraeus scribit1 quod antea persuadere mihi non poteram, nisi plane exploratum haberem, magi cujusdam capitali maleficio mentem adolescenti affinitate mihi conjuncto penitus ereptam fuisse ac plane dementem postea semper vixisse, quod Actius Sincerus his versibus significat:

Illum illum magicis conabor adurere sacris,
Qui miserum tota spoliatum mente relinquit,

quae his versibus Lucani consentanea sunt:

Mens hausti nulla sanie polluta veneni
Excantata perit2.
1. Philo de specialibus legibus.  2. Alius: fuit.

SENAMUS: Quid facilius erat Circae, quam procos suos in porcos mutare? Id enim fit unius litterae translatione.

17 CORONAEUS: Facilius est procorum in porcos mutatio ex morum, quam ex litterarum similitudine. Eos enim, qui se ventri ac libidini penitus addixerant Circaeisque illecebris mancipaverant, ratione ac mente caruisse nec praeter figuram humanam quidquam hominis habuisse opinor, contra quam Homerus scripsit, humanam quidem figuram amisisse, mentem vero stabilem et inconcussam1 retinuisse.

1. Alius: inconfusam.

FRIDERICUS: Argute id ac vere; sed si hanc solam interpretationem feramus, caetera divinis et humanis legibus comprehensa in dubium revocabuntur. Neque enim Herodoto, Maroni, Homero, Platoni metamorphosis illa hominum in pecudes, sed etiam Moysi, Jesaiae, Danieli, theologis clarissimis1, narratur. Quin etiam his ipsis temporibus apud eosdem Nervios Herodoti, quos Livonas appellamus, singulis annis circa solstitium hibernum magna sortilegorum multitudo flumine regionis trajecto in lupos mutantur, tum in greges, homines, armenta crudelissime grassantur ac duodecimo post die eodem flumine transmisso rursus humanam recipiunt figuram. Qua de re quaestiones a magistratibus capitales constituuntur, qui cum transmutantur in hunc modum, pro sortilegis convictis tenentur. Id autem potissimum accidit iis, qui humana carne vescuntur, ut2 primum Lycaoni regi Arcadum3 contigisse Pausanias scribit, cum humanam hostiam Jovi Lycaeo sacrificans libaret, post etiam Demarcho Parrhasio, quem M. Varro et Copas, qui Olympionica4 scripsit, cum eidem Jovi humanis hostiis sacrificaret, gustato sacrificio derepente in lupum evasisse ac decimo post anno humanam figuram recepisse, denique pugillatu olympico5 certaminis praemium tulisse tradunt. Id cum Arcades saepius exploratum et compertum habuissent, sacratis legibus6 vetuerunt, poena capitali subjecta, ne quis Lycaei Jovis templum ingrederetur.

1. Addit alius: pro verissima2. Alius: et3. Alius: in Arcadiis4. Alius: Olympiaca5. Alius: pugillatum olympici6. Alius: litteris.

SENAMUS: Istud quidem mihi videtur persuaderi posse, neminem ex homine pecudem sine hominis interitu fieri posse, ac verius putarem, fallaces hominum oculos, velut Heracleoticos falsos martyres, fascino praestringi.

FRIDERICUS: Praestigias magos facere non dubito, nec tamen semper nec omnibus. Cum enim Thuringiam Germaniae inferioris obirem1, circulator quidam in oppido erat, qui spectaculis inanibus plebem imperitam accepta mercede pascebat. Is igitur quadrigam onustam foenis una cum equis et quadrigario turba spectante devoravit. Deinde cum coelum scandere se velle dixisset, repente a terra sublatus est, hunc pedibus uxor apprehensum sequitur, dein ancilla heram pedibus apprehensam secuta est, servus ancillam, qui sublimes in aëre suspensi, quasi acus a magnete tracti, omnibus2 attonitis aliquamdiu constiterunt.

1. Wierus de praestigiis.  2. Desunt duo haec verba in alio codice.

18 CURTIUS: Devorationem quadrigae et quadrigarii ad fascinam pertinere judico, sed ascensionem et subvectionem illam daemonis ope factam non dubito. Nam Simon magus1, spectante Nerone cum ceteris principibus et aulicis, in membra secari se jussit, deinde membratim concisus revixit, post etiam sublimis in aëra subvectus est ac divinos honores et statuam a Caesare adeptus. Quid est enim tam arduum, tam contra naturae vim2, quod saga illa se facturam profiteatur:

Cum volui, ripis ipsis mirantibus amnes
In fontes redire suos, concussaque sisto,
Stantia concutio, cantu freta nubila pello,
Nubilaque induco, ventos abigeque vocoque.
Vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
Et silvas moveo3 jubeoque tremiscere montes
Et mugire solum Manesque exire sepulcris,
Te quoque, Luna, traho.
1. Justinus Martyr, Clemens et Irenaeus.  2. Alius: viam3. Alius: foveo.

CORONAEUS: Num tibi, Toralba, videntur haec per naturam, an vero daemonum ope fieri potuisse?

Hic TORALBA: Ingenue, inquit, aperiam quae sentio, sed illud abs te, Coronaee, peto, ne in rebus tam arduis amplius exigas, quam quod possum.

CORONAEUS: Valde amens sim, si scire velim, quae tu nescias.

TORALBA: Aliarum quidem artium veritatem1 cum assequi me posse diffiderem, res ipsas et rerum abditas in natura causas omni studio scrutari2 conatus, idem mihi ipsi quod navigantibus usu venit. Nam quo longius a littoribus discedunt, eo vada sentiunt profundiora, quousque3 ab omnibus terris longissime remoti4 molybdaenarum5 propter maris altitudinem usum amittant. Ita quoque me in naturas elementorum, fossilium, metallorum, stirpium, animantium ac coelestium corporum intuentem, postremo in angelorum ac daemonum mirabilem potestatem altius mentis agitatione6 subvectum ratio penitus deseruisse videtur. Quo etiam plura scire cupio, quoque attentius et cautius subtilissima quaeque persequor, eo me imperitiorem agnosco.

1. Alibi: varietatem2. Deest in alio codice.  3. Alius: cogunturque4. Alibi: revecti5. Sunt plumbaginas quibus arena e fundo maris detrahi consuevit a nautis, ut intelligant, quas in regiones devenerint.  6. Alius: cogitatione.

CDRTIUS: Id profecto non nisi doctissimis hominibus contingere solet. Cujus rei causam cum inquirerem, Franciscus Fuxaeus, mathematicorum decus, qui a rege Francorum Carolo IX. evocatus, multis spectantibus Lutetiae docuit, quod Archimedes olim proposuerat, datum pondus morere i.e. δοθὲν βάρος κινῆσαι, is, inquam, ignorandi scientiam certissimum scientiarum perfectiorum principium asseverabat nec ullos1 imperitiores, quam qui se omnia scire arbitrarentur. Id autem exemplo docebat eorum, qui semper in gurgustio vel Socratis specu conclusi jacuissent, aut quibus pateat coeli spatium 19 non amplius tres ulnas; cum evadunt in loca superiora, proximas regiones, quas nunquam adspexerunt, mirantur, post etiam in altissima montis cacumina subvecti non modo terras remotissimas ac maria, sed etiam coelestia sidera libere contemplantur ac pristinam ignorantiam attoniti stupent. Plerosque etiam inanis auctoritas trahit, quos ratio ducere debuisset. Atqui hi pecorum in modum properant, non qua aut quo eundum est2, sed quocunque itur.

1. Alius: omnes2. Alibi: sit.

TORALBA: Hoc certe modo plerique meant1. Quis enim petenti, unde tanta vis procellarum, unde ventus sit, non respondeat, ab exhalatione calida ea gigni? Jam si rationem quaeris, Aristoteles ita decrevit, ut de Pythagora quondam discipuli Αὐτὸς ἔφα, ipse dixit. Nemo tamen est adeo demens, ut putet, calidas siccas exhalationes hieme rigidissima in altissimis2 oceani gurgitibus versus utrumque polum, quoties tempestatibus intumescunt, vim ullam habere. Non desunt tamen, qui nulla auctoritate, sed ratione sola moventur; rerum omnium tamen causas sese reddituros confidunt, cum ne rerum quidem leviorum rationes attingere possint, carum inquam, quae in nobis sitae sunt, quaeque in omnium oculos incurrunt. Quanto modestius a Plinio, rerum naturalium venatore sagacissimo, scriptum est, in plerisque naturae majestatem ac numen admirari, quam subtilius exquirere nos debere! Quod etiam Alexander Aphrodisias Peripateticus accuratissimus confiteri non erubuit, naturam abdidisse causas, cur dentes ferrum3 lima agitante obstupescant. Omnium autem errorum, qui sunt innumerabiles, nullus est, in quo gravius a physicis nostris peccari possit, quam existimare, omnia quae extra hominum4 potestatem posita sunt, a natura, a causis necessariis, aut a fortuna pendere. Qui enim ita sentiunt, Deo aliud aliter agendi arbitrium penitus adimere coguntur, qui nec daemonum nec angelorum ullam vim necessariam esse ac ne daemones quidem subsistere5 putant, sed ea tantum quae brutis6 sensibus obvia sunt, et eorum, quae sub sensus7 cadunt, si causas ignorant, confiteri turpe arbitrantur, aut si negare nequeant, ineptissimam quam nullam causam prodere praestabilius opinantur. Ut igitur propositarum quaestionum exitus aliquis reperiatur, illud, ni fallor, contra Peripateticos statuendum et principiis ac perspieuis demonstrationibus confirmandum est, scilicet nulla necessitate primam causam ad agendum obligari, sed ea libertate omnia moderari, ut8 hominum ac belluarum impetus coërcere, naturas exanimes regere, ignes quominus ardeant prohibere, rerum universitatem nutu quatere ac rursus erigere, si velit, possit; contra quam Peripateticorum, Epicureorum ac Stoicorum tota natio decrevit, qui non modo causam primam necessitate trahi ad agendum, verum etiam ea quae natura fiant, a Deo prohiberi posse negant9.

1. Alii: meantur vel necantur2. Alius: altis3. Alii: ad ferri limam agitatam, vel: ad ferream limam agitati4. Alius: humanum5. Alius: existere6. Alius: brutorum7. Alius: sensum8. Alius: et9. Alexander Aphrodis. l. 1. p. 17.

20 FREDERICUS: Nemo est eorum, qui modo ullam pietatis opinionem iniverunt, qui sentiat, Deum ulla1 necessitate teneri; sed iisdem de rebus aliter physici, aliter theologi statuunt.

1. Alius: illa.

SALOMO: Quod verum est, semper unum et idem sit oportet1, nec potest res eadem modo vera theologis, modo falsa physicis esse, etiamsi theologorum ac physicorum de rebus iisdem judicia saepe contraria occurrant.

1. Alius: Quod verum est, semper verum sit oportet.

CORONAEUS: Perge igitur, Toralba, nisi molestum est, demonstrationem ejus rei perspicuam aperire.

TORALBA: Multa quidem Aristotele1 non ferenda de Deo scribit, ut2 cum eum animal vocat, contra quam decuit non tantum physicum, sed etiam metaphysicum, i.e. rerum sublimium ac divinarum indagatorem ac speculatorem, quoniam isto modo Deum confitetur corporeum esse, cum animal ipse definiat corpus animatum. Nihil tamen absurdius, quam causam primam rerum omnium effectricem ac conservatricem profiteri3 eandemque servili officio ac necessitate obligare4, ac nihilominus sibi ipsi liberum arbitrium tribuere. Liberum, inquit,5 hominem diximus, quia causa sui est et quem aliena potestas cogere non potest. Quid arrogantius aut alienius a physicis decretis? Neque enim majus argumentum habuit Plutarchus, ut fatalem Stoicorum opinionem everteret, quam quod posita necessitate mundi gubernacula Deo adimerentur, i.e. εἰ ἀνάγκη μέμικται τοῖς πράγμασιν, οὔτε πάντῶν κρατεῖ ὁ θεὸς, οὔτε πάντα κατὰ τοῦ ἐκείνου λόγου διοικεῖται.

1. Aristotelis Metaphys. lib. 12. de generat. lib. 2.  2. Alius: ac cum3. Alius: confiteri4. Libr. 8 Physic. Libr. 2 de generat.  5. Libr. 4 Metaphys.

FRIDERICUS: Est in rebus elementaribus quidem magna varietas et inconstantia, sed orbium coelestium mutuis sese complexibus rapientium certissimae ac immutabiles conversiones ab immutabili1 causa pendere convincunt.

1. Alius: immortali.

TORALBA: Immutabilem1 Deum esse, physicis omnibus ac theologis inter ipsos convenit. At illi putant, inferiorum causarum vi ac potestate superiores cohiberi. Probabilius poetae, qui flectis fabulis Jovem imperio deorum inferiorum absolvi confitentur, superioribus tamen τῆς ἀδραστείας legibus teneri affirmant. Hanc ἀδραστείαν seu fatum Parmenides mundum complecti dicebat. Chrysippus vero motum aeternum concinne ac decenter aptatum, Zeno providentiam, Augustinus fatum uni Deo putat congruere aut nemini.

1. Sequentia haec verba usque ad vocem convenit desunt in alio codice.

SALOMO: Ebraeus interpres his consentanea scribens: fatum seu קדש est illud, quo sanctitas sanctitatum continetur, Deus inquam, omnia intra se recipiens1 ac libera voluntate coërcens.

1. Alii: despiciens.

TORALBA: Si verum est, quod Aristoteles scribit, laude ac vituperio dignum esse neminem ob ea quae necessario facit, profecto Deum aeternum 21 nullam laudem aut gratiam pro suis erga nos meritis judicat promereri, quoniam haec necessario facere cogitur. Ex eo quoque sequitur, rerum universarum procuratione Deum absolvi, quoniam providentia duabus tantum in rebus cernitur, primum ut res unaquaeque sit, deinde ut bene sit. At utrumque necessitas excludit, quia series causarum necessaria rerum ordinem stabilem et immutabilem efficit, ut nec flammarum incendio, qui1 in fornace fuerit, eripi nec saluti cujusdam contra naturae vim prospici possit. At sublata providentia (qua quidem omnia stant, quae videmus et quae non videmus) mundum ipsum subverti necesse est. Quod Aristoteles ne confiteri cogeretur, Platonis dictum ex Phaedone usurpavit, scilicet rationi consentaneum esse, Deum nullam curam habere, i.e. εὐλόγως ἔχει ὁ θεὸς, οὔτε ἐπιμελῶν μὲν ἡμῶν. Idem Plato in Politico Deum humani generis pastorem vocat, i.e. ἀνθρωπίνης ἀγέλης ποίμενα.

1. Sequentia haec quinque verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Hoc argumentum probabile quidem videri potest, non1 tamen necessarium, ut sublata providentia mundus concutiatur. Quia si Deus prospicit universitati, aut propter se id facit, aut propter mundum; non propter se, quia mundo carere facile potest, alioquin non esset se ipso contentus i.e. αὐταρκέστατος, ut non modo a Platone et Aristotele, sed etiam a se ipso שָׁדַּי, quod idem est, appellatur. Non enim providet mundo propter mundum, quia mundus Dei finis esset, ac propter mundum bearetur; semper enim finis praestat iis, quae ad finem diriguntur.

1. Alius: ut.

TORALBA: Hoc quidem, Sename, argumento usus est Alexander, ut Aristotelis decreta tueretur. Idem tamen longissime ab hac sententia discedens: Dicere, inquit, nolle Deum res nostras procurare, alienum a majestate divina; invidi enim est et iniqui, cum possis nolle meliora; τὸ δὲ λέγειν μὴ βούλεσθαι τὸν θεὸν τῶν ἐνταῦθα προνοεῖν, παντελῶς ἀλλότριον θεοῦ, φθόνου τινος καὶ ἀλόγου φύσεως.

SALOMO: Senami argumentum una sui parte convincere1 videtur, quia non congruit divinae majestati quicquam agere, ob aliud primo et praecipue, quam propter se ipsum. Omnia, inquit, creavi propter me2, etiam impium ad diem ultionis, nec mundi creatione aut procuratione melior futurus erat aut beatior, quia nec optimus ante nec beatissimus fuisset. In eo ipso tamen sibi placet, ut potentiam creatis rebus ac intelligentibus perspicuam faciat, nulla vi, nulla necessitate, nulla denique felicitate3 potiore ductus. Nec potest invidiae tribui, si non efficiat meliora quam possit. Nec satis apte Proclus ex eo mundi aeternitatem statuit, quoniam ea est rerum caducarum natura, ut creatori optimo temporis aut felicitatis gradu nulla possit aut debeat exaequari.

1. Alius: corruere2. Alius: creavit propter se3. Alius: facultate.

CORONAEUS: Nondum explicata quaestio mihi videtur, quonam modo prima causa sit immutabilis, si causarum inferiorum series ac progressus 22 mutatur. Quodsi progressio causarum inferiorum immutabilis est, mundum hunc necessario stare et ea quae fiunt immutabili superiorum vi ac potestate necessaria concludi confitendum erit.

SALOMO: Deus quidem de se ipso testimonium ferens: Ego dominus1 aeternus, inquit; et non mutor2; item: Coeli tabescent et peribunt, tu autem idem ipse es, semper tui similis3, quae verba majestatem ac naturam divinam semper stabilem ac aeternam significant, non tamen eripiunt, sed potius confirmant liberam Dei voluntatem.

1. Alius: Deus2. Jesaias 40, 27.  3. Ps. 102 (101), 27 f.

SENAMUS: Quid igitur hoc carmine volunt:

Fata regunt orbem et certâ stant omnia lege?

TORALBA: Recte equidem: aut fatum nihil est, aut Deus est, qui certas omnibus naturis leges praescripsit, quas unus mutare et1 evertere potest; naturae legislator suis legibus solutus non a senatu aut populo, sed a se ipso. Cur enim terra non contegitur aquis, cum tamen gravior sit? Id Aristoteles ad animantium salutem factum tradit. Honestius erat tragoedos imitari, qui cum rei difficultatem explicare nequeunt, Deum a machina, τὸν θεὸν ἀπὸ μηχανῆς eliciunt. Ex hac igitur demonstratione colligimus, nihil in natura necessarium esse, quod non aliter fieri possit. Quod Algazel, Arabum philosophorum acutissimus, erudite perspexit, contra quam Averroës putavit. Quid enim frequentius quam ex secali siliginem nasci? ex frumento non semper, sed tamen nimis saepe lolium; contrave ex homine serpentem gigni; saepissime monstra ex omnium animantium genere oriri, novos etiam et inauditos morbos grassari, tum aquarum ingentes eluviones, incendia terrarum inopinata, prodigiosos animantium partus, imbres lapideos, sanguineos, lacteos, siligineos2, portenta denique stupenda nasci vidimus, quorum plena est antiquitas, pleni libri, plenae Graecorum, Ebraeorum Latinorumque litterae, ut non modo praeter naturam, sed etiam repugnante natura fieri sit necesse3.

1. Alius: aut convertere2. Alius: saligineos3. Julius Obsequens de prodigiis. Polydor. Vergil. de prodig. Joachim Camerarius de portentis. Livius et Plinius passim.

OCTAVIUS: Hippocrates noster, cum popularium et incredibilium et incurabilium morborum vim praeter naturam semper animadvertisset, divina quadam potestate cieri scripsit. Id axioma Fernelius ἀρχιατρὸς1 variis ac stupendis daemonum actionibus illustravit, idque contra naturalium causarum et affectionum progressiones consuetas.

1. In abditis causis morborum.

TORALBA: Alexander ipse, qui pro Aristotele pugnare consuevit1, a magistri scriptura2 discedens scribit3, naturam saepe mutari tum vi, tum moribus, tum votis erga Deum conceptis, quibus morbos et mala mitigari et converti4 asseverat. Quae5 vero maleficorum flagitiis assidue fieri 23 legimus, quaeque a Friderico narrata et superioribus mensibus Constantinopoli, stupente populo, gesta legit anagnostes, quae quidem tota pugnante natura facta intelligitis, num satis arguunt naturae vim necessariam et immutabilem non esse? Nam quae aliter eveniunt, necessaria ut sint, nullo modo fieri potest, ut Aristoteles ipse confitetur6, qui tamen casum et fortunam in natura statuens, ex opinione plebis necessitatem sustulit de natura.

1. Alius: decrevit2. Alius: sententia3. Alibi: scripsit4. Alibi: averti5. Alius: Quod6. Περὶ ἑρμηνείας III., cp.15.

SENAMUS: Quid ergo Platoni1 fiet, qui ex Homeri sententia auream catenam fingit a Jove demitti coelitus, nisi causarum naturalium seriem inviolabilem ac plane immutabilem demus?

1. In Theaeteto.

TORALBA: Satis, opinor, Homerus seipse explicat, cum Deos illos inferiores a superiore1 quidem sursum trahi posse agnoscit, supremum ab inferioribus non item.

1. Alius: supremo.

SALOMO: Ego catenam Homericam nihil aliud esse existimo, quam in visu nocturno Jacobi Patriarchae scalâ1 expressum, cujus vertici Deus imminet, qua descensus est angelis a coeli vertice in terras et hinc rursus ascensus ad coelum.

1. Gen. 28, 12.

OCTAVIUS: Certe Salomonis interpretationem confirmare videtur Proclus Academicus et Plutarchus, qui daemones inter deorum et hominum naturam1 collocarunt, τούς πορθμεύοντας τὰ2 τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεοὺς καὶ τὰ τῶν θεῶν πρὸς τοὺς ἀνθρώπους, i.e.3 portantes divina ad homines et humana ad Deos. Hoc tamen interest, quod appellatione daemonum deum appellavit, κακοδαίμονας tantum complectuntur. Quin etiam Plato maximum omnium daemonum Deum appellavit. Juniores tamen Academici saepius daemones φαύλους καὶ κακούς usurparunt.

1. Alius: cathedram2. Alius: τὰ τῶν θεῶν πρὸς ἀνθρώπους καὶ τὰ τῶν ἀνθρώπων πρὸς τοὺς θεούς3. Desunt haec verba interpretantia in aliis codicibus.

TORALBA: Ex utraque interpretatione sequitur, angelos ac daemones vim habere deo minorem, hominibus1 vero majorem, quae tamen vis ac potentia dei potestati aequalis esset, si Deus agendi necessitate obligaretur, quoniam causa quaeque quo potentior est, eo majores parit2 effectus, si autem prima causa necessario ageret, omnium consequentium causarum potestas esset infinita et rei finitae vis infinita esse nequit3.

1. Desunt tria haec verba in alio codice.  2. Duo haec verba desunt in alio codice.  3. Scoti argumentum acutissime collectum lib. II. Sententiarum.

CORONAEUS: Efficacissinum quidem illud esset argumentum, si antecedens demonstratione concluderetur.

TORALBA: Quicquid1 naturaliter agit, ad2 extremum suae potestatis ac facultatis agit, v. gr. ignis urit ad summum, non modice aut intra modum, sed quantum illi a natura tributum est, Ergo si prima causa naturaliter agit, ut Aristoteli placet, vim suam omnem, quae quidem est 24 infinita, in causam secundam infundere oportet, eadem ratione causas secundas vim infinitam tertiis tribuere, has item consequentibus ad extremas usque communicare, hoc est ea quae sunt finita, fluxa, caduca, locupletare et augere infinita quadam vi ac potestate, cum omnes philosophorum familiae ad Epicureos usque primam causam infinitae potestatis ac bonitatis esse fateantur. Atque isto quidem modo causarum omnium exaequata esset potestas, item secunda causa cum infinita ista potentia coelo finito ac terminato cohaerens, nec ageret nec moveret in3 tempus. Quod quidem Averroi adeo absurdum visum est, ut ab Aristotelis sententia discedens primam causam, quod esset infinita, segregaverit a coeli agitatione ac secundam causam orbi primo ac finito conjugarit, ne4 finita infinitis, sempiterna caducis necessaria connexionis serie copularet. Quae connexio necessaria eo absurdior est, quo mentes omnes ac formas a materia segregatas5 simul ac semel a prima causa pendere scripsit Aristoteles6, quam sententiam Avicenna et Averroës Academicos secuti repudiarunt, quia secundam causam a prima, tertiam a secunda certa serie derivari tradunt.

1. Addunt alii: Sic autem conficitur2. Sequentia sex verba desunt in alio codice.  3. Alius: in tempore4. Alius: nec5. Alius: segregatis6. Metaphys. l. 9.

SENAMUS: Haec quidem Toralbae demonstratio subtiliter et argute est conclusa, sed ex eadem demonstratione subvertitur tota naturalis disciplina1.

1. Alexander Aphrodisias, Metaphys. l. 11.

CORONAEUS: Quonam modo?

SENAMUS: Quarum enim rerum habetur ulla scientia, causas earum necessarias esse oportet. At Toralbae demonstratio causarum necessitatem tollit, omnem igitur de natura scientiam funditus subverti oportet, quoniam eorum quae casu feruntur aut aliter fieri possunt, scientia non magis constare potest, quam reperiendi thesauri disciplina.

TORALBA: Res naturales nec casu, nec temere, nec ordine coeco fiunt, sed iisdem legibus et eodem tenore1 progrediuntur, ut posita causa sequatur effectus, nisi divina voluntate in omnibus, aut humana in quibusdam, aut vi daemonum in pluribus prohibeantur. Neque enim si lapidem sustines, quo minus deorsum feratur, aut ignem quo minus sursum2 abripiatur, propterea subrervitur demonstratio, lapidem deorsum vergere, quia gravis, ignem sursum, quia levis sit.

1. Alius: tempore2. Alii: seorsum.

OCTAVIUS: Ex ratione Toralbae colligimus, primam causam liberam esse, non naturalem, non violentam. Nam si cogeretur, non esset voluntas libera in Deo, quam aut a superiori causa aut ab aequali aut ab inferiori cogi oporteret. Non a superiore, quia supremo nihil superius, non ab aequali, quia non esset aequalis, si cogi posset; a se ipso cogi non potest, multo minus1 ab inferiori aut imbecilliori causa, cum suprema causa tot ac tantis opibus locuples sit, ut excelsior esse nequeat. Non esset autem Dei natura praepotens et 25 excellens, si subjungeretur ei necessitati vel naturae, qua coelum, maria, terrae ac totus hic mundus regatur, eaque vis ac potestas majore ac meliore vi praedita esset quam Deus ipse.

1. Alius: magis.

SALOMO: Gravis quidem haec Toralbae demonstratio, gravior tamen mihi videtur, quae ab ipsius Dei omnipotentis ore prodiit: Omnia, inquit, quae volui, feci1.

1. Jesaiae 46, 11 sq.

CORONAEUS: Haec quidem perspicua sunt, unum modo restat, quod juniores Peripatetici diviniori doctrina imbuti, Aristotelis impia decreta minuentes, Deo quidem voluntatem non eripiant1, sed idem putent esse in Deo Velle et Esse, ita ut illud sit quod vult, et quod sit, id ipsum velit.

1. Alius: eripiunt ... putant.

TORALBA: Ut aegris cubilia mutantur et loca, morbus tamen sequitur, ita quoque posteri eodem quo primi relabuntur, quia etiam graviora ex his, quam ex illis incommoda sequuntur, quia Dei substantia mutari non potest. At Dei voluntas, si mutari nequit, non est voluntas, non est ad hoc vel illud libera, sed ad hoc tantum praecise1. Potuit enim Deus duos tresve soles facere, noluit tamen. Ita Deus multa vult, est tamen unus, non multa. Non igitur idem est in Deo Esse et Velle, quia vult multas et varias formas, non tamen infinitas2 neque aeternas aut simplices existere, cum tamen sit ipse infinitus, simplex, aeternus, non multus nec multiplex. Idem Deum modis omnibus esse3 necesse est; quodsi mundum quoque necessario esse dicamus, ut illi arbitrantur, non potest in Deo esse idem Esse ac Velle, quia mundi existentia necessaria Dei voluntatem penitus excludit, nihil enim voluntarium fieri potest, ubi violenta necessitas urget.

1. Alius: praecisa2. Alius: tantum infirmas3. Alibi: existere.

CORONAEUS: Demus igitur, Dei voluntate omnia existere, nec idem haberi in Deo Esse et Velle, quid ex eo sequitur?

TORALBA: Illud imprimis, mundum ab alio quam a sese servari.

1SENAMUS: Etiam a prima causa servari mundum scribit Aristoteles2.

1. Deest haec Senami interlocutio in alio codice.  2. De generatione et corruptione, lib. II, cp. 10.

TORALBA: Ita quidem, sed necessario putat servari atque ob id aeternum esse statuit. Si enim a voluntaria causa mundus pendet, ut demonstratum esse confido, suapte natura sempiternus esse non potest. Cum enim sint agendi principia duo, alterum impetu naturae, alterum nulla necessitate fertur, sive ad generationem sive ad rerum genitarum procurationem1 ac tutelam. Cum igitur causam mundi effectricem2 ac conservatricem a fatis et Adrastiae3 legibus liberum ac solutum demonstratum sit, nec eandem esse cum essentia voluntatem, sequitur opificium illud ab eo deseri posse, quandocunque velit. Desertionem interitus sequatur necesse est, cum nihil a seipso servari et4 fieri possit, non est igitur aeternum id, cujus salus ab alterius arbitrio ac voluntate pendet. Quod cum intelligeret 26 Avicenna, princeps eruditione clarissimus: Creatura, inquit, nihil est et ex nihilo, secundum essentiam quidem a prima causa existit. Prima autem causa nulla esse potest, si mundus est aeternus. Ex quo sequitur altera demonstratio, non minus efficax et utilis, quam superior. Sed vereor, ne vobis taedio sim oratione longiori.

1. Alius: conservationem2. Aliua: fictricem3. Alibi: naturae4. Alibi: aut.

CORONAEUS: Neque certe nos pigebit hujus dissertationis, ex qua non modo voluptatem summam, sed etiam consequimur utilitatem multo majorem.

TORALBA: In rebus aeternis nulla est prima, nulla item1 postrema causa, ut ipse Alexander2 confitetur. At mundus primam causam habet, omnium consensu physicorum, non est igitur mundus aeternus. Quod cum Aristoteles3 vidisset, omnes causas posuit aeternas, maxime tamen, inquit, primas. Cur primas potius, quam medias, quam postremas? Cum omnes4 sint aeternae ac eodem momento existere coeperint. Aut si una est prima, quomodo5 consequentes aeternae sint ac simul cum prima, cum prioris ac posterioris ratio non ad tempus, sed ad ordinem spectat, ut quidem ipsi tradunt. Quae cum absurda sint, confitendum mundum aeternum non esse. Si non est aeternus, originem habuisse oportet et exitum quoque habiturus est. Id enim omnibus et divinis6 et naturae legibus7 decretum est, quaecunque exitum habitura sunt, ortum habuisse, et quae ortus sui principium habuere, tandem aliquando interitura. Nam si quod semper esse quit8, naturam habet immutabilem9, suapte haec10 nunquam mutari poterit; si nunquam mutari potuit, ac ne gigni quidem potuisse11 constat; sin genitum est, mutari quoque oportuit, ut a potentia abiret in actum. Ergo si quid suapte natura mutabile, sempiternum esse nequit. Itaque cum Plato nascendi principium mundo tribueret, obiturum intellexit, eundem Dei12 tamen bonitate, non suapte natura, sempiternum fore putavit. Sunt igitur omnia, quae ortum habuerunt, occasura, nisi opificis nutu arbitrio, voluntate, potestate fulciantur. Ex quo planum fit, nulla ratione Galenum13 scripsisse, non sibi necessarium videri principium illud: πᾶν τὸ γέννητον φθαρτόν14.

1. Alibi: est2. Alexander Aphrodisias l. 12 Metaph.  3. Libr. 6 cp. 8 Phys. libr. 7 Metaph. et 12.  4. Alibi: res5. Alibi: quonam modo6. 4 Esdr. 9.  7. Plato in Timaeo, in Phaedone. Aristotoles, l. 1. de coelo et l. 2 et 6 Metaph.  8. Alius: queat9. Alii addunt: si vim habet immutabilem10. Alius: natura11. Alibi: posse12. Deest in aliis codicibus.  13. De tuenda valetudine libr. 4.  14. Alii: φθειρῆται.

SALOMO: Si decrevit opifex, hoc a se conditum aedificium1 tandem aliquando collapsurum, nihil contra sua decreta stare potest2. At opifex aeternus mundum aliquando interiturum decrevit. At tametsi Philo noster Ebraeus Platonis sententiam secutus putat, coelorum accidentia, non essentiam mutatum iri ac flagitiosissimum vel de mundi obitu cogitare; amicus tamen Plato, amicus Philo, sed magis amica Dei vox, quae neminem dubitare patitur. 27 Antiquissima quidem3 sidera sunt, antiquissimi coeli, non tamen aliter ac indumentum veterascent atque interibunt.

1. Alius: opificium2. Scotus lib, 2 sentent. disp. 2. quaest. 1 et 2.  3. Alius: quaedam.

CORONAEUS: Epicuraei ac Stoici mundum inflammatum iri affirmabant, sic enim ille Lucretius1 Epicuraeus:

Una dies dabit exitio, multosque per annos
Sustentata ruet moles et machina mundi.

Quae illi nulla demonstratione subjecta scripserunt, cujus tamen maximum pondus est ac momentum, non modo2 ad evertenda Peripateticorum decreta, quae nec legibus divinis ullum, nec auctoritati locum relinquunt3, sed etiam ut ii, qui seipsos ac mundum universum tam praeclara origine niti ac servari intelligunt4, Dei5 O. M. ardentiore desiderio rapiantur atque6 in illius laudes erumpant.

1. Desunt haec duo verba in alio codice.  2. Alius: tamen3. Alii: reliquere4. Philo in libro de profusis.  5. Alibi: ad Deum O.M6. Alius: et.

CURTIUS: Mundi labem ac senium tota natura sentit, ac scriptores continuis querelis homines nec magnitudine nec robore1 cum majoribus conferri posse tradunt, ut etiamnum ossium monumenta testantur atque aetates homuncionum ac pusionum prae illis gigantea magnitudine hominibus, qui tribus2, qui septem, qui octo, qui novem cubitis veteris cubiti altitudinem superabant, quae testantur mundi senectam et interitum futurum.

1. Alius: Nec robore nec magnitudine2. Desunt haec duo verba in alio codice.

TORALBA: Non minus necessaria est demonstratio interitus mundi ex ejus motu, quam ex ipsius creatoris voluntate. Cum enim coelum moveatur, corporeum esse oportet; quicquid autem corporeum est, idem quoque divisibile, patibile nec indissolubile esse, physici aeque ac theologi summa consensione1 fatentur. Quod autem coelum sit corporeum, non modo perspicitur ex eo, quod mobile est, sed etiam quod suis finibus et terminis comprehensum, caetera suo complexu ambiat2, partes habens extra partes, figuram etiam et quantitatem3 finitam et commensurabilem. At quantitas4 corporea motum5 in se continet, item motus figurans6 qualitatem, quae ipsa sunt accidentia. Materiam vero7 sine forma usquam consistere negant8. Cum dico coelum, inquit ille9, tum dico formam, cum10 dico coelum hoc, dico formam hanc in hac materia. Quibus verbis coelum ex materia, forma et accidentibus coalescere confitetur, ut etiamnum ejus interpretes.

1. Alius: confessione2. Alius: coërceat3. Alius: qualitatem4. Alius: qualitas5. Alii: materiam6. Alius: figuram7. Alius: autem8. Alius: nequit9. Alius: Aristoteles10. Desunt sequentia haec Aristotelis (l. 4 de coelo) verba in alio codice.

CORONAEUS: Primum igitur disputationis caput copiose et perspicue explicatum tenemus, scilicet rerum universitatem et1 quae amplissimo orbis sinu coercentur2, opificis aeterni arbitratu dissolvi ac propterea tot monstra, quae stupore homines afficiunt, tot praestigias et volatus3 maleficorum, 28 non a natura, sed praeter naturam aut contra naturam4, angelorum ac daemonum vi ac potestate fieri.

1. Desunt sex haec sequentia verba in uno codice.  2. Alibi: coërcentur3. Alibi: conatus4. Haec tria verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Si daemones corporales1 essent, minus ambigeretur.

1. Alii: aspectabiles.

TORALBA: Disputatio de animorum immortalium natura, i.e. de angelis ac daemonibus perdifficilis ac obscura semper visa est. Ac tametsi Aristoteles1 ubique fere daemonia vocat ζῶα, non tamen explicat, corpora sint necne, quia Deum quoque animal appellat2 aeque ac daemones. Quaerat, inquit, aliquis, quamobrem anima,3 quae in aëre vagatur, melior sit ac magis immortalis, quam quae est in animantibus: ἥ ἐν τῷ ἄερι ψυχὴ ταῖς ἐν τοῖς ζῶοις βελτίων ἐστὶ καὶ ἀθανατωτέρα4, quo loco vel daemones vel hominum mentes a cadaveribus segregatas in aëre vagari confitetur. Plato vero mentis humanae captum egredi daemonum disputationem agnoscit; majorum tamen sententiis acquiescendum: περὶ δὲ τῶν δαιμόνων εἰπεῖν καὶ γνῶναι τὴν γένεσιν, μεῖζον εἰ καθ᾽ ἡμᾶς, πιστέον δὲ τοῖς εἰρηκόσιν ἔμπροσθεν5. Frequens tamen est apud Platonem disputatio de daemonibus in Symposio, Protagora, Clitia, Politico, Epimenide, Phaedone, Sophista et in libro de legibus. In Theagene quoque apertius: Nos, inquit, sicut oves mira divinorum6 pastorum custodia semper egemus; ac tam ineptum putat7, homines hominum custodiae committere, quam ovium et caprarum curam ovibus et capris. Laudat etiam in Cratylo Hesiodi sententiam, quod viros bonos et sapientes vita functos daemones appellat, quos in Symposio medios inter Deos et homines collocavit, aërea natura constantes. Aperte vero in Phaedone angelos, quos8 ubique θεοὺς vocat, curatores nostros esse asseverat: θεοὺς εἶναι ἡμῶν τοὺς ἐπιμελομένους. Quin etiam in Sophista angelum genialem, quem juniores9 Academici δαίμονα πάρεδρον appellant, nos quocunque10 proficiscamur, comitari et cogitationes nostras explorare scribit: τὸν ξένιον οὐκ ἥκιστα θεὸν συνοπαδὸν γιγνόμενον, ὕβρεις καὶ εὐνομίας τῶν ἀνθρώπων καθορᾶν. Et in Theagene: Adest, inquit, mihi divina quadam sorte daemonium quoddam, ab ineunte pueritia me secutum. Cujus argumenti occasione accepta omnes Academici disputationes11 varias de natura daemonum instituerunt. Illud autem inter ipsos convenit: unicuique12 daemonium ab ortu vitae ducem divino munere concessum. Huc13 Menandri illud:

Ἁπάντι δαίμων ἀνδρὶ τῷ γενομένῳ,
Ἁπᾶσιν ἐστὶ μεταγωγὸς τοῦ βίου

Nam Socratis adhuc puelli pater oraculum accepit, eum habere ducem sexcentis paedagogis meliorem, ut quidem Plutarchus scribit in libro Περὶ τοῦ δαιμονίου τοῦ Σωκράτους. Empedocles, qui vivus et spirans in jugo montis 29 Aetnae a daemonibus sublatus dicitur, unicuique καλὸν καὶ κακὸν δαίμονα contigisse dicebat.

1. Libr. 4 et 12 Metaphys.  2. Libr. 4 et 12 Metaphys.  3. Alii: animalia, quae4. Graeca haec desunt in alio codice.  5. Graeca haec desunt in alio codice.  6. Alius: divorum7. Alibi: putari8. Deest alibi.  9. Alius: minores10. Alius: quoque11. Alius: disputatores12. Desunt haec sequentia duodecim verba in alio codice.  13. Alibi: Hic.

SALOMO: Rabbi Moses Aegyptius non quidem ab Empedocle, sed a majoribus institutus, etiam unicuique bonum ac malum angelum adesse confirmat.

SENAMUS: Si tanta vis daemonum ac angelorum extitisset1, quantam esse vultis, mihi mirum videtur, quamobrem Epicuraei daemonum hypostasin de natura sustulerint?

1. Alibi: existeret.

CURTIUS: Epicuraei non tantum ex albo philosophorum, sed etiam hominum eximendi nobis sunt, tum quia nihil aut parum1 differunt a judicio ferarum, tum etiam quod solo sensu feruntur.

CORONAEUS: Quando igitur constat, philosophorum ac theologorum vel potius mortalium omnium consensu daemones esse, ut ab eorum perspicuis actionibus planum est, disseratur illud, si placet, an daemones essentia et qualitate sensibili, an vero sola boni et mali discrepantia differant, quibus item actionibus ac negotiis implicentur. Quibus perspectis ac cognitis perspicuum erit, quid de ostentis, prodigiis, fascino, quid denique de sagarum stupendis actionibus ac λυκανθρωπίᾳ sentire debeamus. Et quoniam Fridericus studiose videtur daemonum vim ac naturam conquisivisse, haud dubito quin haec omnia nobis facili sermone sit explicaturus.

1. Alius addit: admodum.

FRIDERICUS: Si tot ac tam multi philosophi tantaeque eruditionis tot saeculis de natura daemonum nihil asseverare potuerunt aut voluerunt, quid de homine minime philosopho sperare potestis? Libros quidem de strigibus ac sortilegiis1, quotquot nancisci potui, curiose legi, ut maleficarum actiones utcunque intelligerem, quae vobis enarrare pigebit, cum ex iisdem fontibus, quibus ego hausi, illa ipsa haurire cuique integrum sit. De natura vero ipsaque daemonum origine ac essentia quicquam affirmare2 si velim, ineptus sim.

1. Alibi sortilegis2. Alius: afferre.

TORALBA: Duae sunt omnino demonstrandi artes, una quidem a causis, altera vero ab effectibus; itaque si obscurae sint causae, ex ipsis tamen effectis eas venari licet, ut si daemonum naturam, τὸ διότι, capere nequeamus, certe ex eorum actionibus τὸ ὅτι ἐστὶν intelligamus.

FRIDERICUS: Nudam historiam, ut vobis morem geram, enarrare non recuso, ne quid a me amplius exigatis. Tametsi enim Apulejus sortilegii ac veneficii accusatus et qui ὀνανθρωπίαν in seipso expertus fatetur, multo subtilius quam caeteri daemonum essentiam explicare potuerit, dubito tamen an voluerit necne, quod potuit. Sic autem definivit daemones: sunt genere animalia, ingenio rationabilia, animo passiva, corpore aërea, tempore aeterna. Quam descriptionem miror Augustinum1 locis omnibus secutum fuisse atque 30 in eo potissimum, quod eorum naturam scribit esse aeternam, cum tamen Porphyrius, Plutarchus, Plotinus mortales esse tradant, idque Apollinis oraculo, i.e. ipsius daemonis maximi testimonio confirmans: Hei mihi tripodes lugete, obiit Apollo, excessit, flamma2 coelestis mihi vim affert! Quin enim Plutarchus Ciceronis sententiam secutus ob id oracula defecisse scribit, quod daemones, qui olim oracula reddebant, interierint3. Quodsi daemones hominum generi contubernales ac socii tam multa de4 ipsis5 mentiuntur, quid nobis sperandum est de angelorum coelestium sublimiore ac diviniore natura? Tametsi vero Philo Judaeus angelos appellat diviniores quasdam ac secretiores6 naturas, Dei praepotentis imperio subjectas, quibus quasi legatis utitur; idem tamen in libro de mundo angelos ac daemones essentia scribit eosdem7 esse, licet qualitate boni differant a malis8.

1. Libr. 7 Gen., libr. 8 et 9 de civit. Dei, libr. 3 de trinit.  2. Quinque haec sequentia verba desunt in alio codice.  3. Alibi: interierunt4. Alius addit: se5. Alibi: ipsi6. Alius: sacratiores7. Alibi: ejusdem8. Alius addit: ἄγγελοι δέ εἰσι ψυχαὶ κατ᾽ ἀέρα πετομέναι.

SENAMUS: Libenter audirem; neque enim dissimulare possum, quando primum nati daemones sint1, quibus nutricibus educati, quamque diuturna sit uniuscujusque vita?

1. Alius: fuerint.

FRIDERICUS: Non esse daemones aeternos, Toralba belle demonstravit, cum uni1 Deo rerum omnium parenti docuerit convenire, sed quam diuturna sit eorum vita, mortalium nemini compertum opinor, tametsi Plutarchus, Proclus, Porphyrius mille annos definiant ad summum, ex ipsius Herodoti2 sententia, qui nymphas decem Phoenicum secula explere scribit, Hieronymus vero Cardanus de Facio3 patre suo4 scribit, δαίμονα πάρεδρον habuisse annos amplius triginta ab eoque didicisse, daemonum vitam trecentis aut ad summum quadringentis annis terminari, quod perinde est ac si dicerent, hominum vitam annis centum definiri aut ad summum 969, quia Methusalem, qui omnium diutissime vixisse fertur, non diutius vitam protraxit5.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Alii legunt: Hesiodi3. Alii: Tajo vel Pacro4. Deest in aliis.  5. Cf. 1 Mosis 5, 21 sqq. [N.]

SENAMUS: Mira varietas est Apuleji, Porphyrii et Cardani, cum alius daemonum vitam trecentis finiat annis, alius mille, alius aeternos esse putet.

CURTIUS: Certe immortales non esse constat ex ipsius Toralbae perspicua demonstratione, quod etiamnum Eusebii Caesariensis episcopi sententia confirmatur, quam ex Plutarcho transtulit in librum προπαρασκευῆς εὐαγγελικῆς1, cum ad Echinades insulas navigium, Tiberio imperatore, translatum esset, exauditam fuisse vocem Thamus2! Ad quam cum Thamus nauclerus respondisset, rursus exauditam vocem haec verba resonantem: Cum ad Paludes delatus fueris, denuncia clara voce, Panem mortuum esse! Nauclerum metu naufragii perterritum, nisi Diis imperantibus paruisset, cum ad Paludes appulisset, clara voce denunciasse, Panem3 mortuum esse. Quo dicto 31 repente voces ejulantium ac suspirantium hominum, qui tamen nulli erant, exauditas fuisse.

1. Libr. V. cap. 17.  2. Addit alius iteratum: Thamus!  3. Alii: Pana.

SALOMO: Nihil mirum, si Panem mortuum denunciarent, cum Leviathanem1, daemonum principem, sacrae litterae moriturum testificarentur2.

1. Alii: Leviathan2. Ezechielis cp. 29, 3 sqq. Jobi cp. 40, 20. Jesaiae cp. 27, 1.

SENAMUS: Audieram antea daemones et terras et maria tranare, et quasi celerrimis equis homines ipsos transvehere momento. Quae si vera sunt, cur daemones Echinadum insularum ab hominibus principis sui occasum didicerunt, cum daemones dicantur non παρὰ τοῦ δειμαίνειν, ut putat Eusebius, sed quasi δαήμονες, eodem sensu Ebraei יְדֵעֹנִים a verbo יָדַע, quod scire significat.

FRIDERICUS: Ego daemones ea scire opinor, quae persuaderi1 possunt, sed verius est, eis2 ab immortali Deo regiones ac loca circumscripta esse, quae praetergredi nequeant. Argumento sit, quod Caesarius scribit, presbyteri cujusdam Coloniensis filiam a daemone obsessam patris3 jussu ultra Rhenum transvectam fuisse ac eodem momento a daemone desertam, patrem vero tot ac tantis ictibus verberatum et contrucidatum, ut paulo post mortuus sit. Ex quo intelligitur, daemonis illius potestatem ultra4 flumen terminatam fuisse. Consimile quiddam scribit Hermias: cum quidam parricida matrem interfecisset et a daemonibus acerbe torqueretur, consultus Apollo respondit, aliam regionem ei quaerendam esse, atque ita illum in insulam e gurgite fluminis emersam transvectum cruciari desiisse.

1. Alibi: quo pervadere2. Alii: illis3. Alibi: patrio4. Alius: citra.

SALOMO: Certe Friderici sententiam confirmare videtur id, quod in sacris litteris1 legimus, angelum Dei alligavisse in Aegypto superiori daemonem Asmodeum2, qui septem Sarae3 maritos antea necarat. Nam in eo quoque summa Dei bonitas conspicua fit, quod non modo serpentes et feras saeviores, verum etiam nequiores daemones in desertissima loca deportari jussit, quo minus hominum coetibus ac societatibus noceant, nec nisi ad justissimam ultionem impiorum4 solvi. Et quidem lege divina solenni expiationum die pontifex hircos duos sortiri jubetur, alterum quidem aeterno Deo sacrificandum, alterum vero Zazali5 dedendum, quem LXXII interpretes appellant ἀποπομπαῖον, quem in verticem montis deduci mos erat ac de monte praecipitem dare. Locum vero rubrum6, quo quidem vinctus erat, candidum fieri dicebant, si Deus placatus esset7, quod a caprario buccina solebat significari laeto clangore, ac proximas quasque regiones consimili clangore gratulationem publicam significare, nec tamen caper dictus8 Azazel usquam terrarum reperiebatur. Quo pertinere ajunt illud ex Jesaia9: Si scelera vestra coccino rubicundiora fuerint, nive candidiora 32 fient. Quibus sane congruit, quod R. Moses ex litteribus ritualibus Chaldaeorum et Sabaeorum tradit,10 veteres Idolatras in loco deserto daemones conquisivisse atque iis sacrificare solitos, devotionibus in scrobes procuratis, effuso cruore, tum epulari et convirari11 consuevisse, quod sanctissima divina lege prohibetur ac propterea hostiarum sanguis ad plagam altaris aquilonarem12 effundi jubetur. Non quidem desunt ubique daemones, qui omnia13 omnium dicta, gesta, facta diligentissime explorant, pars tamen maxima circa sepulcra aut patibula, aut in antris aut in montibus aut per silvas aut circa littora oberrant, quos Graeci Satyros, Sylvanos, Tritones, Manes, Nymphas, Dryadas, Hamadryadas, Oreadas appellant.

1. Alibi: libris2. Tobiae VIII, 3.  3. Alii: Annae vel Susannae4. Alius: carceribus5. Alibi: Azazeli6. Alibi: coccinum7. Cf. de hoc Azazelo 3 Mosis 16, 8. 10. 26. [N.]  8. Duo codices legunt: dicatus Zazeli9. Jesaiae 1, 18.  10. Alius: tradidit11. Duo Codices habent: copulari12. Alius: aquilonaris13. Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Num igitur daemones illi sepulcrales et cadaverum Aegyptiorum custodes vinculis soluti, fines sibi destinatos praetergressi maria trajiciunt ac procellas excitant, ut erepta cadavera sibi restituantur1?

1. Responsum huic quaestioni in omnibus Codicibus deesse, adnotat Senckenbergius.

SENAMUS: Si verum est, daemonem1 illum Agrippinensem, qui deserta puella parentem necavit, latissimam Rheni fossam trajicere non potuisse, nec vada rapidissimi fluminis tranare, praesens remedium haberemus adversus daemones, qui tantam foeminarum multitudinem obsident, ut uno die plures octoginta Romae videremus acerbissime cruciatas, quae nullis exorcistarum execrationibus liberari potuerunt.

1. Alius false: daemonium.

FRIDERICUS: Nunquam1 vis ac natura daemonum magis conspicua fuit, quam in obsessis, quos Graeci ἐνδαιμονιῶντας καὶ ἐνθέους καὶ ἐνθουσιαστικοὺς καὶ ἐγγαστριμύθους καὶ ἐγγαστριμάντεις καὶ στερνομάντεις καὶ Εὐρυκλέας2 appellant, quorum maximam copiam olim ubique fuisse legimus. Vidimus ipsi in monasterio Kentorpio Germaniae inferioris virgines devotas3 a daemonibus sursum deorsum jactari ac interdum altius a terra sublevatas, casu levissimo relabi, sine sensu doloris, tum assiduo risu cachinnos movere, seque ipsas mutuis ictibus contundere bacchantium in modum ac foetidissimo halitu aërem ambientem conspurcare. Id enim daemonum fere proprium est, ut teterrimo foetore proxima quaeque loca quasi sulphuris ac putrium cadaverum odore imbuant. Contra vero angeli ambrosium spirant vertice odorem. Illud etiam deprehensum, si quis coram daemoniacis illis vestalibus sacris4 preces funderet aut divinis laudibus exerceretur, doloribus acerbissimis obsessas cruciari, si ipsae horarias preces latinis verbis enunciarent aut fabellam narrantibus audientiam facerent, cruciatu levari. Cum a magistratu rogarentur, ecquis illas daemonibus mancipasset, Elsam Kamam. Coenobii ancillam, incusabant, quod illa non erubuit confiteri, ac sortilegii damnata rogis ardentibus exusta est.

1. Alibi: Nusquam2. Εὐρυκλῆς erat nomen celeberrimi cujusdam ventriloqui saepiusque pro ventriloquo in universum usurpatum. [N.]  3. Alius: totas4. Alius: sacras.

33 SENAMUS: Memini Romae Benedictinum exorcistam obsessas a daemonibus rogantem, quem id fecisse suspicarentur, daemones respondisse, Judaeorum id ope factum, quod indignarentur Judaei, foeminas a sua religione ad christianam defecisse.

SALOMO: Quod a Gentili avorum religione ad peregrinam defecissent, forsitan daemonibus sui obsidendi occasionem praebuerunt, sed Judaeorum id ope1 factum, nemini credibile videatur. Daemones potius falsis accusationibus et criminibus2 Judaeos, quibus infestissimi semper fuerunt, circumveniri cupiebant.

1. Alius: opera2. Alii: criminationibus vel incriminationibus.

FRIDERICUS: Nobilior extat historia Antonii Segneti1 Belgae, equitis aurati ac senatoris, cujus filius cum saga contubernium traxerat2. Sed cum jussu patris uxorem nobilem sibi despondisset, saga non aliter quam Medea zelotypiae furore saucia, quod Jason Creontis regis Corinthiorum filiam duxisset, daemonis ope rivalem ita conturbavit, ut saepius in sublime veheretur, deinde huc illuc agitata dejiceretur. Cum vero parturiret, saga cubiculum parturientis ingressa illam in tantum soporem ac stuporem egit, ut sine sensu parienti foetum3 eriperet.

1. Alius: Sequeti vel Suqueti2. Alius: contraxerat3. Alibi: infantem.

SALOMO: Quid si pater filium ab utero voverat daemonibus, id enim sortilegis fere consuetum est, ac propterea divina lex execratione gravissima detestatur eos, qui liberos voverint deo Molocho.

FRIDERICUS: Non minus memorabile est, quod in monasterio montis Hessorum virgines sacrae a daemonibus tanta vi obsessae fuerunt, ut cum canibus atris copulari viderentur, deinde sursum deorsum jactari ac teterrimos foetores exspirare.

SALOMO: Quid si Deus ultionem istam daemonibus permisit, quod forsan1 canibus, ut interdum contigit, copularentur. Nihil enim detestabilius, quam2 votam Numini virginem immundissimae bestiae prostituere, ac propterea divina lex3 eodem capite vetuit offerri Deo pretium canis ac mercedem meretricis, tum sequens4 caput supplicium extremum irrogat eis qui pecudibus copulantur.

1. Alius: forsitan2. Desunt haec quinque sequentia verba in uno codice.  3. Deuteron. 23, 18. 27, 21. coll. Levit. 18, 23. 20, 13 sq.  4. Alius: sequenti capite.

CURTIUS: Immane scelus istud a monialibus mutum scelus appellatur. Neque id novum, si Aeliano1 credimus, qui civem Romanum scribit accusationem instituisse adversus canem2 adulterum uxoris. Et in Aremorica Celtarum bos puellam peperit, quae nihil bubulum habuit praeter alterum pedem, unde graves controversiae extiterunt.

1. De varia hist.  2. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Non tam mirum est, hominem pecori quam daemoni copulari. At non ita pridem in monasterio Coloniensi Gertrudis puella daemonem 34 habuit concubinum, et in ejus scrinio litterae amatoriae illius et ejus1 ad daemonem repertae2 fuerunt, nec multo post omnes3 moniales a daemonibus obsessae.

1. Alibi: ad eum daemonem2. Alibi: compertae3. Alibi: sociae.

TORALBA: Earum rerum historias mirari facilius est, quam qua ratione fieri possint exquirere. Nam memini, cum essem in Hispania, Magdalenam Cruciam1, monasterii Cordubensis principem, a Paulo III. Pontifice Maximo veniam impetrasse, quod annos amplius triginta cum atro daemone Ephialte concubuisset, tametsi tantam vitae ac religionis integritatem prae se ferret, ut quasi ab angelo, dum sacra fierent, sublimis veheretur a terra, quod Porphyrius etiam Jamblicho sacra facienti contigisse tradit; quin etiam in hostia exadorea post consecrationem ab altaribus2, fisso pariete,3 in buccam monialis evolare videatur. Ab ea non aliter, quam ab oraculo patres ac pontifices4 responsum5 quaerebant. Notissima est ubique pervulgata historia, nec dissimile est, quod Franciscus Picus scribit, se vidisse Benedictum Bernam sacerdotem flammis ambustum,6 quod annos amplius quadraginta cum Hyphialte (ut illa cum Ephialte) concubuisset.

1. Alius: Cruceam2. Alius: alterius3. Alibi: fuco pari4. Alius: principes; alibi: princeps et pontifex5. Alius: responsa6. Alibi: combustum.

SENAMUS: Etiamnum1 daemones utriusque sexus incubos et succubos Italia parit? vereor, ne2 medicis plane haec deliria videantur.

1. Alibi: Etiamne2. Alius: ut.

FRIDERICUS: At Fernelius, clarissimus Henrici II. Francorum archiater, nobilissimum adolescentem a daemone obsessum scribit, qui tametsi litteras nunquam didicisset, Graece tamen loqueretur. Et Philippus Melanchthon tradit, mulierculam quandam, cum a daemone cruciaretur, graece loqui solitam ac bellum sacrum, quo Germania pene tota deflagravit, hoc carmine denunciasse: ἔσται ἀνάγκη ἐπὶ τῆς γῆς καὶ ὁρμὴ ἐν τῷ λαῷ τούτῳ. Qua de re cum inter theologas ac medicos varie disputaretur, sciolus quidam medicus, ne nihil ignorasse videretur, a melancholia peregrinam linguam excitari posse contendebat, sed non sine risu ac sibilo palam explosus est.

OCTAVIUS: Illud facile refelli poterat, cum ἐγγαστρίμυθοι καὶ στερνομάντεις bucca conclusa aut etiam exserta lingua, mox etiam e vulva diserte loquerentur.

CORONAEUS: Sed mirum est, obsessos a daemonibus lustralis aquae conspersionem abhorrere, ut quidem Cyprianus scribit et experientia saepissime expertum est. At Philippus Melanchthon1 aliquando se daemoni fucum fecisse jactavit, cum obsessum a daemone aqua pura aspersisset, aeque enim2 hanc atque illam refugiebat3.

1. 2 ep. ad Mycon.  2. Alibi: idem; alibi: eum ... refugisse.

SALOMO: Ego daemones lustralem aquam duplici de causa detestari opinor, primo quod sua puritate labes abstergit, daemones vero impuritate 35 delectantur ac propterea frequentes lotiones lex divina jubet, quas sortilegi execrantur. Deinde aqua lustralis sale conspergitur, quo res omnes a putredine servantur, officium vere daemonum est perdere ac corrumpere. Itaque divina lex1 omnibus sacrificiis salem inspergi jubet, cujus vim cum intelligeret Plato, salem Diis gratum esse scribit.

1. Levitici 2, 13. Cf. Marci 9, 48.

CORONAEUS: Ita disserendi ratione quodammodo quae qualisque sit daemonum vis ac natura perspicitur. Nam Paulus Grilandus jurisconsultus, quaestionum impietatis judex, scribit, quendam neophytum ab uxore ad sortilegorum convivia daemonis ope procul a domo subvectum sub nucem Beneventanam1, et cum ferculis appositis ad epulandum saepissime salem peteret, tandem aliquid salis simile allatum esse eumque in haec verba erupisse: Lodato sia Dio, pure evenuto questo sale! Qua voce daemones ac sagarum concionem epulasque fictas disparuisse et cum solus neophytus restitisset2, domum, a qua milliaribus circiter quinquaginta distabat, nudum rediisse.

1. Alius: sub arborem nucis Beneventanae; alius: sub urbem etc.  2. Alius: extitisset.

FRIDERICUS: Usitatissimum omnibus rusticis est, salem infantium ori admovere, quasi praesens amuletum adversus maleficia sortilegorum.

OCTAVIUS: An quia veteres uno consensu tradunt, maris naturam omnes impuritates expiare; scribit enim Hippocrates1, suae aetatis exorcistas maleficia expurgare2 solitos, demersis in mare his omnibus, a quibus maleficia impendere dicebantur.

1. In libro de morbo sacro.  2. Alius: purgare.

CURTIUS: Ego quidem illos exorcistas, qui Ulpiano1 impostores vocantur, ob id suspectos impietatis habeo, quod cum daemonibus colloquium2 serunt et ridicula seriis miscentes sacris devotionibus abutuntur, saepius tamen temere lascivientes a daemonibus corripiuntur aut acerbe cruciantur, ut septem illos exorcistas legimus in Actis,3 cum daemonium4 in obsesso interpellarent his verbis: Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat, et respondit daemon: Jesum novi et Paulum scio, vos autem qui estis? Et irruens daemonium omnes ad furorem adegit.

1. Libro 1. de variis cognitionibus et l. 21. de decurionibus.  2. Alii: colloquia3. Actorum 19, 13.  4. Alius: daemonem.

OCTAVIUS: Memini, me apud Gregorium Pontificem Maximum legisse, presbyterum quendam a daemone correptum fuisse, cum sacram stolam puellae obsessae superposuisset. Et certe Origines in Matthaeum, daemones in obsessis interrogari summopere vetat.

TORALBA: Primus Hippocrates exorcistas ut impurissimos homines, qui prius sanctissimi putabantur ac divinissimi, scriptis dilaceravit, cumque rebus inanissimis ad expiationes uti videret, Deus, inquit, solus est nostra1 salus et liberatio. Ac tametsi tantus vir fuit, ut2 parem sua aetate habuerit neminem, nondum tamen ulla3 aetas perceperat, quantum inter morbum 36 sacrum sive comitialem et daemoniacum furorem interesset. Posteri subtilius symptomata pleraque4 similia, pleraque dissimilia animadverterunt, atque illud inprimis, quod qui morbo comitiali tenerentur5, per buccam spumam egerunt, non item daemoniaci. Hi foetidissimos6 halitus spirant, illi non item; hi7 vaticinantur vera falsis admiscendo, illi obmutescunt; hi daemonum arbitratu carpuntur et liberantur, illi non item. Ac si quis sortilegus in aurem insusurraverit haec verba: exi daemon, quia Ephimolei praecipiunt8! derepente daemoniaci quasi sopore intermortui concidunt, deinde paulo post resurgunt9 et10 ea quae procul gesta fuere, quasi praesentes affuissent, narrare consueverunt. Postremo, qui comitiali morbo laborant, nunquam11 linguis peregrinis utuntur, ut daemoniaci.

1. Alibi: postea, vel: natura2. Alibi: paremque ... habuit3. Alius: illa4. Desunt alibi haec duo verba.  5. Alius: compererentur6. Alibi: foedissimos7. Proxima sedecim sequentia verba desiderantur in aliis codicibus.  8. Alius emendandi gratia legit: Epileptici percipiunt.  9. Alius: exsurgunt10. Alius: ut; alius: etsi11. Alibi: numquid.

FRIDERICUS: Unum1 est quod medicos angit, quod morbis sortilegio datis nulla ratione mederi possunt, nec sortilegi morbis qui sine maleficio contingere solent, ut2 olim Philo Ebraeus et nostra aetate judices impietatis saepissime deprehenderunt. Utrum vero morbus maleficio an naturae imbecillitate contigerit, explorant sortilegi ferventis3 plumbi infusione in vasculum aegrotanti superpositum, et quidem Galenus, ubi de Homerica medicatione scribit, imperitos homines morbis curari4 verborum vi, eoque efficacius quo plus fidei adhibeatur. Vidimus enim, sortilegos non aliter curare posse ideoque5 prius haec verba ingerunt: Crede et sanaberis!

1. Alibi: Tuum2. Alibi: et3. Alius: ardentis vel furentis4. Alius: curare5. Alius: Ideoque.

SENAMUS: Vereor, ut falsa pro veris habeamus, ut illi, quorum oculos sic fascinaverat ille, qui quadrigam foeno plenam una cum equis et quadrigario devorasse videbatur.

FRIDERICUS: Non dubito fascinum oculis fieri posse, aures tamen fascinum negant1, ut Graeca pro Latinis habeantur, nec tempestates ac procellas pro cadaverum Aegyptiorum rapina fictas, sed verissimas, hominumque ac navigiorum certos interitus excitari, perspicuum est.

1. Alius: fascinari nequeunt.

CORONAEUS: Etiamsi demus, quadrigam illam devorari non potuisse, contra naturam tamen est, oculos praestringere fascino aut vecordiam injicere maritis, ne vel uxoribus copulari vel liberos suscipere possint.

SENAMUS: Ego substantiam omnem in corpus et spiritum dividi puto atque hujus generis angelos esse daemones, mentes cadaveribus ereptas. Quod si ita est, qui fit, ut incorporei daemones cadere aut caedi1 certisque2 locis ac sedibus ligari et constringi queant? nihil enim nisi corporeum constringi loco, nec nisi a corpore pati potest: sin daemones, angelos, mentes demus esse corporeas, etiam patibiles ac dissolubiles confiteri oportet ex 37 illa Toralbae demonstratione, quae docuit, mundum vel ob id interiturum, quia corporeus sit.

1. Alibi: cadi2. Alius: certisve.

TORALBA: Utrumque superius demonstratum esse confido, nihil sempiternum esse posse, quod non sit aeternum, nec rursus quicquam aeternum cogitari posse praeter primam omnium causam; quare ne angeli quidem suapte natura sempiterni futuri sunt, sed sola Dei bonitate sustinentur.

CORONAEUS: Explicandum igitur est, an daemones corporei sint, propter varias doctissimorum hominum inter1 se dissidentium opiniones.

1. Tria haec sequentia verba desunt in alio codice.

TORALBA: Prospiciendum nobis est, opinor, quae quamque rem res sequantur1, ut2 cuique consentaneum sit; plurimum enim refert intelligere, utrum daemones corporei sint, ut3 plerique affirmant, angeli vero incorporei, ut4 uno vere consensu theologi tradunt, an vero et hi et illi corpoream naturam ad omnes opportunitates induant et exuant, cum sint incorporei, ut velle videtur Homerus, qui daemones παντοίους appellat. Nam si demus corporeos esse, multo magis mentes humanas, his cadaveribus ereptas, corporea natura constare concedendum erit. Sin putemus, angelos ac5 coelites omnes corpore vacare, ut Aristoteles, qui angelos formas separatas et intelligentias, coelestium orbium motrices, appellat, haec disputatio non ad physicam, sed ad metaphysicam spectabit.

1. Alius: sequatur2. Alii: quod vel quid3. Alibi: et4. Alibi: et5. Alibi: παντόπους6. Sequentia haec novem verba desiderantur in aliis codicibus.

CURTIUS: Non video quicquam ab Aristotele de mentibus separatis constanter definiri, sed Apulejus1, Porphyrius2, Jamblichus3, Psellus4, Plotinus5, Philoponus6, Ammonius7, Alexander8, Augustinus daemones corporeos esse, summa consensione9 affirmant. Id autem velle videtur Hesiodus hoc versu: Aëraque induti tota tellure vagantur. Orpheus sortilegorum pontifex daemones partim coelestes, partim terrestres, partim aëreos, partim aqueos, partim subterraneos, partim vagos et circuitores facit. Ex quo innuit, mentes tum coelestes, tum elementares corporeas esse, cum locus nisi corporibus convenire non possit. Daemon, inquit Plotinus, καθ᾽ ὅσον δαίμων μετὰ τινος σώματος εἶναι δεῖ. Ac tametsi Augustinus angelos incorporeos esse scripserit, saepius tamen corpore constare oportet, ut affirmet: Constat, inquit, quod omnis spiritus sit corpus et spiritualis materiae. Item Damascenus: Omnia, inquit, quae creata, si cura Deo comparentur, crassum et materiale quoddam habent, solus autem incorporeus et sine materia est Deus. Basilius10 vero, qui angelos animalia vocat rationalia11, mentem loco12 vacare13 scribit, i.e. omnino incorpoream esse; caeteri tamen theologi non modo angelos, sed etiam daemones et mentes hominum incorporeas esse tradunt.

The numbering of this block of footnotes is problematic. The sequence of numbers is as in the original text, with italicized comments added in {braces}.
1. In asino aureo. {correct2. In libro de mysteriis.  2. In libro de abstinentia.  {Porphyry wrote books with both titles3. In libro de anima.  4. In libro de anima et daemonibus.  5. Contra Alexandrum Aphrodisiam. {Plotinus wrote the Enneads6. Contra Alexandrum Aphrod. {Ioannes Philoponus wrote a book with this title7. In libro de anima. {Ammonius wrote a commentary on Aristotle’s De Anima8. In libro de anima.  9. Alibi: contentione. {numbers correct to end of paragraph10. In Homil. de Paradiso.  11. Alibi: rationalem12. Alibi: vero13. Alibi: carere.

38 OCTAVIUS: Magnorum virorum auctoritas plurimum ponderis habet, ut fidem faciat omni opinione stabiliorem, sed ut pauci hoc vel illud1 assentiuntur, quia sic collibitum est, ita plerique argumentis ad assentiendum necessariis, quasi quaestione adhibita, cogi volunt2, ut omnem adepta scientia exuant3 opinionem, quae simul stare non magis possunt quam fides et scientia.

1. Alibi: huic vel illi2. Alibi: nolunt3. Alius: eruant.

TORALBA: Si demonstratum erit, nullam praeter Deum essentiam incorpoream esse, illud etiam perspicuum erit, Dei solius essentiam esse infinitam, quod Joh. Scotus1 demonstrari posse negavit. Et certe acutissimus theologus demonstrationem de infinita Dei essentia sibi deesse confitetur. Illud tamen hac demonstratione de incorporea Dei natura consequimur, atque hoc amplius Thomistarum atque Averroistarum opinio2 valde perniciosa, quam Albumazar3 Maurus nimis pertinaciter tuetur, de una omnium hominum mente funditus subvertetur. Posuerunt enim, omnes mentes impiorum aeque ac piorum in unam et eandem animam coire, quo nihil absurdius ac sceleratius dici potest. Postremo ex hac demonstratione, omnem scilicet substantiam, praeter Deum, corpoream esse, perspicua sunt4 supplicia improborum, quae ab Epicureis5 negantur, ob id tantum, quod nullam admittant actionem in corpora, nisi a corporibus ipsis, nec patibiles esse a corporibus incorporeas naturas arbitrantur.

1. Liber sententiarum IV, disp. 4.  2. Alibi: opiniones ... perniciosae, quas3. Alius false: Albumezor4. Alibi: sint5. Alibi: Epicuro.

CORONAEUS: Cedo igitur, Toralba, nisi molestum est, hanc quae tot utilitates complectitur demonstrationem.

TORALBA: Hoc igitur primum, si placet, statuamus: omnis substantia, quae maximi1 orbis ambitu coercetur, est finita. Mentes humanae, angeli, daemones orbe coelesti continentur, igitur sunt2 finiti, quia nihil infiniti orbe finito concludi potest.

1. Alius: circuitu vel sinu. Alibi: maximo orbe coeli2. Alii: sint.

CORONAEUS: Istud quidem sua luce perspicuum est.

TORALBA: Quidquid finitum usquam existit, terminos habet, quibus finitur, locum1 in quo concluditur, et2 nihil incorporeum terminis aut locis illis3 continetur, igitur angeli non4 sunt incorporei, cum suis sedibus ac terminis finiantur. Si non sunt incorporei, sequitur corpoream habere naturam, cum omnis substantia sit vel corporea vel incorporea; non hoc, igitur illud. Item illud5: omnis substantia, praeter Deum, habet finitam potestatem; omnis potestas finita terminatam habet substantiam6; ex quo sequitur, daemones, angelos, mentes quae desertis cadaveribus emigrarunt, terminatis sedibus coërceri, nec ubique, nec pluribus locis simul, eodem existere momento, ut7 nimirum8 illi ipsi, qui angelos vel9 mentes corpore 39 vacare putant, confitentur. Nam si eadem substantia finita duobus locis simul et semel existeret, etiam moveri et quiescere simul posset, contra perspicua philosophorum10 decreta11.

1. Alius: locum etiam, quo2. Alibi: at3. Alius: ullis4. Deest in uno codice.  5. Deest in alio codice.  6. False alius: distantiam7. Alibi: et8. Alius: etiamnum9. Alius: et10. Alius: physicorum11. Scotus liber sententiarum I, disp. 2, qu. 4. Damascenus lib. 2.

SENAMUS: Ut haec vera sint, nondum tamen video, quibus terminis ac finibus daemones concludantur.

TORALBA: Nullius substantiae fines aut termini cogitari possunt1 extra superficiem, superficies autem solius corporis2 propria; igitur omnis substantia finita ac terminata corporea sit oportet, alioquin esset infinita, quia tertium nihil est. Absurdum autem est, mentes humanas, daemones, angelos, qui mundi finibus ac terminis coërcentur, infinitos esse, alioquin finitis infinita concluderentur.

1. Alibi: posse2. Alibi: solis corporeis.

SENAMUS: Quid obstat quominus angeli, daemones, mentes humanae certa quadam et determinata sede, non tamen superficie conclusa coërceantur?

TORALBA: Ita quidem est eorum opinio, qui angelos, daemones, mentes separatas in loco esse confitentur, non tamen circumscriptive, ut eorum verbis utamur, sed definitive. Quae distinctio1 cum plerisque inanis videatur, nec definitive nec circumscriptive in loco esse voluerunt, sed2 effective tantum. Quae sententia quidem minus habet erroris, quam illa, quia non implicat3 ajentia simul et negantia, ut illa; sed hoc4 habet incommodi, quod angelos ac daemones loco dimoveri negat. Qua ratione nec bonis ad superos, nec malis5 ad inferos aditus pateret, quoniam ubique esse congruit tantum substantiis incorporeis.

1. Alius: definitio2. Deest in aliis codicibus.  3. Alius: ampliat4. Alibi: id tamen5. Alibi: impiis.

SENAMUS: Vereor ut argumentum a1 te propositum consimile sit huic Aristotelis argumento: Si forma, inquit, non finitur ad materiam, extra materiam est infinita; quod2 non magis sequitur, quam si dicat quis: si corpus non finitur corpore, est infinitum, nam ista ratione supremus orbis, qui nullo finitur corpore, esset infinitus.

1. Alius: abs2. Alibi: quia.

TORALBA: Clarius id explicabo: omnem substantiam, quae amplissimi orbis sinu coërcetur, finitam esse posuimus, id quod omnes confitentur; fines autem1 substantiae finitae nullos esse praeter superficiem, quae solius corporis propria est, quod2 geometricis principiis perspicuum est. Item mentes omnes definitum habere ac determinatum locum, i.e. neque in quantumlibet maximo,3 neque in quantumlibet minimo, sed exaequato4 suae essentiae finiri loco. Ex his ergo efficitur, mentes separatas et angelos corporea quadam natura coagmentari. Quare si demus, corpus illud esse spirituale, ut Paulus ipse et Damascenus loquuntur, corpus tamen erit, quantumcunque 40 subtile esse dicamus, nec cum alio corpore ejusdem naturae magis esse poterit5, quam aër subtilissimus cum aquea terreave natura.

1. Alius: ac2. Alibi: quod geometricis est principium perspicuum3. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio codice.  4. Alius: determinato5. Deest in aliis codicibus.

SENAMUS: Adeone discrepat a natura, quicquam incorporeum esse in loco, cum puncta incorporea ipsaque accidentia suis quaeque sedibus ac locis contineantur?

TORALBA: Tu, Sename, agis de punctis et accidentibus, quae quod per se ipsa et sine corporibus nullam habent hypostasim, nunquam1 per se, nec ullo loco existere possunt et ne moveri quidem nisi ad corporum agitationem. Hic autem2 agitur de substantia, puta de angelo, de mente cadaveri superstite, quam finitam esse fatentur, incorpoream tamen statuunt, quod nullo ingenii humani captu fingi potest, nisi demus ajentia et negantia esse vera, quia substantiam illam, quam incorpoream fingunt, uno tantum loco statuunt, eoque definito, extra quem nihil sui reperiatur, nec ubique esse volunt, vel suam habere circumstantiam, vel ut eorum verbis utamur, suam ubietatem, ut si quaeramus3, ubi est angelus? responderi possit: in coelo vel in terra, non tamen utroque in loco, sed illic tantum, ubi sit ejus actio vel perpessio, nec usquam alibi. Loco tamen circumscribi, locum mutare negant, cum vel a superis locis ad inferos praecipites deturbantur, vel ab inferis praecipites ad superos revolant. Ex quo sequitur, utrumque pronunciatum verum esse: angelus est in coelo, angelus non est in coelo, quae4 cum tota natura pugnant. Quid autem est aliud, locum definire, quam loci terminos5 corpori circumscribere? Quodsi loco definiri vel circumscribi sunt eadem, etiam in loco esse circumscriptive et definitive eadem erunt, quod Damascenus duobis locis6 fatetur. Itaque Thomas7 repudiatis superiorum definitionibus8 angelum in loco esse scripsit non ratione9, sed applicatione, quem Scotus refellens angeli praesentiam ante rationem10 necessariam esse concludit et quidem in loco commensuratire; sic enim loquitur, quoniam nec ubique nec in loco quantumlibet maximo, nec minimo, sed suae substantiae exaequato, quo nec majorem queat occupare, nec minorem. Ex quibus etiam illud sequitur, descensum et ascensum separatis mentibus necessario tribuendum. Quicquid autem movetur a loco in locum, corporeum esse oportet, quia prius transit11 spatium sc ipso minus, deinde spatium sibi aequale, antequam in spatium se12 majus decurrat. At substantia incorporea inanisque, quia nihil incorporeum magnum aut parvum dari potest, itaque necesse est, quaecunque moventur, corpora esse confiteri. Item motus omnis fit in tempore, et quovis tempore minus recipiendum erit, quo minus mobile moveatur. Igitur omni mobili accipietur in infinitum aliquod13 minus mobile, ex quo fit, ut nihil incorporeum aut divisibile moveri possit. Item motus 41 successio, quae in motu intercipitur, sit resistentia mobilis ad14 moventem, vel intervalli ad mobile vel motoris ad intervallum. At nulla resistentia esset in angelo, si esset incorporeus, non enim resisteret intervallo, nec intervallum illi, nec sibi ipsi ut motori. At nullo humanae mentis captu cogitari potest, ut ab extremis ad extrema sine decursu intervalli medii perveniatur. Quare si locus, si corpus, si spatium divisibile est, angelos quoque, mentes humanas, daemones corporeos ac divisibiles esse oportet, contra quam illi et scribunt et sentiunt.

1. Alius: nusquam2. Alius: enim3. Alius: quaeratur4. Alibi: quia5. Alibi: terminis corpora6. Lib. 2 cap. 13. 16.  7. Parte I, qu. 8, art. 1.  8. Alius: distinctionibus9. Alii: actione10. Alius: actionem11. Alius: transilit12. Alius: sibi13. Alius: aliquid14. Sequentia haec sedecim verba desunt in alio codice.

SENAMUS: Cur igitur Peripatetici tam anxie a physicis metaphysica dividunt, cum physicorum argumentum omne circa1 corpus naturale esse velint, metaphysicis vero tribuant substantias ab omni corporum oneratione2 liberas, quo3 verbo separatas mentes atque intelligentias contineri tradunt?

1. Deest alias.  2. Alii: concretione3. Alibi: quae.

TORALBA: Graviter certe peccatur ab iis, qui1 metaphysica physicis conturbant, i.e. naturalia divinis, nisi ut ex aliis alia melius intelligantur. Nullum autem metaphysici argumentum praeter primam causam incorpoream esse potest. Nam cum Aristoteles Platonis2 ideas locis omnibus evertere conaretur, quod hypostasim nullam in natura3 haberent, intelligentias tamen seu mentes separatas in natura incorporeas statuit his verbis:4 An, inquit, ad physicam pertinet, de omni anima disputare? an vero de ea tantum, quae materia vocatur?5 Hoc postremum tam absurdum visum est Alexandro Aphrodisiensi, ut nullam omnino substantiam corporis expertam affirmaret. Recte ille quidem, si primam causam excepisset, quam ob id incorpoream esse oportet, quia sit infinita.

1. Alibi: quod2. Alius: Platonicas3. Alius: naturam4. Libro ultimo de nat. anim.  5. Alius: vacat.

OCTAVIUS: Argute quidem, Toralba; sed me scrupulus angit, quod cum angelus particula quaedam sit et quasi scintilla divinae mentis illius ac aeternae, qui fit ut corporea mens ex incorporea natura existere possit?

TORALBA: Assumis tu quidem, Octavi, quod in quaestione positum est, an scilicet mens humana sit particula divinae mentis, ut quidem video placuisse nonnullis, qui Plotinum auctorem citare1 non dubitant, quod hominis mentem ὁμοούσιον esse dixerit ipsi Deo. At2 ne ὁμοούσιος quidem est, tantum abest ut sit ὁμοούσιος. Falsum item, quod Arrianus ad Epictetum scribit, quem3 ad hominem ita loquentem inducit: Tu delibatio4 Dei habes in te ipso partem illius: σὺ μὲν ἀπόσπασμα εἶ τοῦ θεοῦ, ἔχεις τε ἐν σεαυτῷ μέρος ἐκείνου. Longe aliter Trismegistus ad Asclepium: Mens, inquit, non est abscissa de substantia Dei, sed5 explicata, ut lux solis. Nam6 si angelus, si humana mens ab essentia Dei decerpta esset, i.e. si particula Dei esset, Deum corpus esse oporteret, quod absurdum esse omnes confitentur. Item 42 totus homo Deus esset; totum enim esse necesse est, cui pars detrahi nequit. Item Dei natura divisibilis ac dissolubilis esset, si partes haberet; itaque litterae sacrae mentem hominis non Dei substantiam, sed spiraculum appellant i.e. רוּחַ7 et imaginem, non partem illius, quae nulla in natura divina incorporea fingi potest.

1. Alibi: ciere2. Desiderantur haec decem sequentia verba in alio codice.  3. Alibi: cum4. Alius: deliberatio5. Desiderantur haec viginti sex verba in alio codice.  6. Alibi: Non7. Alius: נִשְׁמַה

SALOMO: Sapienter illi quidem, qui a Dei natura corpus omnino1 sejunxere, id enim praecipuum caput est symboli nostri.

1. Alibi: omne.

SENAMUS: Quid igitur hoc sibi vult1, Deum esse ubique? Etsi enim ubique est, est in loco, si in loco, etiam corporeum esse oportet.

1. Alius: haec sibi volunt.

FRIDERICUS: Deus ubique est et1 nusquam est.

1. Alibi: ut.

SENAMUS: Igitur contradictoria simul vera sunt: si Deus est hic, Deus non est hic.

CHRTIUS: Nos, inquit Augustinus, credimus ubique Deum esse praesentia, essentia, potentia, in omni loco sine circumscriptione, in omni tempore sine mutatione.

OCTAVIUS: Rectius1 et optime, opinor, Chrysostomus, qui, quomodo Deus ubique sit, capere se non posse confitetur.

1. Alibi: Modestius.

SALOMO: Recte ille quidem, etenim Deus de se ipso loquens: Ego, inquit, coelum et terram impleo. Item: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum1.

1. Jeremiae 23, 24. Jesaiae 66, 1.

SENAMUS: Haec ad potentiam ejus infinitam pertinere videntur, non ad essentiam, ut Helias Thesbites his verbis innuit1: Deus, inquit, non est in aëre, non est in commotione, non est in igne; alioquin creatoris et creaturae una esset et eadem essentia, si utraque promiscue confunderetur, idem etiam creatoris et creaturae cultus haberetur. Ob id Deus altissimus, h.e. Eljon, עֶלְיוֹן appellatur, quia in coelis est. Et ab interpretibus Hebraeis Deus מָקוֹם, i.e. locus beatorum2, quia mundus in Deo est, non autem Deus in mundo vastissimo quidem, sed prae illa essentia infinita corpusculo exiguo; non quia mundi aditu excludatur, sed ut intelligamus, nulla mundorum innumerabilium capacitate includi aut illius purissimam et incomprehensibilem essentiam cum rebus foedis, fluxis ac caducis permisceri. Est enim mundus usquequaque corporum plenissimus, nec quicquam in3 natura vacuum. Quis autem et qualis sit Deus, (quanquam in eo nulla sit qualitas), mortalium nemo, quamdiu spirabit4, intelliget. Nam Mosi roganti, ut se Deus illi contuendum exhiberet: Nemo, inquit Deus, vivens Deum videbit, i.e. plane cognoscet. Ac propterea dicitur in atra caligine versari et in tenebris latibula sua posuisse, h.e. obscurissimam et difficillimam ejus cognitionem videri hominibus in caligine densissima constitutis, cum ipse lucis auctor omnia suo compleat splendore. Ac tametsi praeclarum est, ejus omnia 43 opera, dicta, facta, leges praedicare et crebris canticis usurpare, nihil tamen est, quo verius vel melius, quam contemplantis silentio laudari possit. Ac propterea David5 illud sapienter usurpat: Tibi silentium laus! Quod vulgaris interpretatio non explicat his verbis: Te decet hymnus Deus in Sion. Sic enim voces hebraicas לְךָ דֻמִיָהּ תְהִלַה erudite Rabbi Moses interpretatur, ut etiam Chaldaeus paraphrastes: Coram te, inquit, laus reputatur silentium; quia Deus, quis qualisque sit, nullo sermone explicari aut ne cogitatione quidem capi potest.

1. Alius: vocatur2. 3 Regum 19, 11 sqq.  3. Alius pro his duobus verbis: materia4. Alius: scrutabitur5. Psalm. 64, 2.

CURTIUS: Illud quidem symbolo Pythagoras significat, cum silentio Deum laudandum esse ac puro animi affectu jubet colendum, quia sermo ipse inquinatus est nec veras Dei laudes assequi potest. Quod silentium Porphyrius et Jamblichus sic interpretantur, quando pura mens hominis in ecstasin divini amoris sublata immortali Deo mactatur, quod veteres in sacrificiis significabant, cum dicerent: Favete linguis! vel ut Homerus: Praecidite linguas, τέμνετε γλώσσας ut rerum sublimium ac divinarum contemplatione sursum corda raperentur, supra coelos omnes, ubi Dei1 essentia ab omni mundi cogitatione disjuncta versatur. Id autem tum maxime fit, cum Dei agnoscendi causa potentiam ejus, bonitatem, sapientiam atque illius omnia dicta, facta, judicia, res gestas discutiendo, immensa rerum admirabilium ac sublimium infinitate perterriti silemus.

1. Alibi: mundi.

TORALBA: Ego tamen silentio rupto laudes immortali Deo canere nunquam desistam, et quidem Heroicis numeris:

Me tua gestarum rapit ingens gloria rerum,
O Deus omnipotens! procul hinc peregrina deorum
Turba fugit fictaeque simul pietatis imago.
Angelici properate chori, properate poëtae,
Quotquot mente pia sacratum nomen adorant,
Ac Domini laudes puris efferte1 labellis!
Ast2 ubi verborum vis ac sapientia tanta,
Quae mare, quae terras, quae coeli temperet orbes
Legibus aeternis, percurrens cuncta momento?
1. Alius: afferte vel offerte2. Alius: Est ibi; alii: Est ubi.

CORONAEUS: Tenemus igitur Deum extra mundi concretiones et contagiones, sedem suam posuisse supra quicquid est coelorum, ut etiam visio Ezechielis ac prophetarum LXXII, quos de spiritu Mosis Deus afflaverat, aperte declarat.

SALOMO: Apertius tamen significatur hominis conditione, quem Deus ad imaginem sui creavit, quod Rabbi Moses sic interpretatur, quod1 quemadmodum intellectus agens seu adeptus2 extra hominem et ab hominis concretione liber est, sic etiam Deus a mundi3 concretione et contagione liber sit.

1. Alius: ut2. Alibi: occupatus3. Desunt alibi haec tria sequentia verba.

44 CORONAEUS: Habemus Toralbae demonstrationem, non modo de angelorum ac daemonum corporea natura, verum etiam praeter Deum nullam substantiam incorpoream esse; sed quaeri possit, an daemonum et angelorum cum mentibus humanis essentia sit eadem?

CURTIUS: Puriorem esse angelorum quam daemonum essentiam et corpora lucidiora, docet Augustinus1: Angelis, inquit, malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem aëris spissioris. Idem: Tenuia, inquit, angelorum corpora in deteriora ac spissiora transformata sunt, quibus ab igne pati possint.

1. In Genesin cp. 8.

TORALBA: Porphyrius in antro Homerico scribit, angelos ac daemones aëreo corpore constare ac vestiri, ut ab ignibus patiantur, idque affirmans Philoponus1: Alioquin, inquit, intellectualis natura2 nihil pateretur.

1. Contra Alexandrum Aphrodisium.  2. Alius: ratio.

SENAMUS: Si nulla sunt organa sensuum, nulla visus, tactus, gustus instrumenta et ne ulli quidem in aëre nervi, a quibus sensum haberemus, nullum cerebrum, unde nervi oriuntur; quonam modo aëreae mentes ab ignibus paterentur? Item si mentes humanae ignea constant natura, ut ille1 innuit hoc versu:

Igneus est illi vigor et coelestis origo,

nihil ignis ab igni pati potest. Multo minus si aërea compage coalescunt; alioqui totus aër quantus est, pridem flammis consumtus interiisset. Sin mentes separatae aquea constant natura, flammas potius exstinguerent, quam ignium vim sentirent.

1. Virgilius Aen. VI.

OCTAVIUS: Vetustissima est opinio, animas ignea1 constare natura, ac propterea Synesius in epistola quadam ad Cyrenesium pontificem eos, qui extrema naufragia extimuerant, siccas exeruisse2 vaginas3 scribit, ut animam, ne mergeretur4, ejicerent, idque ab Homero significari, ac propterea Philostratum scripsisse, nunquam ante Ajacem Oïleum, qui submersus interierat, demersis hominibus parentari consuevisse. Inde vox Sibyllae ad Palinurum5:

Tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
Eumenidum inspicies ripamve injussus6 adibis?

Num igitur Philo7 verius, qui daemones appellat chorum corporis expertium animorum, aut cur Ebraei animam, quae corpori superstes evolavit, viduam appellarent, si alio adhuc8 corpori conjuncta esset, cadavere priori deserto? Neque enim recte diceretur mens vidua, si relicto cadavere alteri corpori quasi secundis nuptiis copularetur.

1. Alibi: igne2. Alibi: exemisse3. Alius: sicca evasisse vagina4. Alius: mergerentur5. Virg. Aen. VI.  6. Alius: invisus7. In libro de mundo et in libro: quod somnia mittantur a Deo.  8. Alibi: ad haec.

FRIDERICUS: Si Senami argumentum necessarium esset, quo sensibus animas, daemones, angelos vacare concludit, ne Deus ipse quidem audiret 45 aut videret. Quid autem stupidius1, quam eum, qui mirabili aurium et oculorum fabrica visum et auditum brutis etiam animantibus indidit, coecum et surdum arbitrari, quia sic oculis, auribus ceterisque sensuum careat instrumentis? At nemini dubium esse opinor, quum angelorum ac daemonum voces ab aliis, qui daemones παρέδρους2 i.e. domesticos habeant, audiantur, quos tamen his sensibus carere fatentur. Quin etiam daemonum voces mox acutae et graciles, mox etiam graves et terribiles videntur3, et quasi ex utre4 verba facerent. Inde ab Ebraeis malus daemon ob id אוֹב appellatur5 ab utre. Memoria subit Hermolai Barbari Patricii, qui ab hac civitate exilio pulsus est, quod legatus Romam missus a summo pontifice cardinalis honorem injussu senatus acceperat. Is cum entelechiae vocem in animi definitione non satis intelligeret, placuit daemona πάρεδρον, quem cum Georgio Placentino quaestionis arbitrum receperat, interrogare; hic voce tam gracili ac tam obscure6 respondit, ut quid vellet nullo modo intelligi potuerit.

1. Alibi: turpius2. Alius: παροίκους3. Alius: videantur4. Alius: aëre5. Levit. 20, 27.  6. Alibi: obscura.

TORALBA: Non sunt igitur ad vocem articulatam necessarii pulmones, larynges, lingua, palatum, sed confitendum est, vim sensuum1 aliam esse in Deo, aliam in coelo, aliam in angelis ac daemonibus, aliam in animantibus.

1. Alius: sensitivam.

OCTAVIUS: Si nullus esset sensus in mentibus separatis, nulla essent supplicia sceleratorum, ac praemia1 quaeque bonorum jacerent.

1. Alius: gaudia.

SALOMO: Illud abs te, Sename, scire cupiam, num saepius in somniis sola mente, oculis conclusis ac sensibus omnibus stupefactis, rerum imagines videris1 perinde ac si oculos apertissimos haberes2? Quod quidem si fateris, cur dubitas aciem mentis, quam oculorum, ad contuendum acutiorem confiteri? Ac M. Tullius non minus eleganter quam vere scripsit, mentes ipsas tum maxime sentire ac vigere, cum e corporibus excessissent.

1. Alibi: videri possint2. Alibi: quis haberet?

CORONAEUS: Frustra res antea perspicue demonstratas a calce ad caput1 revocaremus: nam ex illis Toralbae demonstrationibus deque corporea daemonum ac animorum natura, hunc etiam fructum decerpimus, quod Thomistarum2 ac Averroistarum perniciosa opinio diluitur; posuerunt enim, unam esse omnium animam in singulos homines diffusam ac rursum occasu cadaverum segregatam in sese coire. Ita argumenta illa triginta, quae ad stabiliendum hunc errorem Averroistae denotant, uno ruunt et eodem momento, quibus tamen satis apte fieri non poterat ab iis, qui animos corporum expertes esse posuerunt, quoniam substantiae incorporeae, si ullae existerent, facile3 avulsae a corporibus coirent in unum, corpora vero ut se ipsa penetrent, fieri nullo modo potest. Restat igitur, ut intelligamus, quemadmodum ex ea demonstratione Dei essentia et potestas infinita4 colligatur, quod superius Toralba demonstraturum se, ni fallor, spopondit.

1. Alius: carceres2. Themistianorum.  3. Alius: facillime4. Alius: indistincta.

46 TORALBA: Dixi quidem, ut ille in re levissima, sed non promisi. Quis enim hoc sibi aut alteri promittere se posse confidat? Obsequor tamen Coronaeo, cui nihil denegari potest; ineptus enim malo, quam non obsequens videri. Omnis substantia corporea est finita, cum incorporea nullis terminis coërceatur. Quae autem substantia nullis finibus concluditur, infinita est. Hoc enim corollarium ex superioribus1 demonstrationibus colligitur. At omnium theologorum et philosophorum summa consensione prima causa est incorporea, igitur sola est essentia infinita; si2 essentia est infinita, et potestas et bonitas et sapientia est infinita. Quia si vis finita subjecto infinito congrueret, etiam visin finita subjecto finito conveniret, et creatura finita infinitae potestatis esset. Absurdum consequens, igitur et antecedens. Ex eo sequitur, nihil in Deo infinito finitum cogitari posse. Hoc amplius scilicet, si Deum solum simplicem esse, cum omnia corporea ex partibus coalescant, ac propterea Deum solum impatibilemet indissolubilem esse, contra quam usu venit substantiis compositis, quae ex iis constant in quae dissolvuntur, et in ea ipsa dissolvuntur, ex quibus conflantur. Id autem quod simplex est, in partes, quas nullas habet, dividi aut in alia principia dissolvi nequit.

1. Alibi: supremis2. Desunt haec duodecim sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si Deus est incorporeus, quid est quam ob rem aures, oculi, nasus, digiti, pedes, brachia, facies ei tribuantur?

SALOMO: Etiam ira et furor saepissime, an propterea iracundum et furiosum esse dicemus? Sed nutrices et parentes oportet cum infantibus balbutire et ad Deum humana transferri, quando ad homines divina traduci non possunt. Illud autem animadversione dignum, quod cum caeteri sensus Deo tribuantur, nunquam tamen gustus et tactus, quia corpori semper inhaerent, nec sine corporibus sensibilia tactus et gustus percipi queant, ut caetera sensibilia, ut magis ac magis appareat, Deum plane incorporeum esse. Angelus autem si incorporeus esset, ut Aristoteles cum plerisque theologis opinatur, ejus substantia existeret omni in loco et extensionem infinitam haberet et1 essentiam, quin etiam intelligentias ac daemones unum et idem cum Deo esse oporteret atque ita bona malis, aeterna caducis, fluxa sempiternis, purissima foetidissimis, Creator denique creaturis promiscue confunderetur. Quae non modo absurda, sed dictu nefaria sunt. Ita quoque si angelus aeternus esset, nunc haberet totam durationem, quam habiturus est2, et ut pinguius loquamur, formaliter infinitam3. Illud enim philosophorum ac theologorum consensione constat, esse et posse in essentia divina nihil differre; item esse, fuisse et fore in rebus aeternis unum idemque haberi, quia nec prius nec posterius est in Deo, ut rectissime Rabbi Moses4 scribit. Idem autem significat Jesaias5, cum utrique angelo seraphino sex alas fuisse scribit ac duabus quidem faciem tegere, duabus pedes, reliquis 47 volare, ut intelligamus, angelos ortum habuisse et occasum habituros, tametsi hominibus utrumque sit ignotum, Deum vero solum principio et fine et omni temporis successione carere. Nam ubi est successio, ibi est novatio ac mutatio, ut angelus se habeat aliter quam prius, quoniam non angelus habet, quod praeteriit, et exspectat, quod futurum est, igitur mutabilis ac propterea terminum habiturus. Nisi enim aliud atque aliud esset in motu, ne in tempore quidem prius ac posterius perciperetur. Motum autem angelis inesse, perspicue Toralba demonstravit; id enim sacris litteris saepe significatur, quae non modo angelis motum inesse, sed etiam motus6 celeritatem ac pernicitatem significant, cum alas quatuor sexve angelis tribuant, quod satis innuit, mutabilem esse7 ac dissolubilem eorum naturam.

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: esset3. Alibi: nisi vitam4. In libro More nebochim.  5. Jessiae 6, 2 et 6.  6. Deest in aliis codicibus.  7. Deest in aliis.

CORONAEUS: Habemus igitur perspicuam minimeque dubiam demonstrationem de potestate atque essentia Dei, omnibus modis infinita, eumque solum aeternum esse, αἰώνιον, ἀπέραντον, ἄναρχον, angelos vero, daemones, mentes corporeas esse ac finitas, suaque natura mutabiles ac solubiles. Quae aditum aperire mihi videntur ad ea, quae de actionibus daemonum, de funambulis elephantibus, de arboribus et brutis loquacibus, de sagarum transvectionibus feruntur.

SENAMUS: Prospiciendum nobis est, opinor, ne pro argumento capiamus id ipsum1 quod in quaestione positum est, scilicet ea miracula quae spectantur a daemonibus cieri. Neque etiam si demus, corporeos esse daemones, propterea sequitur, transvectiones sagarum veras esse.

1. Deest in alio codice.

TORALBA: Quod nec a natura nec ab hominibus fieri potest1, id vel a Deo vel ab angelo vel a daemonibus fiat2 oportet. At neque per naturam neque per hominum gestionem transvectiones illae sagarum3 per aëra4 fieri possunt; igitur a Deo vel ab angelis daemonibusque fieri necesse est.

1. Alius: possit2. Alibi: fieri3. Alius: hominum4. Tria haec antecedentia verba desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Post mundi conditionem1 Deum ab omni actione conquievisse docemur, nec quicquam nisi causis intercedentibus agere; quanquam de rebus tam arduis et ab hominum sensu et captu remotis quicquam2 statuere valde periculosum mihi videtur.

1. Alius: creationem2. Alius: quicquid.

TORALBA: Si Deum mobilem fatemur, et patibilem et mutabilem confiteri oportet; hoc absurdum, illud igitur. Sed ut angelorum ac1 daemonum actiones melius intelligantur, demonstrandum est, primam causam non solum immobilem esse, sed ne moveri2 quidem, contra quam3 putat Aristoteles, qui aeterno motu Deum obligavit.

1. Desiderantur haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.  2. Alius: movere3. Alius: quam.

CORONAEUS: Age igitur, Toralba, uti facis, ea quae vagis minutorum philosophorum erroribus jam pridem implicata sunt, explicare.

48 TORALBA: Inveteratus Aristotelis error plerosque fefellit, qui si acutius mobilium ac moventium ordinem intuerentur, a suscepta sententia discessissent. Quaedam enim moventur tantum ut materia, quae quasi faex1 omnes motus patitur, nec tamen movet ipsa; quaedam tantum2 movent et3 moventur, ut forma et corpora naturalia; quaedam movent nec moventur, ut primus motor, qui movet quidem primum mobile, nec movetur tamen. Hoc ordine mobilium et moventium posito, necesse est, aliquod4 extremum esse, quod nec moveat nec moveatur. Id autem est prima omnium mobilium ac moventium causa, quae perfruitur5 quiete sempiterna.

1. Alius: sex2. Alius: vero3. Haec sequentia undecim verba desunt in alio codice.  4. Alius: aliquid5. Alius: perfinitur.

OCTAVIUS1: Pulcherrimus quidem hic ordo mobilium ac moventium; non video tamen, ut sit necessarius.

1. Deest in alio codice.

TORALBA: Non desunt aliae demonstrationes, quibus necessario conficitur1, primam omnium causam nec moveri nec movere.

1. Alius: conficiatur.

CORONAEUS: Cedo igitur, nisi molestum est, cum in re tanti ponderis ac momenti omnia nos tentare oporteat, ut sit1 quo Epicurei efficacibus argumentis et ad assentiendum necessariis refellantur.

1. Alii: si.

TORALBA: Tam absurdum est, essentiam infinitam finito corpusculo ad finitum modum adjungere, quam vim infinitam finitae naturae tribuere, cum sit eadem contrariorum disciplina. At ineptum est et ab omni ratione alienissimum, vim infinitam tribuere corpori finito; igitur ineptum quoque, essentiam Dei infinitam corpusculo, mundo finito copulare. Atque illud quidem Averroi tam incongruum visum est et abhorrens a natura, ut Aristotelis sententia repudiata secundae causae tribueret primi mobilis conversionem. Idem tamen hic sui1 oblitus mundum aeternum statuit, qua quidem ratione causam secundam, quam finitam esse fatetur, aeterno (id est infinito) motui2 alligavit, et eodem relabitur, quo3 Aristotelem delapsum criminibatur.

1. Deest alibi.  2. Alius: motu3. Alius: unde. Ceterum haec sequentia Toralbae verba in aliis codicibus desunt.

CORONAEUS: Haec quidem demonstratio non minus1 efficax est ad convellendam Aristotelis et Averrois de mundo aeterno sententiam, quam superior illa de corporea daemonum et angelorum natura. Deum autem motorem inquietum2 statuere, non modo a natura divina, sed etiam ipsius Aristotelis scriptis inter se dissidentibus alienum est. Deos, inquit3, arbitramur felices ac beatos, sed cum nullis actionibus impediantur, nec Endymionis in4 morem dormire consentaneum sit, relinquitur5, ut contemplatione aeterna fruantur. Si Aristoteles Deum contemplatione, quae a motu quam6 longissime abest, si quiete beata perfrui7 arbitratur, cur illum irrequieto motu fatigat? Dicitur enim post mundi creationem8 conquievisse, quid a 49 mundo alienius, quam quies? Quae quum ita sint, consequens est, coelos9 per sese et a forma sibi insita aut ab angelis moveri.

1. Alibi: minimae efficaciae2. Alii: irrequietum3. Lib. 10 Moralium ad Eudemum.  4. Alius: in modum5. Deest in alio codice.  6. Deest in eodem codice.  7. Desunt haec sex sequentia verba in eodem codice.  8. Alius: conditionem9. Alius: coelum.

OCTAVIUS: Video nos sensim a metaphysicis ad physica delapsos, siquidem demonstratum est, angelos, daemones, mentes humanas corporea coagmentatione vigere, nec ullam omnino essentiam praeter Deum incorpoream existere.

TORALBA: Omne metaphysici argumentum ac subjectum ad essentiam incorpoream spectat. Caetera quia1 corpora naturalia sunt, physicorum propria dicamus. Angelorum tamen aut daemonum actiones, quae voluntariae sunt, quis ad naturam pertinere dicat? Perinde non2 est, ac si quis putet, liberas hominum actiones a voluntate profectas3 naturales esse, tametsi homo, quatenus corpus naturale, physicorum subjectum erit.

1. Alius: qui2. Alius: enim3. Alibi: perfectas.

CURTIUS: Ambigit Aristoteles de mente humana, cujus disputationem a physicis libris retraxit1.

1. Alius: litteris detraxit.

TORALBA: Succurrit in mentem Helvetii cujusdam opinio, qui eleganti nomine se Theophrastum Paracelsum appellavit, qui medicorum omnium decretis a stirpe revulsis nova somnia invexit, summa doctorum virorum consensione repudiata, quibus etiam illud subrogavit, daemonum actiones naturales esse.

CORONAEUS: Statuendum igitur prius est, quae naturalis actio dici mereatur.

TORALBA: Actio naturalis esse non potest, quae vel a Deo, nullis causarum inferiorum interjectis opibus, vel ab angelo vel a daemone vel a divinae1 voluntatis arbitrio vel denique casu fiat. Casum appello plurium causarum concursum ad effectus inopinatos: caetera, his exceptis, naturâ fieri dicemus.

1. Alius: humanae.

FRIDERICUS: Nemo certe, nisi demens, arbitratur1 hominis ascensum in coelum, aut per aëra volatus sagarum naturales esse, cum id potius fiat repugnante natura, quae gravia2 deorsum impellit, nisi quid fuga3 vacui sequatur, ut cum e lacubus4 aqua pluvialis sursum abripitur, tunc enim gravia sursum, leviora5 deorsum feruntur, ad universitatis totius incolumitatem.

1. Alius: opinatur2. Alius: graves3. Alibi: nisi prius fuga4. Alibi: vel cum elicibus5. Alius: levia.

CURTIUS: Ego mundum hunc1 perinde ac rempublicam ad illius reipublicae mundanae imaginem temperari oportere statuo, vel potius nostram civitatem exemplar esse debere illius exemplaris et archetypi mundanae civitatis. Nam qui universitatis ordinem penitus perspexit, suae civitatis statum multo melius temperabit. Et quemadmodum in republica bene constituta sunt quaedam majestatis et imperii perpetuae leges, quaedam vero2 per varia 50 tempora ac rerum opportunitate mutantur, item ordinarii quidam sunt magistratus lege creati ad jurisdictiones, ad aerarii tutelam, ad sarta tecta civitatis, ad annonae procurationem, ad salutis publicae curam, item ministri magistratuum locis omnibus dispositi, ad exsequenda principum ac magistratuum jussa: ita quoque consentaneum est, providum naturae parentem Deum leges quasdam perpetuas et inviolabiles sanxisse, ratos scilicet orbium cursus ac recursus, quorum tanta constantia est, ut ab ortus sui primordio ne momento quidem aberraverint a tramite. Nec dubium est, quin angelos quasi principes in coelo, his inferiores in elementis collocarit, alios ad obeunda sacra, qui quasi sacrifici mentes puriores ac sanctiores, velut hostias, Deo immortali sacrificant ac vota precesque offerunt3, quosdam civitatibus ac imperiis praepositos, quos Graeci4 κοςμαγωγοὺς, Latini Deos tutelares appellabant ac persuasum habebant, non prius civitates expugnari aut capi posse, quam tutores illos ac praefectos urbium votis ac supplicationibus evocarent5, quo pertinet illud: Excessere Dii, quibus hoc imperium steterat.

1. Addit alius codex: a Deo2. Additur alibi: quae3. Alius: afferunt4. Alii: Proclus5. Evocatio est apud Curtium lib. 2.

FRIDERICUS: Civitatum moderatores ἀγγέλους, δαίμονας vocat Plato1, κατὰ τόπους ὑπὸ θεῶν ἀρχόντων πάντα τὰ τοῦ κόσμου μέρη διειλημμένα.

1. In politicis.

SALOMO: Illud arcanum, ut optima quaeque1, Plato ab Ebraeis acceperat; sic enim in sacris litteris legimus, Deum terminos ac fines populorum pro angelorum numero statuisse; nec dubitandum est, angelorum partem coelestibus, partem elementis, partem hominibus praefici, alios quidem ad praemia bonorum, alios ad supplicia impiorum. Huc enim pertinet carmen illud Davidis2: principes populorum congregati sunt cum Deo Abrahami, quoniam in Deum intenti sunt tutores terrarum. Id enim proprie3 significant haec verba מַגִנֵּי אֶרֶץ quos eodem versu נְדִיבֵי עַמִּים principes populorum appellat. At tametsi4 Plato a Diis praefectos5 scribit, horum tamen omnium ducem ac principem exercituum daemonum ac Deorum ter maximum Deum appellat, cujus currum caeteri consequantur: ὁ μὲν δὴ μέγας ἡγεμὼν ἐν οὐρανῷ Ζεῦς πτηνὸν ἅρμα ἔχει, τῷ δὲ ἕπεται στρατιὰ θεῶν τε καὶ δαιμόνων. Quod idem a Davidis odis expressum est hoc versu6: currus Dei exercituum multiplex viginti millia laetantium. Quem locum sic reddidit Chaldaeus paraphrastes: currus Dei viginti millia ignis ardentis, duo millia angelorum ducunt illos, divinitas Dei est7 super illos, ut intelligamus, Deum placida quiete fruentem angelorum ac daemonum ministeriis ac obsequiis uti.

1. Alius: quoque2. Psalm 46 (47), 10.  3. Alius: praecipue4. Alibi: attamen etsi5. Alius: profectos6. Psalm 67 (68), 18.  7. Alius: quiescit.

CURTIUS: Illud etiam in natura videmus, quod in republica, bene constituta scilicet, leges interdum mutari ac pro curatoribus1 ordinariis extraordinarios constitui, idque ad reipublicae salutem. Ita quoque naturae 51 leges suspendi2 ac nova quaedam praeter naturam, ostenta, prodigia, morbos populares, incendia terrarum, diluviones aquarum cieri, ne quis putet, ulla legum naturalium necessitate Deum alligari, ut ante3 Toralba demonstravit. Quid enim absurdius esset, quam in civitate regem suis imperiis ac legibus solutum, ut leges pro temporum varietate corrigere et emendare possit, Deum vero mundi principem ac parentem suis legibus obligari? Non debent igitur angelorum ac daemonum naturales actiones censeri, quae4 praeter ordinem naturae consuetum fiunt, ut flumina retroferri, maria scindi, flammas deorsum dejici, quae non nisi divina potestate ac consensu5 fieri possunt.

1. Alius: magistratibus2. Alius: sustineri3. Alibi: acute4. Alibi: cum5. Alibi: concessu.

SENAMUS: Nihil bonum mihi videtur, quod praeter naturam fiat, ut Aristoteles scribit: οὐδὲν δὲ τοῦ παρὰ φύσιν καλὸν.

SALOMO: Ignoscendum opinor Aristoteli, rerum divinarum imperito, imo potius contemptori.

SENAMUS1: Quid vetat igitur, quominus omnia quae naturâ fiunt, a daemonibus et angelis fieri dicamus?

1. Alii rectius: FRIDERICUS.

SALOMO: Pleraque nasci ac paulatim augeri videmus ab ea vi, quam originis cujusque principio Deus indidit, sine ulla daemonum aut angelorum actione, puta stirpes et animantia, quae suapte vi, primordio sui generis divinitus tributa, suum genus propagant1. Idem judicandum de lapidibus, metallis, fossilibus, quae terra modice culta et etiam inculta sponte profert. Sed praeter hanc animantium ac stirpium generationem est alia2 quaedam ordinaria et solennis, quae3 solet quotannis recurrere, attamen praeter naturae leges, quibus quidem ex semine genera propagantur, ut omnia illa piscium examina, quae derepente stata magnitudine eodem tempore,4 iisdem littoribus exoriuntur, quorum5 nec semina in vadis aut littoribus aut saxis aut alga usquam apparent, nec ulla vestigia parentum. Nam eorum, quae a parentibus originem habent, sua sunt semina, sua incrementa, et ut paulatim exsurgunt, ita quoque sensim tabescunt. Illa vero momento in justam magnitudinem erumpunt ac paulo post, nisi capiuntur6, evanescunt, ut thynnorum agmina, quae cubica figura tanta vi ac multitudine in Hellespontum tranant e Ponto, ut saepe naves ac retia validissimis viribus subvertant, neque tantum in Hellesponto, sed etiam apud Rhodios Elopes7 ejusdem magnitudinis tantis agminibus prodeunt, ut Rhodiorum alimento diu sufficere possint. Nec dubito, quin aliis quoque littoribus consimilis piscium annona divinitus8 tribuatur accolarum inopiam ac tenuitatem sublevatura.

1. Alius: propugnant2. Alibi: lux3. Alius: quia4. Alibi: littore, iisdem temporibus5. Desunt haec tredecim sequentia in alio codice.  6. Alius: capiantur7. Vel: helopes8. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Ego quidem apud Batavos salmonum ac sturionum, quos 52 siluros appellant, tantam piscationem vidi, ut in finitimas regiones1 non sine ingenti quaestu transveherentur, nec procul a Batavia circa fretum Ixium, haleces tot ac tantis legionibus Octobri mense prodire, ut iis capiendis piscatorum copia, quae maxima est, sufficere nullo modo posset, unde in universam Galliam, Germaniam utramque, Britanniam cum uberrimo quaestu transvehi. Sed illud mirum, quod cum justa magnitudine momento prodirent, nulla tamen semina, nulli foetus ac ne ulla quidem vestigia videantur. Quae quum a piscatoribus et mercatoribus exquirerem2, narrabant illi, ad Orcades insulas arcarum multitudinem admirabilem annuis piscatoribus redundare3 et in littore Celtico statam esse galeorum piscationem mense Martio4, deinde Aprili scombrorum; unde tamen tot agmina prodirent, scire neminem.

1. Deest in alio codice.  2. Alius: conquirerem3. Alius: redundari4. Alius: Martis.

CURTIUS: Ipse vidi saepius in Galliae Narbonensis littore examina mugilum stato anni tempore semper remeare et in proximo littore Massiliensi apicarum1, item in adversis Africae littoribus trissarum2, quas accolae juratas3, nostri alosas appellant, copiam ceteris4 littoribus inusitatam.

1. Alius: aprarum2. Alius: frissarum3. Alius: ejuratas4. Alius: nostris.

CORONAEUS: Etiam Cretenses nostri annuas habent gobionum legiones, quibus insula mirifice sustentatur, sed ea multitudine1, ut ab eodem utero, eadem hora, eodem momento natae aut coelitus delapsae aut ex intimis terrae visceribus erutae videri possint. Item e littore Siculo muraenarum maxima copia quotannis exsurgit.

1. Alius: magnitudine.

TORALBA: Non vestris tantum hominibus, sed nostris quoque liberalissimus naturae parens providit. Nam Calaei1 circa Lusitaniae littora solennes habent chalcidum, quas sardinias2 vocant, piscationes, et procul a littoribus Europae in Atlantico asellorum ingens erumpit copia, paulo post aestivum solstitium, non sine magna piscantium admiratione. Sed cum intentos3 lucro piscatores aspiceremus, nec tamen, unde tanta ubertas tam repente prodiret, admirari4 his iambicis invecti sumus in avaros piscatores:

Avare piscator, freta
Qui trajicis ferventia,
Piscationis aemulus!
Dic, si potes, (sed quis potest?)
Vis unde tanta piscium
Fulgentibus per aequora
Squamis5 repente prodeat?
Est omnibus ac singulis
Ab ortu magnitudo par,
Est aequa moles corporis,
Adepta mox originem
53 Et incrementa partium.
Nusquam ulla partus semina,
Nec ulla sunt vestigia6,
Nec alga vilis cochleas
Progerminat7 a caudice,
Profunda nec maris vada,
Nec altis saxa rupibus,
Nec pura gignunt littora,
Nec Aphrodites candidae8
Genetrix spuma9 procreat.
Quis agmen illud cubica
Figura piscium regit10,
Aut unde lucidus fretum
Invadit halec Ixium,
Distenta rumpens retia11
Revulsis ante navibus?
Recenseamne cetera?
Vix orbe toto littus est,
Quod non abundet piscibus,
Largitione coelica,
Et quae12 marinis sedibus
Procul13 pascuntur alites,
Aut delicatioribus
Cicadum legionibus,
Cum fruge pingues evolant
Nomadum14 ad solitudines,
Ut improborum poena sint,
Bonorum justa praemia.
O numen admirabile!
O celsitudo maxima
Procuratoris optimi,
Qui nutu nutrit omnia!
1. Alius: Colesiaci2. Alius: serdunas, vel: sardumas. (Cf. Plin. h. n. 32, 53.)  3. Alibi: intentione4. Alibi: admirari5. Alibi: alis6. Alius codex quinque haec antecedentia versus ita legit:
Adepta moles corporis
Aqua mox incrementa et
Originem partium nusquam,
Sec ulla partus semina,
Nec sunt ulla vestigia etc.
7. Alius: progermines8. Alius: candida9. Alius: spumae10. Alius: regitur11. Alius: ilia12. Alius: qui; alius: aquae13. Alius: nova14. Alius: Modo dum.

OCTAVIUS: Video ego vos plus otii piscationi1, quam aucupio dedisse. Saepe cum Volaterranis finitimis nostris non sine admiratione spectavi, 54 advolantes exercitus palumbarum, cum tamen in continenti nullae aut2 ne ovorum quidem aut nidorum ulla usquam imago reperiatur, multo minus etiam in proximis insulis. At si quis ab Africa3 trajecto mari mediterraneo evolare putet flantibus4 austris, facile refellitur immani spatio milliarium MCC; omnibus tamen accolis5 constat, a plaga maritima involare in continentem.

1. Alibi: otio piscationis plus2. Alius: ac3. Alibi: Austria4. Alii legunt: santis, id quod sine sensu.  5. Deest in alio codice.

CURTIUS: Cum agerem in Gallia, callidus quidam auceps noctu facibus1 accensis palumborum multa millia2, quae ab oceano in littus Rhotomagum versus advolaverant, nullo negotio venabatur. Cum ab illo percontarer, unde tanta vis palumborum? illud reposuit, illis3 tantum annis advolare, quibus abundaret fagina glans, qua pascantur. Item liviarum et earum4 avium5, quas ipse patria lingua „pluviers6 appellabat, e genere columbarum, examina infinita in Aurelianorum agros impluere, nusquam tamen nidos ac ne ciborum quidem in ingluvie aut ventriculo argumentum7 exstare. Et in pagis8 Andium anseres sylvestres coelitus accedere et, gramine pascuorum9 momento saginatos, proventus uberrimos incolis afferre.

1. Alibi: fascibus2. Alius: vim3. Alius: iis4. Alius: Luciarum et Acarum5. Alibi: ranium6. Alii: pluvieres7. Addit alius: aliquid8. Alius: agris9. Alius: pascuarum.

SENAMUS: At in littore Neapolitano coturnicum annuam piscationem videre potuistis, quae cum flantibus coris in Mediterraneum transvolare conantur, demergi ac mortuae in littus ejici1 solent. Ita quoque avium greges opinor avolare et revolare, tum flumina, maria, montes trajicere, ut2 grues, hirundines, ciconiae, accipitres, anseres et anates sylvestres3, coturnices vero alarum brevitate debiles et adipe graves merguntur. Ut4 enim regiones omnes hieme conquiras, nusquam5 tamen hirundinem reperias.

1. Alius: rejici2. Alibi: et3. Desunt quatuor haec antecedentia verba in alio codice.  4. Alibi: Et5. In eodem codice desunt sequentia haec quatuor verba.

SALOMO: Senamus omnia argute derivare conatur ad naturae causas. At1 quidem originis initio Deus jussit2, aquas non solum aquatilia, sed etiam volatilia promere. Itaque in sacris libris legimus3, coturnices a plaga maritima ad Israëlitarum castra spiritu Dei disjectas tanta multitudine, ut spatio itineris diurni duobus cubitis in altitudinem undeque castra complecterentur. Castra vero quanta fuerint, intelligi potest ex eo, quod 600000 civium, qui arma ferebant, censa4 fuerunt. Ex quo intelligitur5, seniorum, juniorum, foeminarum, servorum peregrinorum, quae censa non fuere, multitudinem triplo majorem exstitisse. Ac nihilominus tantae multitudini6 coturnices non solum mense toto suffecisse constat, verum etiam cupiditatem carnium vorandarum7 ad nauseam usque explevisse. Quod igitur legimus, 55 tot examina coturnicum spiritu Dei ab oris maritimis abrepta fuisse, satis intelligitur, fuisse extraordinariam generationem, angelis divino concessu ac munere procurantibus, non aliter quam illa, quae dixistis, piscium ac avium repentina examina, angelorum officiis ad hominum alimenta, mirabili Dei procuratione ac bonitate comparantur, ut etiam illud manna, quo Israëlitae in deserta solitudine annos amplius XL pasti fuere, qui cibus angelorum8 diserte vocatur, non quod manna vescantur angeli, sed quia nullis naturae causis ordinariis angelorum curatione quotidie9 fuerit praestitum.

1. Alius: Et2. Genes. 1, 20.  3. Numerorum 19 sqq.  4. Alius: secuta5. Numerorum 1 et 2.  6. Alius: multitudinis7. Deest in alio codice.  8. Psalm. 77 (78), 25. Sapient. 16, 20.  9. Alius: quotidie implueret.

SENAMUS: Non video, cur angelorum vel daemonum procuratione sit opus, si sola Dei voluntate1 ista fieri possunt.

1. Alius: bonitate2. Deest haec Senami interlocutio in alio codice.

SALOMO: Aliud est de divina voluntate, aliud de potestate disputare; Deus enim post mundi creationem1 ab omni opere conquievisse et locis omnibus angeli Deo diligenter2 inservire ac jussa ejus3 exsequi produntur4. Huc enim spectat illud, quod dicitur, Deum coetus angelorum convocare, quod Rabbi Moses5 interpretatur: angelorum officiis ac muneribus uti. Nam cum dixisset, se primogenitos Aegyptiorum trucidaturum, eodem tamen capite subjecit6, se non passurum, carnificem in illa clade populi sui tecta subire. Idem: Increpabo, inquit, aquilonarem istum cacodaemona, quominus fruges absumat7.

1. Alius: conditionem2. Alius: semper, id quod vero in alio codice deest.  3. Addit alius: diligenter4. Ps. 103 (104), 20 sq.; 147 (148), 2.  5. Libro III More Nebochim.  6. Exodi 12, 23.  7. Malach. 3, 11. Joël 2, 20. Amos 3. 4, 6 sq.

SENAMUS: Cur igitur toties ac tam saepe contestatur populum, saepe pestem, famem, calamitates omnes a se invectas1?

1. Levit. 26. Deuteron. 28. Alii legunt: immissas, alii: inventas.

SALOMO: Ne ad angelorum ac daemonum cultum prolaberentur, sed ab unius Dei manu ac potestate omnia pendere persuasum haberent, cujus tamen decreta daemones1 nunquam2 injussi exsequantur. Argumento sit, quod cum Rex Achabus multa nefarie3 gessisset, tandem4 a sortilegis persuasus tertio praelio5 contra Syriae regem dimicare, Michaeam prophetam prius consulendum putavit. Hic vates consultus: Vidi, inquit, Deum in sublimi solio sedentem et omnes exercitus angelorum circumstantes; ad quos ille: Quis vestrum, inquit, persuadebit Achabo, ut praelium committat et occidatur6? Cumque alius aliud diceret, prodiit quidam spiritus et coram Deo stans: Ego, inquit, persuadebo! Ad quem Deus: Qua in re? Hic: Ego ero spiritus mendax in ore prophetarum ejus. Tum Deus ad illum: Persuadebis simulque conficies, abi igitur et facito! Quidam theologi tradunt, spiritum illum fuisse Nabothum7, 56 quem Jesabella regina calumniis circumventum, annuente rege, crudelissime trucidari jusserat, ut rex agro, quem nec prece nec pretio extorquere poterat, capitali fraude frueretur.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Alius: neque3. Alius: nefaria4. Alii: id5. Alius: bello6. 1 (3) Reg. 22, 19. 22.  7. 1 (3) Regum 21, 1 sq. 2 (4) Regum 9, 21. 25 sq.

CURTIUS: Illud quidem Academicis ac Platonicorum1 principi persuasum est, qui ultionis cupiditate incensi trucidantur, mortuos ultionem modis omnibus reposcere.

1. Alius: Platoni.

SALOMO: Poterat Deus solo nutu Achabum regem perdere, sed videtis belli occasionem falsos vates angelorum consilium accersitum, ultorem denique divini decreti administrum. Consimile concilium coactum dicitur, priusquam ulla potestas diabolo1 fieret in Jobum, cui concilio dicitur Satan adfuisse. Qua loquendi similitudine satis intelligitur, non congruere divinae majestati, per se agere, quae2 angelorum officio3 possit. Cui congruit illud, quod Jedacus4 Levita in Porta lucis5 scripsit, ab infernis terrae sedibus usque ad summum coeli verticem omnia daemonum et angelorum plenissima esse. Idem alibi a coeli cardinibus ac decumanis angelos spirare scribit, a bonis quidem bona, a noxiis bella, sterilitates, populares morbos ac bestias nocentissimas ad scelerum vindictam procurari.

1. Alius: daemoni2. Desunt haec sequentia quatuor verba in alio codice.  3. Alibi: ministerio4. Alii: Bedacus5. Liber rabbinicus.

FRIDERICUS: Cum in rerum natura nihil frustra conditum sit, si omnia solo nutu Dei fierent, ut principio sola voluntate Dei omnia creata sunt, tot angeli ac daemones frustra exstitissent.

TORALBA: Quaedam animantia generantur ad breve tempus, quae officio defuncta penitus evanescunt. Et quidem Plinius1 ad stuporem usque miratur, Seleucidas aves in montem Casium, sole cancrum subeunte, advolare, ut2 insectorum multitudinem populentur3, quo minus viva noceant frugibus, vel odore mortua. Quibus depastis ita disparent, ut nusquam terrarum reperiantur. Neque enim singulis, sed statis quibusdam annis, cum insectorum vis abundantius excrevit, advolare consueverunt. Aristoteles quoque cum Plinio tradit4, murium agrestium examina, quae non saepe, sed tamen judicio agricolarum nimis saepe spectantur, populatis frugibus sic evanescere, ut nec in superficie nec in visceribus terrarum vel unus quidem reperiatur.

1. Hist. nat. 10, 39.  2. Alibi: et3. Alibi: populari4. Alibi: tradunt. (Plinii hist. nat. 10, 85.)

SALOMO: Illud etiam in sacris litteris testatum habemus, cum locustarum multitudine totam Aegyptum Deus contexisset, poenitentia Pharaonis et Moysis precibus omnes eodem impetu sic avolarunt, ut ne una quidem in tanta ac tam late patenti regione restaret.

SENAMUS: Nihil mirum1, si avolarunt bene pastae, quae famelicae advolarant. Quis autem intimas terrarum cavernas et latebras subiit, ut demortuorum murium2 cadaveribus parentaret? Multa popularibus erroribus 57 implicantur, quae tandem vidimus explicari. Hirundines enim, quae ad internecionem natae sunt, flantibus ventis3 aquariis4 involant, spirantibus Africis autem5 revolant6 ac totas hiemes subter maritimas rupes delitescunt, ut saepius in mari Suecico a piscatoribus deprehensae dicuntur7, quoniam loca maritima caeteris semper tepidiora sunt, propter calorem, qui jactatione maris oritur8 ac saepe impetu procellarum perinde ut subjectis ignibus effervescunt. Sunt etiam qui putant, hirundines profundissima vada maris penetrare.

1. Alibi: minus2. Deest in alio codice.  3. Deest in alio codice.  4. Alibi: austris, vel aviariis5. Deest in alio codice.  6. Alius: evolant7. Alius: dicantur8. Alius: cietur.

TORALBA: Ut1 in intimis vadis hirundines delitescant, nulla ratione fieri potest, cum intercluso spiritu animalia, quae pulmones habent, repente moriantur. Nam etsi glires2 sopore oppressi totas hiemes dormiant, nec ullis ictibus aut vulneribus excitentur, si tamen aquis demergantur, derepente3 absiliunt.

1. Desiderantur antecedentia haec undecim Toralbae verba in alio codice.  2. Alibi: glirides3. Deest in alio codice.

CURTIUS: Sed ut redeant1 hirundines, grues, ciconiae, nidos tamen et ova videmus, piscium tamen aut palumbarum aut anserum sylvestrium ova nusquam reperiuntur. Ut enim demus, stirpes, scarabaeas, locustas, bruchos2, mures, ranas sine semine solo putrido ortum debere, fieri tamen nequit, ut tanta piscium et avium examina statim incrementum derepente per naturam adipiscantur, et3 neglecta penitus evanescant.

1. Alius false: credant2. Deest in alio codice. Est autem bruchus locustarum seu gryllorum quaedam species. (N.)  3. Alius: ut.

TORALBA: Quoniam Senamo persuaderi nequit, animantium ortus et obitus alios esse, quam a naturalibus causis, illud ab omnibus physicam tractantibus serio libenter discam, unde tanta ranunculorum multitudo, ordientibus aestate caloribus ac siccitate, momento cum imbre gravi decidat. Neque1 enim semine, neque parentum coitu2, nec limo terrarum aut aquarum in aëre sublimi gigni possunt.

1. Alibi: Non2. Alibi: e vita.

SENAMUS: Ego semper existimavi, calidissimos imbres in pulveream terram delapsos materiam aptissimam ad ranunculos gignendos nancisci.

TORALBA: At generatio perfectissimorum animantium momento per naturam fieri nequit, cujus rei periculum saepe feci, cum fossam ardenti aestate aqua complerem, menstruo spatio exsiccata fossa rudimenta ranunculorum folliculo nigro contecta et caudata apparebant1, cujusmodi examina natare vidimus in palustribus locis, in quibus est copia ranarum; sequenti mense ruptis follibus, quadrupedes ranunculi absilierunt. Sed ut brevissimo unius horae spatio ranae quadrupedes partibus omnibus absolutae gigni queant, per naturam fieri non posse2 existimo, et ut planum sit in aëre sublimi repente3 procreari ranunculos, argumento sit, quod saepissime in 58 arboribus ipsis ac potissimum in salicibus, quarum resecta capita sunt calidiora4, ranunculi caduci post imbres aestivos reperiuntur aeque ac humi.

1. Alii: appareant2. Alibi: non potest3. Alibi: derepente4. Alius: latiora.

CORONAEUS: Probabilius videtur, pulveris et atomorum copiam cum exspirationibus ac vaporibus impetu ventorum in mediam regionem subvehi, unde ranae ac lapides geniti saepe depluant. Cum enim Cremae tempestas me adolescente orta esset, lapides caducos cum imbribus depluisse constat, atque unum tanti1 ponderis exstitisse, ut decem libras aequaret2, glauci coloris ac sulphurei odoris; sed brevitas temporis, quo imbres in aëre coguntur, aperte convincit, ea aeque3 daemonum opus esse ac4 ranunculi, quos in Aegypto coram Pharaone sortilegi excitarunt.

1. Alius: tantum2. Alius: exaequaret3. Alius: eaque4. Alius: ut.

FRIDERICUS: Si Deus animantibus sui generis propagandi potestatem dedit atque etiam ipsis1 elementis stirpium atque2 animalium producendorum vim indidit, quanto magis angelis ac daemonibus vim eandem adjecit?3 Id enim planum fuit4 ex illa ranarum procreatione apud Pharaonem5, quam verissimam fuisse scribit Moses.

1. Alibi: ipse2. Alius: et3. Alius: indidit4. Alibi: fit5. Alius: coram Pharaone.

SENAMUS: Quid autem vetat, quominus procellas, tonitrua, fulmina, ventos a daemonibus cieri fateantur, si haec ab illis fieri concedimus? Sin haec ipsa naturae occulta conspiratione ac numine sine daemonibus fiant, illa quoque a natura pendere consentaneum est.

OCTAVIUS: Antea semper existimaveram, ventos ac procellas a natura ipsa excitari, quousque cadaver illud Aegyptium, quod a me in navim illatum est, ex edicto naucleri in mare dejecissem; mox enim procellae violentissimae acquieverunt. Neque propterea id contigisse putarem, nisi nautarum omnium vocibus ac usu diuturno1 ipsisque nauticis legibus ac judiciis2 comprobatum et exploratum haberem.

1. Alibi: diurno2. Alii: indiciis.

FRIDERICUS: Recordor veteres Heracliti, Theophrasti ac Plutarchi1 querelas, hominum diffidentiam et ἀπιστίαν obesse, quominus certissimam de rebus maximis et abditis cognitionem assequamur. Neque enim temere ac leviter assentiendum opinor, neque nimis pertinaciter dissentiendum.

1. In vita Coriolani in fine. Plotinus in libro de anima et daemonibus.

TORALBA: Cum diutissime in Peripateticorum decretis acquievissem ac multa plus auctoritati quam rationi tribuendum putarem, nihil me ab his erroribus aeque liberavit ac motus elementorum ac praecipue maris. Posuit enim Aristoteles1 quasi naturae miraculum, illud scilicet moventium ac mobilium extrema simul esse; quo fundamento concusso cetera quoque impulsu levissimo ruinam minantur et eo nos deducunt, ut angelorum ac daemonum immortaliumque omnium2 actiones alienas a natura3 confiteri cogamur.

1. Physicor. l. VII, c. 4.  2. Alibi: animorum3. Alius: terra.

59 SENAMUS: Decretum illud non modo Aristotelis et philosophorum pene omnium autoritate, verum etiam tot ac tantis rationibus niti videtur, ut subverti difficillime possit. Nam si causas effectrices praesentes effectibus esse convenit, profecto moventis ac mobilis extrema simul esse necesse est; verum illud, hoc igitur. Cuncta quidem spiritum, spiritus musculos, musculi brachia, brachia fundam, funda lapidem, lapis bestiam aut quid aliud movet, fit tamen ut mobilium ac moventium extrema sint simul.

TORALBA: Demus, hoc verum esse in exemplis his, falsum tamen est in magnete ferrum attrahente, in succino paleas eliciente, in naphta1 ignes eminus concipiente, in torpedine piscatores stupefaciente, in hoste hosti pallorem aut ruborem excitante, in luna oceanum commovente, a qua tamen spatiis pene2 infinitis est avulsa.

1. Alius: nephite2. Deest in aliis.

SENAMUS: At vim illam seu magnetis seu torpedinis seu lunae ab extremis ad extrema per media penetrare, quis non videt? Argumento sit, quod ferrum a magnete longius aliquando distans, quam ut vis lapidis eo pervenire possit, non movetur.

TORALBA: Sit ita, non propterea tamen piscatoris retia aut virga stupefiunt, nec item mare a luna, aër ab igne, aqua ab aëre agitatur, sed in summa coeli puritate ac tranquillitate oceanus fluit ac refluit, non quidem totus, ut plerique arbitrantur oceanum quasi animal spirare ac respirare, sed partes tantum littoribus propiores, aut quae non longissime a littoribus1 distant, oceanum aeque immobilem percipiunt, coelo tranquillo ac sereno, ut marmoream tabulam.

1. Alibi inseritur: discedunt, nam quae longissimis spatiis a littoribus.

SENAMUS: Aristotelis dictum ex1 ipsius scriptis sic interpretari possumus, ut mobilium partem moveri, partem quiescere velit, nam alterius pedis motus alterius quies futura est.

1. Alibi: ab.

TORALBA: Id etiam falsum in avium volatu reperietur, in telis missilibus, quae tota moventur, nulla sui parte stabili, falsum in coelestibus globis, qui toti circumaguntur, nec ulla pars eorum quiescit, ut perspicuis demonstrationibus docui1 et usu ipso compertum est. Jam autem ab ultima memoria exploratum habemus, exoriente luna supra horizontem exundare oceanum in aestuaria consueta sex horas, quibus ad circulum meridianum luna progreditur, declinante luna a meridiano, redire oceanum in alveos totidem horarum spatio, post occasum ab horizonte usque ad meridianum noctis circulum, influere rursus in eadem littora eodem temporis decursu, ac tum2 in alveum, luna ad horizontem redeunte, mirabili utriusque naturae consensu redire.

1. Alii: Eudoxi vel edocti2. Alius: tandem.

60 SENAMUS: Neque constans mihi videtur, neque aequabilis ille motus, cum sole et luna conjunctis et oppositis fluxus oceani multo magis intumescat.

FRIDERICUS: Hujus varietatis causas cum exquirerem, animadverti, lunam in coitu vel oppositu supremam excentrici1 apsida pertingere, in quadratis vero hypogaeum, quasi secum una2 traheret oceani gurgites, quo altius subvehitur a terris, quoniam non magis distat hypogaeum lunae ab oceano3, quam apsis4 lunae ab hypogaeo. Ex quo intelligitur, duplo5 intervallo lunam a terris abesse in auge6 excentrici, eoque magis situm fuerit in apside epicycli, sed7 in mari mediterraneo ac potissimum in Adriatici carceribus et augustiis nullus fere fluxus percipitur, tantisper luna in hypogaeo excentrici versatur, h.e. in trajectionibus quadratis, quibuscum luna propinquius8 abest a terris.

1. Alius: ex centri2. Alius: luna3. Ptolomaeus lib. V, cap. 7.  4. Alii: ipsis5. Alibi: duplici6. Alius: hypogaeo7. Alius: seu8. Alius: propius.

SENAMUS: At efficacius mobile agitatur, quo propius est motori, vel1 in magnete vidimus graviores acus magnetem contingere, leviores a consequentibus contactu trahi.

1. Alibi: ut vel: et.

FRIDERICUS: Imo lunam altius a terris subvectam oceanum quasi secum evehere consentaneum est.

TORALBA: Hujus ergo agitationis oceani causam effectricem ad lunam referri videmus, quandoquidem motus aquarum ut rerum omnium gravium, rectus est ad centrum; alius est enim1 aquarum motus ab aëris2 agitatione, alius item sine ulla commotione, tametsi rarior, ut Plinius de quodam Italiae lacu scribit, turbari3 ac fluctibus intumescere non modo sine ulla ventorum vi, sed etiam in summa coeli tranquillitate. Jam vero cum nulla res exanimis moveatur a seipsa, confitendum est, a daemonibus hanc agitationem aquarum cieri, atque eo pertinet illud4 de sagarum mirabili potestate:

Et tonat ignaro coelum Jove vocibus isdem,
Humentes late nebulas numerisque solutis
Excussere comas ventis cessantibus, aequor
Intumuit rursus, vetitum sentire procellas,
Conticuit turbante Noto5.
1. Alius: etiam2. Deest alibi.  3. Addit alius: eum4. Lucani Phars. 4.  5. Alius: voto.

SENAMUS: Ut haec vera sint, quae mihi quidem ignota sunt, atque haud scio an cuiquam re ipsa comperta plane fuerint, non tamen ad exemplum debent trahi.

CORONAEUS: Ne in singulis haereamus, demonstrandum est, opinor, aëris agitationem vel a sole vel ab animantibus vel a daemonibus excitari, quartum nihil est.

61 TORALBA: Quemadmodum oceanum a luna, sic aërem a sole1 cieri ac moveri statuo. Et quemadmodum oceani fluctus augentur vel minuuntur aëris agitatione violenta, sic aëris motus ordinarius et naturae congruus saepe extraordinaria daemonum vi ac potestate conturbatur.

1. Alibi: Jove.

SENAMUS: Si ventus oritur ab exhalatione calida sicca, quae1 Noto obliquo proximam sibi deinceps impellit, ut Aristoteles tradit, non video, quam ob rem extraordinarias agitationes aëris impulsu daemonum constituere debeamus.

1. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice.  2. Alius: motu.

OCTAVIUS: Antiquorum definitio visa mihi est multo verior, ut scilicet ventus sit aëris fluxus; plerique fluctum legere malunt, sed Graeca vox ῥεῦσις1 τοῦ ἀέρος, cum fluctu, quo κῦμα significatur, ambiguitatem tollit.

1. Alius: ῥῦσις.

TORALBA: Hanc definitionem, ut omnia1 physicorum decreta, convellens Aristoteles nulla probabili ratione ad exspirationes fumosas refert2, quibus tamen nihil magis insensibile, tempestate vero3 nihil violentius fieri potest. Quod autem natura fit, violentum esse nequit; videmus enim procellarum tantos impetus, ut silvae revellantur4, turres dejiciantur, aedificia subruantur, ingentes arbores turbinibus coelo delapsis distorqueantur, naves vorticibus rapidissimis in orbem circumactae demergantur, cum tamen aëris motus nec circularis sit, nec per naturam deorsum fereatur.

1. Alibi: omnium2. Alius: effugit3. Alibi: tamen4. Alius: releventur.

SENAMUS: Etiam vidistis, opinor, ac saepe legistis, exiguo pulvere nitri ac sulphuris, igne concepto, turres ingentes ac moenia funditus everti.

TORALBA: Id quidem nec1 in subterraneis locis, ne penetratio corporum sequatur, sed nulla existere potest in aëris immensa raritate, ac propterea in turribus ac moenibus succutiendis ac evertendis per cuniculos illud praecipue cavetur, ne qua2 rima pateat aut fissura3. Jam vero expirationes illae non modo subtiles, quae propter sui tenuitatem sensum oculorum fugiunt, sed atra caligine densiores sursum rapiuntur levissime et graviorem superant aëris naturam. Ventus enim4 obliquo modo5 fertur aut rapidissima vi deorsum e nubibus dejicitur. Non est igitur ventus ab exspiratione, quae suapte natura sursum nititur, unde nubium origo, quae cum vapore simul et exhalatione in regione gelida superioris aëris concreverunt, a quibus ventorum impetus sedari, non cieri consueverunt. Item6 si ventus esset ab exspiratione, cum semper a terris exoriatur, semper ab eadem plaga, non a contrariis aut diversis agitaretur. Item omnis exhalatio est calida, nullus ventus est calidus, ergo7 nulla exhalatio ventura ciere potest. Quin etiam8 eo frigidiores sunt venti, quo vehementiores; non est igitur ventus ab exhalatione9 calida. Item si ventus esset ab exspiratione, eo vehementius 62 perciperetur, quo major est exspirationum copia, i.e. aestate, qua terrae dehiscunt, ac potissimum meridianis horis. At utroque tempore venti conquiescunt, hieme vero et autumno violentissimae tempestates exoriuntur, tunc enim10 navigantibus clausa maria dicuntur, ut Plinius annotarit. Item vis procellarum in altissimis oceani gurgitibus saepius excitatur, ubi nulla exspiratio calida, sicca, sed omnia frigida, humida. Quibus argumentis tametsi Aristotelis opinio aperte convellitur11, apertius tamen demonstrari potest communi physicorum omnium decreto, quod scilicet nihil a se ipso movetur, alioquin unum essent12 actus et potentia simul et semel, ac si moveretur aër ab exspiratione, a se ipso moveretur13, cum nihil sit aliud14 exspiratio quam aër calidus fumosus. Non est igitur ventus ab exhalatione.

1. Alius: ne in subterraneis locis penetratio2. Alius: quae3. Alibi: scissura4. Alius: autem5. Alius: motu6. Deest alibi hic sequens locus usque ad verba: Item si7. In codicibus: ea8. Alii: in9. Alius: exspiratione10. Alius: etiam11. Alius: divellitur12. Alius: esset13. Alibi: movetur, vel: moveatur14. Alibi: cum sit aliud.

CURTIUS: Haec argumentorum copia satis evincit, ventorum origines exhalationibus non deberi, ac praecipue illud, quod hieme rigidissima, terris et aquis gelu concretis, ventorum vis multo major est, quam aestate hiantibus terris, ac meridie ipsa fervente aestate venti summa tranquillitate conquiescunt, ut etiam Aristoteles1 scribit et experientia cogit confiteri. Ac propterea pastor ille Theocriti2 meridie vetat fistula ludere, quod et Pana metueret a venatione redeuntem, ne in greges et armenta bilem exerceret, quem Aristophanis interpres ἔμπουσαν interpretatur ac daemonium meridianum, τὸ δαιμόνιον μεσημβρινὸν, quia cum ab aëris agitatione daemones conquiescunt3, tunc in armenta, fruges, homines grassantur. Ob idem enim veteres atram meridie hostiam olim immolabant, ut Festus Pompejus scribit.

1. Problem. Sect. de ventis.  2. Idyll. 4.  3. Alius: interquiescunt.

SALOMO: Rabbi Salomo Jarchi, Gersonis filius, illud e Psalmis1 de daemonio meridiano interpretatur מִדְּבֶר daemonem, qui nocte media, מִקֶּשֶׁב vero, qui meridie a nocte media interficit, inde mos inolevit, meridie ac nocte media precibus Deum placare. Sic enim lyricus psaltes2: Media nocte exsurgebam, ut laudem dicerem nomini tuo. Idem alibi: Vespere et mane et meridie narrabo mirabilia tua. Illud etiam animadversione dignum, quod venti locis fere omnibus scripturae sacrae Deo tribuuntur. Quin etiam de thesauris suis dicitur ventos promere et a quatuor coeli plagis ventos accire. Quo significatur, non ab ordinariis naturae causis ventorum vim ac impetum originem habere.

1. Psalm. 90 (91), 6 sq.  2. Psalm. 118, (119), 62, 64, (55), 18.

SENAMUS: Cur non eodem modo quo fluctus fluctum, ita fluxus aëris fluxum impellere possit?

TORALBA: Illud quidem est Aristotelis captiosum argumentum; fluctus enim fluctum protrudit; sed ita cum aëre prius, vel ab animantibus vel a luna propellitur, ut saepius demonstratum est: ita quoque aër aërem impellere potest, sed oportet ab alio prius quam a seipso motus principium habere, scilicet a sole, vel ab animante, vel a daemone, alioqui et aqua et 63 aër aeque immobilia consisterent, ut saxa congruentem suae gravitati et naturae nacta sedem.

OCTAVIUS: Illud quidem ab ultima antiquitate proditum scribit Seneca1, peculiarem quendam cuique regioni ventum attributum, quod fieri nullo modo posset, si ab exhalatione ventus ortum haberet.

1. In quaest. naturalibus.

CORONAEUS: Ego semper hac opinione tractus sum, praeter naturalem rerum ordinem singulari quoque Dei munere et concessu singulis regionibus et hominibus prospici et provideri, procellas vero ac tempestates violentissimas ad improborum ultionem a daemonibus excitari.

TORALBA: Nil tam a natura alienum, quam quid violenter fieri, ex quo intelligitur, tempestates ac procellas, quibus elementa conturbantur, natura fieri non posse.

SENAMUS: Si ventus daemonibus tribuitur aërem agitantibus, non exspirationibus calidis, quid est quam ob rem validissima tempestas ac ventorum violentia imbre levissimo sedatur? Nam ex eo perspicuum fit, vim illam calidam et siccam ab humida natura et frigida restingui1.

1. Alibi: restringi.

FRIDERICUS: Verum1 est, daemonum impurissimorum naturam aquarum2 puritatem abhorrere, et a daemonibus obsessi nil magis exsecrantur, quam aquae aspersionem3, nec ullo certiore argumento sortilegi indicantur4, quam si aquae vinctis manibus ac pedibus supponantur, nunquam enim demergi posse usu diuturno exploratum est. Atque hoc indicio5 Germani judices adversus sagas uti consueverunt, quod Julianus Augustus6, cum in Germania fieri vidisset, spurios a legitimis hac7 ratione judicari8 scripsit; cum tamen sortilegorum periculum fieret, atque eorum qui a parentibus daemoni prius9 dicati fuere, quam nascerentur, quos Veronenses Acheronticos pueros appellant.

1. Alibi: Verius2. Alius: aquam; alius: aquarum aspersionem3. Alii: respersionem, vel: puritatem4. Alibi: judicantur5. Alibi: judicio6. In ep. ad Antiochum.  7. Desunt alibi haec duo verba.  8. Alii addunt: a Germanis9. Alibi: primum.

TORALBA: Illud etiam mirabilius, quod Typhones venti, qui a Latinis turbines vocantur, non obliquo motu, sed e nubibus maxima1 vi dejecti, circumvolvuntur in orbem et excelsas arbores saepe contorquent, aceti conspersione fugantur.

1. Alibi: magna.

OCTAVIUS: An quia talium daemonum substantia est ignea? Nihil autem igni tam contrarium, quam acetum. Et quidem cum ea qua1 dixi tempestate jactaremur, apparebat quaedam ignea species, quae navem sursum deorsum lustrando aliquamdiu prostitit2 in prora, quam nautae tanquam daemonem infestum exsecrabantur.

1. Alius: quam2. Alibi: consistit.

FRIDERICUS: Veteres Helenam appellabant, mali ominis certissimum argumentum. Sin flamma duplex aspicaretur, Castorum et Pollucem salutaria 64 numina esse judicabant. Et quae flammae circa sepulcra, patibula, paludes vagantur, quas vulgus fatuos ignes appellat, daemones esse non dubito, quia homines nocturnis itineribus in aquas et1 praecipitia deducunt, quique vocibus ac sibilis evocati derepente advolant ac temere vocantes enecant.

1. Alius: aut.

SALOMO: Nullum ad fugandas ejusmodi pestes aërias efficacius remedium1, quam humi prostrato vultu Deum adorare.

1. Alius: amuletum.

OCTAVIUS: Quaerenti mihi, cur spectra illa1 circa patibula ac sepulcra vagarentur, nihil verius occurrit, quam daemones illos esse cadaverum custodes, ut mihi persuasum sit, cadaveris furtum daemonem custodem persecutum fuisse ac me ipsum procellis excitatis2 ulcisci voluisse. Cujus rei argumentum nullum certius exstitit, quam quod ejecto e navi cadavere, non aliter quam Jona demerso validissimae tempestates momento conquieverunt, quae profecto vim daemonum ventos excitantium apertissime testantur.

1. Alius: species illae2. Alibi: exectatis.

FRIDERICUS: Multa physicis incredibilia sunt ob id, quod nihil praeter naturam in natura fieri gravissimo errore arbitrantur, ne abditas1 sibi causas ignorare videantur. At Olaus Magnus scribit, in Lapponia ultra mare Suecicum sagas et sortilegos cum nautis pacta mercede ventos vendere consuevisse, quod mihi fabulosum videretur2, nisi nautarum summa consensione pervulgatum3 esset experientiaque jam inde usque ab Homero compertum. Is4 enim Ulyssem scribit5 ab Aeolo rege vento donatum utre6 incluso, quo securius Ithacam navigaret. Sic quoque in Sardinia7 nauclerus funiculum a saga triplici nodo8 constrictum accipit, pacta prius mercede. Cum a portu solvens vela facit, levis ventus flare incipit primo nodo soluto; si velocius ac plenis velis navim ferri velit, secundum nodum solvit; si procellas rapidissimas concitare, tertium nodum expedit.

1. Alius: incognitas2. Alius: videtur3. Alibi: provulgatum4. Alius: Ipse enim etiam5. Hom. Odyssea X.  6. Alius: vitro7. Alii: Scandinia, vel; Scandinavia8. Alii: modo.

CURTIUS: Antea mihi fabulosa videbatur consimilis historia, quam apud Herodotum legere potuistis, ubi scribit magos Persarum incisionibus factis ventos ac tempestates compescuisse, cum regia classis in Graeciam invasisset.

FRIDERICUS: Graeci, qui rerum veritatem fabulis texerunt, Aeolum regem ventorum conclusos ventos in antris habere fingebant; huc enim illud Horatii1:

Sic te Diva potens Cypri,
Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,
Obstrictis aliis, praeter Japyga.
1. Libro I. carm. Od. 3.

CORONAEUS: Ex hac disputatione illud, opinor, colligimus: quoniam nihil a seipso moveri potest, oceanum a luna placido ac naturae congruente 65 motu1, aërem a sole moveri, et cum nihil tam sit a natura alienum, quam quid violenter et impetu fieri, procellas ac tempestates daemonum vi ac potestate commoveri.

1. Alius: modo; alius: motio.

SENAMUS: Hoc quidem etsi concedamus, eadem ratione terrae concussionem, fulmina, tonitrua, lapsus ignium, daemonum actionibus1 tribuenda nobis erunt.

1. Alii: daemonibus.

OCTAVIUS: Quum terra suapte natura stabilis, ignis vero sursum rapiatur, consequens est lapsus ignium deorsum ac terrae labes et hiatus violenter fieri non suapte natura. Si non sunt haec naturalia, sequitur daemonum actionibus tribui oportere.

SENAMUS: Saepe gravia sursum, levia deorsum feruntur, fuga vacui, aut ne corpora seipsa impediant eodem loco. Ita quoque fulmina, in mediis nubibus a calida sicca exhalatione concepta, cum frigidi et humidi vaporis mediaeque regionis naturam diu ferre non possint, fragore tandem erumpere oportet ac deorsum praecipiti casu1 ruere, unde tonitrua ac fulmina exoriuntur.

1. Alibi: cursu.

TORALBA: Senamus acceptam disciplinam a Peripateticis tueri pulcrum, deserere turpe putat. Et quidem ipse ea in sententia diu1 acquievi, sed ab ea vis argumentorum ac certissimarum demonstrationum me discedere coëgit. Nam qui fieri potest, ut tenuissimae ac mollissimae nubis fragore tanta tonitrua exaudiantur? Quod si fragore nubis tonitrua cierentur, semper tonaret, cum nubes vento rumpuntur ac dissipantur. Praeterea flammis e nimbo caliginoso erumpentibus, semper tonaret, at saepe usu venit, nimbos densissimos hiatu ingenti subito aperiri ac coruscationes ac fulgura clarissima sine ullo tonitru fieri. Postremo si fragore nubium tonitrua cierentur, nunquam tonaret sine fragore nubis, at saepissime tonat sine ulla nubium scissura aut ruptura, et continuo quidem tonitru, imo etiam sine ullis nubibus sereno coelo ac sine fulgure tonitrua exaudiuntur.

1. Alibi: dudum.

CURTIUS: Profecto Herennius duumvir1 Pompejorum coelo sereno ictus est fulmine2, quod cum Seneca3 saepius fieri animadverteret, testatum posteritati reliquit, ne quis Plinio ac Valerio idem scribentibus fidem derogare possit. Unde Lucanus:

Et tonat ignaro coelum Jove.
1. Alius: decurio2. Plinius hist. natural. II, 48. 51.  3. Quaest. natur. I, 31.

FRIDERICUS: Ita1 quidem Toralbae argumenta mihi videntur frangere ac debilitare penitus Aristotelis de tonitru opinionem. Et quidem illi ipsi, qui sagarum coetibus affuerunt, summa consensione affirmant, si quis ritibus daemoniacis nondum initiatus illuc deferatur et exsecrandas devotiones abhorreat, repente daemonum ac sortilegorum concionem non sine ingenti tonitru dissolvi. Quin etiam antra sunt quam plurima, in quibus in summa 66 coeli2 tranquillitate tonitrua ab accolis et praetereuntibus exaudiuntur. Legistis, opinor, in labyrinthum Aegyptiacum ingredientes tonitrubus3 domesticis perterrefactos. Et quemadmodum coetus sortilegorum, ac dira sagarum venena sulphur resipiunt4, ita quoque loca illa, in quibus delapsa sunt fulmina, sulphuris odore teterrimo infestantur, ac lapides ipsos5 fulmineos, daemonis6 arte fabrefactos, nihil nisi sulphur redolere vidimus. Jam vero quis adeo coecus, qui daemonum actiones in lapsu fulminis non perspiciat, cum tamen flamma, quo major est, eo velocius sursum abripiatur? Nec solum in casibus fulminum contra naturam daemonum7 vis perspicitur, verum etiam in obliquo et circulari et vago motu, neque tantum8 in eo, sed etiam in9 liquatione gladiorum integra vagina, in exustione suppellectilis arca clausa et illaesa, in pilorum e pudendis10 abrasione intacta cute, neque in iis modo, sed etiam in avulsione uxoris a11 complexu mariti et in12 innumerabilibus actionibus, quae alienissimae sunt a rerum natura, ut ea non nisi daemonum vel angelorum vi ac potestate, contra naturam fieri posse confitendum sit.

1. Alius: Illa2. Deest in alio codice.  3. Alii: tonitruis4. Alibi: recipiunt5. Alibi: ipsi fulminei ... fabrefacti6. Alius: daemonum7. Desunt haec duo antecedentia verba uno codice.  8. Alibi: tamen9. Alius: in liquefactione10. Desunt haec in eodem codice.  11. Alius: e12. Deest in alio codice.

CUKTIUS: Triplices Jovis manubias antiqui theologi denotarunt, scilicet candidas, rubras, atras; primas quidem solius Jovis consilio fieri dicebant, quod essent innoxiae et quasi cohortatoriae. Id solum fulmen, inquit Seneca, placabile est, quod mittit Jupiter. Ad secundum credebant adhiberi Deos minores, i.e. inferiores Jove planetas, quod fulmen tametsi vulnus infligeret, attamen fiebat sine caede cujusquam. Ad tertium accieri Deos superiores, i.e. superiores stellas, non tamen sine hominum clade. Quod Plinius cum satis non perciperet1, re vera putavit ab ipsius Jovis corpore candidas decidere flammas, quod levius est, quam ut refelli mereatur.

1. Alius: perspiceret.

OCTAVIUS: Hunc integrandi1 supplicii modum secutum fuisse audio Timurbecum2, quem nostri Tamerlanem vocant, qui3 in urbium obsidionibus tentorio candido primo die utebatur, ut impunitas deditionem sequeretur, die sequenti rubro, quo denotabat caedem priorum ac magistratus futuram, tertio die atra tentoria stragem omnium significabant, si urbs expugnaretur.

1. Alii: irrogandi2. Alius: Temisculum3. Alibi: is enim.

SALOMO: Graeci fabulis rerum veritatem ab Hebraeis acceptam contexerunt. Quod enim Junonem aëris praesidem furias praecipites de medio aëre deturbare1 finxerunt, ne in coelum evolarent, nihil aliud significaverunt, quam inferiores mentes ac daemones suis quibusdam limitibus conclusos, ne supra nubium regionem erumpant, et a superioribus angelis ac potestatibus dejici ac deorsum in terram deturbari, eaque dejectione mortales terreri et 67 admoneri candido primum2 fulmine, innoxio tamen, post in fulminis vulneribus castigari, nonnunquam etiam clade illata sive uni homini, sive uni familiae, sive uni civitati, ut poena quidem ad paucos, metus ad omnes perveniret. Et innoxia fulmina Jovis consilio fieri dicebantur, ut bonitas Dei optimi maximi conspicua foret, quia per se veniam, largitiones, opes, scientias, omnia denique bona tribuat, magistratibus vero ac lictoribus, i.e. angelis ac daemonibus, judicia ac poenas irrogandas relinquat.

1. Alius: deturbari2. Alibi: primo.

SENAMUS: Ista quidem a vobis eleganter et peraccurate1 sunt explicata, sed non intelligo, cur daemones sequantur potius Aegyptiorum cadavera quam Graecorum, aut cur procellas ereptis illis cadaveribus potius quam aliorum excitare soleant. Nemo enim est, qui nesciat, cadavera navibus evehi et invehi sine tempestate consuevisse tum in Asia, tum in Graecia, tum etiam in Italia.

1. Alius: peracute.

FRIDERICUS: Ista quidem cadavera nondum sepulta; cum enim1 Theanus ex urbe Locrensium Thebas navigio delatus2 esset, ut Lysidis Pythagoraei cadaver, non ita pridem ab Epaminonda sepultum, in Italiam amicis flagitantibus reveheret, sacris manibus rite3 factis, admonitus est in somnio a Lyside, ἀκίνητα μὴ κινεῖσθαι nec sepulcra esse violanda nec4 immobilia movenda.

1. Plutarchus de daemonio Socratis.  2. Alibi: perlatus3. Deest in alio codice.  4. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice.

OCTAVIUS: Forsan daemones Aegyptii salutaria hominum generi medicamenta, quae ex illis cadaveribus eruuntur1, invident. Argumento sit, quod thesauros reconditos mira diligentia custodiunt et effodientes enecant. Scribit enim Philippus Melanchthon, Magdeburgi duodecim2 sortilegos thesaurum effodientes casu turris obrutos et in argentifodina3 Rosae4 plerosque a daemonibus subterraneis caesos5 fuisse. Plenus est Georgius Agricola historiarum ejusmodi narrationibus, ac saepissime in fodinis daemones, pygmaeorum cubitali magnitudine, ab omnibus conspici tradit, quasi in metallis eruendis valde impeditos, huc illuc frusta terrae ac saxa volvere, nihil tamen metallarios terrere, modo ne rideantur6; id enim aegre ferre jam pridem Apulejus maximus sortilegus ac7 veneficus admonuit. Illud autem mihi mirum8 est, neminem unquam, qui daemonis consilio9 thesaurum conquisivisset10, reperisse aut reperto ditari potuisse.

1. Alii: capiuntur, vel: eximuntur2. Alii: sex. In alio codice deest numerus.  3. Alius: aurofodina4. Deest in alio codice.  5. Alius: caecos6. Alii: videantur7. Desunt duo haec verba in uno codice.  8. Addit alius: visum9. Deest in uno codice.  10. Alibi: inquisivisset.

CURTIUS: Profecto legibus Romanis denegantur pecuniae iis, qui exsecrandis sacrificiis aut alia quavis arte prohibita scrutantur thesauros.

FRIDERICUS: Daemones terrestres, qui thesauris et cadaveribus custodes esse dicuntur, mendaciores et crudeliores esse Chaldaei tradunt, quia 68 longius a puritate lucis et cognitione divina discedunt: Οἱ δὲ Χαλδαῖοι ψεύδειν φασὶ τοὺς προςγαίους δαίμονας, ὡς πόῤῥω θείας ἀποικιθέντας γνώσεως. Atque hos quidem Porphyrius1 sanguinis nidoribus supra modum inhiare scribit. Sic2 enim Ulysses, a Circe eruditus, scrobem complet cruore victimarum, nec sinit ullum circumvolitantium daemonum, quos Homerus3 ψυχὰς vocat, haustu cruoris4 ante satiari, quam Tiresias5 libasset.

1. Libro II περὶ ἀπόχης τῶν ἐμψύχῶν2. Alibi: Hic, vel: Hinc3. Odyssea II4. Alibi: cineris5. Addit alius: ante.

SALOMO: Hanc impietatem ac diritatem sortilegis usitatam divina lex1 supra modum execratur, eosque qui cum daemonibus sic epularentur עַל דַמִים super sanguines.

1. Levit. 19, 26. Ezech. 33, 26.

FRIDERICUS: Quid si daemones illi sunt sceleratorum hominum1 animae, qui aut rapinis collectas opes, tenuibus2 utiles futuras, humi recondiderant atque in iis spem omnem collocarant, aut qui corporis sui saginandi suarumque libidinum explendarum nimiam curam haberent, cadaveribus quae olim adamaverant ac thesauris semper intenti, justa supplicia diuturno, cruciatu luant;3 aut qui4 in aedes ac turres cruore plebis construendas omnia studia contulerunt, iisdem turribus quasi5 carceribus conclusi ac vincti poenas dependant? Nec mirum, si cum ad ea loca pervenitur, voces, tonitrua, suspiria, gemitus exaudiantur. Denique impuras mentes circa coenosas foedasque regiones versari ac vagari et tempestates ac procellas ciere non dubito.

1. Deest in aliis.  2. Deest in alio codice.  3. Alius: diluant4. Alius: quasi5. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice.

TORALBA: Causas earum rerum explicare difficile; illud tamen mirum mihi visum est, quod cum ex Hispaniis in Gallias iter haberem omniaque maxima, mediocria, minima lustrarem, juga Pyrenaeorum totius Europae altissima superans1, multa comperi naturae arcana, nihil tamen mirabilius eo lacu, in quem si saxum dejeceris, paulo momento coelum serenum atra caligine obscuratur ac fulminibus gravissimisque imbribus, grandine permistis, regionem totam infestat. Est etiam in monte Sacone Pyrenaeorum ara vetustissima, male cohaerentibus sibi lapidibus exstructa, quorum si quis vel unum loco moverit, repente tonitrua ac fulmina gravesque imbres excitantur. Et quoniam id saepe compertum erat gravi totius regionis detrimento, legibus sanctissime cavetur, ut peregrini ab accolis admoneantur, ne quid auderent2, capitali poena subjecta. Quae mihi cum incredibilia riderentur nec tamen capitis periculo3 experiri vellem, eo me scrupulo socius liberans:4 Jam, inquit, collectis frugibus licet id impune experiri. Itaque lapidibus altaris huc illucque disjectis, nemine conscio diffugimus. Non prius tamen in proximam vallem descenderamus, quam validissima fulmina ac tonitrua coelum 69 omne imbribus ac grandine miscuerunt, ut non immerito Thomas Aquinas, clarus etiam5 inter physicos, scripserit, daemones fulgura ac tonitrua ciere.

1. Alius: superarem2. Alii: audeant3. Alius: periculum4. Alibi: liberavit5. Alius: enim.

CURTIUS: Consimile est id, quod Plinius et Strabo narrant, tacta1 rupe Cyrenaica aut lapide in antrum Dalmaticum injecto, coelum nivibus2 ac fulminibus conturbari, quae nunc tamen desiisse accepi, perinde ut oracula Delphica, quaeque ex antro Trophonio et Lebadio exaudiri consueverunt, jampridem conticuere, ut Tullius3 scripserit: nihil sua aetate iis contemptius fuisse. Causas4 tam diuturni silentii Plutarchus5 ad daemonum occasum referri putat oportere.

1. Alius: fracta2. Alii: nubibus, vel: nimbis3. Libro II de divinat.  4. Alius: Cujus silentii tam diuturni causam5. Libro de oraculorum defectu.

SENAMUS: Si daemones hoc spectabile1 coelum, maria, terras, ignes conturbant, si territanto hominos tonitruis, fulminibus, procellis, turbinum impetu, terrae hiatibus ac portentorum inopinato concursu2, si3 legationibus divinis et humanis oberrant, si denique imperia, civitates, urbes, pagos, familias moderantur et evertunt, postremo hominibus singulis custodes et ultores adjecti sunt: videte, quanta daemonum et angelorum multitudo sursum4 deorsum in omnibus mundi plagis et in singulis stationibus collocanda vobis sit. Prospiciendum etiam, unde nobis tot angelorum ac daemonum promptuaria sufficere possint, ut sint ubique terrarum et coelorum quasi ministri ordinarii, vicarii, mediastini, quando nihil aeternum ac ne sempiternum quidem esse praeter Deum statuistis. Itaque providendum est de maritandis angelorum ac daemonum ordinibus, ut ex eorum connubiis soboles in demortuorum loca substituantur, aut5 magistratibus6 abdicantibus, aut stato tempore abscedentibus, aut munere simul et vita defunctis, novi veteribus substituantur7. Posuit enim Fridericus daemones utriusque naturae ac sexus, ephialtas inquam et hyphialtas, in sagarum cum incubis et sortilegorum cum succubis conjugatione.

1. Alius: spirabile2. Alibi: concussu3. Alius: si legationes divinas et humanas oberrant4. Alibi: seorsum5. Alius: ac6. Alius: magistratu7. Alius: sufficiantur.

CURTIUS: Hic Platonis dignitas agitur; cum enim posuisset, omnes animas simul creatas fuisse ad immortalitatem, ut vicissim corpora cadaverum occasu subirent, subjecit haec verba: Non, inquit, pauciores erunt unquam animi, nullo pereunte, neque plures. Quin etiam animos αὐτοκινήτους appellat. Quodsi mens est αὐτοκίνητος, erit etiam αὐτοφυὴς καὶ αὐτάρκης καὶ αὐταγαθὸς, quae tamen uni tantum Deo convenire Toralba demonstravit.

TORALBA: Plato Phaedonem adhuc adolescens scripsit, Timaeum vero cum aetas ingravesceret jam sua, in quo sententiam mutasse videtur. Sic enim Deum loquentem inducit: Ego satum1 animorum dabo, satus2 dimittam in corpus. Certum enim animorum immortalium a Deo genitorum numerum nec augeri nec interitu minui scribit, sed perpetua quadam μετεμψυχώσει e corporibus ad corpora migrare.

1. Alii: statum2. Alii: satis, vel: satas.

70 CORONAEUS: Rem profecto difficilem Senamus, sed justam proposuit1, quam si explicaverit Toralba, ut omnia argute solet, non tantum Senamo, nobis omnibus, ut confido2, rem gratissimam facturus est.

1. Alius: poposcit2. Alibi: quod confidat.

TORALBA: Tibi, Coronaee, quicquam denegare nefas esse semper duxi, ac propterea meas ineptias mea1 facilitate proponere malo, quam illud2 onus abs Te meis humeris impositum recusare. Sed cum disputatio de angelorum ac daemonum origine, statu, conditione, occasu a demonstrationibus procul abesse videatur, profecto haec ab Ebraeis, qui arcana divina ex ipsis fontibus et sacris laticibus hauserunt, earum rerum explicatio petenda nobis est, nec video, quis melius quam Salomo hoc praestare possit. Quod etiam Porphyrius ad Boëthium et Aristoteles ad Callisthenem, uterque diversis aetatibus, scripsere, rerum omnium origines ac reconditas scientias a Chaldaeis profectas, Chaldaea appellatione complectuntur Ebraei, qui origine Chaldaei sunt, sed arcana illa rerum divinarum, quasi thesauros, occulta quadam disciplina, quam illi3 Cabalam, Graeci autem, ni fallor, ἀκρόαμα appellant, sed abdiderunt, ut aditus paucissimis patere possit.

1. Alius: nimia2. Alibi: ullum3. Alius: ipsi.

SALOMO: Video Toralbam id, quod magna nostrorum omnium expectatione a Coronaeo ipsi1 delatum est, honesta specie excutere velle. Majores quidem nostrae gentis Chaldaeos2 fuisse agnosco et in Phoeniciam primum migrasse, unde Cadmus, quae vox ebraica Orientalem significat, litteras in Graeciam advexit3 ac rursus in Chaldaeam ab hostibus abductos multa divinitus didicisse, sed nihil accepimus, quod non sit omnibus omnium vocibus ac linguis toto terrarum orbe dissipatum ac pervulgatum, ut latere possit neminem.

1. Alius: delatum illi2. Alius: Chaldaicae3. Alius: invexit.

Quae cum Salomo dixisset, caeteri conticuerunt, quod hominem aetate gravem interpellare contra decus et dignitatem arbitrarentur. Sed CORONAEUS rupto silentio: Nihil abs Te, inquit, Salomo, scire desideramus, quam quod vestri mores, vestra disciplina, vestrae leges patiantur, et quoniam angustiae1 temporis longiorem disputationem ferre non possunt, differendum mihi commodius videtur, ut paratiores redeamus. Tum laudatorio cantico, fidibus, vocibus ac fistulis suavissime animos oblectati2, mutua consalutatione3 accepta discesserunt.

1. Alibi: angustia ... potest2. Alius: animum delectati3. Alibi: consolatione.
71

LIBER TERTIUS.

Cum ad coenam Salomo tardius venisset, CORONAEUS illum intuens: Tuae te, inquit, salutis deinceps curam habere oportet, Salomo, ne cum tanto studio mentem pascis, corpus ipsum inedia contabescere patiare.

SALOMO: Vereor, ut vobis, cum aetas ingravescat, jam in eo molestus sim, quanquam nihil prohibet, quominus me absente, dum1 tardius redeo, sessum eatis et ut jubeas, abs Te, Coronaee, peto.

1. Alius: cum.

Cum itaque consedissent, Coronaeus coeptam superioribus diebus Phaedonis lectionem persequi jussit, et cum eo loci venissent1, ubi Plato animas solutas corporibus a daemonibus eorumque ducibus judicio sisti et ad supplicia suis sceleribus digna trahi2 scribit, locum relegere, deinde finem legendi facere jussit.

1. Alius: venissem2. Alius: capi.

Tum coena peracta post laudatoria cantica ita orsus1: Loci hujus obscuritas, inquit CORONAEUS, mihi dubitationem injecit, cur antiqui tum Graeci tum Ebraei tanta obscuritate et caligine velarint sua scripta, ut vix ac ne vix quidem a sapientibus intelligerentur, quae tamen percepta mirabilem afferunt tum utilitatem, tum oblectationem. Nam Aesopus, fabularum scriptor antiquissimus, illecebris quibusdam animantium2 universam3 humnanae vitae rationem complexus est. Sic Pythagoras symbolis quibusdam allegoricis et illis carminibus, quae ob suam4 praestantiam χρύσέα ἔπη dicta sunt, Orpheus, Homerus, Hesiodus, Trismegistus5, Terpander et antiquissimi denique philosophi sapientiae suae6 decreta obscuritatis caligine contexerunt, quin etiam sacratiores litteras allegoriarum plenissimas vidimus.

1. Alius: exorsus2. Alibi: animantibus3. Alius: universae4. Alius: sui5. Deest in aliis codicibus.  6. Deest ibidem.

OCTAVIUS: Nihil verius ab Augustino1 dici potuit, quam illud: Ea demam miserabilis animae2 servitus est, signa pro3 rebus capere et supra corpoream naturam mentis oculum ad hauriendum lumen aeternum attollere non posse. Idem alibi4: Utilis est, inquit, scripturae auctoritas, cum diversas sententias parit.

1. De doctrina christiana cap. 5, 10 et 11.  2. Alibi: vitae3. Alibi: sine4. Lib. II de civit. Dei.

FRIDERICUS: Cum nihil perspicuitate utilius sit, haud scio an ullum in scriptore gravius sit vitium, quam, quae facillime possis, ea obscura tradere, ut liber Apocalypseos, qui tanta verborum ac rerum obscuritate1 implicatur, ut ne auctor quidem ipse, si reviviscat (quis qualisque fuerit, nondum constat inter eruditos), sua scripta quid velint, liquido affirmare ausit. Atque haec obscuritas Juliano Imperatori, Porphyrio, Proclo, Celso, ut Ebraeorum et Christianorum scripta calumniarentur, maximum praebuit argumentum.

1. Alius: ambiguitate.

72 CORONAEUS: Cum illa ratio scribendi veterum fere omnium communis sit, prospiciendum nobis est, ne absentes et indicta causa damnati a nobis videantur. At ne Julianus ipse quidem Augustus, is qui1 παραβάτης, i.e.2 transfuga, cum a Christianis ad paganos defecisset, usurpatur, quantumvis Christianis infestus esset, Basilii Magni librum ante rejecit, quam legisset ac relegisset, ut epistola his tribus verbis scripta significavit: ἔγνων, ἀνέγνων, κατέγνων.

1. Alibi: isque2. Desunt haec et septem sequentia verba in alio codice.

CURTIUS: Ego duabus de causis potissimum existimo veteres sapientiae decreta verbis obscuris tradidisse: primum ne margaritae porcis, deinde ne res preciosissima, i.e. sapientia, sua vilesceret1 facilitate. Nam vulgaria fere contempta jacent, etiamsi preciosa. Extat Lysidis Pythagoraei epistola graviter querentis, quod plerique secretiorem philosophiam quasi meretricem prostituerent iis, qui2 mentis purgationem ne per somnum quidem capere possent, eosque non minore impietate obligari, quam si Dearum Eleusiniensium3 adyta profanarent aut aquam puram coeno conspergerent. Itaque Porphyrius Plotinum phthisi4 periisse scribit, quod contra jusjurandum Ammonis5 arcana divulgasset. Quin etiam Plato, cum rerum divinarum arcana Dioni scripsisset, letteras exuri jussit, quoniam6 ridicula, inquit, videntur, quae sunt admiratione dignissima. Et in epistola ad Archidamum, in qua de natura Dei scribit: φραστέον δὴ σοὶ αἰνιγμόν. Item Porphyrius: Tu vide, inquit, ne ista cum hominibus impuris communicari patiare, majus enim tibi quam mihi periculum impenderet; non enim aperte Dii, sed aenigmatice sua mortalibus tradiderunt.

1. Alibi: vilescat2. Alius: quae3. Alius: Eleusinarum4. Deest in alio codice.  5. Alius: daemonii6. Desunt haec sex sequentia verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Alia mihi mens est, nam1 cum plerosque verborum obscuritatem2 sic affectare videmus, ut admirabilitatem sui efficiant, sic enim seplasiarii notis Graecis, Arabicis verbis et Gothicis litteris utuntur, ut medicinam faciant confusiorem3, aut ne intelligentibus sui irridendi praebeant argumentum, neque enim facile carpimus, quae4 non capimus. Talem fuisse accepimus Heraclitum, qui tam obscure de natura scripsit5, ut Plato6 Delio natatore opus esse diceret. Is enim discipulos instruebat uno verbo σκότησον, quod Aristotelem7 quoque opera dedita fecisse legimus in libris τῶν φυσικῶν ἀκροαμάτων. Ac tametsi Plato caeteris apertius, interdum tamen obscure ita scribit, ut ne ipsum quidem, si reviviscat, sua scripta de numeris interpretari posse videatur, ac ea potissimum, quae libro de republica octavo scribit, in quibus interpretandis Theon uterque, Plotinus, Proclus, Jamblichus, Marsilius hircum mulgere videntur. Quid Aegyptia 73 vanitate levius? Illa tamen deliramenta litteris hieroglyphicis sic texerunt, ut sacrata quaedam oracula viderentur.

1. Alius: nam cum2. Alibi: puritatem3. Alii: quaestuosiorem4. Alibi: quod5. Alius: scripserat6. Addunt alii: ad ea intelligenda7. Ita Gellius ex epistola Aristotelis ad Alexandrum M. scribit.

OCTAVIUS: Sunt qui sua scripta neque a doctis, neque ab indoctis legi velint, ut Lucilius, ne alteri ob imperitiam rejiciant non intellecta, alteri nimis intellecta calumnientur.

SALOMO: Senami reprehensio in sophistas quidem, non tamen in sapientes cadit, multo minus in eos, qui sacrae sapientiae decreta scriptis obscurioribus velarunt. Profecto Rabbi Moses Maimonides per sacra obtestatur lectores, ne arcana divulgari aut a profanis hominibus pollui patiantur.

SENAMUS: Quid si peccandi argumentum et occasio ab obscuritate ipsa trahatur? Certe Salomonis scripta, quae ipse allegorias inscripsit, plerisque absurda videntur. Quid enim hoc sibi vult: Nequitia viri praestat mulieris bonitati? Illud enim foeminas a lectionibus sacrae scripturae quam plurimas1 avertit.

1. Alibi: quam plurimum.

SALOMO: Ebraeis dictio רַע malum et deforme significat, ut טוֹב bonum et pulchrum, quod Academici καλὸν καὶ ἀγαθὸν dicunt. Sic enim Sara dicitur a regibus expetita1 ad concubitum2, quod esset optima i.e. valde formosa. Innuit igitur sapiens3 eleganti allegoria, viros deformes formosis mulieribus praestare, item foeminarum blanditias pejores4 esse acerbis5 sermonibus virorum. Item animos corporibus excellere; mulier enim corpus allegorico sermone6 utique7 significat; item intellectualem facultatem, utcunque prava fuerit, praepollere cupiditati, quae bruta et mortalis anima dicitur. Huc enim pertinet, quod scribitur in Ecclesiaste8: inter viros mille unum sapientem reperi, foeminarum ex9 omnibus nullam. Id quidem de mulieribus nudo sensu intelligi non potest, cum sola Debora sua aetate et sola Hulda imperante Josia prophetiae ac sapientiae divinae muneribus inter sexaginta10 millia inertium virorum fruerentur11. Item appellatione viri formam naturalem, mulieris vero materiam intelligit, quam etiam saepe in proverbiis12 meretricem appellat, quae ut virorum, sic illa formarum multitudine delectatur. Plena sunt regis Salomonis scripta allegoriarum, in quibus interpretandis strenuum se praebuit Philo, moralia secutus, Leo Ebraeus naturalia. In utroque claruerunt13 Rabbi Moses Maimonides ac Talmudici scriptores. Hi tamen obscurius; at ne scriptis quidem sua prodidissent, nisi librorum interitum metuissent14. Et quoniam illa disciplina sola auditione percipiebatur15, קַבַּלַה dicta est. Id enim voluit Esdras16, cum dicit: alia quidem pervulgabis, alia trades sapientibus. Et quemadmodum plebi locus erat in atrio templi, a Levitis 74 discreto, sacerdotibus intra velum aditus erat, non caeteris Levitis, et uni tantum pontifici maximo in sacratissimum illum locum, ubi erat foederis arca; sic etiam sacri libri ita scripti sunt, ut ea, quae ad uniuscujusque salutem pertinent, cujusmodi est decalogus et omnia decalogo consentanea, facillime ab omnibus percipiantur17, scilicet jussa, vetita, poenae, judicia, festa, ritus, mores, quae omnia 613 capitibus continentur, tanta perspicuitate, ut patiantur dubitare neminem. Quae vero minus ad salutem faciunt, ut rationes occultae rituum ac sacrificiorum ac a doctis18 tantum quaedam vero non nisi a doctissimis intelligi possunt, ut quae a nostris appellatur Cabbala, i.e. scientia naturalium arcanorum, postremo omnium difficillima ad currum pertinet, qui ab Ezechiele ita scribitur, ut in ipso apparuerit coelestium orbium ac rerum divinissimarum admiranda descriptio, quam Moses, qui a nostris19 aperta aquila dicitur, summis digitis attingere contentus, secretiora noluit explicare.

1. Alibi: repetita2. 1 Mosis 12, 14. 39.  3. Alibi: saepius4. Alius: diriores5. Alibi: acribus6. Alius: sensu7. Alius: ubique8. Ecclesiastes 7, 29.  9. Alibi: de10. Judith IV, 4; 2 Regum 22, 14; et 2 Chron. 34, 22.  11. Alius: sexcenta12. Desunt haec verba in alio codice.  13. Alii: clarescunt, vel: clari sunt14. Alius: metuerent15. Alibi: suscipiebatur16. Esra lib. IV, c. 14. Nehem. IX, 9.  17. Addit unus codex glossam hebraicam cum verbis: lex quae ore traditur18. Alibi: doctoribus, vel: doctioribus19. Desunt haec quatuor verba sequentia in aliis codicibus.

SENAMUS: Si haec tam sublimia nihil habent utilitatis aut ejusmodi sunt, quibus carere facile possumus, illud usurpandum nobis est, quod psaltes lyricus: Non exquisivi, inquit, mirabilia et supra captum meum, sed humilis1 me gessi. Sin haec ad scientiam et sapientiam divinam profutura sunt, malevoli et ipsa invidia jejuni animi sit, thesauros abditos humanis usibus eripere ac verborum ambiguitate mentes imperitorum2 magis ac magis implicare.

1. Alius: humiliter2. Addit alius: erroribus.

SALOMO: Ne igitur1 a thesauri similitudine discedamus, legistis eleganter fictam Aesopi fabulam, qua paterfamilias jam moriturus liberos consolatur, qui2 tametsi non magnas opes ac latifundia legaret, thesaurum tamen in vinea sua latere affirmabat, quo suam inopiam cumulate sublevarent. Mortuo patre liberi summo studio ac labore conquirentes, cum nusquam thesaurum reperirent, vineam paternam aliud agentes cultissimam ac noxiarum herbarum purgatissimam reddiderunt, unde proventus uberrimos collegerunt. Ita quoque si divina scripta studiose legamus ac lecta saepius meditemur3, thesauros studioso incredibiles eruere licebit. Nam eo spectat regalis illa vox, qua David initio laudationum suarum summam felicitatem praedicat illius, qui assiduis cogitationibus die nocteque4 leges divinas contemplatur. Item precatur a Deo5, nubeculam oculorum sibi detrahi, ut admirabilem sapientiam divina lege comprehensam intueri possit. Fit enim illa mentis agitatione erga litteras divinas obscuriores, ut non solum a vitiis abstineamus6 ac verum7 decus amplectamur, verum etiam corpori salubritas, menti prudentia ac sapientia et cum immortali Deo arctissima connexio8 75 quaeratur. Illud vero gravius9, quod in eo ipso laus Dei agitur, cum ejus arcana pervulgata obsolescant, ut acute scripsit Salomo10: Gloria Dei est, inquit, arcana celare, gloria regum arcana scrutari11. Quod Tobias12 paulo aliter: Praeclarum est, inquit, arcana regum celare et opera Dei laudare. Nam opera Dei patent omnium oculis, arcana vero paucis.

1. Alibi: ergo2. Alius: quid3. Alius: meditamur4. Alius: noctuque5. Psalm 68 (69), 18.  6. Alius: abhorreamus7. Alibi: novum8. Alius: conjunctio9. Alii: gnavius10. Proverbia XXV, 2.  11. Alibi: eorum celare12. Tobias XII, 7.

SENAMUS: At obscuritas non modo bonos a lectione detinere1, verum etiam improbos ad rerum divinarum contemptum excitare videtur. Cum enim Porphyrius arboris scientiae boni et mali fructus decerpere nullo modo posset, negavit in hortis illis deliciarum censeri debuisse fructum, aspectu quidem jucundissimum ac sapore gratissimum, sed tamen homini, quem Deus in illis hortorum umbraculis viriditatis2 collocarat, mortiferum ac pestilentem, multo minus homines a prudentiae cognitione vetito salutari fructu arceri debuisse, cum prudentia dux humanae vitae sola turpe ab honesto dividere3 possit. Quod autem scribitur, fructum vitalis arboris divino jussu ab horti viridariis avulsum, ne, si Adamus eo vesceretur, in aeternum viveret, in Dei optimi maximi contumeliam scriptum esse. Denique serpentis cum muliere ac Dei cum hominibus colloquia et absurda et incredibilia videri.

1. Alius: deterrere2. Alius: viridatis3. Alibi: dijudicare.

SALOMO: In disputationibus rerum divinarum illud inprimis prospiciendum est, ne quid cuiquam1 temere excidat, nihil enim gravius ac capitalius peccari potest. Illud autem usu venire solet iis, qui rerum humanarum fastu ac dialecticorum argutiis inflati omnia supera, infera, prima, ultima ingenii acumine ac subtilitate capere se posse confidunt, cum sine ope divina id consequi nemo queat. Quod sapientiae magister2 uno verbo significat: Inquirit derisor sapientiam, sed frustra. Quanquam Porphyrius, inscitia dicam an impietate, oracula divina calumniatur, quasi legislator prudentiam significaret et vitam beatam hominibus invidisse Deum, cum libro sequenti scripserit Bezaleelem spiritu divino, sapientia, prudentia, scientia et omni artium genere ab immortali Deo fuisse abunde cumulatum, quibus quidem donis ac muneribus omnes omnino virtutes continentur. Spiritus quidem divinus tribuitur Dei munere et concessu ad illustrandas humanae mentis caligines ac futura prospicienda. Sapientia vero pietatem ab impietate, prudentia bonum a malo, scientia verum a falso, ars utile ab inutili sejungit. Cum autem sapientiae princeps ab immortali Deo excitatus, ut quid vellet a se peteret, ille prudentiam petiit3, qua quidem turpe segregaret ab honesto, et cum qua homines ad Dei metum et venerationem cohortaretur: Quoniam, inquit4, Deus sapientiam aliunde largitur, 76 ab eo solo scientia et prudentia. Idem alibi: Fructus justi lignum vitae, quam interpretatur sapientiam. Ac tantum abest, ut hominem a fructu vitali prohibuerit, ut etiam his verbis invitarit: Forsan, inquit5, decerperet Adamus fructum vitalem, ut eo vescatur et vivat in aeternum. Sic enim paraphrastes Chaldaeus consimili oratione utitur pereleganti figura. Ad Jesaiam conversus Deus: Dic, inquit6, populo huic: audiendo audite, videndo videte, ne tamen cognoscatis; crassum reddito cor istius gentis et aures obtura, oculos obline, ne forsitan audiat, videat, intelligat et ad me conversus saluti restituatur. Quorsum haec loquendi ratio, nisi quod semper nitimur in vetitum nec ardentius quicquam optamus, quam quae nobis eripi vel prohiberi videmus. Docet igitur Mosen ac Esaiam, quibus artibus miseros homines a facinorosa et conscelerata vita ad verum decus revocare ac saluti restituere debeant. Cave legibus divinis operam dare, cave sapientiae studiis incumbere, ne sempiternam ac beatam vitam adipiscaris; haec oratio apud homines improbos et cupidos efficacissima esse consuevit.

1. Alius: ne quicquam2. Proverb. XIV, 6.  3. 1 Regum III, 9 sqq. 2 Paral. I, 7. 10 sqq.  4. Proverb. II, 6. XI, 30.  5. 1 Mosis 8, 22.  6. Jesaiae VI, 9 sq.

SENAMUS: Nulla res me diutius exercuit, quam arboris utriusque ac serpentis allegoria.

SALOMO: Et graecis et latinis interpretibus est ignota. Ac tametsi quidam ex Ebraeis1 arcanos allegoriae sensus aperuerint, omnia tamen eorum studia inania futura sunt, nisi Deus mentes nostras ad haec peicipienda illustrarit.

1. Philo in allegoriis biblicis. Leo Ebraeus l. III de amore.

FRIDERICUS: Periculi plena res mihi videtur, sacrae scripturae litteras1 ad allegoriam deduci, ne rerum gestarum historia in fabulas evanescat.

1. Alius: sacras litteras.

OCTAVIUS: An ullum, Friderice, serpentis cum muliere colloquium fuisse putas? qui odio tam implacabili inter se certant, ut serpentis intuitu solo mulier abortum patiatur ac in turba virorum unam mulierem ad ultionem1 serpens petat ac persequatur. Nihil ergo2 verius dici potuit, quam illud: Littera occidit, spiritus vivificat3.

1. Desunt duo haec verba in alio codice.  2. Alibi: enim3. 2 Corinth. 3, 6.

SALOMO: In sacris litteris historia pura saepe narratur, ut cum censetur populus et suis quibusque1 tribubus duces attribuuntur. Est etiam cum historia quidem2 narratur, sed praeter historiam allegoria latet occulta, ut cum Sara ancillam et filium rejiciendum suadet, theologi acutiores etiam cupiditatem renitentem virtutibus, cum filio peccato, a ratione dominante ablegari oportere docent, cum eadem ancilla domum redire ac Sarae morem gerere jubetur ab angelo, tum cupiditatis obsequium ac3 rationis dominatum interpretantur, ab intellectu agente. Hinc illa Dei vox ad Abrahamum: 77 Fac quaecunque dixerit tibi Sara, id est: ratio; cum etiam4 Sara contestatur5, ancillae filium haeredem non futurum, innuit etiam eos, qui vitiis inserviant et libidini, divina bona nunquam adepturos. Saepe quoque visiones ac somnia divina pro rebus gestis narrantur, in quo plerique suam navim afflixerunt, plerique6 etiam naufragium fecerunt, qui Deum cum hominibus quasi vigilantibus colloqui arbitrantur. Neminem enim unquam Deus allocutus est7 vigilantem, praeter Mosen, et quominus ambigeretur, perspicua Dei voce testatum habemus in ipsa lege. Ergo angeli vox ad Bileamum, aut asini loquentis in scriptura ad visa dormientis Bileami referenda sunt, et8 quaecunque Abrahamo et prophetis omnibus oracula data commemorantur, uno tantum Mose excepto, cui vigilanti locutus est Deus. Qua quidem ratione clarissima lux ad caliginem sacrarum scripturarum discutiendam accedit. Interdum allegoria facilis ac pura traditur, ut cum lex jubet9, praeputia cordium circumcidi. Saepe verba triplicem sensum prae se ferunt: vulgaris sensus ad captum imperitorum accomodatur, ut cum Salomo10 vetat coram rege superbiam et arrogantiam prae se ferre, secretiore sensu ad Deum pertinet, ad quem abjecto et humili habitu accedere oportet; semper enim Salomo significat Deum regem11, nisi Dei vox cum rege conjungatur, ut illud: Cor regis in manu Dei est12. His autem verbis Deus significatur: Ne, inquit, cogitatione tua vituperaveris regem, nec vituperes in penetralibus lecti tui divitem; volucres enim coeli efferent13 vocem et avis allata rem vulgabit14. Quibus verbis vetat de Deo impie cogitare. Lectus enim in sacris allegoriis15 corpus humanum significat, volucrum autem vox daemones, tametsi volucres16 et pro angelis accipiantur, ut apud Jesaiam17 angeli quoque ac daemones avium appellatione saepe significantur. Nam utrique custodes vel lictores hominibus additi cogitationes occultas atque intimos sensus nudant, ne quod inultum scelus ac pia cogitatio sine praemio relinquatur. Chaldaeus paraphrastes18 haec Salomonis verba interpretabatur de angelis Raziele et Elia19, quos occultissima quaeque scelera patefacere scribit.

1. Alius loco horam duorum verborum: singulis quoque2. Omnes codices: quaedam3. Alius: tum4. Alius: ita5. Alius addit: maritam6. Alius: plures7. Numeri XII.  8. Alii: ut9. 5 Mosis 10, 16.  10. Proverb. 25, 6.  11. Alius: regis appellatione12. Proverb. 21, 1.  13. Alius: volucris ... efferet14. Eccles. 10, 20.  15. Psalm. 9 (8), 24 (25), 103 (102), 143 (142). Jobi 38, 46.  16. Alius addit: interdum17. Jesaiae 46, 11.  18. In cap. 10, 20 Ecclesiastis.  19. Unus addit: sacerdote magno.

SENAMUS: Acutissime Salomo Salomonem interpretatur, sed quis hanc interpretationem divinare potuisset?

OCTAVIUS: Ego locum hunc de volucribus, qui cogitationes et intimos sensus regi aperiunt, ad eos reges pertinere duco, qui domesticos daemones sibi vel sese illis adjunxerant, a quibus omnia omnium dicta, facta, cogitationes perinde intelligunt, ut ab illis spectatoribus, quos veteres tyrannorum ὀφθαλμοὺς καὶ ὦτα ἀρχόντων appellabant; nullum enim tyranni secretius habent arcanam.

78 SENAMUS: Si tantum potuissent aves illae ac volucres sive daemonicae sive angelicae, quid est quam ob rem Neroni, sacrilegorum1 ac tyrannorum maximo, conjurationem Pisonis patefacere noluere? cum Simoni mago ac daemonibus conjunctissimus esset, ut Plinius et Irenaeus tradunt.

1. Alibi: sortilegorum.

FRIDERICUS: Nihil daemones injussi faciunt nec ullius occulta scelera nudant, nisi Dei jussu et angelorum superiorum1 potestate.

1. Alibi: superiore.

CORONAEUS: Cum solius Dei proprium sit, intimos omnium sensus et animorum occultos recessus pervestigare, ut quidem rex Salomo dedicatoria oratione declarat aperte, quid angelis et daemonibus illis opus ad secretiores mentis latebras pervulgandas?1

1. Alius: evulgandas.

CURTIUS: Extat profecto Thaletis elegans in hanc sententiam oratio; cum enim rogaretur, an qui scelerate quid agat, Deum latere potest? At ne cogitans quidem, inquit; Graeci melius: εἰ ληθοι θεοὺς ἄνθρωπος ἀδικῶν, ἀλλ᾽ οὔτε διανούμενος, ἔφη.

SALOMO: Diximus ante ac dicendum saepius est, Dei majestatem angelorum ac daemonum officiis quodammodo augustiorem videri, quam si per se ipsum solo nutu, sicut1 potest, omnia procuraret2. Ac tametsi solus omnium occultissimos sensus retegit, singuli tamen angeli singulis hominibus custodes additi, sensus intimos aperiunt, non item aliorum cogitationes. Item daemones, quibuscum sortilegi in nefarium societatis foedus coiverunt3, eorum sensa plane intelligunt. Argumento sit, quod qui sortilegi ad rectam cogitationem aut Dei metum paulo momento convertuntur, repente a daemone sese conturbari4 confitentur. Sin vir bonus ad pravam cogitationem deflexerit, subinde sentit5 in ipsis animi sensibus magistrum ac paedagogum, qui a turpi cogitatione illum avertat aut etiam auris dextrae tinnientis levissima vellicatione aut6 punctura, quam innuit poëta his verbis: Cynthius aurem vellit et admonuit. Quod Socrates7 a daemonio familiari vel potius ab angelo sibi fieri praedicabat, dextra quidem suadendo, sinistra dissuadendo, aut orbiculo lucido interdiu aut ignea specie noctu, aut etiam levissimo strepitu admoneri. Quae facillime percipiuntur ab iis, qui spiritu Dei patiuntur se duci. Si non pareat admonitus, terretur somniis matutinis, quae ab Ebraeis matutinae castigationes appellantur. Si ne hac quidem cogitatione8 ab impiis cogitationibus deducitur, angelus ultionem reposcit, accusatione proposita, ut nemo innocens damnari aut ullum9 scelus inultum, nisi facti pigeat, relinqui videatur, judicia constituuntur, daemonibus etiam quasi lictoribus destinatam sibi praedam deposcentibus, quam10 Deus illis permittit. Huc enim pertinet illud11: Ascendit leo de cubili suo, praedo gentium surrexit. Item12: Percussit eos leo de silva, 79 lupus vespertinus vastavit eos, pardus vigilans supra civitates eorum. Item: Quis dat escam pullis corvorum vociferantibus ad illum?13 i.e. divinae majestatis carnificibus ac tortoribus sceleratorum vindictam petentibus, Quod alibi14 apertius scribitur: Spiritus ad ultionem creati sunt, qui furoris sui flagella vibrant. Item15: Misit Deus spiritum malum inter Abimelech et cives Sichem.

1. Alibi: quomodo2. Alius: percurreret3. Alibi: inierunt4. Alius: confitentur5. Alibi: sentiet6. Alius: et7. Plutarchus in libro de daemonio Socratis.  8. Ratione legunt alii.  9. Alii: illud10. Alius: quae11. Jerem. IV, 7.  12. Jerem. V, 6.  13. Psalm. 147, 9.  14. Psalm 78, 49. (Jes., 19.)  15. Jud. 9, 23.

SENAMUS: Antiquissimi quoque theologi pullos corvorum, a parentibus desertos, divina bonitate et procuratione nutriri summa consensione tradunt, eoque pertinere dictum illud: Qui dat escam pullis corvorum?

SALOMO: Error inde manavit, quod phrasin ebraicam, quae Graecis quoque communis est, latini theologi non perceperunt1. Nam filios corvorum pro corvis, ut filios prophetarum pro prophetis, filios sanguinum, filios injustorum pro impiis ac sicariis acceperunt. Sic enim Ebraei בְנֵי אָדַם filii hominum i.e. homines, et Graeci παίδες ἰατρῶν pro medicis. Sic etiam illud: Quem dicunt homines esse filium hominis, i.e. quem dicunt esse hominem2?

1. Alibi: perceperint2. Matth. 16, 13.

TORALBA: Eo quidem errore me Salomo liberavit, ut ingenue illum acceptum feram; at mirum mihi ante videbatur, quam ob rem corvi pullos famelicos deserere putarentur ob id tantum, quod recentes exclusi non plane nigri essent, cum pleraque animantium nascentium genera colorem a parentibus alienissimum habere videantur, quae tamen incredibili studio a parentibus nutriuntur. Nam cygni senio candidissimi pullos excludunt fuscos, et tantum abest, ut corvi1 pullos ab alimentis desertos patiantur, ut etiam cornicem incubantem a masculo et pullos jam volantes a foemina pasci Aristoteles2 ipse ac Plinius3 fateantur4. Itaque Apollonius apud Philostratum Euripidis versum modice castigans: ἁπᾶσι τοῖς ζωοῖσιν ἡ ψυχὴ τέκνα, cum ille tantum hominibus tribuerit, i.e. τοῖς ἀνθρώποις.

1. Alibi: corvos2. Historia animalium VI, 5.  3. Histor. natural. X, 12 et 60.  4. Alius: fatentur.

SALOMO: Eodem sensu scribit Psaltes lyricus1, Deum escam leoni petenti largiri. Cur leoni potius, animantium ferocissimo, qui parcissimus est in cibo, neque nisi quarto quoque aut ad summum alternis diebus pascitur, quam exarmatis ovium et caprarum gregibus, hominum usui maxime necessariis2? Alibi de catulis leonum3, nam si re vera de catulis ageretur, aeque matris ut aliorum animantium ubera sufficiunt, quanquam alius quoque4 est locus de corvis, quo facile vulgatus error refelli possit: Quis parat venatum corvis, cum ejus pulli ad Deum clamant et cibo carentes huc illuc oberrant5? Haec igitur ad daemones pertinent, qui praedam sceleratorum sibi conquirunt6 nec nisi divino concessu rapiunt. Eo pertinet et illud Salomonis7: Corvi apud torrentes eruant oculum et aquilae 80 vorent eum qui patrem deridet et despicit obsequium matris. Quae allegoria praeter sensum vulgarem significat daemones elementares hujus mundi, qui revera torrens est materiae fluentis, caecitate animi ac furore torquere, luce mentis extincta eorum, qui Deo parenti rerum omnium contumeliam et piae matri, legibus naturae, vim inferant8. Nam patris appellatione Deus, matris vero natura significatur apud Salomonem. Illud etiam adversione dignum, quod oculum dixit, non oculos; nam singulari voce oculus mentem significat. Sic etiam Bileamus vates uno oculo acutissime videre dicebatur, quoniam rerum publicarum mirabiles conversiones tribus circiter annorum millibus praevidit9 ac praedixit. Sic enim10 Chaldaeus interpres.

1. Psalm 103 (104), 21.  2. Oppianus de venatione, libro III. Plinius H. Nat. lib. 8.  3. Jobi 38, 39.   4. Alius: etiam5. Job. 38, 41. seq. 39, 1.  6. Alii: congruunt7. Proverb. 30, 17.  8. Alius: inferunt9. Alibi: providit10. Alius: etiam.

SENAMUS: Si corvorum appellatione μελανοδαίμονας licet1, etiam cygnorum verbo λευκοδαίμονας licebit interpretari, quales in Africa Leo Afer2 versari scribit, ut Aethiopes a daemonibus, colore opinor, distinguantur.

1. Alius: licebit2. In descriptione Africae.

OCTAVIUS: Tametsi1 daemones saepius atrati apparent, ut non modo nostri, sed etiam antiquissimi2 scriptores ab ultima memoria prodidere, quales fuere3 daemones, qui Dioni4, qui Cassio Parmensi, qui sortilegis saepissime visi sunt, non tamen opinor, propterea daemones corvorum appellatione significari, sed quia daemones corvorum in modum cadavera consectantur, ut de cadaveribus Aegyptiorum superius dictum est, ac de spectris, quae circa sepulcra ac patibula vagantur.

1. Alibi: Etiamsi2. Addit alius: quoque3. Alibi: fuisse4. Plutarchus in Dione. Valer. Max. lib. V.

FRIDERICUS: Imo etiam quia daemones cadaveribus ipsis ad hominum perniciem et nefarios concubitus cum sortilegis abutuntur; quod enim Augustinus1 omni asseveratione confirmat ac summae imprudentiae esse scribit, daemonum cum hominibus concubitus negare, tot ac tantis exemplis et indiciis testatum habemus, ut Sprengerus2 scripserit, stryges innumerabiles, priusquam extremo supplicio dederentur, summa consensione nefariam illam copulam confiteri. Quin etiam Franciscus Picus scribit, duos sacerdotes sua aetate flammis exustos, quorum alter annos3 amplius triginta, alter quadraginta cum daemonibus concubuisse fatebantur, cum prius uterque convictus esset et confessus plurimos se infantes daemonibus mactavisse, ne insuetum videatur, quod Aristoteles scribit, fuisse in Ponto mulierem, quae exenteratis foeminarum gravidarum visceribus embryone vesceretur. Huc etiam pertinet illud Horatii in arte poëtica:

Neu pransae Lamiae vivum puerum extrahat alvo.
1. Lib. 18 de civit. Dei.  2. In malleo maleficorum.  3. Alibi: annis.

CURTIUS: Mihi venit in mentem, quod Pausanias in Phocicis1 scribit, apud Cretenses legibus cautum fuisse, ut maritorum cadavera, quae 81 cum viduis concubuerant2, capitali judicio quasi viventia plecterentur ac ferro candente eorum capita configerentur3, deinde cadavera exurerentur nec aliter a concubitu viventium arceri potuisse ac propterea κατεκανὰς daemones appellatos fuisse.

1. Alius: Pharsalicis2. Desunt quinque haec sequentia verba in alio codice.  3. Alibi: foderentur4. Fortasse legendum est: κορακίνας, vel: κορακείας.

OCTAVIUS: Oportuit igitur daemones cadaveribus resumtis ad concubitum abuti ac propterea corvos appellari, quod cadavera sectarentur et atrati apparerent.

SALOMO: Quaecunque causa sit, planum est, daemones in scripturis etiam populos Aethiopum appellari, sic enim interpretes LXXII verbum עִיִים daemones interpretantur: Aethiopes1, et alibi: Tu confregisti capita Leviathan, dedisti escam eum populis Aethiopum, ubi etiam עִיִים propriam daemonum appellationem interpretantur Aethiopes, ut ambigua voce arcanum tegerent. Leviathan vero LXX vertunt δράκοντα, qui princeps eorum esse dicitur, qui non cadavera, sed mentes ipsas impiorum ad supplicium deposcunt, ut Behemoth princeps eorum daemonum, qui de corporibus ultionem accipiunt. Uterque significatur2 ab Ezechiele3 appellationibus regum Aegypti et Assyriae his verbis: Sic dicit dominus: ecce ego contra te Pharao, rex Aegypti, draco magne, recubantem in medio fluviorum tuorum, qui dixisti: meus est fluvius et feci mihi. At ego ponam hamos in maxillas tuas et efficiam, ut haereant pisces fluviorum tuorum squamis tuis; excutiam Te in desertum et omnes pisces fluviorum tuorum, eris bestiis terrae et volucribus coeli cibus. Jesaias vero apertius4: In die illa, inquit, visitabit Deus gladio suo grandi, duro ac robusto Leviathanem serpentem vectem et Leviathanem serpentem flexuosum ac trucidabit draconem marinum. Utriusque Leviathanis et Behemothi potestas explicatur ab Esdra5, quae verbis allegoricis ac diffusa narratione Dei verbis ad Jobum6 fuerat expressa: Tum7, inquit Esdras, animantia duo parasti, quorum uni nomen imposuisti Behemoth, alterum vocasti Leviathanum, et alterum ab altero disjunxisti, unam partem assignasti Behemoth, quae tertia die siccata est, ut habitet in ea. Leviathani vero tribuisti unam8 partem humidam, quam belluam parasti, ut esset quae devoraret, quos velles. Nam haec verba Ezechielis: Meus est fluvius, i.e. formarum in materia fluxa et caduca interitus. Is tamen dicitur prima rerum origine a Deo creatus fuisse, item9: Ego vastatorem creavi ad perdendum. Consimilis est illa Dei vox ad Pharaonem: Excitavi ego Te, 82 ut ostenderem in Te meam potentiam10 atque nominis mei fama toto terrarum orbe dissiparetur. Praeter historicam veritatem Pharaonis appellatione significatur Leviathanus ille, ut Ezechiel interpretatur, qui materiae fluentis formas corrumpit, quas nihilominus assidue sua bonitate reparat ac reficit naturae parens optimus maximus. Item in sternutationibus Leviathani lumen collucet, ex ejus ore ignis lampades egrediuntur et mare commiscet ut mortarium. Non est dominatus in terra, cui morem gerat, item factus est ut nihil metuat et ipse regem agit in superbos. Sternutationis verbo tonitrua, lumine et ignibus fulmina et coruscationes, maris commixtione procellas et tempestates innuit.

1. Psalm 72, 9. 74, 15.  2. Alibi: accipitur3. Ezech. 29, 3 sqq.  4. Jes. 27, 1.  5. Esdrae lib. IV, cp. 6.  6. Jobi 39 sq.  7. Alibi: Tunc8. Alii: secundam, vel: septimam9. Item: Jobi 26. 39, 40.  10. Alibi: patientiam.

CURTIUS: Hunc opinor Leviathanum Orpheus, sortilegorum parens, draconem maximum, Pherecydes Ophyoneum appellavit, unde a veteribus cultus draconis Aesculapii manavit, quem adhuc in supplicationibus plerique populi circumferre consueverunt.

SENAMUS: Haec quidem Salomo perbelle, si1 demonstratione ulla niterentur.

1. Alius addit: modo.

OCTAVIUS: Majorem profecto fidem mihi faciunt, quae Salomo ex abditis sacrae philosophiae arcanis et ab oraculis divinis sanctissimorum prophetarum promsit, quam quae ab Euclidis demonstrationibus manant, quae tamen nonnisi multis postulatis et concessis conficiuntur.

TORALBA: In rebus tam arduis et a communi sensu remotis non exquisitam argumentorum subtilitatem exquirere debemus neque exigere, sed ea, quae prodita sunt a sapientibus, qui arcana Dei sapientissime conquisiverunt.

CORONAEUS: Non exigimus angelorum hierarchias ac repositoria daemonum, quae non scio an satis prudenter a Dionysio1 ac Wiero2 conscripta3 fuerint.

1. De coelorum hierarchia.  2. De praestigiis.  3. Alius: descripta.

SALOMO: Nihil in rebus tam obscuris affirmare velim1, nec aliud commemorare quia vobis melius quam mihi cognita sunt, quippe qui ex iisdem fontibus quibus ego haurire potuistis, scilicet uni aeterno Deo non solum2 angelorum, sed etiam daemonum creationem deberi, et quemadmodum duo principes angelorum Seraphim3 Creatori potentissimo adstare dicuntur, ad largitiones, lucis effusiones, praemia, vitam inferiorum angelorum et siderum officiis tribuendam; sic etiam duo4 sunt bis oppositi, quasi superiorum magistratuum praecipui lictores ac ministri, Leviathanus ac Behemothes ad poenas infligendas seu supplicia irroganda, sive frugum calamitate, sive pecorum interitu, sive clade bellorum, sive regionum vastatione, sive popularibus 83 morbis, sive urbium excidio, sive elementaris totius mundi eversione, quae tamen non aliter fiunt quam divinis decretis, ne quis daemones accuset aut metuat: Ne accuses, inquit ille5, servum apud dominum suum, ne forte maledicat tibi et offendas. Qua eleganti allegoria significat, non incusandos esse angelos ac daemones, qui nullas nisi jussi calamitates inferunt, nec nisi jussa Dei decreta exsequuntur, sed potius se quemque accusare ac de flagitiis confiteri oportet6.

1. Alibi: nolim2. Alius: tantum3. Jesaiae 6, 2 et 6.  4. Jes. 6 et Zach. 4 add. 44 filios duos olei, qui effundunt aurum in candelabrum septuplex, scilicet septem planetarum, a quibusA elementorum coelestium vis derivatur.  5. Proverb. 30, 10.  6. Sigebertus Vincentius in Speculo libro 76, c. 38.
A. Alius: Quibus ad elementaria.

FRIDERICUS: Est in agro Moguntino pagus, quem daemon nescio quis lapidator triennio vexavit, ad1 extremum declaravit, populum ob unius, quem nomine denotavit, capitalia scelera conflictari, ut ei necesse fuerit domo excedere, sed in quacunque domo exciperetur, domus igne deflagrabat, ut brevi omnia domicilia pagi variis incendiis consumta fuerint.

1. Alibi: ac postremum.

SALOMO: Graviter tamen peccatur ab iis, qui daemones metuunt, gravius etiam qui colunt, ne vapulent, quasi daemones arbitri ac judices essent poenarum, quae irrogantur. Quae detestabilis impietas inde manavit, quod Beelzebub mundi hujus principem arbitrantur. Hinc Manichaeorum, qui duos mundi principes statuerunt, profligatissima pestis. Quorsum enim Deus ad Pharaonem: Ut intelligas, inquit, quod terrae dominus sum1. Item: Leviathan iste, quem formasti ad illudendum ei, nisi ut persuasum habeamus, dominatum elementaris mundi aeque ac coelestium corporum, angelorum ac daemonum penes Deum aeternum esse. Illudit autem Leviathano, cum ea quae daemonum officiis corrupta sunt ac detrita vel afflicta, continua bonitate ac potestate excitat2. Nam quo plures Pharao daemoniacus Israëlitarum masculos trucidabat ac populum sibi inservire cogebat, ne Deum coleret, eo magis ac magis populus mirabili foecunditate abundabat. Ita quoque quo plures formae materiae fluentis a daemonibus corrumpuntur, eo magis se divina foecunditas in iis recreandis ac regenerandis ostendit. Quod autem Leviathano illudit vates his verbis3: Quomodo cecidisti de coelo Lucifer, aurorae fili, ad terram afflictus, cum tamen jactares te coelum conscensurum ac sellam in sublimi et excelsa siderum regione collocaturum, ad plagam Aquilonis, ut elatus praepotenti Deo aequalis fieres, ad inferos tamen detractus, in lacum rejectus. Item4: An ille est, qui tremefacit terram, qui regna concussit, qui orbem deserto similem reddidit, urbes excidit? Habet haec oratio obscuritatem, cui lux afferri potest, si dicamus, aurorae filium Leviathanum eo modo, quo alibi prima rerum origine conditus dicitur et alibi primogenitus, sive praefectus mortis vel corruptionis i.e.5 בְכוֹר מָוֶת appellatur, quoniam ut privatio habitum, 84 sic aurora solem, tenebrae lucem antecesserunt. Item tremefacere terram, imperia quatere, urbes funditus exscindere, orbem solitudini reddere, non congruit divinae majestati, sed vastatori, carnifici, lictori; quod dicitur etiam ad inferos dejectus esse, significat angelorum ac coelestium siderum interitum non permitti Leviathano sive Asmodaeo, sed in lacu, ut Jesaias6, vel in mare, ut apud Jobum7, vel in fluvios, ut Ezechiel8, i.e. in hac fluxa elementorum regione grassari et a coelestium aditu prohiberi. Huc enim pertinet9, quod Satan in concilio angelorum a Deo rogatus, unde veniret, respondit, se terram circumivisse; dixit non coelum.

1. Exodus 9, 29. Psalm. 104 (103) 26.  2. Alii: excedat, vel: recreat3. Jesaias 14, 12 sqq.  4. Jesaias 14, 16 sqq.  5. Job. 18, 13.  6. Jesaias 14, 15.  7. Job. 11, 22 sq.  8. Ezech. 29, 3.  9. Job. 1, 7 sqq.

CURTIUS: Illud est, ni fallor, quod Graeci veteres, qui fabulis omnia complerunt, Junonem aëris praesidem furias prohibere ajunt, quominus in coelum evolare queant, i.e. daemones e nubibus ab angelis praecipites deturbari et in fluminibus1 deorsum cum tonitru delapsos sublunaria haec corpora perdere ac corrumpere.

1. Alii: inflammatos.

CORONAEUS: Quando igitur1 elementaris hujus solitudo2 futura est?

1. Alibi: ergo2. Alibi: solutio.

SALOMO: Illud quidem in arcanis divinae majestatis latet, praeter quod tantum1 conjectura consequi possumus (nihil enim in eo genere affirmandum opinor), quemadmodum lege divina2 terrae sanctae quies imperatur et vacatio ab agricultura. Ob id enim Alexander Magnus et Julius Caesar septimo quoque anno majoribus nostris dederunt tributorum immunitatem.3 Ita post annorum sex millia mundi elementaris solitudo significatur futura. Neque enim aquarum illuvionibus4 interibit mundus elementaris, ut aetate5 Noae, qua tellus aquarum voragine contecta est, mense secundo, qui a Chaldaeis Bul, i.e. diluvium appellatur, propterea quod eo mense omnia fere diluvia contigerunt et imbres sparsis seminibus salutares, nisi decidant eo mense, ut fere solent, sterilitatem frugum augurantur. Et ut septimo quoque millesimo mundi elementaris quies est, sic etiam cum septies septem anni fluxerunt6, magnus servis omnibus Jubilaeus7, item pecudibus8 ac praediis omni nexu ac mancipio solutis, libertas indulgetur et cuique ad avitas possessiones reditus patet. Ita post annos9 septies septem millia, quo quidem circuitu siderum coelestium certissimus ad principia motuum reditus est, maximo anno completo rerum omnium conversio sequitur. Ex quo intelligitur, perpetua mundorum creatione et recreatione sempiternam Dei potestatem ac bonitatem in continua hominum et angelorum successione praedicatum iri. Quod apertius Esaias10 innuere videtur: Erit, inquit, coelum novum et terra nova. Item, cum David11 dixisset, coelos interituros cum inveterarerint, ad mundorum opificem conversus: Tu autem, 85 inquit, idem ipse es, Tui semper similis et anni tui Te nullis aetatibus et saeculis deserent. Huc etiam pertinet illud Salomonis12. Nihil sub sole novum nec quidquam futurum est, quod prius13 non fuerit.

1. Alii: si quid tamen2. Leviticus 25, 23.  3. Josephus Ant. jud. 14, 17.  4. Alibi: cataclysmo, vel: eluviis5. Alibi: tempore6. Alibi: fluxerint7. Alius addit: anno quinquagesimo8. Alibi: domibus9. Alii: anno10. Jesaias 43. 45. 46. 65, 17. 66, 22.  11. Psalm. 102, 27 sq.  12. Eccles. 1, 9 sq.  13. Alibi: antea.

OCTAVIUS: Eadem est Originis in libris περὶ ἀρχῶν et Caesarii sententia in eo potissimum loco, quo de coelis agit. Circumfertur etiam liber ab Ismaëlitis, in quo quidem auctor scribit, mundum hunc et quaecunque mundi sinu amplissimo coërcentur, interitura. Cum vero importunissimus ille ac funestissimus rerum omnium vastator omnia corrupit1, tandem aliquando occasurum et, ut Seneca loquitur, mortem ipsam moriturum. Sed prius maximis clamoribus ac tonitruis et vocibus feralibus2 ac ingenti clangore occasum suum testaturum.

1. Alibi: corruperit2. Alibi: ferocibus.

FRIDERICUS: Mirabilis illa rerum omnium vicissitudo, ex arcanis Ebraeorum a Salomone collecta, coelestium siderum conversionibus1 omnino congruere videtur. Septem enim annorum millibus motus trepidationis super Arietis et Librae capita circumscribitur ac septies septem millibus inerrantium siderum motus2 circumaguntur3 et ad sua quaeque principia redeunt in orbem. Quae demonstratio4 Patrum memoria demum percepta est, cum antea veteribus omnibus ignota fuisset.

1. Alibi: connexionibus2. Alius: sedes3. Alibi: circumagantur4. Johannes Regiomontanus demonstravit.

SALOMO: Hoc quidem Chaldaeis, Aegyptiis et astrologis omnibus abditum erat; scilicet decem orbes coelestes nec plures haberi, cum tamen Pythagoraei, Plato, Aristoteles, Ptolemaeus ipse μαθηματικώτατος et Hipparchus octo vel novem ad summum esse affirmarent. At litterae sacrae pereleganti allegoria decem orbes significant hoc versu: Opera digitorum tuorum sunt coeli1. Quo digitorum numero coelorum numerum Astrologis et Chaldaeis omnibus ignotum declarant; quod etiam allegoria decem cortinarum tabernaculi significatur. Ex quo intelligitur, rerum omnium maximarum arcana secretioribus litterarum divinarum allegoriis contineri.

1. Abraham Aben Esra in Psalm. 8, 4.

SENAMUS: Si Leviathanum corruptionis et obitus principem statuamus a Deo creatum, et quidem prima omnium rerum origine et ante lucem ipsam, nobis prospiciendum, ne Deum auctorem mali esse concedamus. Nam quicquid est causa causae, id etiam1 est causa causati, consequentis effectus. At2 nullum efficacius argumentum habuerunt Academici, ut mundum sempiternum statuerent, quam ne Deum optimum, rerum omnium conditorem, faterentur corruptionis et ἀταξίας auctorem.

1. Alius addit: ipsum2. Proclus, Philo, ita quoque Syrianus, quos conscribit Philoponus libro duodecimo.

SALOMO: Inveteratus est error, ac theologorum1 etiam opinione pervulgatus, mali originem a diabolo inventam; duobus tamen, opinor, alteri quidem inter Latinos, alteri vero inter Graecos, haec opinio displicuit.

1. Thomas lib. 20 qu. 79 art. 1 et 3, quem reliqui sequuntur.

86 FRIDERICUS: Sic a majoribus accepimus, omnes angelos principio suae originis integerrimos ac sanctissimos extitisse, sed quosdam a via deflexisse et ab integritate et puritate lucis coelestis delapsos et deturbatos in terras tum ab his ad hominem pravas suasiones et quae consequuntur, calamitates inquam omnes ac pestes, dimanasse. Id autem significari putant verbis Jesaiae1 et Johannis theologi2 apocalypseos scriptoris auctoritate, quorum alter Luciferum de coelo detractum, alter ingentem draconem cum tertia parte stellarum i.e. angelorum praecipitem deturbatum scripsit. Item Christus3 quasi fulgur e coelo exturbatum in terras se vidisse declaravit. Haec theologorum christianorum sententia est.

1. Jesaias 14, 12.  2. Apocal. 12, 4 et 9.  3. Matthaeus 25. Lucas 10, 18.

OCTAVIUS: Varietas theologorum inter ipsos de casu daemonum facit, ut nihil affirmare audeam. Cum etiam Augustinus tam incertus sit, ut cum diabolum deflexisse scripsisset, subjiciat1 haec verba: Hoc certius asseri non potest, et mirum, si potest. Itaque cum ratio plerosque deficeret, Orphei, Pherecydis et Empedoclis auctoritatem adhibuerunt2. Illi etiam daemonum omnium maximum Ophionaeum draconem et qui cum eo delapsi sunt, δαίμονας οὐρανοπετεῖς dictos arbitrantur. Sed cum quaeritur, cur eodem paene3 momento, quo creati sunt in summa puritate, in ipsum creatorem tanta arrogantia intumuerint, ut seipsos suo creatori exaequarent, aut quis illos ad tantum crimen4 impulerit5, obmutescunt. Quae causa extat, ut Manes Persa, duo aequa potestate principia faciens, alterum quidem bonorum ac coelestium, alterum malorum ac sublunarium, ne ab optimo fonte bonorum mala derivare videretur, totius pietatis ac religionis fundamenta labefactaret. Plato vero6, cum ab uno principio caetera omnia duci, pro demonstrata ac plane explorata re haberet, ac mali originem ab ipso Deo arcessere nefas arbitraretur, a materia omne malum derivari7 scripsit8, quod in ea κακοποιόν τι inesse existimeret.

1. Alibi: subjecerit2. Alibi: secuti, vel: attribuerunt3. Alibi: fere4. Alius: in tantum scelus5. Alibi: impulit6. In Parmenide et Timaeo.  7. Alius addit: posse, alius legit simpliciter: derivavit8. Alius: dixit.

SALOMO: Quod malum a materia prodeat, sacrae litterae constanter negant1: nec vanitas nec malitia, inquit ille, prodiit a terra, ac propterea rerum omnium opifex maximus, post2 consummatam universitatis molem, dicitur omnia quae fecerat vidisse valde bona3.

1. Job. 5, 6.  2. Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio codice.  3. Geneseos 1, 31.

TORALBA: Nullam peccati labem in materia esse, ex eo perspicue demonstratur, tum quod in materia vis agendi nulla sit, sed in forma, tum etiam quod1 materia nullam omnino hypostasin per se habeat in natura.

1. Alibi: quia.

SALOMO: Errorum omnium origo inde manavit, quod malum aliquid esse arbitrarentur, cum tamen nihil sit omnino. Ego, inquit Deus1, 87 faciens bonum et creans malum, faciens lucem et creans tenebras. Ut enim tenebrae nihil aliud sunt quam lucis privatio, sic malum nihil aliud est quam boni privatio. Itaque dixit facere bonum, quia bonum est hoc aliquid, malum vero creare scilicet privatione boni. Nam ut, columnarum ademtione ruit aedificium, ita boni subductione: sequitur malum2. Cum enim populo iratus3 dixisset Deus: Momento, delebo te4, Chaldaeus interpres vertit: Momento, majestatem meam auferam abs te. Nam si quid malum esset in tota rerum natura, profecto daemones, qui prava suadere semper dicuntur, mali essent, quod absurdum est, cum sint substantiae et quidem intelligentiae et vitae participes, et utrumque illis Dei munere et concessu tributum. Quicquid autem est ejusmodi, bonum esse oportet ac proinde si malum existeret, aut si daemones mali essent, ajentia et negantia vera simul, et quidem univoce absurdissimam implicarent contradictionem, quia boni essent et non boni.

1. Jesaias 45, 7.  2. Hac similitudine utitur Moses Rambam libro I.  3. Deest alibi.  4. Exod. 33, 5.

OCTAVIUS: Hanc mali non quidem definitionem, sed descriptionem ex boni privatione amplexus est Augustinus1, ne1 in placitis Manichaeorum, in quibus diutissime2 acquieverat, consenuisse3 videretur.

1. Contra Faust. Manich.  2. Deest in aliis codicibus.  3. Alibi: densissime4. Alius: consensisse.

SENAMUS: Si malum nihil est, qui malum agit, nihil agit; at1 qui nihil agit, nullam poenam meretur; quare qui malum agit, nulla poena dignus est.

1. Desunt haec sequentia Senami verba in alio codice.

CURTIUS: Praestat, inquit Lucilius, otiosum1 esse, quam nihil agere. Quare argumentum illud contrario argumento refellitur: Qui malum2 agit, poena dignus est; qui nihil agit, malum agit; igitur qui nihil agit, poena dignus sit oportet.

1. Alibi: occisum2. Alibi: male.

SENAMUS: Si sola privatione bona malis opponuntur, quid est quamobrem Aristoteles1 et ceteri in uno paene communi2 sensu contraria statuunt?

1. Libro I et II Ethicorum.  2. Deest in alio codice.

TORALBA: Non tantum in eo peccatur ab Aristotele, quod bona malis contraria posuit, sed in eo etiam, quod bonum finitum, malum vero infinitum esse putat1. Nam si ex contrariis alterum esset finitum, infinitum alterum, oportet finitum ab infinito dissipari. Ut si esset ignis infinitus, parvo momento aquam finitam incendio, calore, siccitate consumsisset, aut aqua infinita ignem finitum exstinxisset. Sic malitia infinita bonitatem finitam oppressisset et mundum hunc funditus evertisset. At cum nihil actu infinitum sit, praeter primam causam, ut superius demonstratum est, nihil ei contrarium esse potest. Ex quo sequitur, bono nihil contrarium esse posse, quia solum infinitum est, malum vero non modo infinitum non esse, sed ne esse quidem, nec aliter intelligi, quam privatione.

1. Libro I cp. 6 Ethicorum ad Nicomachum.

88 SALOMO: Illud scite a sapientiae magistro dictum est1: Nunquam malitia sapientiam superavit.

1. Sapientia 7, 30.

SENAMUS: Si virtus omnis in mediocritate consistit inter extrema vitia, consequens est, a vitiis virtutes, a malis bona1 longe superari, cum semper uni virtuti duo vitia opponantur.

1. Alius: a bonis mala.

TORALBA: Nihil ab Aristotele videtur levius dici potuisse, quam virtutes versari in medio vitiorum, et contraria bonis finitis mala infinita, statuere, quia si bona sint finita, mala vero infinita, ubinam virtutes tot ac tam multae reperientur, quae media vitiorum infinitorum tueri possint1? Quid item alienius2 ipsa natura, quam duo vitia inter se et uni virtuti contraria ponere, cum nullum sit in tota natura rectius3 decretum, quam unum uni4 contrarium esse: quia cum bonis mala contraria fecerit, etiam5 virtutes vitiis contrarias esse decrevit. Quae cum absurdissima sint, tum vero nihil absurdius, quam malo quod posuit infinitum, extrema definire. Posuit enim inter duo extrema mala, cum tamen infinitae rei nec media possint nec extrema cogitari. Oportet autem vitiorum sive malorum extremitates determinatas esse, ut medium sive rei sive rationis inveniatur.

1. Libr. 1 cp. 8 Ethicorum.  2. Alibi: alienum3. Aliua: certius4. Alibi: suum sui5. Deest in alio codice.

SENAMUS: Si auream illam, quae semper omnibus laudatissima visa est, mediocritatem tollamus1, omnium virtutum radices ac fibras evellere atque elidere oportet.

1. Alibi: tollimus.

TORALBA: Num1 tibi, Sename, sapientissimus, prudentissimus, doctissimus quisque majori laude cumulandus venit, quam si2 mediocriter doctus sit?

1. Alii: Nonne2. Alibi: qui.

SENAMUS: Virtutum seu bonorum moralium media queruntur, non item intellectualium, in quibus extrema sunt laudatissima. At sapientia, prudentia, scientia bona sunt intellectualia.

TORALBA: Novam1 hanc Peripatetici inveterato morbo medicinam quaesivere, sed non videntur virtutes omnes intellectuales esse, ut rectissime Stoici definierunt2, alioquin virtutes morales in mortali ac bruta cupiditate collocare oporteret, nec praemia bonorum immortali debentur intellectui, sed mortali cupiditati. Si tantum3 illae4 sint5 virtutes morales, quid ineptius quam sapientissimos, prudentissimos, doctissimos summa laude dignos haberi, quia virtutes intellectuales, quo plures ac majores, eo sint meliores, eum vero, qui6 justissimus, fortissimus, temperatissimus fuerit, ut vitiosum accusari, quia recedit a mediocritate.

1. Alius: novi2. Cicero de fin.  3. Alius: tamen4. Alibi: ullae5. Alibi: essent6. Alii: si vero quis, vel: is vero qui.

FRIDERICUS: Profecto praestat, mediocriter doctum ac prudentem, quam mediocriter justum ac temperantem esse, ut contra novam Peripateticorum disciplinam1 statuamus, praestabiliorem esse in virtutibus intellectualibus, quam moralibus, mediocritatem.

1. Alibi: doctrinam.

89 CORONAEUS: Apposite quidem haec. Sed ne a proposita bonorum ac malorum mediocritate1 discedamus, cum ea quaestio permagni sit ponderis ac momenti, ne vel duo mundi principia inter se contraria, vel Deum omnipotentem2 maximum mali auctorem statuamus, etiamsi daemones eo ipso, quod sunt, bonos esse demus, i.e. ut summi i.e. essentiae ac intelligentiae participes, quis tamen eos3 judicet malos esse, qui corruptionem, interitum, calamitates, bella, perniciem, tempestates, populares morbos, incendia, naufragia, mortes inferunt? Ob id enim in sacris litteris malos appellari videmus spiritus.

1. Alii: disputatione2. Alius: optimum3. Alibi: non.

SALOMO: Quis improbum putet, qui jussa Dei diligenter exsequatur?

CORONAEUS: Nemo quidem opinor.

SALOMO: Cur1 ergo non idem judicemus de angelis ac daemonibus, qui tam diligenter mandatis obsequuntur2, qui nihil faciunt injussi? Ergo eo magis, quod quae a Deo jubentur3, semper justa sunt, nec juris ac justitiae executio ullam injuriam habet.

1. Alibi: cum vel: tum2. Alibi: mandata exsequuntur3. Psalm. 148.

FRIDERICUS: Quaedam mala sunt poenae, quae a Deo probantur, ut cum Deus contestatur1 acerba voce populum, nullum esse malum in civitate, quod non fecerit. Mala vero culpae i.e. adulteria, furta, parricidia Deus execratur.

1. Deuteron. 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 54. Jerem. 2 et 31. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1 et 2.

SALOMO: Vox ebraica, quae verbo Hiphil significatur, permissionem potius et fieri facere, ut pinguius loquamur, quam actionem ipsam agentis significat. Id autem apertius intelligitur ex eo, quod1 scribitur: Consurrexit2 autem Satan contra Israëlem et incitavit Davidem, ut populum numeraret. Hic quidem Satanae executio, illic jussa Dei significantur. Malum vero culpae aut nihil est aliud, quam boni privatio, aut ad bonum aliud refertur, cum Deus omnipotens3 maximus etiam horum scelera, flagitia, fraudes ad improborum ultionem convertere soleat. Atque in eo potissimum perspicitur Dei bonitas, quod nihil unquam sceleris admitti patitur, nisi melius quoddam ex iis prospiciat futurum, ut Joseph ad fratres, qui se vendiderant: Malum quidem contra me decrevistis, inquit, sed Deus in bonum illud convertit4.

1. 2 Regum 14 et 24 et 1 Chronicorum 22.  2. Alibi: Insurrexit3. Alius: optimus4. Geneseos 50, 20.

TORALBA: Idem fuit Theophrasti sensus de Deo: Illud, inquit, quod primum est ac divinissimum, omnia ea optima vult esse, i.e. τὸ γὰρ δὴ πρῶτον καὶ θειότατον, πάντα τὰ ἄριστα βουλόμενον. Et quia summo bono exciderunt1, non quidem mali sunt, sed minus boni, minus honesti eoque minus, quo longius a summo bono2 discedunt3. Neque enim Deus ab improbis, sed improbi a Deo discedunt, qui bonorum omnium auctor est, nullius 90 mali causa, felicitatis parens pulcherrimus, optimus, simplex, verus, πάντων ἀγαθῶν αἴτιος, κακῶν ἀναίτιος, αἴτιος εὐπραγίας, κάλλιστος, ἄριστος, ἁπλοῦς, ἀληθὴς, ut4 divinissime Plato scribit, et ut Porphyrius5: θεὸς ἀγαθὰ μὲν πάντα, μηδὲν δὲ φαῦλον βούλεται. Et quidem Plutarchus nullo suo merito reprehendit Chrysippum. Cum enim Chrysippus scripsisset, Deum cacodaemones calamitatibus et cladibus inferendis6 praefecisse: Nonne, inquit Plutarchus, crimen Deo ingeritur, quasi rex optimus improbis7 ministris gubernacula det eosque patiatur in optimum quemque saevire? Acerbe quidem Plutarchus, vir alioquin gravissimus. Neque enim Chrysippus scripserat, cacodaemonibus gubernaculum concedi, sed potius ministros, lictores, carnifices ad justa supplicia irroganda designari. Quin etiam Deus apud Malachiam8: Coërcebo, inquit, vastatorem, ne fructus regionis vestrae corrumpat.

1. Alii: excidunt, vel: excedunt2. Alii: de summa bonitate3. Dionysius Areopagita, libro II, de divinis nom.  4. Alibi: et5. Περὶ ἀποχῆς.6. Alii: exequendis, vel: exigendis7. Alibi: impiis8. Malachiae 3, 11 (2).

SENAMUS: Cur igitur daemones, cur Satanae i.e. adversarii, cur insidiatores, cur diaboli i.e. calumniatores dicuntur, si mali non sunt?

FRIDERICUS: Id quod suae naturae ac officio suo consentaneum est, optant1 et exquirunt, scilicet perdere, grassari, corrumpere; nihil tamen injussu principis2 aut magistratuum, i.e. Dei, vel angelorum.

1. Alibi: exoptant2. Alibi: principum.

SENAMUS: At Augustinus1 scribit, Deum ipsum inclinare hominum voluntates ad malum.

1. De libero arbitrio II, 21.

FRIDERICUS: Bona fide scripta theologorum interpretari debemus, cum innumerabilibus locis Augustinus malorum origines longissime a Deo propellat. Haec igitur ad permissionem trahenda sunt.

SALOMO: Cancer est incurabilis, inquit Philo1 Ebraeus, Deum mali auctorem arcessere. Quid enim impuri ab ipso latice puritatis, quid malia ab ipso fonte bonitatis manare potest? Vae vobis, inquit Jesaias2, quod dicitis bonum malum et malum bonum! Saepissime viros illustres ac fortes subducit3 et ipso aetatis flore decerpit, ne deteriora in hac vita patiantur; ut Josiam regem optimum ac religiosissimum, et quominus dubitaretur a vate Hulda4 denuntiari jussit, ne impii Deum incusarent, quod tantae virtutis principem ab hoste Pharaone pateretur occidi.

1. In libro de profugis cp. 23.  2. Jesaias 5, 20.  3. Sapient. XIV.  4. 2 (4) Regum XXII.

CURTIUS: Profecto Plutarchus eadem divinitus mihi scripsisse videtur: προεξάγει τινὰς ἐκ τοῦ ζῆν τὰ μέλλοντα προορώμενος.

CORONAEUS: Procul ergo sint, qui Deum malorum auctorem faciunt, non modo quia non prohibet, verum etiam quia jubet, quia decrevit, et haec verba: excoecavit, induravit non ad permissionem, sed ad efficacem Dei actionem referri affirmant, quem alioquin1 otiosum fore2 metuunt, quin etiam incestum Absolonis Dei opus esse affirmant, quanquam saepe3 alius aliud sentiant4 91 nec verba ad permissionem trahenda putant, sed ad jussa referri. Ad quid ergo Psaltes lyricus ita exclamat: Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es5? Et cum Manassis regis scelera execraretur: Quia fecit illud quod nunquam jussi, nec in cor meum ascendit6.

1. Alius: aliqui2. Alibi: fere3. Alibi: saepius4. Alibi: sentiat5. Psalm V, 5.  6. Jer. 7, 31. 19, 51. 32, 35. coll. 2 Regum 21, 6 et 9. 2 Chron. 33, 6.

OCTAVIUS: Sed gravior est morbus illorum, qui malorum iliadas enumerant, nihil tamen boni reperiri ajunt, ut Rabbi Maurus1 ac Plinius2, qui hominem omnium calamitosissimum et naturam novercam contumeliosissime appellant, cum tamen hominem paulo minorem angelis fecerit Deus et in omnes animantes summum imperium ei dederit.

1. Alius: Maimon2. Hist. natur. l. 7.

CORONAEUS: Satis igitur de origine bonorum et malorum; nondum tamen Senami propositae quaestioni satis videmur fecisse, unde scilicet tot angelorum ac daemonum myriades, cum suapte natura mortales sint, nisi Dei bonitate sustineantur, aut unde in demortuorum locum et ordinem substituantur?

SALOMO: Si nihil praestabilius est in natura ordine decente, illud minime dubium est, in utrisque angelorum ac daemonum ordinibus principatus ac dominationes existere. Cum enim de Leviathano Deus loquitur: Quanto, inquit, robore pollet, quanto1 apparatu copias instruit? id est daemonum exercitus. De angelis autem Daniel scribens2: Princeps3 regni Persici restitit mihi; en vero Michael, unus de primariis principibus, opem mihi tulit. Unde tamen et quando geniti et quando sint interituri, non est, opinor, humanae mentis affirmare.

1. Alius: quam decenti2. Daniel X, 13.  3. Alius addit: inquit.

CURTIUS: Nihil omnino in sacris litteris de angelorum creatione; qui tamen divinitus interpretantur oracula sacra, coelorum ac siderum creatione angelos intelligi volunt.

FRIDERICUS: Ista quidem oratione coelos ac sidera naturam angelicam et animalem habere oportebit.

TORALBA: Quidni? Certe et Theophrastus et Alexander1 Aphrodisiensis, Peripateticorum princeps2, corpora coelestia non modo intelligibili, verum etiam sensibili facultate praepollere affirmant, alioqui dignitate ac praestantia naturae animantibus longe inferiora essent. Itaque Plato3 Solem vocat ζῶον ἀΐδιον ἔμψυχον.

1. Metaph. II, 6. De coelo IV, 6.  2. Alius: principes3. In Timaeo.

SENAMUS: Cur igitur animal in hominem et brutum diviserunt, si coelestia sidera animalia sunt?

TORALBA1: Quid vetat perspicuis argumentis utentem duplex animal statuere, scilicet intelligens et brutum? Intelligens rursusque duplex, coeleste inquam et sublunare, et coelestium animantium visibilia quaedam, ut stellas, et invisibilia, ut angelos; sublunarium item duo genera, quorum 92 altero, quod visibile sit, homines contineantur, altero, quod sit invisibile, mentes cadaveribus superstites2, quae vel angelorum, vel daemonum subeunt naturam?

1. Deest in aliis codicibus.  2. Desunt haec undecim sequentia verba in aliis codicibus.  3. Alibi: separatas.

SENAMUS1: Sed quis erit talium animantium sensus, quis cibus, quis potus, quae vita?

1. Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Ratiocinari, intelligere, contemplari, agere. Rationem enim1 et intelligentiam et actionem non angelis modo, verum etiam sideribus ipsis inesse, testantur illa: Coeli enarrant gloriam Dei2. Vocem enim שָׁמַיִם rationali tantum naturae convenire, docent Abraham Aben-Esra et Moses Rambam3, eoque referri verba Dei ipsius4: Cum simul jubilarent stellae matutinae et exsultarent omnes filii Dei. Item illud: De coelis pugnatum est, stellae ipsae a stationibus suis bella congesserunt contra Sisaram5. Apertius etiam Daniel6 scribit, eos, qui integritate praestantes alios docuerint, ut coeli splendorem conspicuos fore, qui vero plurimos ad verae justitiae decus perduxerint, ut stellas fulgorem sempiternum ac domicilium in coelo habituros. Itaque sanctuarii cortinae imaginibus angelorum subornari jubentur, ut intelligamus, sidera naturam angelicam in7 se ferre; est enim sacrarium mundi exemplum, mundus vero exemplar8.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Psalm 19, 2.  3. Lib 1 cp. 71.  4. Job. 38, 7.  5. Judicum V, 20.  6. Daniel XII, 3.  7. Alii: prae8. Philo in sacrarii description. l. 1 c. 10.

OCTAVIUS: Tomi1 Faridus, Ismaelitarum theologus clarissimus2, planetas ac sidera Deos esse minores scribit, ut etiam Alexander Aphrodisiensis3, Origines4, Diodorus, Johannes Picus, non aliter pisces in aquis, feras in silvis, pecora in pascuis, quam animata sidera vivere in coelis et in suiscunque5 aedibus6 ac locis collocari tradunt. Nec temere Hipparchus mentes humanas coeli particulas esse dicebat7, quod utrisque inesset vis intelligendi. Quod vero, Sename, cibum aut potum coelestibus animantibus ad vitam propagandam quaeri putas8 oportere, an etiam Deum sine cibo vivere non posse arbitraris?

1. Alius: Ebn2. Alibi: doctissimus3. Lib. 1 c. 10 Dist.  4. Περὶ ἀρχῶν. Hexapl. l. V.  5. Alii: suis quaeque6. Alius: sedibus7. Plin. hist. nat. 2, 27.  8. Alius: putes.

SENAMUS: Non ita stupidus sum, ut Deum, quem incorporeum esse Toralba demonstravit, cibo pasci putem, sed1 corpora coelestia, sidera, stellas, ignes egere pabulo Posidonius, Stoicorum sua aetate facile princeps, ita confirmabat, ut mundum tunc deflagraturum diceret, cum totus humor elementaris siderum continuis alimentis2 consumtus esset.

1. Cicero de nat. Deor., eoque referunt Jovis ac Deorum naturaA in Aethiopia ad extremas oras Oceani.  2. Duo haec verba desunt in aliis.
A. Alius: convivia vel; nomina.

93 OCTAVIUS: Cur non ita1 tot ac tam multis saeculis, quae ab aetate Posidonii fluxerunt, humores aquarum minui aut siderum ardoribus consumi videmus?

1. Alii: igitur vel ergo.

SALOMO: Est in sacris litteris arcanum mirabile, astrologis ac physicis omnibus occultum, scilicet coelum aqueum, quod a vertice1 convexo2 supremi coeli tam distat, quam oceanus a concavo ejusdem coeli. Distat autem, ut Ebraeorum aeque ac Arabum astrologi confirmant, septemdecim millibus terrestrium diametrorum, eoque pertinere dicitur illud: Divisit aquas ab aquis et inter utrasque3 coelos collocavit4. Inde aquarum colluviones5 apertis coeli cataractis effusae, terrarum orbem cumularunt, alioqui nulla unquam diluvia fuissent, contra quam omnes omnium gentium theologi ac physici confirmant6, quia si totus oceanus ac omnia flumina7 in vapores ac nubes abeant8, vix millesimam aquarum diluvio9 effusarum partem efficere potuissent, cum aquarum vis non ex oceani alveo super terram erumperet, sed totas 40 dies tanta copia deplueret coelitus, ut supra montium altissimorum juga 15 cubitos10 exsurgerent.

1. Alibi: vortice2. Alibi: connexo3. Alibi: utrosque inde4. Genesis 1, 7.  5. Alii: Collusiones6. Alibi: affirmant7. Alibi: omnes fluvii8. Alibi: habeant9. Alibi: diluviis, vel: diluvii10. Alius: cubitis.

SENAMUS: Num sidera illa animata1 supra coelestibus aquis pascantur, nescio; non video tamen, quamobrem aquis sidera vescantur, aut cur globosa illa lumina animantium appellatione contineantur.

1. Alibi: animantia.

CURTIUS: Loquendi magister optimus est usus. At non modo Academici et Peripatetici1 coelos ac sidera complectuntur animalium rationalium appellatione, verum etiam Augustinus2, Hieronymus, Thomas Aquinas, Scotus mundum hunc animal vocant.

1. Plato in Timaeo et Proclus ad Platon. Alexander l. 1. c. 20. Enchir. c. 43. In Ps. 24. p. 1. qu. 70 art. 3. L. 2. dist. 14. qu. 2.  2. In Exod. 43.

SENAMUS: Si sol, si coelum est animal, oportet corporis et animae, quasi materiae et formae, partes in unam et eandem hypostasin uniri. At Peripateticorum et Arabum philosophorum familia intelligentias coelestibus corporibus avulsas et separatas confitentur. Quo igitur modo ad animalium1 coagmentationem copulabuntur2?

1. Alibi: animantium2. Alibi: computabantur.

TORALBA: Profecto Thomas Aquinas, Aristotelis sententiam secutus, confitetur, intelligentias coelestes, seu angelos seu mentes separatas appellare libet, corporibus coelestibus adjungi. De duobus igitur alterutrum necessarium est, aut plane uniri ad unius animati corporis hypostasin constituendam, aut penitus a coelestibus corporibus esse avulsas. Quodsi uniuntur ad animal constituendum, illud est rationale aut irrationale, non hoc, igitur illud. Si vero coelum non est eadem unius1 animati corporis hypostasis, neque idem corpus naturale ex intelligentia et coelesti corpore constans2, profecto 94 necesse est, orbium coelestium cursus esse violentos, non naturales, ac moveri ab extrinseco motore, erga mobile ut angeli erga sidus, opifices3 erga machinam, i.e. incorpoream substantiam abstractam nec coelo concretam corpus coeleste naturale et exanime circumagere, quoniam nulla corporis naturalis unio sine concretione existit. Cum autem nihil admirabili coelestium orbium conversione constantius sit, relinquitur, motus coelestes non esse violentos i.e. ab extrinseco motore, sed naturales, i.e. ab intrinseca et sibi coëssentiali forma fieri4. Quid enim violentum in rerum natura diuturnum esse possit? Quanquam mirum est, Aristotelem5 coelestes naturas exanimes fecisse, nec aliter a mentibus segregatis circumagi, quam rotas ab opifice, cum tamen non dubitarit, appellare Deum ζῶον ἀΐδιον ἄριστον, ubique vero animal ex anima et corpore constare affirmet6.

1. Alibi: hujus2. Alibi: constat3. Alibi: opifex4. Alibi: moveri, vel: cieri5. De prima philosophia, de praedicamentis, de anima.  6. Alibi: confirmat.

SALOMO: Corpora coelestia ipsaque sidera esse animantia, non modo Toralbae perspicua facilique1 demonstratione, verum etiam auctoritate divina constat. Cum Ezechiel in visione divinae2 majestatis rotas, quas interpretes tum Ebraei tum Chaldaei שָׁמַיִם coelos interpretantur, per sese moveri diceret, subjecit haec verba: Quia spiritus vitae3 erat in illis4. Ubi aperte refellitur Aristoteles, qui putat coelos extrinsecus et a motore extrinseco moveri, ac praeter coelos, quibus spiritum inesse dixit, etiam animalia circa coelos denotavit, i.e. angelos, deinde supra coelos speciem lapidis Saphirici5, qui ab eodem chrystallus appellatur, ingens coelum scilicet aqueum, quasi chrystallus, concreta, sedes Dei praepotentis. Et quemadmodum fontes et flumina de mari derivantur et in maria refluunt6, praeter id quod a terris et animantibus ebibitur vel ardoribus exspirat: ita quoque eorum animi, quorum coelestis est origo, in illum intelligentem ac coelestem oceanum, ubi stellae fulgent, revolare confitendum est, praeter eos qui, terrestri labe conspurcati, affigunt humo7 divinae8 particulam aurae, ut lyricus ille Epicureus scribit. Inter eos tamen, qui coelitus9 delapsi coelestia repetunt, hoc interesse videtur, quod qui multos ad verum decus erudiunt, non aliter quam coeli10 splendor, qui autem ad veram pietatem ac sapientiam divinam, non aliter quam sidera ipsa conspicui futuri sunt. Sic enim Daniel, Prophetarum princeps, non obscure, sed aperte scribit. Id enim confirmat Philo Ebraeus11, ubi haec verba interpretatur: Intuere stellas, sic erit semen tuum, non tantum12 multitudinem, sed etiam felicitatem futuram, significat ad coelestem animorum naturam.

1. Alii: facilius2. Alibi: divina3. Alibi: quia vita4. Alius: quia per sese moveri diceret, vita erat in illis5. Alii: Saphirini6. Alii: defluunt, vel: diffluunt7. Alius: affligunt hanc8. Alii: divinarum9. Alii: coelestibus10. Haec duodecim sequentia verba desunt in aliis codicibus.  11. In libro: Quis rerum divinarum haeres. Opp. ejus Graeco-lat. p. 385.  12. Addit alius: inquit.

OCTAVIUS: Hanc profecto disciplinam, ab ultima antiquitate receptam, 95 constat a Chaldais et Ebraeis ad Graecos manasse1: Hipparchus enim mentes hominum coeli partes esse et in coelestem naturam redire scripsit, et novam stellam sua aetate genitam et quo die fulsit, denotavit. Dubitavit etiam, an saepius id fieret. Aristoteles autem antiquissimam illam disciplinam posteritati traditam fuisse confirmat, eos scilicet, qui virtutum eximiarum laude claruissent, tandem ex hominibus angelos fieri, sed pauci quos aequus amavit Jupiter atque ardens evexit ad aethera virtus.

1. Plinius hist. nat. 2, 27.

SENAMUS: At virorum illustrium non tanta raritas est, ut si mentes eorum in stellas abirent1, numerus stellarum incrementum accepturus fuerit. At non plures in toto coelo quam 1025, aut si Ebraeis quibusdam astrologis2 credimus, 1095 apparent.

1. Addendum fortasse: quin2. Alius: theologis.

FRIDERICUS: Infinitam vim stellarum esse, non modo haec verba Dei: „enumera stellas“ significant, sed etiam lacteus circulus innumerabilium stellarum multitudinem suo candore demonstrat. Nam si minima stella orbis octavi modo aspectabilis, duodecies terra major est, ut quidem1 astrologi tradunt, quis dubitat infinitas esse terra minores, quae invisibiles sunt?

1. Alius: quidam.

SALOMO: Sed quando piorum ac illustri virtute nobilium mentes in coelum evolaturae, quibus ante1 officiis defuncturae, quid prius in terris relictis corporibus acturae, quibus in locis aut regionibus aut populis aut muneribus praeficiendae sint2, inter arcana3 divinae majestatis positum4 est. Quod etiam5 in cantico Mosis dicitur: Cum divideret altissimus gentes pro numero Israëlitarum, plerique interpretes Ebraei et Chaldaei legunt pro numero angelorum Dei, quod beatis mentibus, i.e. angelis, imperia in regiones et populos tribuantur. Eoque pertinere videtur, quod Ezechiel6 scribit: Suscitabo, inquit, ovibus meis pastorem, qui pascat eas, servum meum Davidem. Ego vero illis etiam Deus7 et servus meus David in medio eorum8. Bis servum dixit, ne quis putet ad filium Dei verba Jeremiae aut Ezechielis pertinere; David autem mortuus erat annos 420 antequam Ezechiel scriberet.

1. Alius: autem2. Alibi: sunt3. Alii: arcanis4. Alibi: repositum5. Alii: enim6. Ezechiel 34, 24. 37, 24. Jeremia 30, 21. Psalm 88, 71 sq.  7. Alius: in Deum8. Alibi: illorum.

CURTIUS: Illud quidem1 Plato confirmare videtur: Deus, inquit, dedit reges et principes urbibus nostris, non homines, sed altioris generis diviniores2 daemones constituit. Quod plane congruit verbis Danielis, quibus angelum principem3 regni Persiae angelo Danielis restitisse scribit.

1. Alibi: Istud quidem, vel: quin idem, vel: hoc quidem2. Alibi: divinioris3. Alius: angelus princeps.

SENAMUS: Mihi sane aeque ac Plinio valde absurdum visum est, ut qui homo esse desierit, Deum se esse1 confidat.

1. Alius: fore.

FRIDERICUS: Ex humana mente Deum fieri valde absurdum est, sed angeli induere naturam perspicuum fit non modo ex iis, quae1 superius 96 allata sunt, verum etiam ex ipsis evangelistarum scriptis2, qui neminem dubitare patiuntur. At Plinius cogitare debuit, in ipsa naturae contemplatione saepius ex eruca chrysalim, ex chrysali papilionem alatum, et quidem essentia multo puriore volantem nec amplius frondibus et foliis, sed florum odoribus et mellito rore vescentem. Illud etiam mirabilius, quod quemadmodum eruca mutata in papilionem eosdem colores in alis pictos refert, ita quoque mentes illae, quae cadaveribus superstites esse possunt3, pristinos mores vel habitum4 referunt, ut candidissimi viri purissimum habent ac tenuissimum corpus, omnino diversum ab iis, qui versuti ac versipelles extiterunt.

1. Alibi: quaecunque2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 26. Lucae 10, 36.  3. Alibi: possint4. Alibi: habitus.

TORALBA: Ego semper hac opinione tractus sum, intellectum actuosum, quem Aristoteles advenire dixit θύραθεν extrinsecus, i.e. ut ego arbitror1, θέοθεν, ὑψόθεν, οὐρανόθεν divinitus, superne, coelitus, nihil aliud esse quam angelum cuique2 ducem homini divinitus tributum; satis enim3 superioribus demonstrationibus de animorum natura rejecta est Aristotelis opinio4, qui hominis intellectum, actuosum et patibilem eundem esse putavit.

1. Alius: interpretor2. Alii: cujus3. Alii: etiam4. Libro III de anima.

SALOMO: Si quis capere velit vim patibilis intellectus ad intellectum actuosum, quem Rabbi Moses1 angelum vocat, cuique2 ducem solis et lunae contemplari oportet naturam. Nam ut ἄνθρωπος a veteribus μικρόκοσμος appellatur, ita quoque μακρόκοσμος non inepte μεγάνθρωπος appellari potest. Et ut luna solis conjunctione illustratur ac splendescit, eadem a solis amplexu et aspectu avulsa obscuratur; sic3 mens humana angeli contubernio ac societate quasi solis conspectu illustratur, et ab eodem si deseritur4, languescit ac tenebris involvitur. Perinde ut cum luna terrestribus umbris a sole deserta, illam quam prius acceperat a sole lucem amittit, ac tantisper sol et luna lucent, hostes Jehosuae, i.e. daemones, humanae salutis hostes, in fugam aguntur. Ob id enim Jehosua5, i.e. salutis auctor, solem et lunam consistere jussit, ut Moabitas ad internecionem deleret6. Hujus enim loci sententia haec est allegorica, ne semper litteris ac sensibus haereamus, tametsi divina potestate sol et luna aut utrique similia7 luminaria noctem illam illustraverint8, quo facilius hostes exscinderentur, allegoria tamen mihi gratior est. Huc enim pertinent illa, quae plerosque theologos varie distraxerunt, cum arcana diviniora pinguius interpretantur. Nox, inquit Michaeas9, nobis10 irruit11 pro visione et tenebrae pro divinatione, et occumbit sol super prophetas illos diesque obtenebrabitur. Quae loca infinitis erroribus ac teterrima interpretatione plerique ad solem visibilem et judicii diem extremum referri putant oportere, quod non minus absurdum est, quam judicium mortuorum post annum bis millesimum differre, cum haec pertineant 97 ad solem angelicum, sive intellectum actuosum, quem sapientiae magister12 appellat solem intelligentiae. Item illud: Sol in ortu suo obtenebrascet et luna non lucebit. Item13: Pudefiet sol et luna erubescet, quae in ultionem improborum dicta sunt, sequentia vero ad bonorum decus: sol non erit tibi ulterius in lucem diuturnam, et lunae splendor non lucebit, sed dominus erit tibi lux perpetua14, i.e. tanta15 lux ab immortali Deo menti tuae affulgebit, ut etiam lux intellectus agentis disparitura sit, non aliter quam ortu solis splendor lunae ac siderum obscuratur aut certe non apparet. Quod apertius Philo Ebraeus16: Exoriente, inquit, divino lumine humanum occidit, occidente divina luce humanum exoritur, quod vatibus contingit, ut immigrante spiritu divino mens eorum emigrare videatur. Itaque Esaias17 subjicit: Non occidet ulterius sol tuus, nec abscondetur luna tua, quoniam Deus est lux sempiterna tua. Rectissime enim psaltes lyricus18 Deum appellat solem. Hunc enim locum: misericordiam et veritatem diligit Deus hebraica lectio sic habet: שֶׁמֶשׁ וְמָגֵן יְהוָֹה i.e. sol et scutum Deus est. Ita planum19 fit, lumen intellectus patibilis ab intellectu agente, agentis vero lumen a luce superiore et diviniore20 manare, ne quis intellectum actuosum putet Deum esse aut pro Deo colat. Item illud: Post tertiam vigiliam lumen subito sol noctu recipiet et luna ter interdiu. Haec si quis interpretari velit de sole visibili, nae peritis aeque ac imperitis se deridendum propinat. Hoc igitur voluit, intellectum actuosum post tertiam vigiliam, i.e. post horam noctis tertiam, intellectu patibili copulari. Propterea Bileamus vates et Hulda legatos21 regum se de futuris consulentes consistere jusserant, ut in somniis nocte sequente caperent oracula divina.

1. Lib. II, c. 6.  2. Alii: cujusque3. Leo Ebraeus 1. 3.  4. Alibi: desideretur5. Josuae 10, 12.  6. Alibi: aboleret7. Addunt alii: quaedam8. Alibi: illustraverunt9. Michae 3, 6.  10. Alibi: vobis11. Alibi: irruet12. Cap. 5.  13. Jesaiae 13, 10. 24, 23.  14. Jesaiae 6, l. 9.  15. Alius: ista16. in libro: Quis rerum divinarum haeres.  17. Jesaiae 60, 20.  18. Psalm 64, 12.  19. Alibi: plenum20. Alibi: divina21. Alii: legatis.

CURTIUS: Quod Salomo ex arcanis Ebraeorum explicat, plurimum lucis ad quaestiones arduas de intellectu adepto afferre mihi videtur. Somnia autem post auroram i.e. post tertiam vigiliam certiora ac veriora esse, Graeci ipsi quoque tradunt et Morphea, quem somniorum Deum esse putabant, sub auroram dormientibus apparere.

SALOMO: Interdum1 patibilis intellectus accepta luce divina vigilante interdiu propheta vaticinatur, quod non nisi divinissimis vatibus video contigisse, quales fuere Helias, Helisaeus, Samuel, Ascalonites2. Themistius procul ab allegoria solem coelestem ac visibilem appellat intellectum agentem, hujusmodi ut Picus Mirandulanus3 animam mundi apud Platonem interpretatur lunam, quam jecoris ac sanguinis in homine et aquarum in elementari 98 mundo moderatricem, solem vero cordis et spiritus in homine et aëris temperatorem Ebraei posuerunt.

1. Alibi: Interdiu2. Alii: Aralisonites3. In positionibus ad Platonem.

CURTIUS: Forsitan haec, ab antiquis male percepta, Chaldaeos et Graecos aeque ac Palaestinos impulerunt, ut solem, quem hi Apollinem, illi Bahalem appellant, Persae Mithram, quasi naturae dominatorem, divinationis principem1 esse arbitrarentur.

1. Alii: divinationes principales.

SALOMO: Inde fomes impietatis. Cum enim rex Ochiosias de tecto delapsus graviter conflictaretur, ac legatum ad oraculum Apollinis1 misisset, ut de futuro exitu responderet2, Helias legatis occurrens3: Quoniam, inquit, rex Ochosias Bahalem pro Deo consuluit, denunciate ei4, prope diem occasus sui futurum. Alii non minus impie angelos humanae vitae duces pro Diis habuerunt, inde lares ac familiares Dii, cum omnia uni ac praepotenti Deo accepta ferre debuissent, quippe illius nutu ac potestate angeli boni hominibus tribuuntur. Sic Deus ad Mosen5: Mittam, inquit, ante te angelum meum. Item distribuit Deus de spiritu, qui erat super Mosen, et dedit super septuaginta viros seniores et prophetarunt. Nec tantum boni, sed etiam mali genii divinitus mittuntur ad ultionem impiorum. Misit Deus spiritum pessimum inter habitatores Sichem6; item invasit Saulem spiritus Dei malus7. Quin etiam actiones angelorum aeque ac daemonum Deo tribuuntur, ut omnes intelligant, uni aeterno Deo confitendum, hunc unum colendum esse ac metuendum et ab omni daemonum metu cavendum, quasi per sese calamitates, incendia, bella, strages hominum ac pecudum inferrent, cum tamen nihil audeant injussi, nec si velint, possint. Non patiar, inquit Deus8, in Aegyptiorum clade, vastatorem daemonem tecta vestra subire, ut ubique dicitur Aegyptios occidisse. Item illud: Increpabo devoratorem, ne fruges vestras absumat9. Quae omnia eo pertinent, ne quis putet, daemones metuendos esse, aut angelos colendos, quia tametsi daemones10 in phantasiam et intellectum potestatem habent11, solus tamen Deus in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus12 sibi vindicat, nec illi sine Deo potestatem ullam habent.

1. Alius: Baalis2. Alibi: respondet3. 2 Regum 1, 2.  4. Alibi: consulit, denunciatus illi5. Exodi 23, 20. Numerorum 1, 25.  6. Judicum 9, 23.  7. 1 Sam. 18, 10.  8. Exodi 12, 23. Numerorum 3.  9. Psalm. 78. 105. 135. Malach. 3, 11.  10. Alii: daemones in phantasiam, intellectum et voluntatem summum jus sibi vindicant, nec etc.  11. Alibi: habeant12. Alibi: summam vim.

CORONAEUS: Apulejus libellum de Deo Socratis inscripsit, ut homines homo nequissimus ad cultum daemonum pertraheret, cum tamen ejusdem argumenti librum1 scripserit Plutarchus περὶ δαιμονίου τοῦ Σοκράτους i.e. de angelo Socratis, qui semper illum a turpibus ad honestum revocabat, nunquam tamen pro Deo coluisse, sed illi ut fidissimo2 ac sapientissimo praeceptori morem gessisse dicitur.

1. Alibi: libri argumentum2. Alius: fidelissimo.

99 SALOMO: Interpretes Bibliorum1 LXXII, qui jubente Philadelpho Aegypti rege sacras litteras ex Ebraicis Graecas fecerunt, ubique2 daemonium pro3 Cacodaemone usurparunt, ut cum Raphael angelus daemonium in superiori Aegypto constrinxisse dicitur. Item illud: Dii gentium daemonia.

1. Alius: Biblici2. Tob. 8, 3 et 20. Deuter. 32. 2 Paral. 21. Psalm. 9 et 21. Jesaiae 35.  3. Desunt haec octo sequentia verba in aliis codicibus.

SENAMUS: Illud verbi gratia libenter condiscam, quibusnam vinculis daemones constringantur, quibus carceribus coërceantur, quibus virgis vapulent, quae supplicia patiantur.

TORALBA: Si daemones corporea constant coagmentatione, ut superius demonstratum est, quis dubitet, quin strictionem1, coërcitionem et eadem quae animata corpora patiantur.

1. Alii: sectionem.

CURTIUS: Memini, cum Tholosae agerem, daemonem fulminis casu delapsum dies septem in sutrina1 taberna constitisse et indefessa lapidum jactatione domesticos valde conturbasse, sine sanguine tamen aut caede cujusdam, nec aliter quam gladiis aut ensibus per cubiculi vacua vibratis fugari potuisse.

1. False alii: subrina.

SALOMO: Ego vero daemones nullis gladiis, nulla vi, nullo telo fugari posse statuo, nihil denique in elementis esse, quo terreantur. Ferrum, inquit Dei vox ad Jobum1, habet quasi pateas et chalybem, ut putre lignum. Quare qui2 jecore et corde piscis aut fumo fugatus dicitur, divina tantum potestate fugatum interpretari debemus, idque voce divina testificante: qui condidit illum, admovet ei gladium3. Nam cum Saul perdere decrevissit Davidem et a malo daemone vexatus ad Samuelem pervenisset, Cacodaemon deseruit Saulem4, qui eodem momento divinis laudibus intentus vaticinari coepit, et cum a Samuele discessisset, rursus a malo genio torquebatur.

1. Job. 41, 18.  2. Alii: quo, vel: quod3. Jobi 40, 14.  4. 1 Sam. 19.

FRIDERICUS: Non solum mali genii1 a bonis fugantur, sed etiam a malis. Et quidem saepe videmus, sceleratissimum quemque sortilegum obsessos a daemonibus nullo negotio liberare, alios quidem murmure in aures insusurrato, alios etiam2 in circulis et characteribus in fronte media obsignatis, ut in Africa sortilegis hominibus, quos ipsi mahazinos3 appellant, consuetum est, aliorum denique simulatis devotionibus ac precibus; quibus tacite principem daemonem placare consueverunt, ut pietatis et sanctitatis laudem ab imperita plebe4 adipiscantur. Itaque Polycrates5: Mali daemones, inquit, ea faciunt sponte, contra6 inviti facere videntur et simulant se coactos vi exorcismorum7, quos fingunt8 in nomine trinitatis, 100 eosque tradunt hominibus, quoad sacrilegiis ac poena damnationis9 illos involvant, quae cum in admirationem me raperent10, carmine Sapphico lusimus hunc in modum:

Daemonum vires, numeros, honores,
Jus, potestatem, officium, figuram,
Ordinem, sensum, facili quis ore
dicere possit?
Nam bonorum essentia quam11 malorum
Purior multo leviore motu
Fertur, hi vero graviore pressi
corpore constant.
At bonos inter medius malosque
Solus intercedit homo, Deorum
Ultimus totoque animantium su-12
premus in orbe.
Angelus custos, geniusque pravus
Huc et illuc nos rapiunt, quousque
Alter inviso referat graves ab
hoste triumphos.
Urbium tutela genîs suprema
Creditur custodibus ac domorum
Uniuscujusque, Deo favente,
cura jubetur.
Sunt quibus natura datur regenda,
Ut13 caducis temporibus14 figuram
Et fluenti materiae decus cum
viribus addant.
Qui Deo mentes, animos15, precesque
Angeli mactant propiore vultu,
Numinis vultu16 nitidaque pleni
luce fruuntur.
Sed nihil praeclarius institutum,
Quam bonis pravos obedire, justis
Imperandi jus17 tribui sacratum
lege perenni.
1. Alibi: maligni2. Deest in aliis codicibus.  3. Alibi: mahuonos, vel: mohnimos4. Alius: apud imperitam plebem5. Lib. VII, c. 14.  6. Alii: quae7. Alibi: exorcismis8. Alibi: pronunciant9. Alibi: poenae damnationes10. Alius: rapiunt11. Alius: quae12. Alius: ut sit ... primus13. Alibi: Et, vel: Sunt14. Alius: corporibus15. Alibi: animas16. Alii: metu numinis metu17. Alibi: his.

TORALBA1: Ego quidem agnosco, imperium optimo cuique gubernandi perito traditum, non video tamen, unde tanta daemonum et angelorum multitudo, quanta tot ac tam multis provinciis, imperiis, civitatibus, hominum 101 millibus necessaria judicio nostro videtur, nisi demus piorum mentes in angelorum abire naturam, quorum tanta raritas est, ut vix ex multis millibus unum reperiamus, ac ne unum quidem qui a recta via non deflexerit, impiorum vero multitudinem pene infinitam esse. Et cum mentes hominum cadaveribus superstites vivere, superius2 demonstratum sit, cum de animorum immortalitate disputaremus, consequens est, angelorum mirabilem raritatem3, daemonum vero innumerabiles fore legiones, si modo verum est, impiorum mentes in daemonum naturam mutari, ut4 piorum ac illustrium virorum animas in angelos converti; alterum enim alterius consequens est ex oppositorum natura.

1. Alibi: SENAMUS.  2. Alius codex: saepius3. Alius: varietatem4. Alibi: et.

OCTAVIUS: Plato quidem in Cratylo Hesiodi ac priscorum auctoritate viros bonos, ex hac corporea labe ereptos, daemones fieri scribit.

FRIDERICUS: Eadem fuit Tertulliani sententia, hoc tantum1 a Platone differt, quod cacodaemonum vocem pro daemone Platonis observavit.2

1. Alius: tamen2. Alibi: usurpavit.

CORONAEUS: Hanc quoque Senami quaestionem arduam et difficilem Salomo nobis dissolvet, quippe qui ex adytis1 Ebraeorum difficillima quaeque nobis aperire facile potest.2

1. Alibi: abditis2. Alius: possit.

SALOMO: Morem tibi, Coronaee, gessi, quam sapienter nescio, sed tamen bona fide quae sciebam quaeque nesciebam omnia aperui1, ac vereor, ne nimis multa videar effudisse2, et ut sensus intimos aperiam, non tamen satis Senamo fieri potuerit, qui etiam rerum ab omnibus sensibus mortalium abditarum demonstrationes poscit, tametsi nihil salutis3 ad summam afferant momenti, sed ut cuique libuerit, ita sentire cuique liceat.

1. Alius: effutivi2. Alibi: Effutisse3. Deest in alio codice.

CORONAEUS: Tametsi haec ad salutis summam non spectent, attamen spectant ad eruditionem meliorem, ad scientiam rerum divinarum, ad animi oblectationem, qui veri cognitione contentus acquiescit.1 Argumentis enim probabilibus, ut rerum illarum natura ferre potest, spondeo ac promitto satis Senamo factum iri.

SALOMO: Audivi quondam ab homine doctissimo, mentes eorum qui se corporis voluptatibus omnino dedissent et quasi coeno conspurcati nullam virtutum aut honestarum disciplinarum curam1 habuissent, una cum cadaveribus interire, idque litteris sacris haud ambigue confirmari. Audite2, inquit psaltes lyricus, audite populi omnes, attendite ad res omnium maximas et gravissimas, quas potentibus aeque3 ac tenuibus aperire decrevi, idque saepius repetitum, eos qui in opibus4 et praemiis humanis spes suas collocarint, aut in superbarum aedium substructionibus5 sui nominis ac potestatis6 fundamenta jecerint, non 102 aliter quam animantia bruta interituros. Item7 cum Jesaias8 dixisset, tyrannos nunquam resurrecturos, subjecit: sed mortui Tui, domine, resurgent ac vivent. Neque verum est tamen, impiorum animos9 omnes penitus perituros cadaveris occasu, ut nonnulli putarunt10 ex eo loco Davidis אל יַקוּמוּ non stabunt, sed ut pulvis flatu levissimo venti, sic etiam scelerati a conspectu Dei dissipabuntur. Id autem Danielis11 testimonio comprobari potest: Multi, inquit, dormientium in terra pulverulenta resurgent, hi quidem ad vitam aeternam, illi vero ad contumeliam et opprobria sempiterna. Alioquin impiis mors fructuosa foret, ut Tryphon Ebraeus disserit apud Justinum12. Neque tamen Daniel omnes resurrecturos spondet, sed multos. Nam ii quorum animas Deus occidit (solus autem animas et corpora occidere13 potest), eorum nulla est, spes ac proprie mortui dicuntur, ad quos illud pertinet14: Reviviscetne homo, cum mortuus fuerit? Ceteri proprie dormientes vocantur, ad quos illud pertinet: Num quod15 qui dormit, non resurget?16 Item illud: Vivat Ruben et non moriatur17 morte secunda18. Quo pertinet etiam Ezechielis19. Et violabunt20 me ad populum meum, ut necarent animas, quae21 non moriuntur, et vitam promitterent animabus quae non vivunt22. At illi23, qui ultro Deum ejuraverunt, scient se esse morituros, postquam sceleratae vitae poenas dederint. Sic etiam24 Jesaias25: Videbunt, inquit, cadavera eorum, qui perfide a me desciverunt, quoniam vermis eorum non morietur et26 ignis eorum non exstinguetur. Ex quo intelligitur, bonorum et malorum exitus valde sui dissimiles esse futuros27. Plurimum enim distant ii, qui seipsos flagitiis omnibus contaminaverunt nec poenituerunt unquam ab his, qui nihil differunt a judicio ferarum, sed gulae tantum et ventri addicti fuerunt, quos cum ipsis cadaveribus obituros ajunt; alios autem immanium scelerum, priusquam moriantur28, justa supplicia luituros29. Namque Chaldaeus interpres30, qui obscura clarius interpretatur, impios resurrecturos scribit, non aliam ob rem, quam ut acerbissima tormenta patiantur. Est etiam aliud foedissimum genus hominum illorum, qui scelerata consensionis fide cum daemonibus societatem inierunt31, quorum ministerio daemones ad supplicia exequenda uti consueverunt; hos plerique putant mortuos semper consequi suos duces daemones et eorum naturam ac officia 103 foedissima cum maximis doloribus ac molestia subire. Caeteris, qui nec ad extremum improbi fuerunt, nec poenituerunt tamen, poenas esse decretas, leniores tamen, quoad32 purgatis mentibus tandem aliquando in angelorum coetus ac societates admittantur. Paulo aliter interpres quidam Ebraeus: Scire te velim, inquit, Deum creavisse homines inferiores33 ad imaginem superiorum et in homine quidem duos esse appetitus, bonum et malum, totidemque angelos: si bene vixerit, in angelum bonum, si male, in angelum malum convertitur. Atque eo pertinet interpretatio Pauli Riccii34 elegans et peracuta, qui haec verba: de limo terrae formavit hominem35 non solum traduxit36 ad conformationem corporis humani de37 argilla limosa vel38 terra, verum etiam ad intellectum patibilem, quem actuosum effici i.e. ex humana mente angelum fieri scribit.

1. Alibi: honestatum curam2. Psalm 49, 2. Lactantius VII, 20 idem sentit.  3. Deest in alio codice.  4. Alibi: operibus5. Alibi: exstructionibus6. Alius: posteritatis7. Alibi: Nam8. Jesaias 26, 14. 19.  9. Alibi: animas ... morituras10. R. David Kimchi in Psalm. 1, 5 et 17, 14.  11. Danielis 12, 2.  12. In dialogo cum Tryphone.  13. Matth. X, 28.  14. Jobi 14, 10. coll. 10, 19.  15. Alius: quid16. Psalm. 40, 9.  17. Addit alius codex: Hic Chaldaeus interpres subjecit: non moriatur ctt.  18. Genes. 41, 8.  19. Ezech. 13, 19.  20. Alibi: violaverunt21. Alibi: animos, qui22. Alibi: vivent23. Cf. Eccles. 9, 4. Esdrae IV, 9.  24. Alibi: enim25. Jesaias 66, 24.  26. Desunt haec ultima Jesaiae verba in alio codice.  27. Alibi: futurum28. Alibi: moriuntur29. Alibi: inituros30. In Jos. 26. Etiam Jesaiae 26, 14, ubi plenius in hanc sententiam commentatur Chaldaeus paraphrastes.  31. Alibi: coiere32. Alibi: quae ad33. In Psalm. 139.  34. De agricultura coelesti.  35. Genes. II, 7.  36. Alibi: traducit37. Deest in aliis codicibus.  38. Alii: limosave.

TORALBA: Angelorum ac daemonum quam diuturna vita sit futura, qua ratione intelligi possit, non video, cum ne hominum1 quidem spirantium ulla2 vitae definitio3 percipi queat.

1. Alius: omnium2. Alibi: illa3. Alibi: definitione.

SALOMO: Certi sunt uniuscujusque vitae termini a Deo positi ac decreti1, quos prorogare quisque potest virtutum eximiarum2 praestantia. Improbi vero3 vitae suae terminos circumcidunt et contrahunt, quae temporis ac vitae contractio ac propagatio frequens in sacris litteris non modo ad hanc, quam misere ducimus, sed et ad futuram vitam pertinet, quia saepe Deus sanctissimos et integerrimos quosque ad se rapit in ipso aetatis flore, ut Abelem sibi carissimum, Josiam, decus principum. Et huic quidem Deus denunciavit brevi occasurum, ne miserandis ultionum cladibus4 obrueretur. Justus, inquit Jesaias5, perit, nec tamen quisquam est, qui ad animum revocet, quod ab imminentibus calamitatibus ereptus sit. Sed paene omnes, inquit angelus ad Esdram6, pereunt7 et profligatissima est eorum multitudo: Quisquis autem evaserit pericula, superabit ac salutem meam videbit, et tunc miserabuntur seipsos, qui jussa mea spreverunt, nec virtutibus ullum nec poenitentiae locum reliquerunt, quos oportet post cruciatum torqueri. Tu vero ne quaesiveris curiose, quomodo cruciandi sint impii, sed quomodo justi sint servandi.

1. Job. 10, 14. et 1 Samuel. 26. Deuteron. 31.  2. Alibi: eximia3. Psalm. 54 et 108. Deuter. 6. Exod. 20. 3 Regum 3 et 38. Job. 20. Sapient. 15. 4 Regum 22.  4. Alibi: casibus5. Jesaiae 57, 1 sq.  6. Esdrae Libr. IV, cp. 9, 7 sqq.  7. Alibi: peremit.

CORONAEUS: Caetera quidem Salomoni consentior1, praeterquam quod mentes eorum, qui pecudum vixerint vitam, una cum ipso corpore dicit obituras simul nec sempiternos cruciatus sceleratis decretos, sed post diuturnum cruciatum penitus interituros arbitratur, tametsi nihil adseverare voluit. 104 Sacris enim scriptionibus2 confidimus, omnes omnium animos, cadaveribus relictis, immortales futuros ac tandem resurrecturos.

1. Alius: assentior2. Alii: Nostris enim legibus.

CURTIUS: Etiam Ebraeorum ea spes est et fiducia, extremo capite symboli, quod mortui resurgent1.

1. Alius: resurgunt.

SENAMUS: Multa quidem, quae vulgus tanquam oracula divina miratur, omitto, caetera tamen omnia facilius mihi quam resurrectio cadaverum persuaderi possunt1. Nec mirum mihi videtur, si Athenienses Paulum2 de resurrectione cadaverum disserentem in fine risu acceperunt.

1. Alii: potest2. Actorum 17, 32.

FRIDERICUS: At philosophus fuit Athenagoras, qui eleganti oratione scripsit ad M. Aurelium Augustum περὶ ἀναστάσεως. Claruit etiam Justinus martyr philosophiae disciplinis1 sub eodem principe, qui tamen Sophistarum argutias de resurrectione acutissime refellit. Fuit praeter2 hos Democritus, philosophorum sui temporis facile princeps, qui cadaverum resurrectionem comprobavit.

1. Alius: philosophiae discipulus2. Alii: inter.

TORALBA: Hunc tamen Plinius1 deridendum proponens, similis, inquit, de asseverandis et de reviviscendis vanitas a Democrito promissa2, qui et ipse non revixit. Quae, malum, ista dementia est iterari vitam mortemque?

1. Hist. nat. 7, 55.  2. Alibi: proposita.

SENAMUS: Audirem libenter arguta illa, quae Fridericus spopondit, Justini1 argumenta.

1. Alibi: instrui.

FRIDERICUS: Piget quidem omnia, unum tamen aut1 alterum, ne videar ineptus, referre2 non pigebit. Si quae sunt ex elementis, ait, fiunt rursus elementa; cum absurdum sit, rursus eadem existere, quae ex elementis exstiterunt. Item: Si penes Deum est, ut facti sint3 homines et corrupti, nonne4 etiam penes eum est, ut nos rursus fiamus et corrumpamur? Superius Toralba demonstravit, ab unius Dei voluntate statum et rerum omnium conditionem pendere; cur non igitur Deus, qui materiam ex nihilo, hominem e pulvere creavit, eundem rursus e pulvere recreare5 poterit?

1. Alibi: et2. Alibi: afferre3. Alibi: sunt4. Alii: num5. Addunt alii: non.

OCTAVIUS: Deum id posse ambigit nemo, sed quaeritur, velit id1 necne?

1. Deest in aliis codicibus; alibi: an voluerit.

CURTIUS: Si de potestate dubitaro scelus, certe de voluntate ambigere nefas est, cum infinitis sacrae scripturae locis perspicuam divinae voluntatis testificationem habeamus1.

1. Matth. 12, 22 et cap. 22. Luc. 20. Marc. 12. Joh. 20. 1 Cor. 15. Dan. 12. Jerem. 26. Psalm. 16.

OCTAVIUS: Ismaelitae resurrectionem fore credunt, ut ex Alchorani1 libris testatum videmus. Azora 48, 10 inquit Mahummedes: Buccinae sonitu mortui succumbunt omnia, nisi dextra Dei servaverit: secundo clangore tubae 105 omnia resurgent2. Eos autem, qui resurrecturi sunt, staturam Adami, doctrinam Mahummedis et Christi formam habituros asseverat. Deum autem eadem facilitate mortuos excitaturum, qua creavit. Qui tamen inter Ismaelitas theologos ac philosophos allegorias sacras venerantur3, nullam cadaverum, sed animorum tantum resurrectionem sperant4. Et certe duo sunt fidei christiani capita, scilicet ἀνάστασις et ἀποθέωσις τῶν ἀνθρῶπων, quae innumerabiles a christiana religione prohibuerunt atque inprimis Originem Adamantium, Synezium Episcopum, Phereonitas5, Borbonianos, Zachaeos6.

1. Alii: Alcorani2. Alius: resurgunt3. Alii: venantur4. Alibi: faciunt5. Alius: Phitronitas6. Alius: Bachaeos vel: Tachaeos.

CORONAEUS: Illud quidem lactandum nobis est, quod Ebraeis, Ismaelitis et Christianis inter ipsos convenit de resurrectione mortuorum.

SALOMO: Rabbi Jochanan, ex sententia Simeonis Jozadach1 explicans verba Dei: Delebo hominem quem creavi, tradit, ossiculum vertebrae, quod לוּץ appellatur, unde resurrecturi fuissent, qui in diluvio perierunt, tunc evanuisse. Scribit autem, os illud nec molae subjectum conteri, nec ignibus injectum2 exuri3, nec incudibus aut malleis suppositum, ulla ex parte diminui potuisse, sed malleos atque incudes confractos exstitisse4. Nulla enim sunt ossa dentibus duriora, quae flammis obsistere Plinius5 scribit, cedunt tamen diuturnis ignibus. Sed haec6 ab Ebraeis allegorice scripta sunt, ut animorum resurrectionem significarent. Quod enim Rabbi Juda et Moses Rambam et Cynaeus tradunt, nullum sacrae scripturae caput resurrectionis testimonio vacare; qui de coelo delapsi fuerunt, inquit Cynaeus, in coelum redibunt, qui de terra, penitus morientur. Itaque Ebraei vocant impium בְלוּ יַעֲל i.e. qui non ascendit, imperiti Belial pronunciant. Nam cum sapientiae magister7 hominis et belluae8 eundem interitum fore scripsisset, Chaldaeus interpres sic transtulit: Impiorum, qui non poenituerunt, ac jumentorum9 idem interitus ac exitus futurus est. Est autem acceptio jumentorum in sacra scriptura frequens pro iis, qui pecudum in morem vivunt. Quod enim10 psaltes lyricus:X Oves, boves et pecora campi, Hieronymus: pecora, bruta seu brutos homines, nihil a belluis differentes, interpretatur. Et cum edicto regio11 indictum12 esset jejunium hominibus ac jumentis, ut Deum invocarent, jumentorum appellatione homines, bestiarum in morem viventes, interpretantur, quorum animos cum cadaveribus mori arbitrantur, justorum vero mentes cadaveribus superstites fore, i.e. resurrecturos, tradunt13.

The numbering of this block of footnotes is problematic. The original text duplicates one number, and a few notes seem to be out of sequence. Numbers in parentheses represent the best guess.
1. In libro Bereschit rabba l. 1. 28. Est hic liber, qui et Magnus in Genesin commentarius dicitur, prima pars comm. rabbinici in Pentat., cui est titulus רבות. Est autem commentarius allegoricus, historicus et varius, qui magni a Judaeis aestimatur. [S.]  2. Alibi: subjectum3. Addit alius: nec in aquam injectum dissolvi4. Alibi: exsilisse5. Hist. nat. 7, 16.  6. Deest in alio codice.  6. (8) Alibi: hominis ac bestiae7.  Eccles. III, 19.  8. (9) Alii: jumentum9. (10) Alibi: idem10. (X) Sapientiae V11. Jonae 3, 7.  12. Alibi: interdictum13. Jesaiae 26, 19.

106 CURTIUS: At Jesaias1 corporum resurrectionem fore confirmat his verbis: Mortui tui vivent et sicut corpus meum resurgent.

1. Jesaiae 26, 19.

SALOMO: Hic locus est, qui plerosque interpretes fefellit, qui pro voce נְבֵלָתִי legunt aliam ex similitudine litterarum ב et נ. Et surget1 quidem mens corpore vestita, sed tenui scilicet aërio vel subtiliore, ut superius Toralba demonstravit omnes omnium mentes substantiam corpoream habere. Non enim si aer non est aspectabilis, propterea corpus non est. Ita nec mens, sive aëria sive ignea fuerit, non incorporea dicetur, quia videri non potest. Hanc vero interpretationem Jesaiae2 verbis congruere docent praecedentia ejusdem capitis: Mortui, inquit, non vivent et violenti tyranni non resurgent. At multo verius et aequius est, animam angelorum in modum coelesti quadam ac tenui essentia, quam gravi ac impuro cadavere convestiri. Id autem confirmat Hierosolymitana interpretatio: Cum enim Esau jura primogeniturae vendidisset, hic interpres subjicit3: quia cum resurrectionem negaret, vitam futuram sprevit, at sine cadaveribus mentes humanae4 vivent. Est igitur vera resurrectio non corporis, sed animae exsilientis ex hoc sepulcro, quod propterea dicatur σῶμα i.e., ut Plato5 interpretatur, σῆμα.

1. Alius: re surget2. Jesaiae 26, 16.  3. Alius: subjecit4. Alius: brutae5. In Cratylo.

TORALBA: Ita quidem interpretatione innumerabiles absurditates, quas abhorret Senamus, et inanes illorum opiniones, qui angelos et animas segregatas vacare corpore putant, diluuntur. Nam si putant, mentes ossium et carnium1 indumento beatiores futuras, et in coelum una cum ipsis2 cadaveribus evolaturas, profecto angelorum conditionem humana multo deteriorem arbitrantur, cum tamen haec longe inferior sit, quanquam haec Salomonis sententia Pauli scriptis consentanea videtur: Seminatur, inquit Paulus3, animale corpus, resurget spirituale. Item: gestavimus imaginem terreni corporis4, gestabimus imaginem coelestis. Item apertius his verbis: Cum mortale hoc induerit5 immortalitatem, jam non erit caro, sanguis, sed coeleste corpus. Quibus verbis satis significat, corpora, quae resurgent, carnibus et ossibus caritura, spiritus tamen ac coelestia corpora futura. Jam vero quis ascensus cadaverum ad coelum cogitari possit?6 Nam cum hinc ad coelum siderum distantia minimum complectatur 74697600 milliaria, ut Arabes tradunt, et a coelo sidereo usque ad chrystallinum, ubi sedem Dei et beatorum esse praedicant, eadem sit distantia, ut Ebraei theologi et philosophi tradunt, consequens est, etiamsi recta linea cadavera sursum ferantur volatu celerrimo, i.e. ut 50 milliaria in singulos dies obeant, non tamen ad illas beatas sedes pervenire posse annis millibus octoginta; neque enim corporea moles ac ne levissimae quidem hirundines tam celeri motu abripiuntur. Praeterea cum 107 impios7 ac bonos resurrecturos confidant iisdem, quibus ante, membris, infinita quadam multitudine improbi vincant oportet numerum bonorum, quos tamen in infernis8 terrae visceribus diritatem supplicii9 sempiternam perpessuros asseverant: quae non modo incredibilia, sed et absurda videri necesse est, quoniam si omnia omnium, qui hactenus mortui sunt, cadavera resurgent, non modo angustissimis terrae visceribus et carceribus, sed ne amplissimo10 quidem coeli sinu capientur. Neque enim corpora possunt a seipsis penetrari. Sin ficta quaedam erunt phantasmata, non vera corpora resurgent, sed inania simulacra et Manium11 imagines fugaces.

1. Alibi: corporum2. Deest alibi.  3. 1 Corinthiorum 15, 44. 49. 54.  4. Alius: Adami5. Alibi: induxerit6. Alius: potest7. Addunt alii: aeque8. Alibi: infimis9. Alius: suppliciorum10. Alius: amplissimi11. Alibi: inanium.

CURTIUS: Nobis traditum est, corpora quae resurgent, ideo penetrabilia fore, quia gloriosa, ac propterea Christum januis clausis in coetu discipulorum constitisse1.

1. Joh. 20, 19. 26.

TORALBA: Confitendum igitur, cadavera putrida resurrectione fieri gloriosa, quod ineptum sit, ineptius tamen, corpora, qualiacunque tandem futura sint, penetrabilia confiteri, cum ignis et aër subtilissima corpora rarefieri quidem possint, sed cum ad extremum rarefacta fuerint, erumpere oportet, nec simul eodem subsistere loco.

FREDERICUS: Istud quidem est fidei nostrae vim afferre, cum sanctissimis evangelistarum testimoniis exploratum habeamus, Christum pellibus, carnibus, ossibus convestitum eodem quo antea corpore resurrexisse, comedisse pisces assos et eo statu ascendisse coelum, ut jani nullus dubitationi locus relinquatur. Itaque Augustinus1 scripsit, sectas omnes, quae2 religionem aliquam praetendunt3, animorum in fine4 resurrectionem confiteri. Quodsi Salomo pro sua religione nostris litteris minus credendum putat5, Jesaiam et Ezechielem opinor non repudiabit, quorum alter non ambigua sed perspicua voce cadaver resurrecturum affirmat6, alter visionem de ossibus sese in campo moventibus et mutuo contactu ad sua quaeque loca coaptantibus, deinde ligamentis, nervis, fibris, carne, pulpa, pelle contectis, post etiam aurae spirabili animatis cadaveribus, ad verissimam illam resurrectionem pertinere putavit7. Quae persuasio tam late dissipata est, ut etiam8 Indis Peruanis, cum Hispani in provinciam irruentes aurum e templis omnibus ac thesauris diriperent, nihil acerbius videretur, quam ossa de sepulcris ad aurum conquirendum distrahi, cum ista ratione cadaverum resurrectionem futuram9 prohiberi arbitrarentur. At etiam Augustinus10 non solum perfectae aetatis homines, verum etiam abortivos et imperfectos partus, vitam adeptos11 et ante mortuos quam in lucem prodirent, in corpora perfecta resurrecturos affirmat, ne quis ultra dubitaret.

1. In Joannem.  2. Alibi: cum3. Alibi: promittunt, vel: permittunt4. Alius: in fide5. Alibi: putet6. Jesaiae 26, 19 sq.  7. Ezech. 37, 1 sqq.  8. Alii: etiamnum9. Deest alibi.  10. De civitate Dei II, 13.  11. Alii: vita ademtos.

108 SALOMO: Jesaiae locum perperam interpretatum prius aperuisse nobis videmur, Ezechielis autem visio non1 esset, si nihil aliud, quam quod videtur, significaret. Ut si quis scalam Jacobi, quae a terra ad coeli verticem pertingebat, scalam fuisse putet, a vero sensu aberrabit. Itaque visionem acceptam vates explicans2: Ossa haec, inquit, sunt Israëlitae, qui queruntur3, ossa sua exaruisse, spem etiam periisse, cum scilicet exules ab hostibus abducti sint.

1. Alius: longe aliud quam quod videtur2. Alii: explicat, vel: explicavit3. Alius: confitentur.

CORONAEUS: Si nullus est animorum mortuo corpore interitus, qui fieri potest, ut resurrectio de mentibus intelligatur? Id enim resurgere dicimus, quod caduca sui natura collapsum rursus erigitur. Ac mens humana nec1 moritur, cum sit cadaveri superstes, nec cadit, igitur ne resurget quidem. Sin occultis quibusdam Dei judiciis quaedam impiorum mentes intereunt penitus nec ullam resurgendi spem habent, resurrectio tamen utroque modo de cadaveribus interpretanda nobis videtur.

1. Alibi: non.

OCTAVIUS: Probabilior esset eorum sententia, qui resurrectionem impiorum ab impietate ad pietatem, a vitiis ad virtutem interpretantur, ex his Christi verbis1: Qui crediderit2 in me, transiit de morte in vitam. Sic etiam Pythagorei sepulcra sceleratis quasi3 mortuis erigebant.

1. Joh. V, 24.  2. Alibi: credit.

FRIDERICUS: Hanc haeresin refellit Tertullianus1 his verbis: Quidam resurrectionem jam esse factam asseverant et futuram mortuorum resurrectionem imaginariam fictamque distorquent, nullam aliam esse rati, quam quae jam facta est fitque quotidie, cum quis, mortis, scilicet damnationis, sepulcro relicto, in quo mortuus jacebat, Dei accepta cognitione, quae animas2 reducit in vitam, Deo resurgit. Cujus haeresis principes fuere Hymenaeus et Philaetus, quos Paulus ad Timotheum3 refellit et Augustinus his verbis: Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem negant, non intelligentes id, quod ait apostolus4, oportere corruptibile hoc induere incorruptibile et mortale hoc induere immortalitatem. Quod cum fiet, non erit caro et sanguis, sed coeleste corpus.

1. Alibi: tanquam2. Lib. de carnis resurrectione.  3. Alibi: animos4. 2 Timoth. 17 sq.  5. 1 Corinth. 15, 53.

OCTAVIUS: Si coeleste corpus erit, non caro, non sanguis erit, invisibile corpus perinde ut coelum1 erit intellectuale quoddam sine cute, sine carnibus, sine ossibus, sine pulpa, sine visceribus, sine dentibus. Nam si resurgerent ipsa cadavera, frustra scriptum esset2, beatorum animas angelis similes futuras, cum angeli humana figura, coelesti quadam essentia convestiantur. Cum enim Sadducaei quidam Epicuraei Christum rogarent, cujus esset uxor, quae septem maritis nupsisset vicissim, Christus corporeas 109 connubiorum voluptates exsecratus, beatos3 angelis similes fore affirmabat, idque argumento efficaci affirmans, haec verba subjicit4: Quod vero mortui, inquit, resurgent, Moses ostendit, cum diceret: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob, non est autem Deus mortuorum, sed viventium. Quo ex loco plane constat, resurrectionem non esse cadaverum, sed animorum, cum dicat Abrahamum ejusque filium et nepotem resurrexisse et vivere.

1. Desunt haec tria verba in aliis; alibi pro coelum legitur: corpus2. Matth. 22, 30. Marc. 12, 18, Luc. 20, 27.  3. Deest in alio codice.  4. Matth. 22, 31. Marc. 12, 26. Lucae 20, 37 sq.

FRIDERICUS: Haec verba de Abrahamo et Isaaco Marcionis exemplari defuisse scribit Epiphanius1.

1. Contra haereses.

OCTAVIUS: Ea tamen a tribus evangeliorum scriptoribus repetita videmus iisdem verbis.

SALOMO: Si Marcionis exemplar accipitis, innumerabilia pene1 loca in omnibus Novi Testamenti libris truncata reperietis, cujusmodi est illud: Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis, exemplari Marcionis deest.

1. Alibi: fere.

CURTIUS: Marcionem evangeliorum corruptorem omittamus ac nostris1 libris aeque ac priscis2 i.e. veteris instrumenti tabulis utamur. Neque enim negari potest, quin Helias3 viduae Sareptanae filium matri redivivum exhibuerit. Item4 cadaver in sepulcrum. Helisaei conjectum eodem momento revixit.

1. Alii: vestris2. Alii: nostris3. 1 (3) Regum 17, 22.  4. 2 Regum 13, 21.

SALOMO: Horum adhuc recentia et inviolata cadavera prophetarum precibus ac virtute revixisse1 non dubito; sed2 nusquam legimus, cineres cadaverum ambustorum vel ossa putrida, aut quae feris aut piscibus pabula pridem fuissent, revixisse. Et quidem ex loco Davidis3, quo negat, divinas laudes a mortuis celebrari, Chaldaeus interpres ita convertit: An corpora pulvere resumta resurgent?

1. Alibi: resurrexisse2. Sequentia haec usque ad finem interlocutionis Salomonis desiderantur in alio codice.  3. Psalm. 88, 12.

SENAMUS: Saepe contingit, recentia cadavera, quae plane inanimata putabantur, ardentibus rogis imposita aut igni admota, calore cadaveris excitato revixisse, ut Plinius scribit1, et sine ignibus Julius II. Pontifex M., cum biduum exanimis jacuisset, sumto spiritu ad se rediit, quin etiam Johannes Duns, qui Scotus usurpatur, in foveam demissus ac terra contectus2 revixit. Sed cum obruto spiritu fervato3 caput collisisset4, cruentus adhuc exspirans extractus est. Illud vero ex antiquissimis scriptoribus legimus, animas sua cadavera aliquamdiu consequi5.

1. Usque ad hoc verbum desunt antecedentia omnia in alio codice.  2. Alibi: conjectus3. Alius: fercato4. Alibi: collisus5. Plato in Phaedone.

FRIDERICUS: At non modo Lazarum quatriduana sepultura tumulatum ad Christi vocem, sed etiam multa sanctorum cadavera, aliquot ante saecula1 in pulverem coacta, revixisse legimus ac Christo moriente resurrexisse2.

1. Alius: saeculis2. Matth. 27, 52 sq.

110 OCTAVIUS: Memini theologum1 acutum2 revocare solitum sententias3 ejus, qui cadavera illa sanctorum, quae revixisse dicebant, triduum vixisse, deinde latuisse: Cur, inquit, sancti illi potius quam ceteri resurrexerunt? Tum negat mortuos esse qui revixerant, cum Paulus aperte scribat4, resurrectionem fore vitam aeternam. Idem quoque de Lazaro sentit; quem tamen solus Johannes ex omnibus revixisse testatur. Nec certe beneficium, sed supplicium Lazaro irrogatum videretur5, si de coelesti angelorum coetu in foetidum et semiputre cadaver redire cogeretur. Cum Thessalus6 Erichton rogantibus in Pharsalia Pompejanis de futura victoria manes ex7 umbris et atra caligine inferorum eliciens, pro ingenti mercede jurato8 promisit, animam quam evocarat nunquam ullis carminibus aut sacrificiis in cadaver redituram:

nec verba nec herbae
Audebunt longum somnum tibi solvere Lethes9.
1. Calvinus in Matth. 26.  2. Alibi: aliquem3. Alius: sententiam4. 1 Cor. 15.  5. Alibi: videtur6. Alius: Thessalis7. Alibi: in8. Alius: juramenta promitteret9. Lucanus lib. 6.

Et quemadmodum Platonici1 existimabant, propter ingens aliquod scelus animas in haec cadavera demissas, ita quoque sanctissimorum virorum mentes illae, quae in cadavera moriente Christo redierunt2, flagitium quoddam inexpiabile commisisse credibile foret, ut rursus foedissimis carceribus3 manciparentur, cum mors a theologis poena peccati definiatur. Aut si postea beatos illos, qui revixerant, mori non potuisse demus, ubinam terrarum hactenus delituerunt? Neque enim coelum4 ante Christum ascendere fas erat, pristino cadavere resumto, ut cum5 latroni Christus jam moriturus spopondisset, eo ipso die secum fore in paradiso, quo tamen non nisi quadragesimo die post legitur pervenisse6, satis constat, non de cadavere, sed de mente esse locutum.

1. Plotinus de anima et daemonibus; Plato in Phaedone.  2. Alii: redirent3. Alii: cadaveribus, vel: corporibus4. Alii: coelos5. Alii: et quorsum6. Alibi: devenisse.

TORALBA: Certe vulgaris cadaverum resurrectio probari nemini potest, quin aperte fateatur Pythagoricam παλλιγγενεσίαν regenerationem, ut M. Varro appellat, vel μετεμψύχωσιν transmutationem, ut Plotinus, vel μετενσωμάτωσιν transcorporationem, ut Justinus, vel μετεγγισμοὺς τῶν ψυχῶν translationem animarum, ut Epiphanius, vel ut Ebraei, animarum revolutionem. Qui animorum in corpora reditus Pythagoreis quidem1 placuit, caeteris2 semper displicuit. Jam vero qui resurrectionem cadaverum sperant, neque mutos, neque surdos, neque distortos, neque leprosos, vel membris captos ullos fore affirmant3, sed alacres, robustos, formosos, cum explorata vel exquisita4 sempiternaque corporum valetudine ac firmitate. Quin etiam Scotus theologus scribit5: foeminas virili sexu resurrecturas: in qua 111 sententia fuit Augustinus6 ex ipsius Pauli opinione, qui scribit, nos ut viros perfectos Christo tandem obviaturos7, et satis intelligebat8, nullam istius sexus utilitatem futuram. Esset9 hujusmodi resurrectio sceleratis, qui leprosi, surdi, membris capti fuissent, olim valde optanda; quanto melius academicis, qui flagitiosorum hominum mentes non in humana, sed in luporum ac rapacium10 ferarum corpora redituros opinantur?

1. Alibi: semper2. Alius: exteris3. Alius: existimant4. Duo haec verba desunt in aliis codicibus.  5. Lib. III. Sententiarum.  6. De civitate Dei II, 17.  7. Alius: obviam ituros8. Alius: intelligebant9. Addit alius: autem10. Alibi: voracium.

CURTIUS: At Theopompus1, Aeneas Gazaeus, et Seneca2 popularem ac fidei christianae ac Israëliticae consentaneam resurrectionem suis scriptis comprobarunt.

1. Ep. 75.  2. Quaest. nat. 3, 26 sq.

TORALBA: Cum illustrium ac fortium virorum animas in angelicas naturas obire prius dictum sit, profecto animarum a coelestibus illis sedibus in cadaverum gurgustia1 lapsus miseram modis omnibus efficeret vitam, quae prius beatissima fuisset. Est autem infelicissimum infortunii genus, felicem fuisse. In summa, si resurrectione cadaverum mentes humanae beatiores fierent, deterior esset angelorum quam hominum status, cum tamen status et conditio angelorum pro summa2 felicitate bonis promittatur a Christo3. Illud etiam ex eo sequeretur, Deum aeternum incorporeum corporea creatura longe inferiorem esse, quo nihil capitalius cogitari potest, cum Romanae sapientiae decus, Cato, dicere soleret, nolle se repuerascere, etiam si quis illum ut Peliam recoxerit senem. Postremo si resurrectio beneficio tribuitur, impii pro suppliciis praemia consequerentur.

1. Alius: angustias2. Alibi: humana3. Matth. 22.

FRIDERICUS: Justinus resurrectionis finem non alium esse scribit, quam ut boni praemiis, flagitiosi suppliciis afficiantur.

OCTAVIUS: Quasi vero sine cadaveribus nec beati praemia nec scelerati supplicia ferant. Cur1 latroni, qui nondum resurrexit, promissa fuisset coelestis paradisi felicitas, si ad beatitatem illa necessaria sint cadavera, aut malus dives apud inferos torqueri diceretur, si ad irrogandas poenas cadaverum instrumentis opus esset?

1. Addunt alii: enim.

CORONAEUS: Obtestor ego vos per Deum immortalem et pro jure pietatis ac necessitudinis nostrae1, ne ullis argutiarum illecebris a proposita susceptaque sententia fidei nos avelli patiamur. Et quoniam a physicis quaestionibus ad metaphysica delapsi sumus, ne sacra profanis misceantur, die crastino decernendum nobis, an viro bono de religione disserere liceat.

1. Alius: naturae.

Quibus dictis cum solita gratulatione singuli discesserunt.

112

LIBER QUARTUS.

Die consequenti OCTAVIUS tragoediam a se compositam obtulit Coronaeo de parricidio1 trium Solimanni principis liberorum, quam Coronaeus propter autoris eruditionem, tum propter argumenti dignitatem me legere jussit. Et2 cum ad extremum usque prandium persecutus essem, omnes Octavio gratulati sunt ac potissimum Coronaeus, qui Octavium vehementer laudavit, cum diceret, tragoediam illam et verborum luminibus et gravitate sententiarum et rerum gestarum ordine et carminum varietate eleganter scriptam.

1. Alius: parricidis2. Alii: At.

Cum autem de1 more Deo gratias egissent, laudatoriis canticis animum oblectati: Saepe, inquit CORONAEUS, admiratus sum, cur tanta sit suavitas in voce diapason2, diapente, diatessaron simul confusis, ut nunc audistis concentum3 pleno systemate jucundissimum vocis acutissimae cum gravissima confusae4, interjectis quarta et quinta, cum tamen acutissima gravissimae contraria sit, cur item unisoni concentus, in quibus nihil contrarium insit, non sine molestia ab auribus eruditis ferantur.

1. Alibi: pro2. Alius: diabasion3. Alius: commentum4. Alius: confuse.

FRIDERICUS: Plerique arbitrantur, consonantiam tunc effici gratiorem, cum rationes numerorum inter se congruant.

CURTIUS: Illud quidem a doctissimis miror probari, cum nullae rationes aptius sibi convenire videantur, quam geometricae continuae, quoniam extrema primis, media utrisque, omnia omnibus consentiant, etiam locis et ordinibus communicatis, ut 2, 4, 8, 16, quibus tamen deficit concentus ille gratissimus, quem auribus consectamur, numeris hoc modo collocatis, 2, 3, 4, 6, in quibus tamen rationes a se invicem1 avulsas cernimus. Quid enim causae est, cur sesqui altera 2. 3. gratissima sit, sesqui octava 8. 9. graviter offendat2 aures?

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: offendit.

OCTAVIUS: Concentum effici puto, cum plures soni misceri possent, cum vero1 misceri nequeunt, pugna, uter utrum vincat ac subeat aures, sensus teneros hominum argutiorum offendit.

1. Alii: vi.

SENAMUS: Nec ratio numerorum, nec mixtio vocum hanc suavitatem creare mihi videntur, cum varietas colorum oculis objecta1 gratior sit, quam si omnes simul misceantur. Item olei recentis et aceti, quae nulla vi misceri possunt, gratissimus est sapor, avium etiam dissimillimi cantus nulla ratione confusi jucundissimam auribus afferunt oblectationem, ut Platoni mirum videatur, cur nihil absonum ac dissentaneum in avium cantu percipiatur, quantumvis hominum vocibus ac fidibus conjungantur.

1. Alius: subjecta.

113 TORALBA: Ego vero gratam illam colorum, saporum, odorum, concentuum oblectationem a congruentia naturae cujusque pendere opinor, congruentiam a contrariorum mixtione et colligatione1 confusa. Nam calidissima et frigidissima tactum offendunt, item candidissima et obscurissima visum, dulcissima et amarissima gustum, ea tamen si naturâ vel arte confusa sunt, jucundissima sentiuntur. Quod enim Seneca scribit, ex opinione Stoicorum nihil bono viro mali contingere posse, quoniam contraria miscentur, vix mihi probari potest. Nam si aqua ferventissima2 pulveri frigidissimo ac siccissimo misceatur, contrariorum confusio maxima existit, arte contemperata et tactu jucunda. Elementaria quoque corpora, quae in natura ipsa coagmentata sunt, ex contrariis qualitatibus et elementis confusa videmus, quae arte nulla Galenus confundi posse judicavit. Atque ita Senecam tueri possumus et a reprehensione vindicare, si dicimus3, illum de substantiis, non de qualitatibus et accidentibus intellexisse. Nihil enim tam facile confundi potest, quam aqua vino, non tamen inter se miscentur, ut quae naturâ mista sunt, quia vinum ab aqua separatur spongia oleo perfusa! Item4 aurum cum argento quidem arte confunditur, et conflatur aes cum argento, aqua tamen chrysulia divelluntur, quae tamen si natura ipsa confudisset, nunquam a se ipso distraherentur, ut in electro, quod natura ipsa ex auro et argento aequis portionibus contemperavit.

1. Alius: alligatione2. Alii: fervidissima3. Alius: demus4. Sequentia haec verba Toralbae omnia desiderantur in alio codice.

SENAMUS: Si nulla est in substantiis contrarietas, qui fieri potest, ut contrariae substantiae misceantur?

TORALBA: Ita quidem putavit Aristoteles, substantiae nihil contrarium esse, sed cum formae forma contrarium sit, forma ignis formae aquae, et accidentium contrarietas, puta extremae siccitatis et humiditatis, summi caloris et frigoris, nonnisi a formarum ignis et aquae inter se tota natura dissidentium contrarietate prodeat, quis dubitet, formas utrasque res substantia inter se contrarias esse? Illud enim a natura decretum certissimum divulgatur1, non tam latine2 quam ad id quod quaeritur accommodate: propter quod unumquodque tale3 est, illud magis est tale, et illius magis, si accidentia ignis et aquae propter vim formarum4 inter se contraria esse5 oportet; quae igitur inter se contraria sunt ipsa natura, non possunt arte misceri, sed tantum confundi aut conjungi, aut copulari, ut unum esse videantur, puta oxymel gustui jucundissimum, ex aceto et melle et ex amaro omnium dulcium levi6 adustione fit γλυκύπικρον, palato gratissimus sapor.

1. Alibi: divagatur2. Alii: latius3. Alii: late4. Alibi: formalem5. Desunt haec septem sequentia verba in aliia codicibus.  6. Alius: leni.

FRIDERICUS: In musicis modulationibus contrarietas illa non videtur perire, sed extrema contraria mediis interjectis colligantur1. Nam vox 114 assa2 τῶν ὑπάτῶν cum extrema acutissima τῶν ὑπερβολαίων vel3 octava διαπασῶν4 suavem efficit consonantiam, quoniam ex contrariis tota diametro coalescit. Quibus si mediam vocem adjunxeris, cum altero quidem extremo efficiet diapason, cum altero diapente, unde gratissimus5 omnium modulationum concentus exsistit, ex6 apta7 scilicet contrariorum colligatione.

1. Alii: colliguntur2. In uno codice ad marginem: vox gratissima3. Alius: et4. Desunt haec septem antecedentia verba in alio codice.  5. Alius: gravissimus6. Desunt haec sequentia quinque verba in alio codice.  7. Alibi: ipsa.

TORALBA: Id quidem in tota natura latissime patet, ut contraria mediis quibusdam interjectis colligata universitatis mirabilem concordiam1 tueantur, quae alioquin penitus interiret,2 si vel totus hic mundus ignis esset aut humor, sic etiam duo3 ὁμόφωνα omnem auferrent harmoniae suavitatem.

1. Alibi: concordantiam2. Alius: periret3. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Profecto1 coelestes conversiones inter se contrariae ac trepidante motu retinentur, et contraria Martis et Saturni vis moderata Jovis luce intermedia temperatur.

1. Alius codex habet: Profecto in coelestibus etiam conversionibus Martis et Saturni vis moderata etc.

SENAMUS: Qui fit igitur, ut temperamentum illud salutare aliquo1 semper impedimento conturbari videamus, valetudinem inquam morbis, voluptatem dolore, quietem animorum perturbatione?

1. Alius: alieno.

CURTIUS: Illud impedimentum non minus utile est, quam in civitate lacuna qua sordes excipiantur. Nec minus rubeta est1 necessaria in hortis aut aranea in aedibus ad venena ubique2 colligenda, quam carnifex in republica. Quin etiam summa illa suavitas concentus, quam modo avidissime3 hausimus, non tamen jucunda exstitisset, nisi dissonum aliquid ac durum auribus delicatis musicus artificiosissime prius adhibuisset, quoniam voluptatis ea vis est, ut non modo sine antecedente dolore non percipiatur, verum etiam fastidium pariat, diutius continuata. Hanc rerum4 omnium contrarietatem, ab immortali Deo mirabili sapientia temperatam, his versibus studimus imitari:

Creator orbis omnium ter maxime,
Ter optime coeli parens,
Qui mundi temperas vicissitudines,
Dans justa rebus pondera,
Et qui metiris singula suis modis
Numero, ratione, tempore,
Qui vinculo non dissolubili duas
Ubicunque res contrarias
Connectis admirabili prudentia,
Salutes singulis parans,
115
Qui discrepantibus sonis ac vocibus
Melodiam contemperans,
Sed eruditis5 auribus gratissimam,
Mederis aegritudini,
Qui fervidis admicuisti frigida,
Et aridis humentia6,
Acerba lenioribus, doloribus
Suavitatem proximam,
Tenebras lumini, quietem motui,
Adversa rebus prosperis,
Qui siderum coelestium cursus ratos
Ab ortu versus occidens,
Ab occidente versus ortum dirigis,
Contrariis moventibus,
Qui jungis antipathiam consensui,
Amica7 tetris hostibus:
Haec hujus8 orbis maxima9 concordia
Discors salutem continet.
1. Alibi: sunt2. Alius: undique3. Alius: suavissime4. Alius: vero5. Alius: crudis6. Alius: humectantia7. Alius: Animam8. Deest in aliis codicibus.  9. Alibi: maximi.

TORALBA: At ne in republica quidem virorum illustrium justitia, integritas aut virtus ulla perciperetur, ni flagitiosi aliquot bonis confusi, sani furiosis, fortes ignavis, divites egentibus, nobilibus infames, iisdem moenibus ac tectis continerentur, modo mala, si tamen usquam sunt, bonis imbecilliora sint. Quin etiam hae disputationes, quas instituit Coronaeus, nullam utilitatem aut voluptatem allaturae essent, nisi contrariis argumentis ac rationibus splendescerent.

SENAMUS: Non intelligo, quam ob rem civitas non sit beatior futura, quae omnes improbos exegerit, quam quae sceleratos aliquot1 restare velit2? aut cur3 isto modo discordia concors esse possit, cum nullum ad civium et amicorum concordiam sempiternam vinculum arctius esse queat, quam in caritate mutua rerum divinarum ac humanarum summa consensio et voluntas.

1. Alibi: aliquos2. Alius: voluit3. Alibi: an.

CURTIUS: Ista quidem est ficta verbis M. Tullii1 sententia, quam suis ipsis factis oppugnavit, ut minus quaerendum sit, quid sentiat, cum appareat, quid fecerit. Quis2 enim Epicuraeos magis coluit, quam Atticus? Cui tamen mortalium Cicero magis amicus, quam Attico, extitit unquam? At nihilominus Cicero sectam Academicorum secutus est, quamdiu vixit, Epicuraeos scriptis omnibus3 lacerans, quia nihil difficilius est, quam de sceleratis loquentem abstinere maledicto, ut Theophrastus dicere solebat.

1. In libro de amicitia.  2. Alius: Quis enim Epicurum calluit, quam etc.  3. Alibi: omnes scriptis.

116 TORALBA: Pugnabant1 quidem Academicorum, Stoicorum, Peripateticorum, Epicuraeorum ac Cynicorum sectae, concordiam tamen in eadem civitate facile tuebantur, quia contrariae sectae Epicureorum et Stoicorum mediis ordinibus interjectis Academicorum et Peripateticorum quasi vinculis quibusdam conjungebantur, alioqui si unum uni contrarium nullo interjecto medio copuletur, pugna quaedam perpetua futura2 sit oportet.

1. Alibi: pugnant2. Deest alibi.

FRIDERICUS: Res omnium mihi difficillima visa est semper1, in tanta opinionum inter se de rebus humanis ac divinis dissidentium varietate amicitiam colere aut concordiam tueri.

1. Deest in aliis.

CURTIUS: Aliud est amicitiam colere, aliud concordiam tueri. Nam ut singularum rerum discrepantiae ad unius universitatis concentum conspirant, ita quoque singulorum civium inimicitiae universorum concordiam alunt. Nec Romana civitas tam floruit, quam cum patricii plebejis, furor tribunitius obsisteret libidini consulari1. Ob id enim M. Cato Censorius jurgia inter servos et dissidia inter magistratus serere solebat, ne improba conspirationis fide vel consensu alteri rem privatam, alteri rem publicam depecularentur. Nec aliter Lycurgus2 faciendum decrevit, cum magistratus ac legatos ad eadem munera3 accerseret, quos intestinis odiis dissidere intelligebat.

1. Plutarchus in Catone.  2. Plutarchus in Lycurgo.  3. Alibi: munia.

CORONAEUS: Id quidem in hac republica non gravate admittimus, si1 plures sunt ejusdem curationis et muneris collegae. Nam tertius duos discrepantes inter se ad concordiam cogit, cum alteri sese conjunxerit. Alioqui periculosum mihi videtur, duobus adversariis eandem committere curationem. Quamdiu enim M. Crassus vixit, nulla fuit Pompejum inter et Caesarem discrepantia voluntatum, quoniam Crassus Caesarem Pompejo quasi media vox facile conciliabat; sed2, Crasso in Chaldaea caeso, ad arma civilia concursum est a duobus, non secus3 ac, M. Lepido de culmine triumvirali dejecto, secutum est civile bellum inter Antonium et Augustum.

1. Alibi: sed2. Desunt haec quindecim verba in alio codice.  3. Alibi: aliter.

SALOMO: Istud quidem assentior in optimatum et populari civitate, sed in regio dominatu nihil vetat duos adversarios in eodem magistratu conjungere1, quoniam regia potestate facile coguntur, ut Alexander M. Hephaestionem Cratero nutu solo conciliavit. Id autem in ipsa natura magis perspicuum fit, quae ipsa antiquissimum est reipublicae bene constitutae exemplar, non modo elementa contraria, sed etiam sidera ipsa, atque adeo angelorum dominationes unius divinae majestatis potestate cohiberi. Itaque Deus solus dicitur pacem in sedibus excelsis conciliare.

1. Alibi: conjugare.

SENAMUS: Etiamne inter angelos bella civilia geruntur?

SALOMO: Ego mundum intelligibilem seu angelicum solo Dei nutu, coelestem ab angelico, elementarem a coelesti gubernari et superiora inferiorum 117 exemplaria esse statuo. Quod si virtutis certamen1 saepe inter optimos duces ac magistratus existit, si elementa inter se pugnant, si coelestium siderum contrarios motus videmus, quis dubitet inter angelos etiam intercedere contentiones? Huc etiam pertinet illa vox angeli ad Danielem2: Princeps regni Persici restitit mihi dies viginti, sed Michael inter principes mihi praesto fuit. Ita illa Dei vox ad Pharaonem, quam secretiori sensu daemonum3 principem significare4 diximus5: Excitavi ego te, ut exercerem potestatem meam, ut nominis mei fama toto terrarum orbe disseminaretur6. Igitur inter angelos non nisi virtutum et illustrium animorum certamen existit: inter homines rarius7 virtutes8 cum virtutibus, saepe9 vitia cum virtutibus, etiam vitia cum vitiis, opinio cum opinione, pietas cum impietate, religio cum superstitione et religione, saepissime tamen cum superstitione superstitio ipsa10 certat.

1. Alius: examen2. Danielis 10, 13.  3. Alibi: daemoniorum4. Alius: qua ... significari5. Exod. 9, 15. Rom. 9, 17.  6. Alius: dissiparetur7. Alius: varias8. Alius addit: vero9. Alibi: saepius etiam10. Alius: haec ipsa.

FRIDERICUS: Profecto1 mirum saepe mihi visum est, in tanta sectarum varietate et multitudine, quantam Epiphanius et Tertullianus commemorant, i.e. amplius 120 (quanquam Themistius amplius2 250 exstitisse tradit) civitatum concordiam ullam3 existere potuisse, cum hac aetate pro duarum religionum inter Christianos discrepantia tot tantaque bella, tot civitatum eversiones sequantur.

1. Deest alibi.  2. Alius: plures3. Alibi: unquam.

CURTIUS: Nihil in republica perniciosius est, quam cives in duas factiones scindi1, sive de legibus sive de honoribus sive de religione disputetur, at si plures sint2 factiones, nihil est a bello civili metuendum, cum alii aliis, quasi mediis vocibus intercedentibus, stabilem civitatis3 concentum et harmoniam tueantur.

1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.  2. Alibi: sunt3. Alibi: civitatum.

TORALBA: Haec quidem ratio est a musicis modulationibus aptissime quaesita. Naturalis vero subtilior1 est, quia scilicet unum uni tantum, plura eidem contraria per naturam esse non possunt.

1. Alius: sublimior.

OCTAVIUS: Ob id, opinor, Turcarum et Persarum reges omne genus religionum in civitatem admittunt ac mirabili concordia cives omnes ac peregrinos, inter se religionibus discrepantes1 et cum republica, conciliant.

1. Alius: discrepantibus.

FRIDERICUS: Ego nihil optabilius maximis imperiis ac civitatibus contingere posse puto, quam ut eisdem sacris et eodem numinis cultu cives omnes conjungantur. Nec ulla re laudabilior fuit Aratus1, quam quod Achaeorum societatem2, quae trecentas amplius urbes complexa continebat, iisdem legibus, iisdem religionibus, iisdem institutis, eodem cultu, eadem jurisdictione, 118 iisdem ponderibus, iisdem mensuris sic assueverat3, ut nihil aliud restaret, quam tot urbes iisdem moenibus4 cingi. Atque illud est, opinor, stabile fundamentum amicitiae, quam Tullius in summa rerum divinarum et humanarum consensione collocavit.

1. Alii: Nec ulla res laudabilior fuit Arato2. Polybius l. IV. Plutarchus in Arato.  3. Alibi: assuefecerat vel: assuefaceret4. Alii: tot vites iisdem moventibus.

OCTAVIUS: An tibi videtur, Friderice, in una et eadem religione Achaeos conspirare potuisse, qui triginta sex millia1 Deorum colebant2? num etiam, sacra Bacchanalia cum Eleusiniorum sacris convenire potuisse?

1. Alii: tres mille sexcentos2. Alius: celebrabant.

CORONAEUS: Illud quidem optare potius et ab immortali Deo precari quam sperare debemus, ut una sit et eadem civium unio, una etiam mortalium omnium de rebus divinis consensio1, una religio modo vera.

1. Alius: assensio.

SALOMO: Ne1 religio quidem sit, nisi veram esse dabimus. Quoniam religionum duces ac pontifices, quos veteres Graeci μυσταγωγοὺς appellant, tantis inter se dissidiis pugnant, ut nemo constituere possit, quae ex omnibus vera sit, num praestabilius est, omnes omnium religiones in civitatem publice admitti, ut in imperiis maximis Turcarum et Persarum videmus, quam ullam excludere? Nam si quaerimus, quid sit, quam ob rem Graeci, Latini, Barbari nullam de religionibus controversiam olim habuerint, non aliam comperiemus rationem, opinor, quam omnium in omnibus religionibus conspirationem et consensum.

SALOMO: Excipiendi sunt Ebraei, qui ab omnibus populis quodammodo segregati Deum aeternum soli adorabant, caetera numina exsecrabantur. Item Chaldaei omnia templa Deorum funditus evertebant, quod impium judicarent, Deos templorum angustiis concludere velle.

1. Alibi: Nec.

SENAMUS: At Ebraei paene soli ex omnibus populis civitatum et imperiorum concordiam mihi conturbasse videntur. Nam cum Antiochus Nobilis, Hierosolyma expugnata, Diis sacra faceret, Judaei principem exsecrabantur. At ille ira accensus, quod se impium judicarent, ad sacra Deorum gentilium1, acerbissimis propositis suppliciis, Judaeos adegit. Inde finitimarum2 gentium tanta odia in seipsos excitarunt, ut ad unius gentis internecionem omnes conjurasse viderentur. Scribit enim Celsus3, Christianos ac Judaeos, de suis Diis nimis arroganter statuentes, omnia populorum numina contemsisse.

1. Alibi: gentium2. Alibi: finiti more3. Origenes lib. III. contra Celsum.

FRIDERICUS: Qui religionum discrepantium varietatem admittit, verae religionis eversionem moliri videtur. Et quidem apposite Proclus scribit: ἀπειρίαν ἀναιρεῖν τὸν θεὸν, καὶ πολυθεότητα nihil ἀπὸ τῆς ἀθεότητος differre. Quis enim simul Deum ac daemonem colere possit, cum alter alteri tam contrarius sit?

119 SENAMUS: Superius Toralba demonstravit, Deo nihil contrarium esse posse, quia etiam daemones sunt ministri obsequentissimi divinae majestatis. Quid enim1 vetat, servum non quidem ut dominum, sed ut domini legatum aut nuncium revereri? Quid item vetat2, duo3 numina alterum quidem ne noceat, alterum ut prosit obsecrari4? Ob id enim Opuntii duos pontifices habuere, quorum alter Diis, alter daemonibus sacrificabat5. Nec Romani beneficos tantum Deos, Jovem inquam, Martem, Dianam, sed etiam eos qui nocere dicebantur, puta Robigum6, Febrim, Paventiam, Occasionem, Invidiam ceterosque Deos averruncatores sive ἀλεξικακοὺς summa veneratione prosequebantur.

1. Alius: autem2. Alibi: vetet3. Alibi: Deo, vel: dico4. Alibi: obsecrare, vel: observare5. Plutarchus in apophthegm.—Alii legunt: sacrificaret6. Alibi: Rubiginem.

SALOMO: Hic certe Graecorum et Latinorum prudentiam desidero; quos enim Deos mares Graeci φθόνον, καίρον, φόβον statuere, Latini sexu et habitu foemineo Deas fecerunt, scilicet Invidiam, Occasionem, Paventiam. At lege divina nihil sanctius cautum videmus, quam ne Deos peregrinos metuamus, cum nec obesse cuiquam nec prodesse queant, ac propterea saepissime legimus1, nullam mortalibus nisi ab uno immortali Deo calamitatem impendere.

1. Genes. 35. Proverb. 29. Exod. 20. Judic. 10. Deuter. 10 et 32. 3 Regum 9 et 21. Jesaiae 43. Jerem. 11. Amos 3. Jon. 3. Mich. 1. Baruch. 1.

SENAMUS: In tanta religionum quas videmus multitudine alterum fieri potest, ut earum nulla, alterum non potest, ut earum plus quam una vera sit; ac usquequaque pontificibus omnium religionum capitali odio inter se discrepantibus, tutius est omnes admittere, quam de multis unam, quae forsitan falsa sit, optare aut eam, quae omnium verissima sit, excludere velle.

OCTAVIUS: At nec1 principibus nec magistratibus tutum est, religiones diuturno consensu receptas et quae radices altius egerunt, evellere2 conari. Nam cum Thomas3 et Constantinus VI., uterque Graecorum imperator, statuas de templis omnibus praecipiter deturbarent, crudelissime caesi sunt, alter a matre, alter a populo in ipso Sophiae templo. Itaque Valens, Theodosius M., Valentinianus, Jovianus, Theodoricus Arianorum sectam longe lateque fusam prohibere non modo noluerunt, verum etiam edictis publicis permiserunt.

1. Ac ne2. Alibi: convellere3. Alii: Themas.

FRIDERICUS: Si1 sanctis Romanorum aedilibus datum negotium est, ne quae religio peregrina in urbem admitteretur, neu qui Dii alio quam patrio modo colerentur, quanto diligentius id a Christianis principibus curari oportet?

1. Additur alibi: veteri, vel: veterum.

SENAMUS: At ne Romani quidem suorum edictorum constantiam tueri potuerunt, cum sacra Isidis, Osiridis, Annubis, Apis, Aesculapii, Cybeles matris Deorum in urbem reciperent. Ac postremo M. Agrippa templum a se 120 constructum, quod omnium Deorum numinibus consecrarat, πάνθεον appellavit. Quod quidem unum ex omnibus antiquorum fanis Romae reliquum esse videmus, a Bonifacio III. Pontifice Maximo Divis omnibus consecratum. Ita quoque Athenienses aras frequentes ἀγνώστων θεῶν habuere, ut Pausanias in Atticis et Paulus1 ipse in concione ad populum Atheniensem comprobavit, ut vero Deo, quem ignorabant, quoquo modo sacra fierent. Sic enim veteres illi statuebant, mundum hunc Deorum plenissimum esse, cum locis omnibus admiranda numina divinitatis contuerentur, ut non dubitarent exclamare: Jovis omnia plena! et quidem pleni sunt coeli, plena est terra majestatis gloriae divinae. Quum enim Seneca2 quaereret: quid est Deus? Totum quod vides et quod non vides. Plinius3 vero mundum ipsum universum appellat numen aeternum; ob id enim existimo priscos illos homines, cum virtutibus templa dicarent, justitiae4 inquam, fortitudini5, paci6, spei7, fidei8, pudicitiae9, concordiae10, saluti11, pietati12, honori13, veritati14, providentiae15, menti16, clementiae17, misericordiae18, felicitati19, liberalitati20, famae21, aeternitati22, virtutes immortalis Dei mortalibus ubique ad intuendum ac imitandum proposuisse, ut a vitiis declinarent.

1. Actorum XVII.  2. Lib. 1. quaest. natur.  3. Hist. natur. l. 2, c. 1.  4. Pollux voce δίκη. Chrysippus in libro περὶ κάλλους5. Plutarchus in quaest.  6. Plinius, Seneca, Plutarchus in Timone.  7. Livius lib. 1 et 4. dec. 3.  8. Plinius lib. 85. Cicero de officiis.  9. Festus in verbo Pudicitia.  10. Augustinus l. 5. de civ. Dei.  11. Livius l. X.  12. Plinius 7, 36.  13. Plutarchus in quaest.  14. Idem ib. 12.  15. Cicero de natura Deorum l. 2.  16. Ovidius in Fastis.  17. Plutarchus in Caesare.  18. Pausanias in Atticis.  19. Plinius l. 35.  20. Diogen. l. 3.  21. Pausanias in Atticis.  22. Augustinus l. 6 de civ. Dei.

CURTIUS: Argute quidem Senamus, sed cur vitia superiora1 pro Diis habuerunt? Cur pecuniae templum, cur edusae vel eduliae, cur potanae, voluptiae2, libertinae3, Veneri, Priapo, nisi ut eduliis, potibus, voluptate, libidine, stupris, majore licentia, quasi Diis concedentibus, abuterentur? Omitto febrim, furinam, lavernam, risum, luxuriam, impudentiam ac teterrimi foetoris Deam Memphitim. Praetermitto Deos omnium aedium partibus ac locis constitutos4. Praeterea Joves trecentos, qui nomina pro eujuscunque voluntate sortiebantur, et innumerabilium Deorum populos ad serpentes usque, quos omnes Deos Deasque M. Agrippa una conclusit et eadem aede.

1. Alii: superi omnia2. Alius: voluptati3. Alius: libertati4. Alii: consecratos.

SALOMO: Praestabilius fuisset, Deum aeternum ab illa Deorum inanium societate longissime segregare, quam illis1 aggregare. Quid enim aliud est, quam sacratissima quaeque profanis conspurcare? Ob id enim populus Dei, in terram sanctiorem2 quasi in bonorum possessionem secundum divinas tabulas missus, omnium inanium ac fictilium3 Deorum fana, statuas, 121 altaria, lucos, solo aequare jussus est. At4 ne arcam quidem foederis Deus ipse passus est Dagonis statuae contagione contaminari, sed bis dejectam5 et confractam statuam sacerdotes Palaestinae viderunt, cum proxime arcam collocassent.

1. Alibi: illi2. Alibi: sanctorum3. Alii: fictitiorum vel: futilium4. Alibi: Ac5. Alius: disjectam.

CURTIUS: Profecto et hi et M. Agrippa jura sacrorum violabant, neque enim fas erat, duobus Diis idem fanum consecrare. Nam cum M. Marcellus templum Honori simul et Virtuti dedicasset, Romanorum pontifices intercesserunt, ne sacra utriusque Dei confunderentur. Itaque templum illud medio pariete dividi jusserunt, sic tamen, ut non ante pateret ad templum Honoris aditus, nisi patefacta Virtutis porta1; quanto minus id ferendum est in aeterni Dei cultu!

1. Alius: nisi per patefactas Virtutis portas.

OCTAVIUS: Sacrorum quidem confusionem abhorrere debemus, sed Turcarum et Persarum atque adeo superioris Asiae et Africae reges ab Homaro II., Homari I. pontificis maximi inter Ismaëlitas legato, tum etiam ab Helthero1 clarissimo theologo sic instituti ac imbuti sunt, ut homines omnes immortali Deo gratos fore arbitrarentur, si pura mente suum quisque numen revereatur2, tametsi qualem Deum habere oporteat, penitus ignoret: quoniam rerum omnium agendarum fontem judicant in voluntatis impetu ac mente ipsa collocari oportere, cujus integritatem ac puritatem Deus aequissimus semper intueatur. In qua sententia video fuisse non modo3 Ismaëlitarum, sed etiam Christianorum theologos. Sic enim Thomas Aquinas4: Quando, inquit, ratio errans statuit aliquid ut praeceptum Dei, tunc perinde est contemnere dictamen rationis ac Dei jussa; quod ante D. Augustinus5 confirmarat.

1. Alius: Helhari2. Alibi: revereretur3. Alibi: modo4. Lib. II. quaest. 19 ad art. 5.  5. In libro retractationum.

CURTIUS: Assentior illud quidem, tantam esse vim in ipsa voluntate ad hominum actiones dijudicandas, ut qui, quem nollet, occidit, sit illius1 caedis innocens et qui, quem conatus est, occidere non potuit, ut sicarius teneatur. Num tamen propterea judicabimus, omnes actiones, quae a recta sinceraque voluntate proficiscantur, rectas esse? Profecto verae pietatis ac impietatis perturbatio summa sequeretur.

1. Alius: ille.

SENAMUS: Num vobis videtur Scaevola, qui Porsennam regem interficere conatus legatum ejus interemit, proinde teneri ac si regem interfecisset?

CURTIUS1: Id quidem nemini dubium est.

1. Deest haec Curtii et Senami utraque interlocutio in aliis codicibus.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, Scaevolam si regios honores bona fide legato quasi regi et quidem eo spectante exhibuisset, eadem praemia meruisse, ac si in regem ipsum contulisset? Idem si quis faciat erga Dei legatos ac nuncios, ut quos creatori debuit.

122 CURTIUS: Ita quidem si justam erroris causam habuisset.

SENAMUS: Idem si faciat erga Dei legatos ac nuncios, quosque creatori debuit honores, ad servum ipsius (errore non simulato) detulerit, cur non in eadem causa sit et idem1 praemium mereatur, ac si Deo immortali detulisset2? Legimus, Aegyptias obstetrices amplissima praemia tulisse, cum crudelia3 Pharaonis jussa mendacio salutari elusissent, quia Deum metuerant4. At non alium Deum metuebant aut colebant, quam Apim bovem, cujus ne Israëlitae quidem lata lege oblivisci potuerant. Nam cum Pharao juberet, Israëlitas Deum suum in Aegypto colere, illud reposuit Moses: Non posse illic sacra fieri Deo, quem Aegyptii exsecrabantur, ac periculum impendere Israëlitis, ne ab Aegyptiis lapidibus obruerentur. Deus igitur misertus est obstetricum, quae bovem adorabant.

1. Alius: quidem2. Alibi: decrevisset3. Alibi: crudelis4. Alius: metuerunt.

SALOMO: Aliud est, recte factis praemia tribuere, aliud, errore admissa peccata excusare. Nam qui Deum colit, huic praemia tribuuntur, tametsi officio nulla merces debeatur. Qui vero solem adorat, justo ducitur errore (si justus error esse potest1) in ea causa esse2, ut non modo veniat excusandus, sed etiam praemia mereatur, quoniam erga Deum voluisse sat est, ut praemia consequaris3, tametsi quod velles praestare non potueris. Rectam igitur voluntatem ac numinis metum Deus optimus remuneratur, non propterea4 tamen recte fecisse dicitur5, qui statuam colit, quoniam pietas gentium non6 impietas erga Deum, ut sapienter Salomo scribit. Neque vero Ismaëlitae, qui omnes omnium religiones in civitatem distinctis7 templis admittunt, propterea suam deserunt nec sine impietate quisquam pluribus religionibus inter se discrepantibus uti potest.

1. Alius: possit2. Alibi: est3. Alius: consequatur4. Deest in alio codice.  5. Alibi: dicetur6. Alii: est7. Alibi: discretis.

SENAMUS: Alexander Severus fortissimus imperator ac religiosissimus fuisse dicitur. Is tamen Abrahamum, Orpheum, Herculem, Christum in Larario pro Diis Penatibus colebat et quidem bona fide, cum1 summam integritatis laudem omnium scriptorum judicio tulerit. Cum igitur Judaeos, paganos et Christianos de summa religionis dissidere perciperet, maluit omnes omnium religiones amplecti, quam repudians ad numinis contemptum quemquam excitare atque ista ratione non modo singulos, sed universos inter se cum republica summa pietatis ac caritatis consensione conjunxit.

1. Alibi: nec.

CURTIUS: Ista quidem integritatis ac prudentiae laus est, non pietatis, sine qua tamen nullus virtutibus locus esse potest.

OCTAVIUS: Si nullus virtuti sine vera religione locus esset, cur Jonas legatus a Deo missus ad Ninivitas veram religionem non promulgare nisus est1? Neque enim siderum ac statuarum cultum deserere jussit, aut leges divinas rejectis idolis amplecti, sed excidium tantae civitatis brevi futurum. 123 Qua voce principes2 ac magistratus perterriti jejunia, supplicationes, poenitentiam indixerunt. Et vidit Deus, inquit propheta3, quod a flagitiis abstinerent et misertus est illorum, ne calamitatem, quam decreverat, inferret. Illud etiam animadversione dignum, quod princeps edicto rationem subjiciens: Quis, inquit, affirmare audeat, num4 Deus nostri miserturus sit? At pro Deo Mithram sive Bahalem colebant, Deum tamen aeternum flexerunt5.

1. Alius: pervulgare visus est2. Alibi: princeps3. Jonas 3, 10.  4. Alibi: quin5. Alibi: flexerint.

FRIDERICUS: Poenitentia quidem scelerum praeteritorum ac jejuniis propitium habuere1 creatorem, non cultu Solis.

1. Alius: habuerant.

SENAMUS: Nisi gentium sacra aeterno Deo grata fuissent, cur neglectis sacris frugum calamitate, morbis popularibus, bellorum offensionibus populi conflictarentur? Cur item eos, qui summa sollicitudine1 sacra Deorum procurarent2, qui3 mortuos homines ac statuas colerent, videmus imperiis, honoribus, victoriis, summa rerum omnium affluentia fuisse cumulatos? Et quidem Polybius4 scribit, Romanorum imperium nulla re magis quam religione crevisse. Quod M. Tullius diserte affirmans: Majores, inquit, nostri nec robore Gallos, nec multitudine Hispanos, nec artibus Graecos, nec calliditate Poenos, nec sensu naturali5 Italos, sed religionis ac Deorum metu freti ac sacrorum cultu superarunt. Quid Papinianus, Deus Jurisconsultorum: Summa ratio est, inquit, quae pro religione facit, quae Deorum sacra, cum fieri desiissent, exoriente religione Christiana, civitates ac respublicas toto terrarum orbe ingentibus calamitatibus conflictari coeperunt, ut Graecos et Latinos acerbissimas querelas numini6 Christiano objecisse scribat7 Justinus. Quam quidem criminationem ut dilueret Augustinus, libros de civitate Dei scripsisse fertur, non aliam ob causam, quam ut a gravi illa8 contumelia sive vera sive falsa Christianos vindicaret, quibus Deorum omnium contemtus objiciebatur.

1. Alii: solitudine2. Alibi: provocarent3. Desunt haec sex sequentia verba in alio codice.  4. Libro 6 de milit. ac domest. Rom. disciplina.  5. Alius: nativo6. Alius: nomini7. Alius: scribit8. Alius: ista.

SALOMO: Eadem haec fuit Israëlitarum, qui duce Jeroboamo aeterni Dei cultum deseruerant, querela: Ex quo sideribus ac coelestibus illis luminibus sacra facere destitimus, ab omni felicitate deserti, calamitates ac miserias ingentes pertulimus. Gravius etiam argumentum est, quod qui sacra Deorum diripuerant, calamitosos exitus semper habuerunt. Neque enim solus Luc. Flaccus, Antiochus Nobilis, Menelaus, M. Crassus, Herodes, Gabinius, qui sacratum aeterno Deo Hierosolymis aurum expilaverat, sed etiam Q. Caepio1 consul, Brennus, sacrilegi Phocenses, Achas caeterique, qui templa daemonum diripuere, funestissimis casibus perierunt. Inde aurum Tholosanum veterum2 proverbio usurpatum. 124 SENAMUS: Lege divina3 sanctissime cavetur, ne quicquam idolis dicatum detrahatur4, capitali poena subjecta, vel quia idolo quasi vero Deo sacratum sit, vel quia daemones ultores res suas a furibus ubique5 vindicant et condicunt, vel quia idolorum furtum faciunt interdum ut pro Diis laribus colantur6.

1. Alibi: Scipio2. Alius: veteribus3. Deuteron. 7. Levitic. 27. Josuae 7.  4. Alibi: distrahatur5. Deest in alio codice; alii legunt: sibi6. Genes. 31. Judic. 19.

OCTAVIUS: Ego quidem sic statuo, eum qui et1 veram religionem et falsa numina, quae pro veris habentur2, contemnit, summa impietate obligari, qualem fuisse accepimus Caligulam Augustum3, qui Jovi statori contumelias4 in aurem insusurrabat. Idem tamen, cum tonaret, antra metu perterritus subire solebat, et cum Vestae simulacrum deosculandum posceret5, ad terram6 allidebat.

1. Alii: nec2. Alius: habet3. Suetonius in Caligula.  4. Alibi: contumeliam5. Alibi: peteret6. Alius: solum.

FRIDERICUS: Id quidem usitatum est sortilegis omnibus, qui1 hostias exadoratas2 verbis ritualibus proculcant aut rubetas eo cibo pascunt aut imagines Christi sagittis feriunt, quasi Deum, quem etiam Deum esse arbitrantur, violaturi, idque se facere ac fecisse confitentur, a daemonibus persuasi. Nec daemones id suaderent, nisi plane intelligerent, sortilegos arbitrari, hostias illas Deos esse3.

1. Alibi: quod2. Alii: exadorta, vel: consecratas, vel: exadorea3. Ita omnes.

SENAMUS: Quis igitur dubitet, etiam Deo gratam esse religionem paganorum, cujus contemtum daemones ipsi suadere et omnium religionum eversionem moliri conantur1?

1. Alius: conentur.

CORONAEUS: Illud omnibus persuasum esse opinor1, multo praestabilius esse falsam, quam nullam habere religionem, ut in omnibus rerum publicarum gentibus nullum perniciosius est ἀναρχία, in qua nemo imperat, nemo paret, nulla praemia bonis, nulla supplicia peccatis2 irrogantur. Sic nulla est tanta superstitio, quae metu divini numinis improbos in officio continere et naturae lege quodammodo tueri3 non possit, cum praemia bonis, supplicia peccatis irrogari divino judicio persuasum habeant. Et in eo quidem capite4 Epicurus inexpiabile scelus admisit, quod omnem divini numinis metum radicitus evellere conatus, ad peccandi licentiam aditus omnes aperire videatur. Itaque Narsingarum5 Indiae pontifices Deorum ac daemonum statuas aspectu terribiles ac monstrosissimas in templis collocare solent, ut modis omnibus improbi ab injuriosa facinorosaque vita numinis terrore prohibeantur.

1. Alius: est, opinor2. Alibi: sceleratis3. Alius: continere4. Alii: Et quidem in eo capitalis5. Alii: Marsingarum.

FRIDERICUS: Si demus, eos qui falsam religionem colunt, justo errore excusari, quisnam1 erroris justam causam impietati obtendere2 jure 125 queat, cum servus ignavus perinde ut conscius voluntatis, qui jussa domini non impleverit, vapulaturus sit.

1. Alibi: quis non2. Alibi: obtrudere.

SENAMUS: Ita quidem, si Lucae verbis assentiamur, sed quis adeo iniquus judex erit, tam crudelis tyrannus, qui principis edicta, quae subditis abdita fuere, violantes1 capite plectere velit?

1. Alii: violenter.

CURTIUS: Si promulgatis legibus humanis omnes obligantur, nec juris ignorantia quenquam excusat1, quis divina lege2 toto terrarum orbe toties ac tam diu promulgata ignorantiam excuset?

1. Alius: quisquam excusatur2. Alibi: divinae legis ... promulgatae.

SENAMUS: Quodsi leges legibus contrariae sunt et legumlatores legumlatoribus1 hostes, religio religioni, pontifices pontificibus pugnantes, quid miseri subditi facient, cum in sectas alii alias distrahantur?

1. Alii: legumlatorum.

TORALBA: In tanta legum ac religionum inter se dissidentium varietate statuendum1 est, quae sit vera religio, qua re comperta etiam illud exploratum et compertum erit, quisnam ignorantiam aut animi morbum excusare poterit2?

1. Alibi: scrutandum2. Alius: possit.

FRIDERICUS: Quis dubitet veram vel potius solam religionem esse Christianam?

OCTAVIUS: Totus fere terrarum orbis, Asia quanta est, Africa pene tota, magna pars Europae ex infinita sectarum diversitate1, quam quisque adamaverit, eandem omnium formosissimam2 ac praestantissimam esse arbitratur.

1. Alibi: et infinitae sectarum varietates2. Alius: fortissimam.

CURTIUS: Non populorum multitudine optimum religionis genus, sed veritatis ponderibus, quae Deus ipse praescripsit, exigere oportet: hominis enim proprium est opinari, Dei vero scire1.

1. Alibi: serviri.

CORONAEUS: Quoniam in disputationem de religionibus1 sensim delapsi videmur2, priusquam longius progrediamur, explicanda quaestio nobis est, hesterno die proposita: an scilicet viro bono de religionibus disputare liceat?

1. Alius: religione2. Alibi: sumus.

TORALBA: Mihi quidem Plato1 sapienter dixisse videtur: parentem universitatis invenire difficile est et cum inveneris pervulgare nefas: τὸν μὲν οὖν πατέρα τοῦ παντὸς εὑρεῖν τε ἔργον καὶ εὑρόντα εἰς πάντα ἀδυνατὸν λέγειν: non quia nefarium sit, ut plerique Tullium Platonis interpretem voluisse arbitrantur, sed ne minus latine redderet τὸ ἀδύνατον impossibile, ut eodem sensu Horatius: Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi finem Dî dederint, quia vulgus rerum sublimium splendorem oculis caligantibus ferre non potest, aut si quis acutius videat, nullius tamen est tanta vis eloquentiae, ut divinae majestatis arcana complectatur, sed multa peccari2 necesse est. Ac propterea Plato3, cum de angelis, quos ubique 126 Deos appellat, quaestio incidisset: Per Deos, inquit, quaestionem de Diis cohibeamus, de iis enim loqui metuo. Itaque praestabilius4 est, omnino tacere, quam temere de re omnium sacratissima5 aut non satis pro dignitate disputare.

1. In Timaeo.  2. Alibi: precari3. In Cratylo.  4. Alibi: probabilius5. Alius: sanctissima.

SALOMO: Mihi quoque de religione1 sermonem serere, periculosum semper visum est, tum quia de Deo aliter quam pro dignitate loqui, grave scelus est, tum quia nefas est, cuiquam pietatis opinionem, qualiscunque etiam sit, eripere, aut religionem cujusquam argumentis in dubium vocare, nisi melius quiddam te2 persuasurum3 confidas. Omitto illud, quod multis exitio fuit, cum alios de suscepta religione deturbare conarentur, neque id praestare potuissent. Cujus rei cum multa sint exempla, tum vero nullum gravius, quam Flori, Judaeae praesidis, quem nostrae gentis pontifex maximus jure amicitiae cum ad unius aeterni Dei cultum pertrahere et ab inanibus idolis revocare conaretur neque id persuadere potuisset, capitales inimicitias cum potente adversario contraxit, unde gens nostra tot ac tantis bellis postea conflictari coepit, ut amissa libertate ac sedibus avorum, durissima servitute a Romanis opprimeretur.

1. Alius: religionibus2. Alius: nisi me quiddam a te3. Alibi: persuasum.

SENAMUS: Ut religio nova melior ac verior sit vetere, non tamen evulganda mihi videtur, quia non tantum utilitatis allatura videtur nova religio, quantum ex ipsius novitatis contemtu detrahitur de pietate veteri, aut certe de mortalibus necessario numinis metu. Ut si quis aedificii sua vetustate caduci lapides angulares mutare velit, temere fecerit. Illud1 etiam periculosius, quod mutationem religionis sequatur2, fere conversio ac miserandi rerum publicarum exitus, gravissima bella, graviores etiam calamitates a popularibus morbis, a daemonum vexatione.

1. Alibi: Id2. Alius: sequitur.

CORONAEUS: Haec certe mutationem religionis incommoda publica fere sequuntur, cujus rei causas non satis perspectas habeo.

OCTAVIUS: An quia vetere religione de mentibus hominum detracta et novae religionis nondum insitae1 contemtu homines verum inter et falsum ambigere ac pietatem omnem ex animis eruere consueverunt? Tunc enim a daemonibus exerceri ac obsideri solent.

1. Alius: invitae.

SALOMO: In ea dubitatione nullum est efficacius amuletum, quam precibus assiduis ab immortali Deo1 petere, ut in rectum iter deducamur.

1. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Vulgo quidem colloquia de religione suscepta ac probata disputationis in modum serere, non minus periculosum, quam perniciosum, nisi quis divina potestate, ut Moses, aut armis, ut Muhammedes, plebem renitentem cogere vi possit. Sed inter eruditos privatim res divinas ingerere et explicare, fructuosissimum semper judicavi, quomodo Salomonem nostrum in eam disputationem saepe ante pertrahere sum conatus, nec potui 127 tamen, nisi forsitan metuit, ut de suscepta religione discedere1 cogatur. Sic enim aspides ajunt utramque aurem obturare, quo minus magorum illecebris capiantur.

1. Alibi: decedere.

Cum ad haec Salomo vultu demisso1 nihil respondisset, quamquam sperabatur, TORALBA rupto silentio: Verius est, inquit, Salomonem a disputationibus de religione abhorrere, cum propter eas causas, quas aperuit, tum etiam ne vel avorum religionem ejurare videatur, si defensionem deserat, vel in offensionem cujusquam incurrat, si pertinacius illam tueri vellet2.

1. Desunt haec duo verba antecedentia in alio codice.  2. Alii: velit, vel: debeat.

CORONAEUS: Quis in tanta voluntatum ac animorum conjunctione, quantam inter nos videmus, offensionem deserendo dare aut accipere possit? Illud quidem pro Salomone spondeo ac promitto, summam omnibus tum eruditionem, tum oblectationem sua oratione semper allaturum, nec quicquam gratius mihi futurum, quam ut inter nos summa quisque libertate de religionibus disserendo fruatur. Age igitur, Salomo, ut quae mente concepisti ac parturis, libere parias.

SALOMO: Ista quidem vis est. Nam quid refert, qua me ratione cogatis1, cum aut ingratus sim, si de vestra erga me benevolentia dubitem, aut iniquus, si metuam argumentorum vi de sententia cadere2. Sed profecto nostris legibus ac moribus de religione disputare prohibemur. Majores quidem nostri synagogas publicas ac scholas religionis instituerunt, in quibus leges divinas diserte legere atque omni aetati ac sexui interpretari solent. Etenim in majorum commentariis legimus, Hierosolymam scholas 481 olim habuisse3; nusquam tamen de religione disputare cuiquam licebat, ne leges divinae in dubium vocari viderentur. Nam quaecunque disputantur, in opinionem cadunt; opinio autem verum inter et falsum ambigit, dubitatio rursus impietatis opinionem parit. Et quemadmodum nihil ineptius est, quam geometros suadere aut oratorum4 dicendi copia5 demonstrare velle: ita nihil perniciosius mihi videtur, quam ea, quae omnibus demonstrationibus certiora esse debeant et quibus salutis fundamenta nitantur, dubia disputatione concutere conari. Et quidem memini legisse me in Justini Martyris dialogo cum Tryphone Judaeo, quem adeo imperitum et ineptum fingit, ut me lectionis et ineptiarum scriptoris6 valde pigeat (victoriam enim dialogistes, quasi miles gloriosus in theatro stans, decernit). Uno tamen loco Tryphonem seipsum objurgantem inducit, quod contra morem majorum de religione cum illo7 disputaret. Tibi vero, Friderice, qui me pietatis officio de sententia dimovere cupis, magnam debeo gratiam; sed cum aetas ingravescat jam mea, vix est ut a majoribus insitam mihi religionem ex animo penitus evellere possim. Ut autem vos a vestra deducam, vetant non modo 128 nostrorum, sed etiam vestrorum pontificum decreta. Quis ergo disputationis fructus erit? Aut qua mente feretis, si quae sentiam, ut ratio disputandi postulat, libere dicam? Aut quo animo Deum erga me futurum sperem, si ejus oracula dissimulatione veri ejurare velim?

1. Alius: rogatis2. Alius: decedere3. Ut scribit Optatus Afer Milevitanus lib. 8.  4. Alii: oratores5. Alii: cupidine6. Deest in alio codice.  7. Alibi: ipso.

FREDERICUS: Si rerum divinarum perspicua veritas tam clara tibi est, Salomo, non video, cur metuere debeas, veris ac perspicuis argumentis cedere.

SALOMO: Veritati quidem semper cessi, sed utcunque me cogatis1, iniquo Marte certabitur, si vobis omnibus obsistere velim. Nec acerbius quicquam mihi contingere2 potest, quam ut vestram in me voluntatem disputationibus patiar extenuari.

1. Alius: utcunque cogitatis2. Alius: occidere.

CORONAEUS: Hunc obsecro metum, mi Salomo, abjicere te velim: seu viceris seu vincare, nihil tamen de nostro singulari erga te amore detractum, etiam prae ceteris omnibus spondeo, recipio, promitto.

Hic cum haesitasset1 Salomo, SENAMUS eum intuens: Profecto Senensibus nostris2 jam pridem senatus decreto licuit Academias habere, ea tamen lege posita3, ne de rebus divinis ac4 pontificum5 decretis disputaretur. Quo6 edicto unius hominis temeritate violato et capitali poena secuta, seditiones in illa urbe ad hanc usque diem7 conquieverunt.

1. Alius: haesisset2. Alius: Judaeis3. Deest in alio codice.  4. Alibi: aut5. Alibi: pontificis6. Desunt alibi sequentia haec verba usque ad finem interlocutionis.  7. Alius: ad haec usque tempora.

OCTAVIUS1: Persarum etiam ac Turcarum edictis cautum est, ne de religionibus ullae disputationes gerantur. Quod etiam reges ipsi Moscovitarum ac Germanorum principes, maximis Augustae comitiis, post exitialia diuturnaque bella edixerunt, ne Catholicos inter et Augustanae confessionis pontifices de religione disputaretur.

1. Deest tota haec Octavii interlocutio in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non tamen in publicis Academiarum scholis disputationes prohibentur, quae modo1 inter ejusdem religionis theologos haberi consueverunt.

1. Deest in alio codice.

CURTIUS: Summa certe astutia dicam, an impietate, Mahummedes cum prospiceret, suae religionis arces ac fundamenta facillime1 subversum iri, si admotis argumentis quasi machinis oppugnaretur, capitali poena interdixit, ne quis de legibus a se latis unquam2 disputaret.

1. Alius: facile2. Alius: usquam.

OCTAVIUS: Consimile habemus Justiniani Augusti interdictum, qui vetuit de Trinitate ac fide catholica publice contendere.

SALOMO: Periculosius mihi videtur, de suscepta ac probata religione inter eos1, qui2 semel probarunt, disserere, sive publice sive privatim, quam inter eos, qui varias sectas tueri proposuerunt, quoniam pro sua quisque 129 acerrime pugnat, qui3 vero contra suam ipsius religionem disserit, eandem expugnare et dubitationibus propositis evertere conatur.

1. Alibi: nos2. Pro his tribus verbis legit alius: inter nos, quam3. Pro his septem sequentibus verbis alius legit: qui vero suam ipsius religionem deserit.

SENAMUS: Veteratorem quendam memini, Lugdunensium praesidem, qui cum sectas Lutheranorum inter se discrepantes per se ipsas convelli cuperet, sectarum alumnos quasi gladiatores1 committere solebat, ut suis se gladiis mutuo jugularent, non aliter quam2 antiqui Martis sacerdotes post exsecrationes3 legitimas, facibus ardentibus inter utrasque acies injectis, proeliandi signum dare consueverunt, iidem4 tamen belli periculis5 repente seipsos subducebant, quos propterea πυρσοφόρους appellabant. Ita pleraque bellorum incendia maxime ex illis disputationibus excitari solent6, ad spectaculi fructum. Id etiam7 fecisse videmus Julianum Augustum, cum Arianos ab exilio revocaret, ut Catholicorum vim frangeret, nec modo generi Judaeorum favebat, ut Christianorum, quos capitaliter oderat, potentiam enervaret ac debilitaret, sed etiam Jovis et Apollinis pontifices ac ritus paganorum8 pene antiquatos ad usum revocabat. Idem statuas Deorum cum Caesaris statua sic copulabat, ut periculum declinari non posset, dum scilicet imperatori debitus honor cum daemonum cultu conjungebatur, aut principis contemtu majestatis crimen impendebat.

1. Duo haec verba desunt in alio codice.  2. Alibi: ac3. Alius: exercitationes4. Alibi: iisdem5. Legit alius: iidem in bello periculoso6. Alius: excitarunt7. Alibi: Idem8. Alibi: antiquorum.

TORALBA: Apposite M. Tullius1 illud usurpavit, impiam consuetudinem esse, de Diis disputare, sive ex animo id fiat, sive simulate, quia2 nunquam de tanta re simulate agendum est, multo minus joco3, si seriam disputationem contra quam4 sentias susceperis, tuae religionis eversionem moliaris necesse est.

1. De natura Deorum.  2. Haec sex sequentia verba omittunt alii et legunt: simulate quid agendum est3. Alius: jocose4. Alius: quem.

FRIDERICUS: Quid si docendi vel discendi1 causa fiat?

1. Alius: disserendi vel docendi.

TORALBA: Ne id quidem periculo vacat, quia religio versabitur vel in scientia, vel in opinione, vel in fide. Si1 in opinione religio est, ambigua illa verum inter et falsum ambigit et disputationibus iniquis ac magnis2 labefactatur. Si in scientia, demonstrationem esse oportet, certissimis principiis fundatam ac necessariis conclusionibus munitam. Quae autem stant3, ejusmodi disputationem nullam admittunt. At nemo est, opinor, qui religionis cujusque demonstrationes tradiderit, etiamsi nonnulli efficere hoc sint conati, sed frustra, quia tantum abest ut fides cum demonstratione ac scientia stare possit, ut funditus evertatur. Dicitur enim4 Graece scientia 130 ἐπιστήμη, ἀπὸ τοῦ ἐπιστάνειν τὸν νοῦν: quia mentem huc illuc distractam sola sistere possit. Hic fidem appello theologorum more, non dialecticorum, qui argumentis necessariis ac fidem facientibus dubiam5 rei veritatem illustrant6. At theologi fidem in assensione pura, sine demonstratione, collocarunt, et quarum rerum, quamdiu hic vivitur, fidem habemus, coelestes animae scientiam adeptae sunt. Fidem autem hujusmodi aut infusam aut labore ac studio partam fecerunt, verbi gratia ejusmodi, quae lectione aut auditione percipiatur, cum ei assentiamur, quem virum bonum et eruditum arbitramur. Quam probitatis et eruditionis opinionem si rejicimus, fides amittitur, si vero assentiri pergamus, disputatio inanis est, quia hoc vel illud credere collibuit, sive verum sive falsum. Nam qui geometrica theoremata docenti assentitur, nec tamen intelligit, fidem quidem habet, non scientiam, si7 vero plane intelligit, adipiscitur quidem scientiam, sed eodem momento fidem amittit. Fidem autem infusam theologi appellant virtutem theologalem, quae Deum tantum sui argumentum ac objectum habet. Ea vero8, fides divina munere ac concessu tributa, si tamen necessaria est et certa9, ut amitti nequeat, vis est, non fides. Si libera quadam assensione nititur, summae impietatis est, argumentis humanis doctrinam, quam Deus summa bonitate afflaverit, cuiquam10 eripere conari. Quae cum ita sint, omnino disputationibus de religione abstinere oportet.

1. Alius codex ita legit: Religio fit ambigua verum inter et falsum ac disputationibus magis magisque labefactatur. Si in scientia? demonstrationem subesse oportet2. Alius: Magis ac magis3. Alii: sunt4. Eusebius in demonstratione evangelica. Scotus in proleg. sent. qu. 45.  5. Alii: dubiae6. Alibi: illustrarunt7. Desiderantur haec septem sequentia verba in aliis codicibus.  8. Alius: porro9. Alibi: coacta10. Deest in alio codice.

OCTAVIUS: Florentinos accepimus in statu populari edixisse, ne de legibus semel susceptis ac probatis disputaretur, quam legem a Lycurgo olim latam meministis1. Quod si de legibus humanis controversias movere non licet, ne ullus ad perrumpendas2 leges proposita disputatione aditus aperiatur, quanto minus in legibus divinis id fieri debet, aut si privatim periculosum3, quanto publice periculosius.

1. Plutarchus in Lycurgo.  2. Alibi: corrumpendas3. Alibi: periculose.

CURTIUS: Laudabile quidem est, ex antiquissimorum prophetarum institutis a disputationibus rerum divinarum abstinere, quod1 de sua quemque religione interpretari oportet, nec Christianis liceat, summa suae religionis capita in dubium revocare, nec item Judaeis2 inter ipsos, ut nec Ismaëtis3 quidem inter sese. Sed Ismaëlitae hoc amplius, quod nec secum ipsi, nec cum Judaeis aut Christianis de sua religione disseri4 patiantur, absurde illi quidem et malitiose. Nam si vera est illorum religio sive superstitio, quo verior aut certior, eo ad persuadendum facilior, aut si tantum bonum Christianis et Judaeis communicare nolunt, illud profecto est animi invidi ac ipsa malevolentia jejuni. Sed verius est, Ismaëlitas et Judaeos a disputationibus abhorrere, quod veritatis Christianae perspicuam5 lucem lippis oculis intueri nequeant.

1. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice.  2. Alibi: Judaei vel: Judaeos3. Alibi: Ismaëlitae4. Alius: discerni5. Alibi: conspicuam.

131 CORONAEUS: Curtii1 sententia mihi probabilior fit, ne scilicet Christianis inter seipsos vel publice vel privatim de summae nostrae religionis, i.e. de fidei capitibus, contendere liceat, ne ambiguis et probabilibus argumentis huc illuc mentes distrahantur, ac variis erroribus implicentur2, cum3 tamen divinae leges4 omni sexui, omnibus ordinibus, omnibus aetatibus, omnibus locis ad legendum et intuendum proponantur, ut lege divina sanctissime cautum est5. Semper tamen licuit ac licebit, inter varias sectarum familias de optimo religionum genere disceptare ac Neophytos, Catechumenos, Energumenos, Ismaëlitas, Judaeos, Paganos et Epicureos a recta via oblique oberrantes, argumentis, auctoritate, antiquitate, eruditione, demonstrationibus perspicuis in rectam salutis viam deducere, pro ea6 quae homini cum homine intercedit humanitatis et caritatis conjunctione.

1. Alibi: Certum2. Alii: impleantur3. Alibi: dum4. Alibi: divina lex ... proponatur5. Deuteron. II. et III. Josua I. et XXIV.  6. Alibi: per eam ... conjunctionem.

SENAMUS: Disputationes istas de religionibus perspicio1 ad nihilum recasuras. Quis enim arbiter tantae controversiae futurus est?

1. Alius: prospicio.

FRIDERICUS: Christus Deus1! Sic enim spopondit: Si tres in meo nomine fuerint coacti, in medio futurus sum.

1. Alius minus bene: Christianis Deus!

SENAMUS: At hoc ipsum caput est religionis totius, quod inter Christianos et Judaeos, item inter Ismaëlitas et Christianos contravertitur: Christus sitne Deus, necne?

CURTIUS: Ad id confirmandum idoneis testibus ac tabulis uti oportet.

SENAMUS: Illud etiam ambigitur, qui testes sint idonei, quae tabulae, qui fidejussores dari1 possint, qui non egeant fidejussore, ut certa et minime dubia fides adhibeatur.

1. Alibi: esse.

CORONAEUS: Ecclesia judex erit. Scitum est ac pervulgatum1 illud Augustini: Non crederem evangelium2, nisi id ipsum etiam ecclesia confirmaret.

1. Alius: provulgatum2. Alius: evangelio.

SENAMUS: Gravior etiam controversia est, quaenam sit ecclesia vera? Judaei suam esse affirmant, Ismaëlitae infitiantur, Christianus contra sibi vindicat, pagani tota India sese antiquitate omnibus praedicant anteferri oportere. Itaque Nicolaus Cusanus Cardinalis, vir doctissimus, nihil de ecclesia christianorum sibi probandum scripsit, sed hoc, inquit, posito fundamento, quod ecclesia per unionem ad Christum constituatur, illud assumit, quod in praecipua quaestione positum est.

SALOMO: Illud quidem Christiani ac Ismaëlitae confitentur1, et in eo potissimum cum Ebracis conveniunt, solam et veram Dei ecclesiam in gente Israëlitarum fuisse, quae sola toto terrarum orbe verissimum unius Dei aeterni cultum tuebatur, sola conservatrix foederis aeterni, quod Dei 132 digito tabulis lapideis incisum est et sanguine sacratum erat, sola legis aeternae litterarumque sacratiorum custos.

1. Alibi: profitentur.

FREDERICUS: Ita vero ad Christum usque.

OCTAVIUS: Judaei aeque ac Ismaëlitae N.T. tabulas repudiant1 quasi a Christianis corruptas, tametsi Muhammedes evangelica testimonia citare2 non dubitaverit3, potissimum in Alcorano Elmeide et in Azora duodecima, non tamen in4 ea, quae in Christianorum manibus versatur.

1. Alius: rejiciunt2. Alibi: ciere, vel: adhibere3. Alius: dubitat4. Deest in aliis, qui loco vocis versatur legunt: versantur.

TORALBA: Si sola scriptorum auctoritate religionis verae fundamenta nituntur, expedita res erit Pythagoraeorum, vetere decreto: αὐτὸς ἔφα Sin ea verborum obscuritas est, ut in varios sensus trahi possit, ad arbitros, i.e. ad sapientes, res deducenda erit.

SENAMUS: Sed etiam illud dubitatur, qui sint sapientes? si enim aliorum, i.e. stultorum, judicio sapientes putantur, stulti sunt et suo judicio furiosi.

TORALBA: De sua quemque arte peritum consulere solemus, neque etiam1 opifices sine usu et certissimis rationibus credi sibi volunt; falli tamen possunt, si demonstratione vacant. Rerum autem divinarum fides ac constantia ab unius Dei auctoritate dependet, qui nec falli, nec fallere potest, quae quidem auctoritas omnibus omnium demonstrationibus, argumentis, tabulis ac testibus longe praeponderat.

1. Alibi: enim.

SENAMUS: Vera profecto sit religio, quae Deum auctorem habet, necesse est, sed num hujus legis1 aut illius auctor sit, hoc opus, hic labor est.

1. Deest in alio codice.

SALOMO: Cum sacerdotes Apollinem1, quem Chaldaei Bahalem vocant, pro Deo colendo proponerent, Helias propheta coram Achabo rege periculum fieri jussit, ea conditione, ut is pro vero Deo haberetur, in cujus hostia flamma coelitus delapsa sacrificium consumsisset. Cum Apollinei pontifices Camarin2 ardentissimo aestatis sole preces ac vota ingemerent3 atque ex ipso vultu et venis cruorem elicerent4, Helias ironia eleganti cum altius vociferandum esse diceret, inclinante sole ad occasum ipse tribus verbis flammam de coelo detraxit, quae voracissime hostiam, altare, lapides derepente consumsit, aquas etiam in silices effusas celerrime hausit, cujus portenti spectaculo rex ipse cum populo attonitus, Deum aeternum confiteri, Helias vero 450 solis sacerdotes trucidari jussit. Paulo post imbres, quos toto triennio ac mensibus5 sex Helias precatione sua cohibuerat, contraria rogatione abundanter effusi sunt.

1. Alii: Apollinis2. Ab habitu fumoso dicti.  3. Alibi: ingeminarent4. 1 (3) Reg. 18.  5. Alibi: et menses.

FRIDERICUS: Optarem ego nunc Heliam quendam periculum coelesti prodigio spectantibus1 regibus ac populis facere, quaenam ex tot ac tam multis religionibus optima sit.

1. Alius: spectabilibus.

133 SALOMO: Vetabat lex divina1, Deum, quis aut2 qualis sit, experiri, nec nisi Deo jubente Helias id facturus fuisset. Nulla portenta perfidos, nulla prodigia movent sceleratos. Videtis hoc tanto ac tali prodigio Heliam nihil profecisse, nam paulo post ad cultum Bahalis relapsus est cum populo rex Achabus, Helias vero ab Isabella ad caedem designatus, nisi fuga sibi consuluisset. Nec vero usquequaque3 terrarum tot ac tam stupenda miracula commemorantur, quam quae universo populo Israëlis spectante facta legimus. Quae probatio verae religionis certior fieri potest?

1. Exodi 17. 1 Reg. 18.  2. Alibi: qui et3. Deest in alio codice.

CURTIUS: Vera religio mihi probanda videtur ecclesiae auctoritate, sacrae scripturae veritate, antiquitate ipsa, oraculis divinis, prodigiis coelestibus, rationibus perspicuis.

SALOMO: Rabbi Moses Rambam brevius rem contraxit ac tria1 tantum nostris credenda proponit, scilicet demonstrationem, sensum2 et oracula prophetarum; caetera, inquit, credi possunt, sed nulla necessitate.

1. Alius: duo2. Alius: sensuum.

SENAMUS: Si fides oraculis habetur, extat vetus oraculum Apollinis, qui, consultus de infinita religionum varietate, quaenam esset optima, respondit uno verbo: Antiquissima. Cum rursus ambigeretur, quaenam esset antiquissima, respondit: Optima.

TORALBA: Sic mihi persuasum, etiam si nullis oraculis testata res esset, optimam tamen religionem esse antiquissimam. Est enim tanta fides antiquitati1, ut sua se auctoritate facile sustentare possit. At novae religiones, nova sacrificia, nova sacramenta, novi ritus, novae leges, nova consilia2, novae ecclesiae, nova decreta, novi mores florentissimas quaeque civitates funditus everterunt.

1. Alii: antiquitatis2. Alius: concilia.

CORONAEUS: Hoc quidem grave praejudicium est pro catholica romana ecclesia adversus novae religionis creatores1. Quamobrem decernatur, si placet, quae sit antiquissima religio, ut2 etiam pateat, quae sit optima, nam altero cognito utrumque cognitum erit.

1. Alibi: creaturas2. Alius: vel etiam quae sit etc.

SALOMO: Ne, obsecro, pergamus eo, quo itur, sed quo eundum est Nam divina lex1, quam Christiani et Israëlitae probant, sanctissime vetat, consulere daemones, aut Manium2 Deorum oracula exquirere, aut fidem ullam iis habere. Ob id enim Ochosiae regi aegrotanti3 nunciatum est ab Helia, male periturum, quod Bahalem, quem Graeci Apollinem appellant, de valetudine et salute consuluisset. Erat enim in more positum et optimis quibusque principibus consuetum, si qua de re dubitarent, aut aliquid gravius suscepturi essent, Deum consulere, quibus respondebatur in somniis et visionibus nocturnis, si prophetiae domum haberent, sin minus, per aliquem ex prophetis; si vates nullus esset, per pontificem. Propheta quidem oratione 134 perspicua, quae divinitus acceperat, rogantibus respondebat, sed pontifex sacras vestes indutus ex4 aurea tabula, in qua duodecim gemmae5, duodecim tribuum insculpta nomina continebantur6, quid futurum esset, conjectura quadam consequebatur7, ex insueto gemmarum fulgore, si felicem, vel obscuritate, si miserum exitum res esset habitura, vel etiam ex eminentia litterarum, ex quibus dictum infitians vel affirmans eliciebatur. Ac propterea Balaamus8 vates populum Israëliticum beatum praedicavit, quod nulla daemonum aut magorum contagione violaretur, sed opportune oracula sua divinitus reddita exaudiret. Quodsi nefas est, daemonem Apollinem audire9, quanto sceleratius, religionis arbitrum10 accipere, cum omnium religionum eversionem moliatur.

1. Deut. 18. Levit, 20.  2. Alii: inanium3. Alibi: agonizanti4. Alius: pontifex sacra veste indutus et etc.  5. Alibi: gemmis6. Josephus in antiqq. jud.  7. Alibi: consequentia8. Num. cap. 23 et seqq.  9. Alius: consulere10. Alius: arbitrium.

SENAMUS: Imo1 vestram, Salomo, religionem ut optimam probavit, sic etiam2 de optimo religionum genere consultus respondit3:

Μοῦνοι Χαλδαῖοι σοφίαν λάχον, αὔταρ Ἑβραῖοι
Αὐτογένητον ἄνακτα σεβαζόμενοι θεὸν ἁγνῶς,

i.e. soli Chaldaei sapientiam nacti sunt, Ebraei vero Deum aeternum pie colunt. Item de Judaeorum gente4 consultus, ita respondit:

Ἥδε θεὸν βασιλῆα καὶ γεννητῆρα πρὸ πάντων,
Ὃν τρέμεται καὶ γαῖα καὶ οὔρανοι ἠδὲ θάλασσα,
Ταρτάριοι τὲ μυχοὶ καὶ δαίμονες ἐκφριττουσι,

i.e.

Illa Deum regem pure colit omnipotentem,
Quem mare, quem tellus ingens, quem sidera coeli,
Quem genii exhorrent, metuit quem maris5 abyssus.
1. Alius: Hinc2. Alius: enim3. Eusebius in praepar. evang. Lactantius. Justinus Martyr.  4. Alibi: regno5. Alius: immanis.

SALOMO: Ista quidem sunt principum Christianorum seu discipulorum Christi, qui etiam genere Judaei et Judaeorum religionem vulgo profiteri putabantur1, inventa, ut antiquitatis speciem Christianae religioni conciliarent2, nec tamen, quod si3 mille Apollines religionem Judaeorum optimam judicarent omnium, fidem ullam haberemus.

1. Alius: profitebantur2. Alius: ostenderent3. Alii: nec si.

FRIDERICUS1: Immo verius est, Apollinem2 daemonem Hebraeorum et Chaldaeorum religionem ac sapientiam simul contulisse, ut ambiguitate proposita utramque aboleret, ut non ita pridem apud Juliacenses3 in vico Laemi4 quidam maleferiatus Curio daemonem rogavit5, cur puellam, quam possidebat6, tam sollicite ad missam urgeret? an sacrificium illud salutare hominum generi arbitraretur? Huic daemon: Amplius, inquit, deliberandum mihi censeo. Nam si respondisset, salutarem esse missam, Lutherani ob id ipsum rejiciendam esse censuissent; sin rejecisset, 135 Catholici salutarem esse dixissent. Itaque ambiguo responso utrisque illusit. Alias idem sacrificulus daemonem rogavit, qui monachum7 obsidebat, quisnam esset? Sum, inquit, Matthias Durensis Abbas, nec prius obsessum dimittam, quam Trevirim profectus8 virginem Mariam placaverit, quod pictori statuae virginis non cumulate satisfecerit.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Alibi: Apollineum3. Alius: Julianenses4. Alibi: Leoni5. Wierus de praestigiis.  6. Alius: obsidebat7. Alibi: moechum8. Alibi: Trevirini praefectus.

OCTAVIUS: Ne Apollinis oracula cum responsis obsessorum confundamus, semper existimavi, oracula Christianae religionis primordio magna sui parte a Graecis conficta, prout quisque hanc vel illam religionem probaret aut improbaret, ut contraria legimus apud Porphyrium iis, quae ab Eusebio et Lactantio commemorantur; cujusmodi est illud: rogantibus1, qualis futurus esset Messias, respondisse fertur Apollo: Mortalis erit secundum carnem i.e. θνητὸς ἔσται κατὰ σάρκα. Simile2 est etiam illud oraculum, quod Augusto patri redditum ferunt: Puer, inquit, Hebraeus Deus rex me fugere3 cogit4; quasi Suetonius, Dio, Tacitus, qui levissima quaeque Augusti somnia scriptis prodiderunt, oraculum tanti ponderis ac momenti omissuri fuissent. At etiam M. Tullius5, qui nascente Augusto consulatum gerebat, scribit, Apollinis oracula pridem conticuisse, ut jam nihil contemtius esset. Si tantum erat silentium Apollinis ante Tullium, qui6 trecentesimo7 post anno8 tot ac tam multa oracula, quae petita legimus, effudisset?

1. Addit alius: Judaeis2. Aliue: Consimile3. Alii: facere, vel: tacere4. Suidas verbo Augustus. Nicephorus Callistus l. 1 c. 17.  5. Libr. de divinatione.  6. Alibi: quod7. Ita omnes codices.  8. Alibi: trecentos post annos.

CURTIUS: Quam1 diuturni silentii causam Plutarchus2 ad interitum daemonum referendam putavit. Porphyrius vero Apollinis oraculum editum de silentii causa non ad illum Deum Hebraeum et regem, sed ad Jovem traxit: Οἴχεται, inquit, οἴχεται Ἀπόλλων ἐπὶ φλογὸς καὶ βιάζεται οὐράνιος φῶς Ζεῦς ἐστὶ. Quis autem, nisi plano demens, foeminam a daemone obsessam ore furente ac rabie spumante, ut Plutarchus, Heraclitus ac Basilius scripsere, ambigua voce balbutientem de futuris rogare velit? saepius enim aures foeminarum pudendis admovere oportebat, ut responsa audirentur; cujusmodi3 sagam Coelius Rhodiginus in oppido Rhegio se scripsit vidisse, quae pudendis obloquebatur, de praeteritis quidem perspicue, de futuris obscurissime respondebat. Eo tamen erupit amentiae4, ut talium sagarum responsa pro divinis oraculis venditarent5 non modo imperiti homines, verum etiam ipsi, qui summam eruditionis ac sapientiae opinionem de se ipsis excitarant, Justinus, inquam, Eusebius, Lactantius, Porphyrius. Credite, inquit Justinus, credite vetustissimae Erythreae Sibyllae, cujus libros toto terrarum orbe servari contigit6. Quin etiam Sibyllarum oracula, versibus Graecis excusa, latine facere ac non ita pridem evulgare non dubitavit Castalio, in quibus biblica historia brevissime contracta est.

1. Alius: Tam2. In libro de oraculorum defectu.  3. Alius: cujus4. Alibi: amentia, vel: dementia5. Alii: putarent6. Alius: contingit.

136 OCTAVIUS: Ego Sibyllas omnes daemonum contubernio infames esse non dubito, nec ullum impiae superstitionis argumentum majus1 esse opinor, quam quod Sibyllarum oraculis quasi fatis2 sustentatur. Atque in eo quidem Tertullianus3 graviter mihi labi videtur, qui religionis Christianae probationem ex eo potissimum exquirit, quod daemones in obsessis occulta quaeque rogantibus Christianis proderent, Christi sapientiam et virtutem laudantes, caeteris vero paganorum sacerdotibus nihil responderent. Iisdem Sibyllarum responsis Dei nomen quadrisyllabum esse denunciatur, ac ne quis sacrum illud Hebraeis tetragrammaton aeterni Dei proprium cogitaret, tres priores syllabas duarum litterarum, postremam trium esse, ac totum quatuor vocalibus et quinque consonantibus constare, idque consistere numerum MDCCXI, quem4 Cardanus ἀρσενικὸν esse putavit, sed suo merito irrisus est, quod numeri litterarum minime congruant, tametsi caeteri conveniant; qui vero subtilius discusserunt, non aliud quam dictionem φαοσφόρος syllabas quatuor, totidem vocales, quinque consonantes, tres priores syllabas duarum, quartam trium litterarum praescriptum numerum continere judicarunt. Quo quidem oraculo solem luciferum i.e. φαοσφόρον seu Apollinem miseris hominibus colendum quasi Deum proposuit daemon ipse Apollineus5.

1. Alibi: magis2. Alius: fundamentis3. In Apologetico.  4. Alii: quod.
5. φ = 500
α = 1
ο = 70
ς = 200
φ = 500   φαοςφόρος
ο = 70
ρ = 100
ο = 70
ς = 200
1711

SENAMUS: Ego vero nomen φαοσφόρου seu Luciferi, lacis totius creatori optime convenire judico, qui solus ab humanis mentibus tenebras ac caliginem dispellere possit.

CURTIUS: Ea fraus est daemonum, falsa veris confundere, quo facilius imperitos fallere queant et admirationem sui concitare, nihil tamen nisi a furentibus respondebatur. Legistis1, in antro2 Lepadio Trophonio, Mopsitanos3 dormientes somniis perterritos ac furentibus similes oracula fudisse.

1. Pausanias in Achalcis.  2. Deest in alio codice.  3. Alius: Mopsi fano.

SENAMUS: At cum Epicuraei quidam oracula Mopsi coram Asiae Proconsule irriderent1, rusticum quendam ad Mopsum miserunt cum obsignata epistola, in qua nihil aliud quam illud, utrum bovem atrum, an album sibi mactari vellet? Rusticus2 in fano obdormiverat, somno3 137 excitatus, ad Epicuraeos cum epistola obsignata rediit, nihil tamen aliud se audisse retulit, quam vocem cujusdam susurrantis illud: Atrum. Quo audito proconsul impietatis Epicuraeos coarguit ac Mopso deinde sacra facere non destitit. Sed audiamus Herodotum4, cujus aetate loquacissimi fuere omnes Apollines. Is enim scribit: Cnidios, cum Isthmum Halicarnassi perfodere conarentur, nec quidquam proficerent, caementis in oculos obsilientibus, aut latomis se ipsos vulnerantibus, ad Pythiam5 profectos responsum hoc tulisse: Isthmum neque aggerate, neque fodite; Jupiter namque ipse, si voluisset, fecisset insulam! Illi accepto responso ab opere destiterunt. Deum quidem ista6 decrevisse argumento est, quod Demosthenes, Demetrius Poliorcetes7, Caligula, Nero, Domitianus, qui Isthmum Corinthi perfodere sunt conati, vel caesi vel capti, vel ab hostibus prostrati fuere, quod vel oracula divina contemnere, vel naturae statum et ordinem perrumpere conarentur. Quid? cum Athenienses, variis cladibus et morbis popularibus oppressi, Apollinem consulerent, respondit, suam aram duplicari oportere; erat enim cubica. Fabri cubum cubo supposuerunt8 imperite9. Cum pestis multo magis quam antea grassaretur, iterum Apollo consultus respondit: aram non esse duplicatam. Itaque Geometras tota Graecia arcessiri oportuit, ut ara cubica duplicaretur, quod tandem10 Plato cum μεσολάβῳ praestitisset, exhausta civibus urbe, caedes11 conquievit. Advertite, obsecro, daemonem γεομετρικώτατον Atheniensibus rem omnium difficillimam proposuisse, scilicet cubum duplicare, quod mortalium nullus adhuc demonstratione, sed physica tantum ratione consequi potuit. Oportuisset enim duabus lineis, quibuscunque datis, duas medias proportionales invenire, quod nullus adhuc conficere potuit. Nicolaus Cusa12 id tentavit, Orontius13 id se esse assecutum jactavit14, ex eoque τετραγωνισμὸν penitus ignotum demonstrasse. Sed ejus paralogismum15 Nonius16 Lusitanus ac Buteo Delphinas perspicue17 docuerunt. Sic Apollo admirabilitatem sui multo quam antea majorem excitavit, quam18 Plato bona fide auxit19, cum ab Aegyptiis20 eruditus praedicaret: Apollinem hoc responso Athenienses a luxu, libidine, crapula, rapinis ad honesta ingenuarum artium studia revocare voluisse.

1. Plutarchus de oraculorum defectu.  2. Alius addit: qui3. Alibi: a sono4. L. 1 cp. 44.  5. Alii false: Phidiam6. Alii: ita7. In textu: Polycrates8. Alibi: imposuerunt9. Alibi: imperiti10. Alibi: etiam11. Deest in aliis.  12. Alius: Chusa13. In libro de quadrat. circuli.  14. Alibi: putavit15. Alius: parallelismum16. Alius: Navius17. Alii: perspicere18. Desunt haec quatuor verba in aliis codicibus.  19. Plutarchus de daemonio Socratis.  20. Alius: Aegyptio.

TORALBA: Si fabri cubicam argillae massam arae cubicae aequalem fecissent et ad pondus tantundem adjecissent, tum utramque massam simul coagmentatam figura cubica finxissent, nullo negotio expedita res erat physica ratione.

SALOMO: Apollinis aeque ac Bahalis oracula seu vera seu falsa a 138 daemonibus profecta fuisse, nemini dubium esse potest, in rem eam penitus intuenti. Nunquam1 enim Pythia sacerdos respondit, nisi furibunda, ore spumante, turgido gutture, oculis torvum intuentibus, saepe etiam pudendis obloquentibus, aut clausa bucca vel ex intimo pectore verbis erumpentibus. Quo etiam2 statu sacerdotes Indicos fuisse legimus ante Hispanorum adventum, qui daemonum cultus, sortilegia et sacrificia humana sustulerunt. Oracula vero divina prophetis tantum concessa ac munere Dei contigisse lex divina3 perspicue docet, et a prophetis reddebantur non furenti, sed tranquilla mente et valde quieta ac constanti. Neque vero vigilanti cuiquam mortalium, praeterquam uni Mosi, Deum apparuisse divina lex aperte declarat; caeteris prophetis non nisi dormientibus, seu somniis seu visionibus nocturnis, quae decem omnino generibus complexus est Moses Rambam.4 Paucissimis tamen lux infusa divinitus toto vitae decursu contigit ut Samueli, Heliae, Helisaeo, Isaiae. Quoties enim in sacris litteris illud occurrit, Deum vel angelum domini locutum, prophetia est in somno vel visione dormienti patefacta, ut visiones Abrahae et colloquia Dei cum illo ac caeteris omnibus praeter Mosen. Quod arcanum qui non percipiunt animo, variis erroribus implicantur. Interdum tamen vigilantibus, quid factu sit opus, suggeritur, sed id fit intimis animi sensibus, angeli procurantis officio.5 Dormientibus vero saepe voces divinae exaudiuntur aut vellicationes aut etiam terrores sentiuntur6, quo pertinet illud Elihu Jobi7 instruentis: Semel, inquit, Deus loquitur et iterum, si homo non advertit in somniis, in visu nocturno, quando sopor8 dormientes obruit9, tunc aurem hominibus vellicat ac divinam vocem10 velut expresso11 sigillo consignat, ut tenuibus probitatem, potentibus superbiam eripiat. Cui congruit illud Isaiae12: Deus, inquit, summo diluculo vellicavit mihi aurem, ut audirem, aperuit mihi aurem, ego vero praebui me obsequentem. Hanc autem13 vellicationem auris nemo plane nisi expertus intelligit.14 Prophetis quidem nostris vaticinia admirabilia et in multa saecula prodita fuere, quibus populorum strages et15 excidia civitatum, imperiorum conversiones, caedes principum calamitosae denunciantur16, quae re ipsa statis temporibus, ac tantis post aetatibus comperta fuere. Ab iis ergo prophetarum vocibus ac scriptis oracula petenda, ab iis17 solis verae religionis testimonia sunt exquirenda.

1. Alibi: Neque2. Addunt alii: in3. Num. 12.  4. In libro More nevochim.  5. 1 (3) Reg. 13. 16.  6. Alibi: sensuum7. Hiob 33, 14 sqq.  8. Alibi: super9. Alibi: opprimit10. Alii: ac doctrinam11. Alibi: impresso12. Jesaiae 50, 4 sqq.  13. Alius: Sane autem14. Alius: intelliget15. Deest in aliis codicibus.  16. Alii: denunciarentur17. Alii: ex his, vel: et iis.

CURTIUS: Prophetarum quidem principes ab Abrahamo et Israelitis arcessere oportet, nec tamen omnes videmus. Videmus enim Bileamum1, 139 genere Chaldaeum, etiam oracula divinitus hausisse et conversionem rerum publicarum admirabiles duo millia annos ante percepisse2 animo, quam contigissent. Item Jobum, Heliam, Helisam3, Arabes ante legis promulgationem divinis oraculis claruisse.

1. Num. 23.  2. Alius: hausisse3. Alibi: Helipham.

SENAMUS: Si vera somnia rerum praesentium aut futurarum prophetiae1 nomine veniunt, innumerabiles prophetae futuri sunt. Ecquis enim est, cui non appareat in somniis ac visionibus nocturnis verum2 quiddam, quod aliter scire non potuisset? Quin etiam sceleratis somnia saepe verissima occurrunt. Nam3 Philostratus4 tyrannus se a Jove praecipitem de coelo deturbari somniavit, paullo antequam interficeretur. Item Caracallae imperatori visum est in somniis pridie quam necaretur, se a Severo patre suo5 perculsum ac vocem patris principis6 audivisse acerbe illum increpantis: En praemium fraterni parricidii! nam Caracalla jusserat Getam occidi. Plenus est Artemidorus, plenae historiae talium somniorum. Et quidem Synesius ille7 Christiamis pontifex librum περὶ τῶν ἐνυπνίων scripsit, in quo vaticinia non modo hominibus, verum etiam brutis ipsis animantibus communicari scribit.

1. Alius: prophetico2. Alius: rerum3. (Artemidorus).  4. Alii: Pisistratus5. Alius: sica6. Deest in aliis.  7. Alius: ipse.

SALOMO: Quaedam somnia vera sunt, plurima tamen falsa, ut quae ab animi perturbatione1 ac curis ad animos derivantur. Multas curas sequuntur somnia, inquit sapientiae magister2, et ubi multa somnia, plurimae sunt vanitates. Saepius etiam a ciborum varietate et copia somnia contrahuntur, sed iis, qui pura mente a sordibus, a libidine, a curis inanibus, a cupiditatibus vacui, sobrii dormiunt, saepius somnia vera et somniis praestantiora visu objiciuntur, quibus turpia declinare, honesta prosequi aut futura scire docentur, quae in universum communi quadam appellatione vaticinia dici possunt. Prophetia vero singulari quadam appellatione dicitur divina vis, Dei munere et concessu3 tributa ad futura prospicienda ac denuncianda, quae4 non tantum veteribus, sed his quoque temporibus5 accidit. Quod enim legitur in Hebraeorum commentariis, prophetiam post reditum ab exilio desiisse, non eo pertinet, ut nulla deinceps somnia Hebraeis divina contigerint, sed ut intelligamus, Dei vocem ad prophetas fieri desiisse, ut ejus mandata legesque6 principibus ac populis7 annuuciarentur. Neque enim desunt quamplurimi, qui pro sua aut aliorum salute jussa in somniis divinitus accipiant, vel ut hostium insidias effugiant, vel ut a vitiis abstineant, vel ut ab impietate et superstitione ad veram religionem deducantur, sive8 de rebus dubiis fiant certiores. Et quidem vera somnia et visa nocturna efficaciora sunt ipsis actionibus vigilantium, 140 ut cum Abrahamus dormiens sibi pro salute urbium Sodomae et Gomorrhae precari videretur et9 cum Deo familiariter colloqui; non minus efficax illa supplicatio exstitit, atque nescio an non efficacior, quam si vigilans ea petiisset10. Item Salomo in somniis sapientiam a Deo precari sibi videbatur11, quae precatio in somniis tam efficax exstitit, ut eodem12 somnio Deus responderit, se preces illius exaudiisse ac sapientiam illi tantam afflavisse, quantam mortalium antea aut postea13 nemini.

1. Alii: perturbationibus2. Ecclesiastes 5, 2 sq.  3. Alibi: consensu4. Alibi: quod5. Alii addunt: saepe6. Alii addunt: ne7. Alibi: populo8. Alii: ac9. Desunt haec quinque verba sequentia in alio codice.  10. Alibi: illam praestitisset11. 1 (3) Regum 3.  12. Alibi: eidem13. Alibi: et postea.

FRIDERICUS: Si summam religionis ac salutis nostrae ad inania somnia revocaremus1, actum de religionibus est. Jam enim pridem Paulus admonuit2, a falsis prophetis studiosissime cavendum, nec si angelus coelo delapsus in terram3 aliud doceat, quam quae ab eo tradita sunt, ei assentiendum. Quo satis innuit, non vates novos aut4 Apollines aut5 oracula cujusquam exquirenda6 ad optimum genus religionis dijudicandum, cum aperte7 doceat, esse Christianum.

1. Alibi: revocamus2. Galat. 1.  3. Alibi: in terras, quae verba in aliis plane desunt.  4. Alibi: non5. Alibi: non6. Alibi: cuiquam exoptanda7. Duorum horum verborum loco legit alius: verum.

SENAMUS: Quoniam Judaei non modo Paulum, verum etiam Novi Testamenti tabulas omnes, Ismaelitae vero Christiana1 scripta2 omnia repudiant, aliis testibus nobis utendum est. Nihil autem mihi commodius videtur, quam decernere, quae3 sit antiquissima religio, hanc4 enim optimam fore, maximum erit argumentum.

1. Alius: Christianorum2. Deest in alio codice.  3. Alibi: quaenam4. Alius: sane eam.

TORALBA: Si optimum genus religionis antiquitate ipsa metimur, altius nobis ab ipso totius humani1 generis parente origo est petenda. Hunc enim optimis moribus, optima disciplina, optima scientia2, optimis denique animi virtutibus a Deo exornatum3 oportet, cum ab eodem sanctissimam linguam didicisset. Neque enim4 per se eloqui potuisset, aut omnium animantium, quibus ex insita cuique5 vi et potestate nomina indidisse dicitur, naturas nisi ab optimo parente ac magistro eruditus hausisset et expressisset6. His tam multis ac praeclaris virtutibus filios sibi charissimos imbuisse consentaneum est atque inprimis vera religione, ut scilicet Deum aeternum adorarent eique sacra facerent, tum precibus, tum frugibus, tum pecoribus7 oblatis, quae flammarum sacrificiis consumerentur, cum ante aquarum colluviones carnibus non vescerentur8.

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: sanctitate3. Alibi: subornatum4. Alius: etiam5. Alius: ejus6. Philo in alleg. legg.  7. Alibi: pecudibus8. Zonaras l. 1 ita scribit.

SALOMO: Caetera quidem tibi, Toralba, facile assentior, pecorum1 tamen carnibus homines aeque ac lacte vixisse non dubito. Ad quid enim2 tam multi greges? tot armenta ubique terrarum, quae suo foetore mortua 141 nocuissent3, nisi homini suavissimis carnibus vesci licuisset? Nam quod divina lege permissum est, carnibus vesci, modo sanguis in terram effunderetur, eo pertinet, ut, quod antea impune licuerat, cruore saginare4 se ipsos, id5 amplius ne liceret. Nihil enim6 sanguinis esu impurius, nihil nocentius aut ad lepram et elephantiasin accomodatius alimentum excogitari potest.

1. Alius ita: nisi pecorum carnibus vesci semper licuisset2. Alius: etiam3. Alibi: jacuissent4. Alibi: sanguinare5. Alii: ut6. Alius: etiam.

TORALBA: Nulla mihi tecum, Salomo, de ciborum esu1 controversia futura est, illud tantum meae conclusionis argumentum est, Adamum ejusque filium Abelem optima religione imbutos fuisse, deinde Sethum, Henochum, Methusalem ad Noachum usque, qui aeternum illum et verum solumque Deum, rerum omnium opificem ac parentem totiusque mundi architectum maximum, caeteris omnibus exclusis, sanctissime coluerunt. Hanc igitur religionem non modo antiquissimam, sed etiam omnium optimam esse confido, et qui ab illa antiquissima optimaque religione discesserunt, in labyrinthos errorum2 inexpiabiles incidisse.

1. Alibi: usu2. Deest in alio codice.

SALOMO: Mihi tecum, Toralba, convenit, illam scilicet optimam religionem esse antiquissimam ab optimo parente generis humani traditam, quae unius aeterni Dei cultu purissimo, semota Deorum ac divorum omnium atque etiam rerum creatarum turba, continetur. Nam quod scribitur, aetate Sethi Deum coli coepisse, plerosque fefellit ambiguitas verbi הוּחַל quod incipere et profanare significat. Jonathan Chaldaeus interpres ita reddidit1 ex hebraeis chaldaica: tunc coeperunt homines orare in nomine domini. Sed Onkelos, quem Latini Aquilam nominant, qui etiam ex Hebraicis Chaldaica fecit, ita reddidit: Tunc coeperunt homines non orare in Dei nomine, cum scilicet ad res creatas et eorum, quae sub sensum cadant, cultum se ipsos convertere coepisserit; quae sententia verior est, cum satis appareat, Abelem et Cainum soli Deo cultum exhibuisse, ac ipsum Henochum tanta religione ac pietate claruisse, ut adhuc vivus et spirans divina bonitate fuerit ab hominum2 coetu et conspectu abreptus, quod praeter eum nemini, excepto Helia, legimus contigisse. In eadem religione perstitit Noachus3, qui solus mortalium omnium ipsius Dei testimonio ac judicio integer est ac justus appellatus. Semus item, Noachi4 filius, Dei altissimi sacerdos ac Solymorum5 rex justissimus, eadem pietate paternam religionem amplexus est, qua floruit usque ad Abrahami aetatem, i.e. ab eluvionibus aquarum CCCXLV annos, quo tempore migravit Abrahamus ex Ur6, Chaldaeorum urbe7, eamque migrationis causam fuisse tradunt8, quod Chaldaei a vero Deo ad solis et siderum cultum deficerent. Defectionis rursus causam fuisse opinor, quod cum in coelum 142 intuentes aeterno Deo sacra facerent9, oculis quasi manibus sese abduci passi sunt ad ea sidera, quae sub adspectum cadebant, quod Abrahamus indigne ferens vitae periculum adiit, cum aperte siderum cultum execratus esset. Chaldaeus interpres scribit10, Nimrodum, qui primus dominatum in liberos homines invasit, jussisse Abrahamum in fornacem projici, quod ab unius immortalis Dei cultu ad res creatas avelli nollet, inde tamen prodigio stupendo11 ereptum et in Syriam a Deo missum, ubi in purissima illa religione majorum acquievit ejusque nepotes, donec Aegyptiorum fraudibus ab ingenita religione deflexissent, nec solum sidera, sed etiam elementa, animantia, statuas, daemones, deserto mundi conditore, adorarent. Deus igitur populi sui misertus quadringentos post annos, quam ictum foedus erat cum Abrahamo, Moysen excitavit, per quem naturalem et insitam animis hominum12 a Deo religionem ex animis hominum paene obliteratam ad usum revocavit. Ac tametsi Numa Pompilius statuas, Zeno Stoicus templa Diis exstrui, i.e. ἱερὰ θεῶν13 οἰκοδομεῖν, idque etiam sanctissimi reges Persarum prohiberent, ne Dei majestatem, quae amplissimo mundi sinu non continetur, angustiis concludere viderentur, terrenum14 tamen deinde templum jussit exstrui, non modo ut ab inimicis coeli, sed etiam siderum coelestium adspectu seu culta sacra facientes amoveret.

1. Alibi: reddit2. Alibi: humano3. Alii: Noëmus4. Alii: Noëmi5. Gen. 6.  6. Alius false: unâ7. Gen. 12.  8. scribunt9. Alibi: fecerint10. In Ecclesiast. IV.  11. Alibi: prodigiis stupendis12. Desunt duo haec antecedentia verba in aliis codicibus.  13. Alius: θεοῖς14. Alius: tentorium.

TORALBA: Constat igitur, optimam atque antiquissimam omnium religionem ab aeterno Deo cum recta ratione mentibus humanis insitam, quae quidem Deum aeternum ac solum homini colendum proponit, quoniam superius demonstratum est, Deum illum ab omni corporum contagione alienissimum, rerum omnium conditorem et conservatorem esse, qui cum optimus maximus sit, summum etiam cultum ei deberi, caetera numina, quae ab eo creata sunt, honoris cultu illi anteferre aut1 conjungere sine ingenti piaculo posse neminem. Qui ergo sic vixerit, ut purum Dei cultum et naturae leges sequatur, quis dubitet, quin eadem felicitate fruatur, qua nunc justus Abel, Henochus, Noah, Semus, Abrahamus, Jobus, caeteri, quod Deus ipse laudabili testimonio sibi gratissimos ac sanctissimos esse2 declaravit? Nihil enim verius a Platone dici potuit, quam antiquissimos humani generis parentes eo posteris meliores fuisse, quo propius aberant a conjunctione Deorum: οἱ παλαιοὶ καὶ κρείττονες ἡμῶν καὶ ἐγγύτεροι θεῶν οἰκοῦντες, a quibus ad posterorum3 aures vestigia prisca saeculi dimanarunt. Et quidem Simplicius, Christianorum aeque ac Judaeorum communis adversarius, mentis humanae consummatam perfectionem definit conversionem ad dominum: i.e. πάσα ἀνθρωπίνη πλειότης εἰς τὴν πρὸς θεον ἐπιστροφήν. Idem paulo post: Quamdiu igitur mens humana radicibus altissimis4 autori suo adhaeserit5, 143 poterit incolumis eam integritatem, in qua creata est, facile tueri; ab eo autem avulsa diffluet et marcescet6, quoad rursus ad originem et autorem revertatur, i.e. ἀποσπασάσα δὲ ἑαυτήν καὶ ὅθεν ἐφ᾽ ἑαυτῇ ἀποῤῥιζωσάσα, ἐκεῖθεν μαραίνεται καὶ φθίνει, ἕως ἔμπαλιν ἐπιστραφῆ καὶ ἑνωθῆ πρὸς τὴν αἰτίαν.

1. Alibi: et2. Alibi: fuisse3. Alius: posteros4. Alii: arctissimis5. Alibi: cohaeserit6. Alibi: diffluit et marcescit.

SENAMUS: Si haec optima et antiquissima religio naturae, omnium simplicissima sufficit ad vitam beatam, cur tot sacrificia, ceremoniae, ritus lege Mosis jubentur1? Neque enim pecudum modo, verum etiam hominum hostias legimus. Nam Jephtha, princeps illius gentis, filiam, quam habuit, immolavit eodem fere tempore, quo rex Agamemnon filiam Iphigeniam.

1. Alibi: jubente.

SALOMO: Sacrificia pecudum ab ipsa naturae lege primus Abel ac caeteri deinceps arripuisse videntur, hominum vero mactatio1 populis fere2 omnibus perniciosissimo more3 fuit usitata; Chaldaeis inquam, Persis, Amorrhaeis, Graecis, Italis, Gallis, Poenis, Indis. Nec tamen Jephtha filiam immolavit, ut omnes fere opinantur, sed perpetuae castitatis votum a se amandavit, ut Chaldaeus interpres, Rabbi Levi Ben Gerson et David Kimchi, verius et melius interpretantur, quam qui parricidii crudelissimi parentem accusant. Cui interpretationi congruit4, quod singulis annis virgines illam inviserent et5 consolarentur. Vox enim hebraea לְתַבוֹת quae6 ambiguitatem eo loco peperit7, non tam lugere significat, quam consolari, sacrificium vero Jephtham fecisse oportet earum rerum, quae8 lege divina mactari fas erat.

1. Alii: immolatio2. Alibi: vero3. Alibi: modo4. Alibi: convenit5. Alius: ut6. Alibi: quod7. Alius: proponit8. Alius: quae ... mactare.

TORALBA: Si naturae lex et naturalis religio, mentibus hominum insita, sufficit ad salutem adipiscendam, non video, cur Mosis ritus, ceremoniae necessariae sint.

SALOMO: Nihil in majestate Bibliorum antiquius aut sacratius est lege divina, cujus divisio triplex est. Nam praeter historiarum libros praecipua est lex moralis, secunda ritualis, tertia politica. Moralis iterum duplex: altera1 pars ad Dei cultum, altera ad hominum inter ipsos mutua officia spectat. Dei cultus quatuor decalogi capitibus primis continetur, caetera sex capita ad tuendam hominum inter se2 fidem ac societatem pertinent. Politica vero diffusius eadem complectitur, quae secunda tabula brevissime continet, scilicet leges judiciales, connubiales, praetorias3, quibus Hebraeorum respublica fundata est et constituta, sine quibus licet et viro bono in desertissima solitudine et ubique terrarum salutem adipisci. Ritus vero et sacrificia4 a Deo instituta, ut Israëlitae, qui ab Aegyptiis et finitimis populis sacra daemonibus et animalium statuis facere didicerant, ab iis deinceps abstinerent, quod fieri non potuisset ob inveteratum daemonibus sacrificandi morem, nisi5 eadem sacra Deo facere juberentur. Atque eo pertinet 144 gravior illa ac toties injuncta Israëlitis criminatio, quod epularentur על דמים super sanguines, ut deterrima Circe Ulyssem ac socios docebat, Manes pascere6 sanguine effuso in scrobem plurium animantium cruore7. Itaque propositis omnium sacrificiorum generibus, ad extremum illud a legislatore subjicitur8, ne deinceps sacrificent satyris et daemonibus, quibuscum scortari, consueverant. Deum vero sacrificiis nullo modo delectari, ex eo planum fit, quod vetuit9 usquam terrarum sibi pecudes mactari, praeterquam uno loco, quem ad sacrificandum delegisset, tametsi ubique gentium synagogas ac fana liceret habere ad laudes et leges divinas praedicandas. Nec vero sine summa Dei bonitate ac procuratione templum illud Sionis, ubi sacrificia pecudum fieri nec alibi licebat, a Vespasiano Imperatore incensum est, ut omnes intelligerent, non armentis aut10 gregibus mactandis flagitia11 dilui aut scelera expiari, aut salutem ab eo quenquam adipisci, ut apud Jeremiam12 Deus clara voce populo contestatur hunc in modum: Holocausta vestra victimis accumulate et ad satietatem carnes vorate, nihil enim majoribus vestris hujusmodi mandavi, cum illos ex Aegypto educerem. Et certe nihil Deus clara voce praeter decalogum jussit13; nullum autem sacrificium toto decalogo continetur, quod ubique foedus cum populo percussum appellatur. Id autem a prophetis14 toties ac tam saepe repetitum est, scilicet Deum a mactatione pecudum abhorrere, ut non15 aliam ob causam templum illud exarsisse ac populus Dei ex Palaestina ejectus esse videatur, quam ne deinceps in cruore pecudum spem salutis collocaret. Aufer, inquit Oseas16, a nobis nequitiam, et exsolvemus juvencos labiorum nostrorum. Item17: Num veniam in conspectum Dei cum holocaustis, vitulis, agniculis? Num placent Deo mille arietes aut 10,000 torrentes olei? Num dabo primogenitum ad expiationem sceleris mei? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit18 et quid a te Deus exquirat, scilicet facere judicium, deligere bonitatem et humilem esse coram Deo tuo. Cum autem Saul, quominus Dei mandato paruisset, sacrificia excusaret, acerbe Samuel illum increpans: Obsequium, inquit, sacrificiis praestat19. Acerbius etiam apud Isajam Deus execratur illos, qui sua scelera sacrificiis elui putant. Est igitur in decalogi executione salus, non in sacrificiis statuenda. Hoc fac, inquit, et vives! Et quidem cum rex Salomo arcam auream fabricari jussisset, et20 in sacratissimo sanctuario collocaret, nihil in ea deposuit praeter duas tabulas decalogi lapideas. Arcam autem protegebat propitiatorium, ubi Deus inter utrumque angelum versari dicebatur, ut omnes 145 intelligerent, Deum mortalibus propitium fore, si sacrum decalogi foedus exsequantur. Item21 Salomo cum Deum loquentem introduceret22: Serva, inquit, mandata mea, ut vivas! Quae qualia sint, significat his verbis: Liga ea super digitos tuos, scribito super tabulas cordis tui! Qua quidem eleganti allegoria decem digitorum decem23 decalogi praecepta24 complexus est, ac duplici tabula cordis significat, primam tabulam decalogi pertinere ad superiorem animae facultatem, quae ipsa mens est, ad quam primae tabulae leges de cultu divino referuntur, secundam vero tabulam ad inferiorem animae partem, qua docemur naturam coërcere, libidinem continere, ab alienis rebus mentes, oculos, manus abstinere. Nam 613 capita ac leges25, quae libro legis continentur, partim ad judicia, partim ad mores, partim ad ritus, partim ad uberiorem explicationem26 decalogi spectant27, ut cum uno verbo decalogi scortatio prohibetur, vox enim hebraica נאוֹת omnem scortationem significat, sive cum daemonibus, sive cum statuis caeterisque rebus, sive cum proximis, quibuscum incestus admittitur28, sive cum alterius uxore: denique lex illa vagos omnes concubitus, stupra29 et cum brutis nefariam copulationem vetat, quae fusius Moses in libro legum explicat, quam quae tabulis fuere30 comprehensa. Universam vero legem R. Moses Rambam in quatuordecim partes distribuit: prima pars aversionem a flagitiis et conversionem ad Deum; secunda idololatriae prohibitionem; tertia morum probitatem; quarta caritatem erga singulos; quinta mulctas pecuniarias; sexta contractuum et hereditatum jura; septima dies fastos, nefastos, feriatos; octava jejunia31; nona preces et laudationes; decima sanctuarium; undecima sacrificia ritus; duodecima pollutiones et expiationes; decima tertia cibos vetitos ac cupiditates frangendas; decima quarta vetitas libidines. Quae omnia copiosissime libris LXI pandectarum hebraicarum et capitibus 532 continentur, vetantibus quidem legibus poenae, jubentibus praemia subjiciuntur, ut cum benignitatis fontes tenuibus aperire jubemur32, haec verba subrogantur: Et bene tibi erit, vel opibus te cumulabo, si hoc feceris. Semper enim largitionem in tenues consequetur affluentia bonorum, ac tametsi nulla merces debeatur officio, nihilominus tamen et iis, qui a vetitis abstinuerint, et iis, qui jussa fecerint, mercedem ingentem Deus decrevit.

1. Alii: una2. Alibi: homines3. Alius: praedicatorias4. Addunt alii: sicut5. Alibi: etiamsi6. Alius: placare7. Odyss. l. X.  8. Levit. 17.  9. Deuteron. 14. 15. 16.  10. Alibi: nec11. Alibi: peccata12. Jerem. 7, 21 sq.  13. Deuter. 4.  14. Psalm. 40. 49. Hoseae 6.  15. Alibi: nullam16. Hos. 14, 3.  17. Michae 6, 6 sqq.  18. Alibi: est19. 1 Sam. 15.  20. Alius: ut ... collocaretur21. Alii: Idem22. 1 Regum. 7.  23. Addit alius: illa24. Alius: capita25. Alii: capita legum, vel: capitibus leges26. Alius: interpretationem27. Alibi: pertinent28. Alibi: committitur29. Alii addunt: paederastiam30. Alibi: erunt31. In aliis codicibus haec ad septimam partem referuntur, ita ut tredecim tantum partes enumerentur.  32. Alii: jubentur.

OCTAVIUS: Cum itaque Judaei ubique terrarum a sacrificiis pecudum abstineant, inutiles sunt illae sacrificiorum leges.

SALOMO: Nullum est sacrificium, nulla instrumenta sacrorum, nulli ritus, quae rerum in naturae thesauris abditarum arcana pulcherrima non 146 contineant, ut ingeniosissime Philo Hebraeus1, Abraham Aben Esra, Rex Salomo, Leo Hebraeus interpretantur. His etiam docemur prius de peccatis confiteri2, deinde poenas acerbiores ac piacula3 deprecari impendentia, tum gratias agere pro tam multis beneficiis, quibus continuo beamur, denique laudibus Deum praedicare, postremo Deo mentes puras sacrificare.

1. De sacrificiis.  2. Alii: conferri, vel: converti3. Alii: pericula.

TORALBA: Equidem ab astrologo Judaeo didici, decem illa decalogi capita decem orbibus coelestibus ordine decenti naturae convenire. Primum ipsi Deo tribui, ut naturae universae autori supremo, secundum orbi secundo, qui Hebraeis deserta1 appellatur, propterea quod nulla stella eo coelo continetur, ita quoque sculptilia sanctissime prohibentur. Tertium caput, quo Dei nomen temere usurpare prohibemur, orbi tertio congruit, ne per Jovem caeteraque sidera jusjurandum concipiamus. Quartum caput, de festa quiete Sabbathi, orbi Saturni, cui et septima dies Saturni, velut Hebraeorum2 Sabbathi nuncupatur. Quintum caput, de cultu parentum, quinto orbi seu Jovis, qui a Graecis Deorum parens, a Latinis Jupiter, quasi Juvans pater est appellatus. Sextum caput, de caedibus, orbi Martis, quem Homerus3 homicidam vocat et urbium eversorem. Septimum caput, de adulteriis ac libidine, orbi Veneris. Octavum, de furtis, Mercurio, quem veteres mercatorum Deum et lucri autorem fecerunt, et collegium mercatorum4 Romae dicebatur Mercurialium. Nonum, de vetitis mendaciis falsique crimine tribuitur Soli, de quo Virgilius: Solem mentiri, quis dicat? Quin etiam Hebraei solem pro veritate usurpant, ut eo loco: Misericordiam et veritatem diligit Deus, hebraica littera sic habet: quia sol et scutum est Deus, quod LXXII interpretes sic reddunt: ὅτι ἔλεος καὶ ἀληθείαν ἀγαπᾶ κύριον. Graeci Apollinem fecerunt oraculorum ac divinationis rerum abditarum parentem, principem et qui discussis nebulis omnia perspicua facit. Decimum caput orbi Lunae, cui eandem vim in macrocosmo tribuunt5, quam jecori in microcosmo, ubi vis cupiditatis maxime consistit, ita quoque decimo capite cupiditates cohibere jubemur.

1. Alibi: dextra2. Alius: Ebraeis3. Il. Ε, 31.  4. Alius: mercatorium5. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Valde arguta mihi admirabilisque videtur decalogi cum orbibus coelestibus convenientia, quam Toralba ex abditis Hebraeorum arcanis promisit, quae non solum naturae universitati congruere, verum etiam ordinem planetarum a veteribus traditum confirmare videtur. Nam quod Ptolomaeus a veterum opinione1 primus omnium discedens Venerem et Mercurium sub sole collocavit, id eo argumento fecisse videtur, quod solis apsidem2 a terra distare scribit diametris terrestribus 604½, quod immane spatium planetis vacuum relinquere incongruum putabat, cum ab axe luna distaret terrae diametris 570. Sed multo absurdius est, quod Arabes et 147 caeteri fere omnes astrologi inter apsidem Solis et Martis intervallum intercedere tradunt diametrorum terrestrium 3815, quod septies majus est intervallo solis et lunae.

1. Alibi: placitis2. Alibi: solem.

SALOMO: Ex iis quidem intelligere potestis, omnia rerum maximarum arcana et abditos1 naturae thesauros in legibus divinis i.e. etiam in majorum nostrorum litteris ac libris latere, si quis altius scrutari velit. Hunc autem decalogum legis naturalis epitomam esse judicavit Abraham Aben Esra, quae quoniam obliterata videbatur et ingentibus hominum sceleribus ac flagitiis violata, Deus optimus maximus, hominis exitium miseratus, solenni legislatione2 naturalia edicta et interdicta maximis sui populi comitiis renovavit et in tabulis lapideis incisa, tubarum clangore, tonitruis, fulminibus ac flammis in3 monte Horeb ad coelum usque medium perstringentibus, ac monte terribili concussione trepidante, aeternum illud decalogi foedus cum populo aspersis sanguine tabulis, ut in feriendis foederibus mos erat, sacravit. Quae cum ante oculos mihi proponerem ac tanti spectaculi faciem altius contemplarer, quasi furore divino percitus haec breviter cecini:

Quis vero, metuende! tua te voce tonantem4
Audiit impavidus, cum jura sacrata juberes
Nec violanda dares tremuli de vertice montis
Foedera Sinai? Quis vel clangore tubarum
Non fuit attonitus vacuas resonante5 per aures6?
Quisve sacri sceleratus acerbam numinis iram7
Ferre tui potuit, quoties armatus in hostes
Flammea vibrares ingenti fulmina dextra?
Quippe superborum tu colla tumentia regum
Deprimis, et forti victor violenta refellis8
Sceptra manu, quatiens saevi diadema tyranni.
Conteris immanes populos et regna potenti
Comminuis brachio, quaecumque invicta videntur.
Sed Christos humili vindex e pulvere semper
Erigis ipse tuos aciesque evertis ad unum
Indomitas, ductuque tuo fit victor inermis!
1. Alii: reconditos2. Deuter. IV.  3. Alius: a4. Alibi: sonantem5. Alibi: resonare6. Alius: auras7. Alii falsa: vim vel: viam8. Alius: reballia.

TORALBA: Hoc quidem foedus, duabus tabulis ac decem capitibus deprehensum, quid aliud est, quam ipsissima lex naturae? Hanc enim a natura legem arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus, atque imprimis Deum aeternum causam1 non modo rerum omnium effectricem, sed etiam conservatricem esse eandem, pro jure suae majestatis metuendum ac venerandum ac pro 148 incredibili erga nos bonitate amandum ac toto mentis impetu prosequendum. Venerationem autem et cultum Deo debitum sacrilegio surripere, ac rebus creatis ac caducis illum tribuere et2 praemia salutis ac fiduciam in illis collocare, nefarium scelus est. Quod item secundo capite decalogi figuram ullam aut imaginem Deo tribuere prohibemur, natura quoque nobis insitum est, quia naturali et perspicua ratione Deum incorporeum esse demonstravimus. Ac propterea Numam Pompilium sua lege statuas Deorum ullas fieri vetuisse3. Et quidem si nefas est, coelum, sidera, solem adorare, quanto sceleratius4 est hominum figmenta venerari? At mirum mihi saepe visum est, tot populos, tam multis tamque eruditissimis temporibus statuas coluisse studio pietatis, cum Heraclitus, philosophorum antiquissimus, statuarum cultores perinde facere diceret, ac si cum parietibus colloquerentur5.

1. Deest in alio codice, qui porro legit: effectotem ... conservatorem2. Alii: aut vel: ac3. Plutarchas in Numa; Augustinus de civitate Dei.  4. Alibi: scelestius5. Alii: obloquerentur.

CURTIUS: Ab his populis excipiendi sunt Persae, Scythae, Afri ac veteres Romani, quos M. Varro sine simulacris annos amplius CXXX coluisse scribit.

SALOMO: Quid in re tam perspicua argumentamini? Satis est, uno verbo detestabili ac foedissimo statuam κόπρον i.e. stercus appellare. Hac enim voce majores nostri solent execrari idola.

TORALBA: Caetera capita decalogi omnium fere gentium communia sunt, quod satis est argumenti, legem divinam omnino1 naturae consentaneam esse. Excipio quartum decalogi caput, scilicet requiem Sabbathi. Neque enim video, quid sit, quam ob rem Judaei septimum potius quam sextum, ut et Ismaëlitae, aut primum, ut Christiani, feriari debeant. Quod enim natura injustum sit2, temporis decursu justum fieri nequit, contraque3. Si ergo ante legem a Mose latam scelus non erat, die septimo rebus agendis ac opificiis implicari, cur postea impium esse coepisset?

1. Deest alibi.  2. Alibi: est3. Alius: contrave.

Hic ut1 Salomo conticuisset, contra quam sperabatur, FRIDERICUS: Salva, inquit, res est, Salomo obmutuit2.

1. Alius: cum2. Alibi: obtinuit.

SALOMO: Non video, cur loqui debeam, cum sit capitale, tesseram imperatoris1 prodere.

1. Alibi: imperii.

CORONAEUS: Ita quidem apud hostes, non inter amicos et familiares, quos hic videmus. Explica igitur, Salomo, quid hic tesseram appelles, ne Toralba victoriam incruentam reportare videatur.

SALOMO: Certe sabbathum est tessera1 Deum inter et populum selectum, quam ceteri2 populi capere non possunt, nec si possint, velint3. Argumentum a Toralba propositum jam antea pridem Justinus Martyr objecerat Tryphoni. Sed illud abs te, Toralba, peto: num tibi natura justum vel injustum videatur4, arma ferre?

1. Ezech. 20, 12. 20. Exod. 31, 17.  2. Alius: non selecti3. Desunt haec quatuor antecedentia verba in uno codice.  4. Alibi: videtur.

149 TORALBA: Videtur ἀδιάφορον.

SALOMO: Quid si princeps impendente seditione arma gestare prohibuerit, num tibi civis injustus et injuriosus atque iniquus videatur, qui adversus edictum armatus incedat?

TORALBA: Assentior ego quidem.

SALOMO: Cur ita, cum antea non injustum esset?

TORALBA: Quia naturae lex est, ut magistratui jussa imperanti pareamus, et qui aliter facit, injustus censeatur.

SALOMO: Quanto igitur injustior est, qui Deo vetante id, quod antea vetitum non erat, interdicto non paruerit, sive justum, sive injustum id esse arbitretur; quamquam fieri non potest, ut quicquam injustum a Deo jubeatur.

CURTIUS: Hoc potissimum inter naturales et civiles leges interesse jurisconsulti tradunt, quod civiles sint earum rerum, quae justae et injustae dici nequeant, antequam jubeantur aut prohibeantur, naturales vero justitiam perpetuo annexam habeant, sine ullis edictis aut interdictis.

FRIDERICUS: Cur igitur ante Moysen nullum de quiete septimi diei legimus edictum?

SALOMO: Quis affirmare potest, nihil antea de sancta illius diei quiete interdictum1 fuisse? quanquam prisca aetate2 homines totum fere otium honestis studiis et rerum sublimium contemplationi tribuere solebant, ut omne tempus illud festa quies et sabbathum continuum videretur. Postea vero cum3 deterior aetas, inanium artium voluptatibus, jocis, libidini, bellis, rapinis intenta, rerum coelestium et divinarum studia sprevit, quid tam necessarium fuit, quam homines ad hanc naturae legem4, honesta virtutis studia, ad mentis quietem, ad cogitationem rerum divinarum, ad sui salutem revocare? Id autem diei septimi festa quiete sancire placuit.

1. Alibi: edictum2. Alii: pietate3. Alibi: quum4. Addunt alii: id est ad.

SENAMUS: Sed cur potius septimam, quam primam? Nec video, cur1 postremo capite decalogi aliena appetere prohibeamur, cum satis sit, nemini fraudem facere, et ea non exercere, quae publicam laedunt tranquillitatem: mentibus autem humanis imperare aut cogitationibus vim inferre, quis possit?

1. Alibi: an.

SALOMO: Ad singula vicissim. Primum, rationem a Deo rerum suarum exposcere, scelus, ambigere nefas est. Nam quod aliena concupiscere vetat lex divina, alienum est ab omnibus legibus humanis, atque in eo potissimum praestantia divinae legis1 enitet, quae securim non modo ad caudicem et ramos, sed etiam ad radices et fibras flagitiorum omnium admovit. Quisquis enim erumpentes cupiditates coercerepotest, is profecto imperatoris invicti laudem meretur. Qui vero aliena concupiscit, jam scelus admisit, etsi2 150 pravas cupiditates ad exitum perducere non potuerit, quoniam, ut possit, omnia pertentabit, sed recisa libidine nihil unquam molietur. Nihil autem mirum, si3 homines hominum cupiditatibus leges nullas posuerunt, quia nec praemia merentibus nec poenas4 irrogare potuissent, quippe sensus animorum5 non videntur, id unius Dei proprium est, qui abditas animorum latebras pervestigat ac propterea καρδιογνώστης appellatur6. Neque enim actionum ac sermonum prius quam cogitationum praeputia circumcidi jubet. Et quemadmodum Deus7 accepta ferre et praemia tribuere solet praeclaris hominum voluntatibus, ita quoque perinde ac homicidam habet, qui occidere cum maxime vellet, non potuit tamen, quia plus peccatur ipsa mente, quae pravitati acquievit, quam sceleris executione, quae ad sensus, satellites animi, quasi ad principis ministros refertur.

1. Alius: lucis2. Alius: etiamsi3. Alii: sed4. Desunt alibi haec duo verba.  5. Alibi: animi6. Jerem. 12.  7. Deuteron. 11.

CORONAEUS: Sed ad quietem septimi diei redeamus, quaenam ratio subesse potest?

SALOMO: Rationem suae legis, quod rarissime fit, subjecit legislator ipse: Quoniam, inquit, sex diebus coelum, maria, terram1, quaeque his continentur omnia, Deus creavit ac septimo die requievit, eique benedixit ac sanctificavit illum. Et quominus ambigeretur, pluribus verbis caput illud declaravit, quam totius decalogi capita, nec unquam aliis diebus benedixisse aut eos2 sibi consecrasse3 legimus. Nam cum populus universus instruendo Dei sacrario et instrumentis sacrarii valde occuparetur, diem tamen septimum Deus excipiens: Nihilominus, inquit4, mea sabbatha colite, quoniam illa sunt quasi tesserae secretiores et arcana inter me et vos posterosque vestros, ut intelligatis, me esse Deum aeternum, qui sanctifico vos. Feriamini igitur sabbathum, quoniam sanctum vobis est5: quisquis ullum opus fecerit die sabbathi, de coetu populi exscindatur6. Sex dies sufficiant7 rebus agendis, dies septimus quies esto sancta Deo aeterno, quisquis opus ullum fecerit, morte afficiatur. Conquiescant igitur filii Israel die septimo, ut colant sabbathum foedere sempiterno, quoniam illud est arcanum et tessera inter me et filios Israel, tessera, inquam, sempiterna, quoniam sex diebus Deus condidit coelum et terram, septimo quievit.—Haec ille. Videtis, cum homines, liberos, servos, jumenta sanctissimo illo die conquiescere jussisset, quanta verborum copia, quam exquisita ratione iterum atque iterum inculcat. Neque eo contentus populum universum rursus convocari jussit, deinde coacta8 concione legislator quasi legem novam laturus: Haec sunt, inquit9, quae 151 mandavit Deus. Sex dies negotiis agendis aut operi tribuantur, dies septimus sit vobis sacer, quia sabbathum requies est Deo. Quisquis opus ullum in eo fecerit, moriatur, ne accendatis ignem in domiciliis vestris. Item alibi10: Admonete populum Israelem, ut sabbatha sanctissime colat. Id autem saepissime repetitum legimus, et cum maleferiatus quidam septimo11 die ligna legisset12, Moses sententiam, tametsi jam lex lata erat, non prius ferendam putavit, quam judicem Deum appellaret, qui eum capitali supplicio damnatum lapidibus obrui mandavit. Illud et mirabilius13, quod cum manna caducum singulis diebus plueret, die tamen septimo nihil decidere solebat14. Cum autem e tentoriis die septimo quidam egressi fuissent, quasi manna collecturi, Deus ita exarsit eosque oratione acerbo increpans: Quousque, inquit, tentabitis me? dedi vobis sabbathum ad requiem, ut die sexto duplices cibos colligatis, consistite igitur in tentoriis die septimo, nec quisquam posthac foris egrediatur. Item urbe Hierosolymorum obsessa et lata jam de excidio sententia, liberationem omnem Jeremias15 Deo jubente pollicetur, si sabbatha sancta colerent. Itaque Deus apud Jesaiam exclamans16: O beatum, inquit, illum, qui sabbathum meum delicias suas appellat! Item paulo post: Quisquis metuit mea sabbatha temerare ac foedus illud sanctissimae quietis coluerit, hunc ego sublimem proveham in montem sanctum meum, i.e. in coelum. Quid Ezechiel? ubi sabbathum appellat Dei sacramentum ac tesseram secretiorem inter Deum et populum Israelis17, Ac propterea theologi18 sabbathorum rationes ac leges copiosissime amplexi sunt.

1. Septem haec sequentia verba desunt in alio codice.  2. Alibi: nos3. Alibi: conservasse4. Exod. 20, 31 et 34.  5. Alibi: erit6. Alibi exscindetur7. Alibi: sufficient8. Alii: convocata9. Exod. 35.  10. Num. 15.  11. Alibi: sabbathi12. Alii: collegisset13. Alibi: mirum14. Exod. 16.  15. Thren. 15 et 17.  16. Jes. 56, 58.  17. Ezech. 20 sq. Alibi: Israelem18. L. 2 Pandect. c. 4 et 24 (Talmud).

CURTIUS: Hanc opinor causam fuisse, cur acutissimus1 quidam theologus2 ad stuporem usque miretur, tot ac tam multis capitibus legum divinarum ac prophetiarum sabbathi otia inculcari, quasi, inquit, ejus diei cultu et quiete summa divinae legis et salutis nostrae3 contineatur. Idem quoque negat, sabbathum aut legem a Christo fuisse abrogatam, eosque reprehendit, qui aliter sentiunt.

1. Alii: argutissimus, vel: augustissimus2. Calvin. inst. ep. 4.  3. Deest alibi.

OCTAVIUS: Ego Ismaelitasnon aliam habuisse causam judico, cur pro septimo die sextum feriari soleant, quam ut a Christianis aeque ac Judaeis festo die segregarentur, ut Christiani, qui primum diem pro septimo ad colendum sibi proposuerunt, ut a Judaeis secederent. Nam si jure diem sextum Ismaelitae feriarentur, propter fugam Mahummedis ab hostibus1 prostrati ac vulnerati die sexto, profecto aequius erat, Christianos sextum 152 diem, quo Christus supplicio affectus est, feriari2, quam primum, quo dicitur revixisse.

1. Alibi: hoste2. Alibi: celebrare.

TORALBA: Miror ego, Ismaelitas et Christianos cum Judaeis in eo convenire, quod decalogus divina voce promulgatus aeternam haberet, quasi naturae lex, auctoritatem, eos tamen quietem festivam commutavisse, „cultuque Judaeo septima sacrare“, ut poetae verbis utar1.

1. Ovidius in Fast.

FRIDERICUS: Ideone Christiani Judaeorum superstitionibus ullis obligati1 teneantur?

1. Deest alibi.

SALOMO: Si decalogi1 quartum sacrosanctum est, caetera quoque sacrosancta sunt; sin profana quaedam superstitio, caeteras quoque decalogi leges pessum ire necesse est, quas tamen aeternas et immutabiles nulla2 exceptione confitentur.

1. Alii legunt: Ut decalogi capita, ita etiam sacrosanctum est, quae tamen aeterna et immutabilia confitentur.  2. Alibi: sine ulla.

TORALBA: Caetera quidem decalogi capita natura ipsa dictitat, quartum non item, ut etiam Abraham Aben Esra ingenue fatetur.

SALOMO: Cum Deus lapidibus obrui jussisset eum, qui die sabbathi ligna colligerat, ad Mosen conversus: Dic, inquit, populo, ut fimbrias ac vittas hyacintho infectas extremis vestium oris assuant, ut in eas intuentes omnia Dei jussa ad animum revocare consuescant eaque exsequantur, neque curiosius pervestigate apud vos, aut curiosius post oculos vestros exquirite, quibuscum scortari consuevistis.

FRIDERICUS: Cur non liceat festam quietem agere, mundi creationem recolere, Dei beneficia commemorare ac naturae parentem crebris laudibus celebrare, die primo aeque ac septimo? Nihil enim, utro die id fiat, ad sanctitatem referre videtur.

SALOMO: Si nihil refert, utrum feriari debeamus primum diem an septimum, cur primum potius quam septimum contra perspicua Dei jussa eligendum1 putas, nisi veri Dei leges opera data2 proculcare velis? Tu diem tuum natalem festis epulis recolere libentissime soles, non hesternum, cur septimum diem, mundi natalem, rejicis, ut pridie vel postridie festum agas? At nulli diei Deus praeter septimum benedixit, nullum diem praeter septimum sanctificavit, non sextum, non primum sibi consecravit3. Quanquam ista vetus paganorum impietas diem solis appellatione diserta4 feriari jubet5, quo quid sceleratius?

1. Alius: optandum2. Alibi: debita, vel: dedita3. Alius: benedixit4. Omittuntur duo haec verba antecedentia in alio codice.  5. Alibi: jubent.

CURTIUS: Ita quidem scripta lex est, non quod soli sacra fiant, ut scis tu quidem, Salomo, sed quia in ferendis legibus, ut perspicuae sint, ad populi captum loqui necesse est.

SALOMO: Igitur errore populari omisso, cum Deus prospiceret futurum,

153 ut imperitorum hominum inscitia dicam an impietate, creationis memoria ex animis hominum obliteraretur, diem mundi natalem jussit solenni cultu celebrari. Fuit enim tanta Aristotelis et Epicuri vel impietas vel ignorantia vel utrumque, ut mundum aeternum fuisse ac fore existimarent, contra quam superius demonstratum est. Neque solum diem1 septimum, sed mensem quoque septimum, quo creatus est mundus, clara plurimarum feriarum memoria posteritati commendavit, legum quoque divinarum lectionem eo mense ac die, quo mundi creatio perfecta est, auspicari jussit. Anno septimo agricultura deseri jubetur. Item eo die ac mense, quo mundi creatio consummata est, pontifices ipsi a capite leges divinas incipiunt omnibus interpretari, accensa facium ac lucernarum maxima copia, quem morem ab Aegyptiis observari scribit Herodotus2, qui mos antiquissimus, mundi creationis index, nondum ab usu exolevit. Hunc autem creationis mensem Ethanim3 i.e. illustrium Chaldaei vocant, quoniam eo potissimum mense, quo mundus conditus est, magnorum virorum ortus et occasus ac rerum publicarum insignes conversiones accidere consueverunt. Dies autem creationis in tota natura tam clarus est, ac prae caeteris tam4 perspicuus, ut nemo dubitare debeat5, legem de quiete sabbathi omnium maximo naturalem et universae naturae consentaneum esse. Sed manum de tabula!
1. Desunt haec quinque sequentia verba in aliis codicibus.  2. Historiarum Libro II.  3. Alius: Ethranim4. Deest in aliis codicibus.  5. Alii: deberet.

CORONAEUS: Cur manum de tabula? aut quamobrem propositae orationis filum abrumpis eo loco, quem potissimum quaerimus, scilicet quietem diei septimi perinde naturalem esse, ac caetera decalogi capita?

SALOMO: Quia metuo, ea1 quae in arcanis divinis latent, oratione temerare; nec tam multa dixissem, nisi vos rerum divinarum amantissimos intelligerem.

1. Deest in aliis codicibus.

CORONAEUS: Ne igitur nobis sublimium rerum veneratoribus1 ac divinarum invideas haec arcana.

1. Alibi: venatoribus.

SALOMO: Ego quidem pauca de multis. Septimo die corporibus robur et incrementum praecipue additur; bonorum etiam virorum sapientia eo die potissimum augetur, ut majores nostri a prophetis didicerunt; in sceleratos autem ultio aëris1 potestatibus eo die potissimum permittitur. Quod saepe quidem, sed nunquam plenius2 intellectum est, quam in Aegypto stupenda clade, qua3 omnia hominum ac bestiarum primogenita totius regni longe late patentis nocte media diei septimi eodem momento interierunt, Asmodaeis caedentibus4. Quare lex divina circumcisionem infantis in octavam diem prorogari jubet, ut sabbathum sanctum intercedens robur addat infanti. Quin etiam medici de morbo aut accepto vulnere statuere nihil solent ante octavum diem, propter septimi vim ac potestatem. Illud autem ab omni 154 antiquitate compertum est, noxios daemones initio diei septimi, i.e. post occasum solis diei sexti, sceleratos agitare5, ab electis vero procul arceri6. Sic enim interpretandum est illud cujusdam Rabbini theologi, qui septimo die daemones noxios ab angelis coërceri dicit, ne scilicet bonis infesti sint. Ex quo intelligitur, totam rerum naturam sanctissimi illius diei vim ita sentire, ut etiam7 vulgari proverbio jactari soleat: nullum unquam8 sabbathi diem praeteriisse, quo sol se hominibus non praebeat contuendum. Et quidem nisi horizontis obliquitas ultra sexagesimam partem circuli magni versus utrumque polum terris intercedentibus solis adspectum auferat, sol die septimo clarior conspici9 consuevit, aut coeli spirabilis status mutari, ut si ardentissimo calore sex diebus coelum infectum fuerit, die sabbathi nubibus roscidis aut aquilonibus10 aliquo modo refrigeratur, sin perpetuis11 nubibus vel nebulis caliginosum extiterit totos sex dies, sabbatho solis splendore dies serena temperatur. Item qui morbis aut febribus continuis conflictantur, nisi desperata salus est, die septimo mitiores sentiunt dolores. Huc etiam pertinet Graeci illius philosophi12 quaestio vetus: cur die sabbathi aër mutatur? illud enim ab omni antiquitate penitus exploratum est. Mens autem boni viri ac Deum metuentis, quae rerum coelestium contemplatione ac laudibus divinis quasi epulis delicatissimis pascitur die sancto, et quae hominem ab homine seducit, eo fit aptior ad hauriendum divinae lucis fulgorem, quae13 die septimo prae caeteris copiosius affulget14. Hic autem humanae mentis in Deum raptus pretiosa mors a Davide15 et osculum oris divini appellatur a Salomone16. Quid? quod17 Josephus antiquitatum scriptor clarissimus tradit, fluvium sabbathicum in Syria sic appellari, quod non nisi isto die fluere consuescat18.

1. Alius: aëriis2. Alius: planius3. Alii: quae4. Alii: cadentibus5. Alibi: agere6. Alibi: proculcari7. Alibi: et8. Alii: Nullum, inquam9. Alii: aspici10. Alius: aquilonaribus11. Alius: continuis12. Justinus Martyr, qu. 69.  13. Alii: qui, vel: quo14. Alibi: effulget15. Psalm. 116, 15.  16. Cant. 1, 1.  17. Alibi: Quin18. Lib. 7 de bello jud. cp. 24.

TORALBA: Fateor equidem, diei septimi arcana valde mirabilia mihi fuisse hactenus incognita.

CURTIUS: Non dubito, quin mentis agitatio ac meditatio ingenium vehementer exacuat. Concedo et illud, nihil praeclarius1 ab homine fieri posse, quam Dei optimi maximi beneficia, leges, actiones, opera contemplari et ex his laudes ejus eruere ac praedicare. Sed2 cum primi illi parentes humani generis ante legem de cultu diei septimi nullam ad contemplationis praesidia dierum discretionem adhibuerint, non videbam, cur subtilius rationem temporum exquirere deberemus, aut cur diem septimum quam caeteros3 sanctiorem esse praedicaremus.

1. Alibi: pulcrius2. Alii: Sic3. Alibi: caeteris.

FRIDERICUS: Nulla dierum distinctio est in coelo1 ac ne in terra quidem ubique; est enim2 ultra sexagesimam magni circuli partem tanta lucis 155 ac tenebrarum varietas, ut ad utrumque polum accedentibus post septuagesimam coeli partem dies menstrua sit, propius bimestris, trimestris, quadrimestris, sive pro 24 horis bis mille octingentas3 horas diem sine sole supra horizontem continuo videre, et4 sub utroque polo dies unus est semestris sine solis ortu, nox item una sine solis occasu semestris, et cum alii 365 dies habeant, anno vertente, qui sub polo versantur, diem unum et noctem unam habeant, utramque semestrem.

1. Alibi: coelis2. Deest in aliis codicibus.  3. Addunt alii: octoginta4. Alibi: ut.

SALOMO: Ultra septuagesimam partem meridiani circuli polum versus nullis mortalibus ulla statio patet, et ut pateat, quis tam stupidus, quin1 solis circuitum horarum 24, sive supra sive infra horizontem, denotare non possit?

1. Alii: qui.

FRIDERICUS: Id fortasse doctiores, sole supra horizontem existente1, observare possunt, sed quis semestri nocte discrimen illud annotaret? Sed ut ab utroque polo ad regiones medias redeamus, fieri nullo modo potest, ut eadem dies septima esse possit toto terrarum orbe, quia cum occasu solis incipit2 sabbathum maximum, mense Aprili hora sexta pomeridiana3 in urbe Hierosolymitana, eodem momento regionibus Brasilianis Indorum meridies est; ex quo necesse est, sex horarum intervallo diem septimum citius auspicari Hierosolymis, quam populis4 Brasilianis.

1. Alibi: stante2. Alius: incipiat3. Alii: promeridiana4. Alii: a populis.

SALOMO: Argute quidem Fridericus, sed quis in tanta oceani ac terrarum ab ultima Syria usque in Americam regionem immensitate, i.e. milliaribus amplius 6060, diem septimum putet confundi posse? Argutias igitur omittamus ac diem septimum, qui tot ac tam multis argumentis tamque perspicuis naturae demonstrationibus illustratur1, ad divinas aeque ac naturae leges pertinere fateamur.

1. Addunt alii: putemus confundi posse, sed.

FREDERICUS: Si septima dies sola sit sancta, cur a vobis nova luna1 trigesimo quoque die colitur?

1. Alii: ἱερομηνία.

SALOMO: Nulla dies divinis laudibus aut actionibus honestis eximitur, sed potissimum dies septimus creationis mundi ac trigesimus divinae procurationis index festivus esse jubetur, quia non satis erat, mundum condidisse, nisi rebus genitis1 Deus prospiceret ac statum, conditionem, alimenta, incrementa, vicissitudines rerum omnium tueretur2.

1. Alibi: conditis2. Alibi: intueretur.

OCTAVIUS: Illud est, opinor, quod innuit Horatius1, ubi τὴν τριακάδα Judaicam vocat trigesima sabbatha, quanquam non solum Judaei, sed et Graeci ac Latini novilunia festis diebus colebant, ut Juvenalis hoc versu significat2:

Observant ubi festa mero pede sabbatha reges,

et Plutarchus περὶ δεισιδαιμονίας.

1. Sat. 1, 9.  2. Deest alibi.

156 CURTIUS: Nimia profecto superstitione Judaei Hierosolymam a Pompejo scalis admotis otiose1 expugnari ac cives omnes sponte2 velut in verriculo aut sagena rapi, partim3 etiam crudeliter mactari et urbem floridissimam4 opibus diripi die sabbathi patiebantur, quem Dio historicus Saturno fuisse sacratum scribit in hac expeditione, ubi Judaeos Vegetius5 aeque ac Plutarchus6 valde irrident.

1. Deest in alio codice.  2. Deest in eodem codice.  3. Deest in eodem codice.  4. Idem habet: florentissimam5. De re militari.  6. De superstitione.

SALOMO: Divina lex eos beavit, qui non subsederunt1 in subselliis derisorum2. Hanc quidem Hierosolymorum expugnationem, Strabo factam scribit ἐν νηστείᾳ τῶν Ἰουδαίων, cum tamen die sabbathi jejunare prohibeamur. At Josephus non a Strabone modo, sed etiam a Dione et Eusebio3 discrepat; scribit enim, urbem captam a Pompejo die Tamuz, M. Tullio Cicerone et M. Antonio consulibus, quod ut factum sit die septimo, Judaeorum tamen religionem4 ac numinis metum laudare potius, quam irridere deberent5.

1. Alius: consederunt2. Psalm. 1, 6.  3. Alius: Vegetio4. Alibi: religionis5. Alii: debemus.

FRIDERICUS: Agatharchides1 Cnidius leges ac religionem Judaeorum ob id maxime sprevit, quod2 Ptolemaeum Lagi filium Hierosolyma die sancto otiose invadere permisissent.

1. Alius: Agatharchiades2. Joseph. antiq. jud. I, 12.

SALOMO: Res tamen ex animo1 cessit Judaeis. Nam Philadelphus Ptolemaeus Lagi filius urbem illam ac templum ingentibus donis ac largitionibus locupletavit, centum millia captivorum nostrae gentis, sua pecunia redemtos, manu misit, tabulam ex auro solidam2 duorum cubitorum ac semis in sacrarium sanctissimum intulit, theologos LXXII ingentibus donis ac largitionibus, ut sacra biblia ex Hebraeis graeca facerent, locupletavit, quo nihil majus ac melius ab ullo principe praestari potuisset.

1. Alii: ex animi voto, vel: ex omni voto2. Alibi: solido.

FRIDERICUS: Sed negari non potest, quin supina illa negligentia dicam, an stultitia, plane capitalis fuerit, quod Judaei urbem florentissimam opibus, propugnaculis, juventute, otiosissime1 expugnari, liberos, uxores, templa sacratissima militum direptioni patere, quam die sabbathi tueri maluerunt. Nam quid aliud est, quam Dei bonitatem experiri ac tentare? ubi enim2 periculum a capite, a liberis, a familia propulsare die sabbathi vetuit? Prius enim3 Agamemnon arma quemque parare jubet, deinde a Jove victoriam precatur his verbis: δὸς μοὶ κατὰ πλῆρες ἑλεῖν Πριάμοιο μέλαθρον i.e. da mihi sublimem Priami subvertere sedem. Nam cum olim Romani inprimis religiose dies praeliares a festis discrevissent, ut M. Varro scribit, ab hostibus continuo lacessiti praeliares dies4 exemerunt, ne cuiquam deinceps religio injiceretur, diebus festis proelium committere.

1. Alius: atrocissime2. Addunt alii: obsecro3. Hom. Il. Β, 414.  4. Alius addit: de festis.

157 SENAMUS: Jam quoque pridem Judaei dierum praeliarium religionem repudiarunt, nam Judas Maccabaeus strenuus imperator, cum die sabbathi Hierosolymam ab Antiocho Nobili expugnatam ac Judaeorum partem in speluncis exuri, partem mactari, partem suffocari non repugnantes audiisset, exercitui, quem ex fugitivis civibus collegerat, aperte declaravit, se pro delubris, pro focis, pro lege, pro civium salute, pro libertate etiam diebus sabbathis pugnaturum, ac deinceps ingentes de1 hostibus victorias adeptus est2 ac parva manu saepe legiones Antiochi vicit ac prostravit.

1. Alibi: ab2. Alius: reportavit.

FRIDERICUS: Non religio, sed superstitio est, quod Judaei tam pertinaciter ab omnibus etiam necessariis negotiis die sabbathi sic abstinendum putant, ut ne filius quidem aquis parentem mersum aut fluvio1 interceptum eripiat, aut illata vulnera2, quo minus sanguis effluat, obligare velit. Quam superstitiosam crudelitatem Christus3 exhorruit, cum sacerdos viatorem vulneribus saucium die sabbathi deseruisset, rustici autem benignitatem laudavit, quod hominem languentem vulneribus obligatis jumento domum importari jussisset. Cum autem pontifices in Christum acerbe inveherentur, quod4 aegrotum septimo die curavisset ac lectum alio transferri jussisset5, ipse obtrectationes6 illorum verbo diluens: Sabbathum, inquit, propter hominem, non autem homo propter sabbathum conditus est; filius autem hominis dominus est sabbathi. Itaque curationes admirabiles7 multitudini, morborum innumerabilium varietate languenti, saepius die sabbathi mirifice ostentavit8.

1. Alius: flammis2. Alibi: illato vulnere3. Luc. 10, 31 sq.  4. Matth. 12. Luc. 6, 13 sq.  5. Alius: transferre mandasset6. Alibi: objectiones7. Alibi: admirabilis8. Matth. 12. Marc. 2. Joh. 7. 9. Luc. 1. 6. 13 sq.

CURTIUS: Simili superstitione insaniebat nauclerus ille Judaeus, quem Synesius1 scribit die sabbathi navis gubernacula in altissimis fluctibus deseruisse, nec ullo mortis aut tormentorum metu aut navis cum vectoribus periclitantis ad officium revocari potuisse.

1. In Epistolis.

SALOMO: Nos etiam leges non ad legum, sed ad hominum salutem latas arbitramur, nec putamus eum in legem quid commisisse, qui quid1 fecerit vetitum die sabbathi premente2 necessitate, quippe quae nullis coërceri legibus, nulla obligatione teneri potest. Si tamen demus, sabbatho curare licuisse, non propterea licuit asportare3 cubile. Illud enim potissimum arguebatur4, quod Christus lectum asportari5 jusserat. Quin etiam pontifex facti conscius plebem increpuit his verbis: Sex dies rebus agendis supersunt, his ergo diebus accedite ad curationem, non die sabbathi.

1. Alibi: quicquid2. Alius: poscente3. Alius: exportare4. Alius: arguebant5. Alius: avehi.

FRIDERICUS: Haec verba pontificis1 non eo pertinent, ut curare die septimo scelus arbitraretur, sed ut invidis obtrectatoribus omnem sui calumniandi praeriperet occasionem.

1. Alibi: Christi.

158 CORONAEUS: Si morbus tam gravis est, ut dilatio vitae periculum sit allatura, etiam diebus festis curare licere ac semper licuisse non dubito. Sin facile unius diei moram ferre possit aegrotus, differendum opinor, dum festa quies praeterierit, quam nos Dominicam dicimus, quia domino sancta sit, ut sanctissimis christianae ecclesiae institutis docemur. Quibus acquievisse me profiteor ac prae me fero1, nec me argumentis cujusquam patiar auferri, aut a suscepta Romanorum pontificum religione divelli. Quod enim Salomo in allegoriis: Custodi, inquit, fili mi, jussa patris tui, nec dimitte legem matris tuae2, ego Dei mandata et ecclesiae interpretor3. Idem: Ne transferas terminum, quem majores tui pepigerunt4.

1. Alibi: praefero, vel: pro me fero2. Proverb. 6, 20.  3. Alius: interpretabor4. Proverb. 22, 28.

SALOMO: Patris quidem appellatione Deus, matris autem natura mihi significari videtur. Nec tamen dubito, quin ad ecclesiam quoque transferri possit, quae duobus annorum millibus ante floruerat, quam Jesus, Josephi et Mariae filius, nasceretur, qui tamen sabbathum saepissime coli jussit1, ac Paulus2 ipse sabbathismum populo Dei datum scribit, quibus verbis populum Dei a Christianis et barbaris aperte discrevit. Ac tametsi Christianorum oriens ecclesia diem primum, quem vos dominicum appellatis, initio feriaretur, non propterea a cultu sabbathi destiterat3 Tertulliani aetate, cujus haec verba sunt: Duas in anno hebdomadas ἀπὸ κρεοφαγίας4 abstinemus exceptis sabbathis et dominicis. Item: Sabbathis omnibus, qui adierit5, inveniet Deum.

1. Lucae 17.  2. Hebr. 4.  3. Alibi: desistebat4. Alii: κρεοφαγῶν5. Alibi: audierit.

CURTIUS: Justinus eodem, quo Tertullianus, tempore floruit et apologiam eodem tempore pro Christianis scripsit ad M. Aurelium Augustum, in qua fatetur, Christianos ad preces et eucharistiae communionem diebus dominicis convenire solitos, nihil tamen de sabbatho. Ac tametsi primordio nascentis ecclesiae christianae plerique circumciderentur, ut etiamnunc his temporibus Aethiopes Christiani, et sabbathum feriarentur1, nihilominus tamen Paulus, frequenti discipulorum concilio coacto, Petrum increpuit ac legitimos majorum ritus abrogandos esse communi decreto persuasit2. Itaque cum ad Colossenses3 scriberet: Ne quis, inquit, vos judicet in cibo aut4 potu, vel parte diei festi vel noviluniis vel sabbathorum, quae sunt umbra futurorum.

1. Alibi: feriantur2. Act 15, 22 sqq. Gal. 2, 14 sqq.  3. Col. 2, 16 sq.  4. Alibi: vel.

CORONAEUS: Fieri potuit, ut primus ac septimus dies Christianis festivus exstiterit; sed cum utriusque diei conservatio rebus agendis grave afferret impedimentum, Victor pontifex Romanus sub annum Christi 196 sabbathi quietem valere jussit ac pro sabbatho dominicam feriari.

159 SALOMO: Cave putes, Coronaee, me Christianis persuadere1 velle, ut pro dominica sabbathum accipiatis, ne diem sanctissimum sabbathi aeque ac Dominicam saltationibus impudicis, crapula, libidine, venationibus, lusibus, denique impuris scortationibus foedissime contaminari videam non sine maximo animi dolore. Praestat, illum diem negotiis ac rebus agendis transigere, quam impurissimis flagitiis violare.

1. Alibi: persuasisse.

SENAMUS: Vos Judaei tetrici ac tristes non videmini dies festos colere, quos veteres omnes tum Graeci tum Latini ludibus publicis, conviviis, choreis, canticis, saltationibus laetiores esse voluerunt ac propterea Diis immortalibus gratiores.

SALOMO: Non abhorret gens nostra a choreis et saltationibus, quin et dies festus nobis vocatur חַג1 a saltatione et meditatione, ne festi dies choreis tantum divinis, sed meditationibus etiam tribuantur. Itaque noviluniorum diebus2 omnes omnibus3 oblectationum generibus, quae modo4 a turpitudine abhorrent, summopere delectamur5, nec quicquam nobis saepius ingeritur, quam ut intimi animi pectoribus laetemur ac, tametsi sanctissimo die sabbathi a vulgaribus choreis abstineamus, canticis tamen divinarum laudum, suavitate vocum ac nervorum admista, diem illum laetissimum ac jucundissimum reddere solemus, ac festis epulis coram immortali Deo obtestamur, nos6 summa cum laetitia cibis sacrificiorum optimis vesci, ut lege divina jubemur, nihilominus tamen aliquot horas mentem legum divinarum lectione pascimus7, idque ab antiquissimis prophetarum discipulis ad haec usque tempora usurpare solemus. Sic enim de Sunamitide ad Elisaeum profecta8: Cur, inquit9, maritus uxori, venis ad prophetam, cum nec sit luna nova, nec sabbathum? Licet enim duobus milliaribus, non tamen longius a domo discedere, ut oracula divina ab eruditis theologis hauriantur. Quod autem Senamus tristiores et moestiores nos caeteris nationibus videri queritur, haec potissimum causa est, quod non modo sabbathum, sed etiam omnia decalogi capita impune violari videmus10. Nam cum primo capite unius aeterni Dei cultus proponatur, nihilominus tamen sexcenta millia Deorum ac multo plura11 videmus ubique coli. Veteres quidem pagani trecentos Joves, ut ille12:

Trecentum tonat ore Deo Erebumque Chaosque,

et quae plura hyperbole amplificat, ad 36000 prodidere; at videmus13 tot a Christianis Deos coli, quot angelos, quot beatas mentes arbitrantur, i.e. innumerabiles prope legiones, praeter eos, quos divorum albo pontifices, evocatis arte magica daemonibus, scripsere detestanda quadam apotheosi14. Et cum secundo 160 capite decalogi ante statuas aut ullas imagines procidere easque revereri capitali subjecta poena prohibeamur, omnia tamen fana, omnes templorum angulos ac recessus quaqua versus sculptilibus idolis redundare videmus, et quidem ex omni materia, ex omnibus metallis, lapidibus, lignis, terra, cera, farina, ipsaque putrida cadavera, pulpam aceto et sale conditam, ossa, cineres, cereis ardentibus deosculari, et eorum contactu non modo corpori salubritatem, sed etiam menti sanctitatem et ubique salutem comparari putant. Illud etiam detestabilius, quod in omnibus horariis precationibus15 secundum decalogi caput, quo statuarum cultus interdicitur, non modo in Italia, Gallia, Hispania, verum etiam in ipsa Germania ex ipso decalogo expunxerunt16 ac penitus abraserunt. Ac mirum mihi visum est, cur Martinus Lutherus negat17, ullas imagines lege divina prohiberi, praeterquam ipsius Dei, non item crucifixi et18 apostolorum, deinde subjicit: Nos Mosen nec audire nec videre volumus, mandata de statuis et sabbatho sunt ceremoniae sublatae. Quae quis aequa mente ferre potest? in eo praesertim, qui se religionum censorem profiteatur. Tertium decalogi caput, quo nomen domini temere usurpare prohibemur, multo gravius etiam quam superiora violatur: quia non modo pejeratur, verum etiam contumeliis nomen illius sacratissimum19 dilaceratur, ac pro aeterno Deo peregrina Deorum ac daemonum nomina jurantur, cum toties ac tam diserte20 aliud quam aeterni Dei nomen ac numen21 jurare prohibeamur. Omitto secundae tabulae capita ac potissimum scortationes, adulteria, stupra et utriusque sexus ab ordinibus sacris libidines, continentiae specie turpiter effusas.

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: dies3. Alibi: omnium4. Alibi: quomodo ... abhorreat5. Alius: oblectamur6. Deest in aliis codicibus.  7. Alius: pasci, ita ut antecedenti verbo vesci correspondeat.  8. Alibi: profectura9. 2 (4) Regum 4, 8 sqq.  10. Alius: violare debemus11. Alibi: plures12. Virgilii Aeneis IV.  13. Alibi: ut videamus14. Alii: ἀποθεώσει15. Deest in alio codice.  16. Alius: induxerunt17. Tom. III. (Jen. ed.)—Alibi: neget18. Alibi: aut19. Alibi: sanctissimum20. Deuteron. 9. Jerem. 5 et 12.  21. Desunt haec duo verba in alio codice.

Quae cum Salomo vehementius, quam pro senili aetate, dixisset, silentium secutum est. Silentii causa fuit, quod ejus oratio CORONAEUM, acerrimum rituum Romanorum propugnatorem, pupugerat, qui cum se ad responsionem1 comparare videretur2, omnibus in eum intentis, sermonem cohibuit, rupto silentio: Mihi, inquit, in animo erat, Salomonis querelas et criminationes diluere, sed in aliud tempus differendum puto, ne de libertate dicendi quicquam cuiquam detraxisse videamur3.

1. Alii: reprehensionem2. Alii: paratum videret3. Alibi: videar.

OCTAVIUS: Etiam animi pendeo, loquarne an taceam?

CORONAEUS: Cur taceas, cum tam copiosa dicendi seges proponatur, si vel Salomonem refellere velis?

OCTAVIUS: Cum religionem Ismaëlitarum et instituta cum moribus ac ritibus Christianorum comparo, mihi videor in terras de sublimi delapsus coelo. Nam Ismaëlitae summa veneratione Deum aeternum, nec plures uno colunt, Jesum autem ipsum Isaiam vocant, non modo verbum, sed etiam spiritum ac nuncium Dei fuisse agnoscunt et manibus hostium ereptum, quominus 161 ab improbis capitali supplicio afficeretur. Hunc autem nec Deum, nec Dei filium1 arbitrantur, ac propterea sanctissime vetant adorari. Abrahami legem se tueri profitentur, ac Deum eundem colere, quem ille vivens ac spirans adoravit. A cultu statuarum tantopere abhorrent, ut non modo in templis ac delubris nusquam unquam2 caelatas vel sculptas vel fusas vel pictas imagines, verum etiam nihil eorum, quae natura peperit, seu stirpes, seu animantia pingere liceat, aut ad spectaculi fructum usquam haberi, subjecta legibus vetantibus poena capitali. Et3 quidem, cum statuas Christianorum quasi ad virtutis imitationem positas excusarem, Pracadius quidam illud mihi reposuit, eos ipsos, quorum statuas veneremur, coelesti felicitate frui, quod divorum imagines dejecissent, ut4 Deum aeternum adorarent. Psalmos Davidis, quos divinitus hominum generi5 datos affirmant, cantibus ac nervis usurpare et quater quidem interdiu publice, noctu semel privatim precari consueverunt. Ac memini, cum essem eodem cubiculo6 hospitii cum Africano inclusus, illum media nocte surgentem a cubili laudes Deo immortali canere ac me graviter increpare, quod tacerem, usurpans illud arabica lingua: Media nocte surgebam, ut laudem dicerem nomini tuo7; tum et illud ex libris Jobi afferebat: Multi, inquit, queruntur, se opprimi tyrannide et cum calamitatibus conflictari, nemo tamen est, qui Deum nocte laudatoriis canticis prosequatur.

1. Alii addunt: esse, vel: fuisse2. Alii: nulla usquam3. Aliter legit alius codex: Et quidem eo minus statuas venerantur, ut etiam felicitate coelesti se frui glorientur, quod divorum etc.  4. Alibi: ac5. Alibi: Hominibus quasi6. Alibi: cubiculorum7. Psalm. 42, 4 sq. et 119, 55.

CORONAEUS: Ecclesiae Romanae mos jam inde a Pelagio, pontifice maximo, usitatus est, septies singulis diebus Deum laudibus, supplicationibus et canticis die noctuque colere. Quod ab ipso Davide1 didicimus et expressimus: Septies, inquit, interdiu tibi dixi laudem; quod nec Judaei faciunt, nec Lutherani, nec Zwingliani, qui sacra publica ita circumciderunt (excipio Anglos, segregatos a Puritanis), ut bis tantum tota hebdomade preces publice2 fieri patiantur.

1. Psalm. 119. 164.  2. Alius: publicas.

SALOMO: Lex divina pontifices et Levitas mane ac vesperi Deo laudes canere jubet et matutinum quidem sacrificium quatuor horarum fuisse scribit Rabbi David, vespertinum unius horae, privatim vero laudes divinas assidue quemque momentis omnibus recolere laudatissimum. Nam laudare septies apud Davidem non finitum numerum, ut ecclesia Romana putat, sed infinitum continet seu incertum, ut fere semper. Sic enim mater Samuelis1, cum Deo gratularetur: Sterilis, inquit, peperit septem. Nocturnas vero laudes privatim ex cujusque voto fieri majores voluerunt, quibus nihil efficacius, nihil gratius esse potest.

1. 1 Sam. 1, 6 sqq.

OCTAVIUS: Rogationes Ismaëlitarum breves quidem sunt, sed supra 162 modum efficaces in hunc modum: El hemdu, tilla hi rabis hallamine, El rahami, El rachini, Melichi, Jarini, El dini, ejahe, rah tu vejache, vestecun Isdina. Elzzirata Mustitfa mazzirata cladina evanta alahim gari ri il magduli olahem velal soline amim. Id est: Laus Deo misericordi ac flexibili regi extremi judicii! O mortales pietatis amantes, colamus illum et auxilium consequamur, da nobis, aeterne Deus, certissimam cognitionem eorum, quos selegisti, ut nunquam, illis offensis, ex gratia tua excedam. Amen. Haec precatio ab illis Lassala1 dicitur i.e. communis omnium, quia praeter hanc variae sunt preces ac paene innumerabiles, quas ex voto sibi quisque commentatur.

1. Alibi: Lessala.

CORONAEUS: Non video, cur Pater noster Christi cedere debeat Lassalae Ismaëlitarum aut schema Hebraeorum.

SALOMO: Nostrum illud schema, quod ab omnibus Judaeis quotidie usurpatur, non est precatio, sed commemoratio, ne ab aeterno Dei cultu unquam discedamus. Quin Moses in concione totius populi eadem verba sic expressit, quae a Latinis et Graecis non satis apte reddita mihi videntur. Sic enim opinor melius1: Audi Israël! Is qui est aeternus Deus noster, aeternus est unus, amabis igitur Deum tuum aeternum ex toto corde tuo et tota anima tua et toto impetu virium tuarum. Atque haec verba, quae jubeo, in corde tuo haerebunt, eaque saepius inculcabis liberis tuis, seu domi sedeas, seu ambules, seu jaceas, seu surgas, et alligabis ea ad manum, et quasi monumenta erunt pro oculis tuis, quin et asscribas ea postibus domus tuae et pro foribus tuis. Illud est schema nostrum, quod in membranis vitulinis2 scriptum et in capsulis conditum brachio sinistro alligamus quidem et capiti inter caesariem et frontem, idque chaldaica vox Tephilin a תָפֵל, quod alligare vel appendere3 significat: alii ab hebraica voce תפלחן, quae orationem significat4, quoniam ea quotidie quasi preces sanctissimas recolunt. In iisdem etiam membranis inscribunt periodum e decimo tertio capite Exodi, quae incipit: Memento diei hujus, quo egressus es ex Aegypto, usque ad haec verba: A diebus in dies5, et ex eodem capite, paulo post periodum, quae incipit: Et erit, cum introducet te, usque ad haec verba: quod potenti manu eduxerit nos Deus ex Aegypto6. Item periodum ex secundo capite Deuteronomii, quod incipit: Exit itaque si audiendo, usque ad haec verba: coelum supra terram7.

1. Deuter. 6, 4 sqq.  2. Alius: fibulanis3. Alibi: apprehendere4. Desunt haec octo antecedentia verba in aliis codicibus.  5. Exod. 13, 3 sq.  6. Exod. 18, 7-9.  7. Deuter. 11, 1 sqq.

FRIDERICUS: Tanta Judaeorum superstitio est, ut satis esse putent ad salutem adipiscendam, eas membranas circumferre, ut1 quidem Catholici 163 principium evangelii Johannis collo alligant, ea spe ac fiducia, ut ab omnibus calamitatibus ac morbis tuti sint, quas ligaturas execrabiles appellat Augustinus.

1. Alibi: et.

SALOMO: De nostris si ullus ea spe ac fiducia ducatur, ut earum rerum sola gestatio ad salutem prosit, quem puto esse neminem, hunc insanire judico. Sed haec summa capita majores nostri ab unoquoque nostrum circumferri voluerunt, ut quotiescunque capsulas vel in postibus videant Mezazam, primi capitis, et divinae legis memores ab omni cultu peregrinorum numinum abstinere, et ad verum Deum vitam instituere consuescant.

OCTAVIUS: Ab omnibus ligaturis istis ac pictis imaginibus Ismaëlitae abhorrent et veram pietatem amplectuntur. Illud etiam praeclare, quod Mesquedas vel1 fana sic construunt, ut nec a viris foeminae conspici, nec viros foeminae contueri possint, sed habeant utrique stationes medio pariete discretas.

1. Alii: seu.

SALOMO: Haec a nostris, ut optima quaeque, assumserunt1 et expresserunt Ismaëlitae, ut nec in templis nec in synagogis viri foeminas intueri possint. Ita fit, ut nullae pravae cupiditatis inflammandae occasio aut lenociniorum illecebrae ullae quaerantur.

1. Alii: acceperunt, vel: sibi asserunt.

CURTIUS: Utinam mos ille nostris hominibus in mentem veniret! Cur enim laudabilia instituta, ubiubi sint, non imitemur? Illud enim quodammodo asseverare possumus, nulla fere templa Christianorum lenocinio vacare.

SALOMO: Nihil flagitiosius mihi videtur, quam pietatis faciem libidini obtendere; ob id enim sublatus est mos a majoribus nostris, quo feminae prae foribus tentorii sacri1 excubabant2, propterea quod sacerdotes, filii pontificis maximi ac principis Eli, stuprum his inferre non dubitarint3. Maxima semper cura fuit majoribus nostris, non modo impudicitiam, sed impudicitiae suspicionem a sacris longissime amovere4. Quin5 etiam meretrices ab extrema memoria majorum nostrorum nunquam nisi vultu velato foras prodibant. Post etiam in Arabia omnes Hebraeae mulieres capitibus omnino praeter oculos contectae fuerunt, cum in publicum exirent. Tandem etiam in templis non modo velari, sed etiam parietibus a virorum conspectu segregari placuit, quod sapienter Ismaëlitae imitati templa omnia parietibus habuere utrique sexui divisa.

1. Alius: sacra2. Forte: exercebant3. 1 Sam. 2, 22 sqq.  4. Alii: movere5. Alibi: Hinc.

FRIDERICUS: Nulla calumnia1 graviore Christiani veteres oppressi dicuntur, quam quod stupris et incestibus nocturna sacra religionis specie funestarent, quam quidem ad calumniam diluendam scriptae sunt apologiae Origenis, Justini, Athenagorae, Tertulliani, atque hic etiam in libro de 164 velandis virginibus Christianorum morem valde improbavit, quo quidem foeminas viris confusas inter amplexus et oscula caritatis, quae in ipsis templis fiebant, invaluisse scribit.

1. Origenes contra Celsum; Talmud. in tract. de sabbatho; Philo in libro de vita contempl.

CORONAEUS: Id quidem a pontificibus Romanis aliquando, ut opto et spero, emendari poterit, perinde ut illa pietatis oscula fuere sublata.

OCTAVIUS: Agnosco equidem, omnia fere Judaeis et Ismaëlitis, quod1 ad religionem attinet, communia esse, utrisque aeterni unius Dei cultus, utrisque idolorum summa execratio, item circumcisio et genus ab Abrahamo utrisque ducitur; abstinent utrique a sanguinis2 et porcorum esu, denique lectiones utrisque frequentissimae, quas Tertullianus3 non satis argute reprehendit in Judaeis, quos lavari quotidie scribit, quia4 quotidie inquinantur, quasi vero Christiani penitus circumcisi puriores essent, cum tamen David Goliathen ob id execratus sit5, quod esset incircumcisus et immundus. Quanquam Aethiopes Christiani circumcisionem amplexi fuere, qua etiam veteres Aegyptios uti consuevisse scribit Herodotus6. His vero temporibus non modo mares7 a maribus, verum etiam foeminae8 a foeminis nymphae quadam particula circumciduntur.

1. Alibi: quid2. Alii: sanguine3. De baptismo.  4. Alibi: quoniam5. Alibi: est6. Lib. 4. Sed intelligendum est de his Aegyptiis, qui genere Judaei sunt.  7. Alibi: mas8. Alii: foemina.

CURTIUS: Fuit illa quidem foederis cum Abrahamo percussi tessera1, non tamen ullam2 video fuisse circumcisionis utilitatem.

1. Alibi: tabula2. Alii: aliam.

SALOMO: Quae major aut1 sanctior utilitas esse potest, quam divini foederis arcanum? Quanquam qui curiosius ista scrutantur, maximas circumcisionis asserunt2 utilitates, tum ad procreationem liberorum commodiorem, tum ad inflammationem tumorum amovendam, tum ad coërcendam vim libidinis effervescentis, quam Rabbi Moses praecipuam circumcisionis causam esse arbitratur. Hoc tamen Judaei ab Ismaëlitis differunt, quod hi nec azymis nec agnis paschalibus utuntur3 nec sabbathi festiva quiete, nec ad occasum conversi precantur, nec Messiam exspectant, ut Judaei, excipio eos, qui Haly sectam sequuntur, quos Imanias vocant. Ac tametsi preces ad omnia coeli templa4 fieri posse confiteantur, saepius tamen ad Mecham ora convertunt, ut olim Daniel in urbe Babylonis exul, in genua procumbens, Hierosolymam versus orationem5 concipiebat.

1. Alii: et2. Alibi: afferunt3. Alius: utantur4. Alibi: omnes coeli plagas5. Alii: vota.

SENAMUS: Mercurius Trismegistus adoraturos primum ad orientem solem, meridie ad Austrum, sero ad occasum converti1 jussit. Graecis tamen nonnullis usitatum erat, ad orientalem plagam Diis sacrificare, heroibus vero ad occasum, caeteris omnibus ad orientem, qui mos a Chaldaeis et magis Persarum ad omnes fere populos dimanavit; illi etiam diluculo ac 165 potissimum etiam soli orienti, quem Mithram appellabant, sacra facere consuerant. Hinc Maro:

Illi ad surgentis conversi lumina solis.

Sic tamen ut statuae in occidua plaga collocarentur, ortum spectantes, ut Vitruvius2 scribit. Jubet enim Porphyrius, adoraturos statuis ortum spectantibus ἀντιπροσώπους esse et converti ad occasum, contra quam Christiani statuas occasum spectantes collocare solent, ut eas ipsi vultu ad orientem converso adorent.

1. Alii: verti2. Alius: Virumnius.

FRIDERICUS: Christiani veteres cum rogarentur, cur ad solis ortum conversi vota conciperent, respondebant1, id illis in usu esse, quod oriens honoratior esset occasu. Sic enim Pompejus2 Cornelio Syllae dixisse fertur, plures orientem, quam occidentem3 solem adorare. Non video tamen, cur Judaei ab omnibus populis dissidentes ad occasum conversi sacra faciant.

1. Justinus Martyr qu. 118.  2. Plutarchus in Pompejo.  3. Alibi: abeuntem.

SALOMO: Plerique nos id facere putant, ne solem ac sidera orientia colere videamur. Sed falluntur, cum sol utramque plagam spectet et utroque tempore sacra faciamus. At noster legislator tentorium sacrarii ad exemplar universitatis constructum erexit. Est autem rapidissima orbium coelestium conversio ab ortu ad occasum, et qui naturae cursum tenere volet, cum sideribus ad occasum progredi necesse habet, non regredi ad ortum. Ex quo quidem pulcherrima naturae arcana eruuntur, ut1 decentem et naturae congruentem morem intelligamus, quae scilicet dextra, quae pars mundi sinistra dicatur.

1. Alibi: et.

TORALBA: Haec disputatio plurimum1 exercuit omnes scriptores, nec tamen de mundi situ probabilem afferunt caussam. Nam Pythagoras, Homerus, Plato, Aristoteles, Galenus, Averroesdextrum mundi latus in oriente posuere, Plinius et Varro sinistrum. Augur enim Romanus, sub Dio templorum sacra lituo dividens, vultum ad Austrum convertebat, ut haberet a sinistris ortum et occasum a dextris. Empedocles, Cleomenes, Lucanus, Solinus, Philo Ebraeus dextram mundi partem Aquiloni tribuunt.

1. Alius: ut plurimum.

SALOMO: Pontifex Hebraeorum sacrificans vultu ad occasum converso dextrum latus Aquiloni opponit, laevum Austro, qui situs convenit universae naturae. Sunt enim dextra sinistris robustiora ac vegetiora, ut pes dexter ac brachium dextrum sinistro grandius, vegetius ac robustius est. Cor sapientis, inquit Salomo1, in dextra ejus, stulti vero in sinistra, quia stulti, libidinis impotentia, cupiditatibus suis imperare nequeunt, ut sapientes. Sic aquilonares homines australibus robustiores sunt ac vegetiores, et ubique fere ad Aquilonem corpora sunt formae dignitate praestantiora, ingeniorum vis tamen minor. In dextro latere jecur situm est, sanguinis officina, in sinistro lien, conceptaculum atrae bilis. Sic ad aquilonarem 166 regionem homines sunt rubicundi ac robusti, nam robustum a rubore Latini2 derivant, ad meridiem atri; vis tamen ingeniorum major ad Austrum, cujusmodi sunt melancholici. In dextro latere jecur vim cupiditatis continet, vitiorum alimentum et ὑποκείμενον, ac propterea victimae ad Aquilonem spectantes caedi jubentur3. In sinistro vis atrae bilis ab ipso liene homines contemplationi deditos habet ac coelestium rerum meditationi; sic ab Aquilone bella, calamitates, exercitus in sacris litteris saepius denunciantur et potestas ingens Leviathani ad Aquilonem, qui etiam ob id Aquilonaris4 appellatur. Contra vero Deus dicitur ab Austro venire et profectiones Abrahami versus Austrum. Quo pertinet etiam illud: Dicam Aquiloni, da! et Austro, noli prohibere!5 quia prohibentis major, quam tribuentis potestas. Nec minus mirum videri debet, quod omnes omnium populorum regiones, Chaldaeorum inquam, Judaeorum, Ismaëlitarum, Christianorum ab Austro derivantur. Exercitus vero Gothorum, Vandalorum, Herulorum, Hungarorum, Turcarum, Tartarorum, AngloSaxonum ab Aquilone ad Austrum. Item motus omnium animantium est a dextro ad sinistrum latus6, ac motus trepidantis orbis elati ab Aquilone ad Austrum inclinat, mirabili naturae consensu. Ex quo Judaeorum intelligitur templa Deorum7 ad occasum conversa et pontificum statum in sacris faciendis universitati naturae consentaneum esse. Ex eoque non tantum Homeri, sed etiam Pythagorae, Platonis, Aristotelis, Averrois, Galeni, Plinii, Varronis errores emendantur, ac mirabilia naturae arcana intelliguntur, etiamsi preces ad omnia coeli templa laudesque divinae locis omnibus ac regionibus Deo gratissimae semper fuerunt.

1. Eccles. 10, 2.  2. Festus in voce robustus.  3. Levit. I. Jerem. 46. Ezech. 42.  4. Joel 2, 20.—Alibi: Aquilonates5. Jes. 43, 6.  6. Aristoteles de hist. anim. II, 1.  7. Alibi: Judaeorum.

OCTAVIUS: Non video, Ismaëlitas tam acute philosophari, sed qui citra tropicum cancri regiones incolunt, ad Mecham seu Jezecat seu Medinam Alnabi, ad civitatem prophetae et montem Moriam, ubi Abrahamus filium immolare1 jussus est, convertuntur, scilicet ad Austrum; qui vero sunt ultra tropicum, convertuntur ad Aquilonem. Illud tamen singulare est, quod Ismaëlitae, quoties precantur2, bis inclinato vertice terram ac manus utrasque deosculantur, Christiani vix unquam.

1. Alibi: immorali2. Alibi: provocantur.

CURTIUS: Manum deosculari Deum adorantes1, antiquissimi moris est, ut Jobus ipse testatur, non quidem ut de2 osculo cogitarent, sed ut ori silentium imponerent3, unde saepe peccatur; ut etiam nunc plerique cum de peccatis confitentur, pectus solent tundere, ubi cor residet, pravarum cogitationum artifex; alii frontem vola caedere, ubi animi sedem esse arbitrantur, quasi poenas ab auctoribus flagitiorum reposcerent ista percussione. 167 Verum enim vero4 sine saliva5 osculari nemo potest. Illud enim veterem6 sapit idololatriam eorum7, qui terram pro Deorum ac rerum omnium parente adorabant, magnae Cybeles appellatione carmine impio: O hominum, pecudum, divûmque aeterna creatrix!

1. Alii: adorantem2. Alii: non quia de3. Alius: imperarent4. Alios: Terram vero5. Alius: scelere6. Alius: veterum7. In eodem deest.

SALOMO: Nos erecti Deum laudamus, flexis genibus fausta precamur, adversa deprecamur interdum etiam stantes, ut Ezechias ad parietem conversus, nunquam sedentes, multo minus ambulantes, nisi morbus vel imbecillitas cogat, ut Mosen, qui cum diutissime pansis1 ad coelum manibus, tantisper adversus Amalekitas pugnabatur2, erectus stetisset, fractis viribus consedit, fusis tamen et extensis manibus usque ad occasum. Fallitur autem Plutarchus3, qui Numam jussisse scribit, ut adoraturi sederent, quod et Latinis inusitatum et a Pythagoricis decretis, quibus Numa dicitur imbutus fuisse4, alienum. Sic enim Pythagorae symbolum: περιφερόμενον προσκυνεῖν i.e. circumvolutum procidere. Et nos quidem peccata confitentes frontis ad humum contactu5 testamur humilitatem, quod Plutarchus appellat, ῥίψεις ἐπὶ πρόσωπον. In ardentissimis rogationibus6 Eliae statura imitamur7. Is enim cum sua oratione coelum tribus8 annis et sex mensibus ita conclusisset, ut nec imbres ulli nec rores depluerent, septies oravit, quoad exoraret9, vultu inter genua composito humi advolutus, qui humillimus est infantis in utere habitus, ut eliceret imbrem. Sessio10 vero et adoratio e11 diametro pugnant.

1. Alibi: passis2. Exod. 17, 9 sqq.  3. Περὶ δεισιδαιμονίας4. Addit alius: penitus5. Alius: fronte ad humum contracta6. Alibi: orationibus7. 1 Reg. 7, 1-9. Jac. 4, 17. Sir. 48, 2. Luc. 4, 25.  8. Alibi: sex9. Alibi: exoraretur10. Desunt haec sequentia Salomonis verba in alio codice.  11. Alius: toto; alius: tota.

OCTAVIUS: Tantum abest, ut Ismaëlitae osculantes humum adorare velint Cybelem, ut nulla gens ab idololatriae suspicione longius absit. In templo sermones et colloquia facere aut deambulare, scelus arbitrantur. Festis diebus hora sexta concio populi frequens est, nec ante meridiem festo die cibantur; die vero paschali, quae omnium sanctissime colitur, post jejunium menstruum1 Elmeide coenam concelebrant, tum deosculatis mutuo manibus offensiones mutuo acceptas charitate summa ignoscunt ac veterum ἀγάπας recolunt, non ficta simulatione, sed bona fide, nec si quisquam post accepta2 illa oscula manuum3 acceptas injurias ulciscatur, impune laturus est, sed gravi judicio damnatur. Si quis concionibus ac precibus publicis adesse recusaverit, mulcta, infamia, carceribus coërcetur. Nec tamen4 unius aeterni Dei purissimo cultu, sed etiam humanitate et benignitate populos omnes longe superant5. Ac mirantur, Christianos homines tantam egentium multitudinem, tantam suorum nuditatem6 et inopiam aequo animo 168 ferre posse, cum apud Ismaëlitas plura sint domicilia egentibus ac peregrinis vacua, quam tenues domiciliorum egentes. Saepe quidem videre potuistis Turcas in hac urbe tenuibus ubique occurrentibus7 nummos libenter objicere. Nulla enim lex apud istos sanctior colitur, quam Ullache i.e. exsolvere debita et egentibus largiri. Itaque saepius occurrunt viatoribus chorabitae, quos Eremitas Graeci vocant, a quibus hoc unum precantur, ut ad se divertant. Postea vero quam exquisitis ferculis, lotionibus et cubilibus8 foverunt, non modo nullum pretium reposcunt, sed etiam gratias agunt his verbis: Demum hannam fal alla se verfis, i.e. hoc animae meae detur, Deus te amet! Sunt etiam frequentissima domicilia9 a litteratis hominibus circa fana constituta et uberrimi ad alimenta reditus; vix enim est ullus opibus locuples, qui aut templum aut publicum hospitium consecrandum non curet. At innumerabiles Christianos videmus, quos non benefacere delectat, sed benefecisse videri, ut ambitioni magis, quam inopiae donare10 videantur. Et quum paucissimi benignitatis fontes egentibus11 aperiant12, tum vero id faciunt, vel ad furtorum et flagitiorum expiationem (neque enim13 aqua citius ignem, quam largitio in egentes peccatum restringit)14 vel ad incrementa rei familiaris15. Nihil enim verius a Basilio Magno dici potuit, quam artem omnium quaestuosissimam esse eleemosynariam16. Ac Musulmanni quaestum rei domesticae non spectant, sed solius Dei intuitu largiuntur, ad idque curiosissime a concionatoribus erudiuntur, ut mihi Christianis jure opponere posse videantur, quod olim Spartanus17 quidam seniori assurgens in theatro, ne adolescentibus considentibus spectaret erectus, Athenienses honestas artes18 ad pompam et fastum habere, non tamen ad usum. Hoc vero singulare est, quod Ismaëlitae a vino et alea, vetantibus legibus, abstineant, tametsi plerique Christiani se legibus solutos arbitrantur, propterea sive vini luxum et aleam sequuntur, sive adulteria, stupra, rapinas, injurias, verbera, caedes, mentis ad omnia concitas, quodque his omnibus foedius est, capitales in Deum contumeliae19. Juventutis autem molles et teneres annos studiosissime legibus divinis erudiunt, neque enim fabulas audiri et20 libidinis ludos aperiri patiuntur, sed Alcorani divinis praeceptis tam assidue imbuunt, ut ante pubertatem fideli memoria teneant; cantica vero impudica nulla audiantur. Denique cum illorum religionem, judicia, leges, mores, instituta cum vestris21 comparo, verissime Ismaëlitas ex omnibus populis Musulmannos i.e. fideles esse judico, non tantum, quia lex Muhammedis naturae consentanea est, ut Algibel et Avicenna scripsere, sed etiam quia caeteri verae22 faciem ac speciem 169 religionis habent, illi religionem ipsam non tantum habere, sed possidere mihi videntur23.

1. Alibi: nostrum2. Deest in alio codice.  3. Alibi: post illas manuum exosculationes4. Alii: tantum5. Alius: superarunt6. Alibi: ruditatem7. Alibi: accurrentibus8. Alius: cubiculis9. Alius addit: scholastica10. Alibi: donari11. Alibi: pauperibus12. Alii: appareant13. Alius: vero14. Alii: restinguit15. Tob. 12, 9.  16. Alius: eleemosynam17. Alius: Spartiata18. Addunt alii: et divinas, vel: et doctrinas19. Alibi: contumaciae, vel: injuriae20. Alius: aut21. Alii: nostris22. Alibi: fere23. Alibi: videantur.

Cum ad hanc orationem caeteri conticuissent ac mirarentur, Octavium a Christianis ad Ismaëlitas defecisse, nec quisquam Octavii orationem1 refutaret, tandem rupto2 silentio FRIDERICUS: Non erat, inquit, animus, Octavii orationem refutare, ac vos ob id opinor conticuisse, quod refutatione minus egeret. Nec mihi de moribus ac religione Muhammedistarum3 disputare placet, quia non licuit eorum civitates ac respublicas pervestigare; illorum tamen religionem Octavio, ingeniosissimo viro, probari non puto, sed ea tantum4 verbi gratia disseruisse. Legistis, opinor, libros de doctrina Muhammedis, item de moribus ejus ac toto vitae genere atque illud inprimis, quod ingeniosissimus ille5 religionum artifex in libris6 quidem Muhammedes nuncupetur7, in coelo vero Almad. Sic enim8 Homerus fluvium, qui Trojam praeterlabitur, Xanthum ab hominibus, Scamandrum a Diis vocari. Cum autem natus est Muhammedes, ad eum alendum venti scilicet, aves, nubes, angeli convenerunt, venti quidem odoribus, aves fructibus, nubes aquis. Et quoniam angelis nihil supererat, quod infanti praeberent, ira perciti discesserunt. Eundem tamen in coelum abreptum fuisse tradunt ab ipso Gabriele, ac post reditum prophetam se tulisse, conciones publicas habuisse; sed quoniam nec orationibus ullis, nec rationibus, quae vellet, persuadere poterat, vi et armis agere decrevisse; fugatum tamen die Veneris ab hostibus fugisse, a cujus fuga, scilicet ab Hegira, initia9 ducunt annorum, postea vera validiore manu reversum Mecham expugnavisse ac discipulis militibus diripiendam dedisse. Ab his initiis et praeda locupletiores imperium paulatim propagarunt, cum Arabiae latrones ad societatem10 proposita libertate ac diripiendi spe coegissent. Ipse vero jam senio confectus comitiali morbo dicitur interiisse, sed cum tertia die resurrecturum se promisisset, tam diu jacuit insepultus, quoad teterrimo foetore intolerabilis a plebe in cloacas urbis projectus esset. Plerique cum Garuffa, uxore Mazuchi11, deprehensum ac caesum fuisse tradunt, cum diceret eas uxores, quas propheta vellet, jure suo capere potuisse. Abadallam vero et Machilium occidi jussisse, quod prophetam esse negarent, ac tametsi uxores septendecim domum duxisset, nihilominus tamen Zeidi quoque uxorem socii dicitur rapuisse. Jucundissimam quoque fabulam commentus est, ut vini non solum abusum tolleret, sed rem et usum necessarium prohiberet; fingit enim duos angelos coelitus in terram ad judicia exercenda demissos, ebrietate et illecebris formosae meretricis, cujus amore tenebantur, persuasos esse, ut alter illam in coelos veheret, alter in terram reveheret, propterea mortalibus vini 170 usum interdictum fuisse. Ex omnibus autem fabulis nulla foecundior est, quam quae extat de paradiso Muhammedis, ubi ciborum fercula exquisitissima fore pollicentur, tum vini, lactis ac mellis torrentes undique profluentes, foeminarum etiam formosissimarum ac cynaedorum greges, quibus uti liceat et abuti, ac septuaginta millibus annorum voluptatibus perfrui, post convivium, quod etiam annorum septuaginta millium spatio definit. Quod12 cum Averroës, Arabicae philosophiae princeps, legisset, porcorum paradisum dixit, ut13 mirum videri non debeat, si impietas illa detestabilis, tot ac talibus propositis praemiis, totum pene terrarum orbem invasit.

1. Alibi: rationes2. Alius: recepto3. Muhamedanorum4. Alibi: de ea tamen5. Alii: iste6. Alibi: terris7. Alius: usurpatur8. Alius: etiam9. Alibi: initium10. Alius: saevitiam11. Alius: Mafuchae12. Alibi: quae13. Alibi: et ... debet.

CURTIUS: Tanta vis est pravae opinionis, ut hominum mentibus semel insita potentius quam natura ipsa dominetur. Et quidem apud Narsingas Indorum1 populos mortuis maritis viduas eodem incendii rogo viventes ac spirantes cum cadaveribus2 exuri constat, non modo veterum, sed etiam recentiorum scriptorum summa consensione easque summa alacritate eo deferri ab amicis, ut voluptatibus maritorum sempiternis perfruantur. Sed et illud valde puerile debet videri, quod Ismaëlitae flagitia lotionibus assiduis elui putant, non aliter atque Indi occidentales3 Hispaniolae ex intimo stomacho ante aras ac statuas vomentes scelera profligari putabant.

1. Alius: Indiae2. Alibi: cadavere3. Alibi: orientales.

OCTAVIUS: Nihil mirum est, si Averroës Ismaëlitarum religionem valere jussit, cum etiam Christianorum ac Judaeorum leges omnes foedissime proculcarit. Sed Avicenna, princeps in omni genere philosophiae ac medicinae clarissimus, scribit, legem Muhammedis miserias ac felicitatem summarum voluptatum corporis proposuisse, aliam tamen beatitatem1 lege praestabiliorem in animo habuisse. Quae autem ex libris Elimel Nebi, h.e. vita prophetae ejusque doctrina, et Edit el nebi i.e. historia prophetae, recensuit Fridericus, plane apocrypha sunt Ismaëlitis neque usquam theologis approbantur, sed imperitis hominibus conscripta rejiciuntur, ut ea, quae a Bonaventura theologo de vita Christi circumferuntur, cum scilicet arbores frugiferae summa cacumina curvassent leviter, ut infanti Christo, ad poma inhianti ad satietatem usque vesci liceret. Quae theologi christiani non magis probant, quam innumerabiles hujusmodi fabulas, quas in aurea dicam an ferrea lectione divorum legimus, quae referre nolim, ne nos pigeat ineptiarum. Alcoranus, qui a collectione sic dicitur vel Alphaticianus a distinctione capitum, quae 123 numerantur, nihil habet ineptiarum, nihil sibi contrarium, nihil repugnans, ut putarunt Dionysius Carthusianus et Cardinalis S. Sixti2, qui adversus legem Muhammedis scripserunt. Mitius aliquando3 Richardus4 ordinis praedicatorum, arabicis litteris et disciplina instructus5, tametsi quibusdam locis et falsa simulavit et vera dissimulavit. 171 Quod autem de paradiso et sordidis voluptatibus plerique calumniantur, satis refelluntur ex iis, quae Azora septuagesima quinta et septima scribuntur, scilicet adulteros et perjuros sempiternis inferorum ignibus deflagraturos, ut clara voce testatus est ipse legislator Muhammedes. At ne foeminas quidem a viris, dum sacra fiunt, conspici, nec in publico vultus revelari6 patiuntur populi, qui Muhammedis legibus7 obligantur. Quod item Christiani Muhammedem se resurrecturum spopondisse commemorant, nusquam scriptis Ismaëlitarum ista reperies. Atque in eo ipso inter se discrepant Christiani, quod alii quidem tertia die, alii octingentesimo post anno resurrectionem se promisisse jactant, quasi Lycurgus alter8, Apollinem consulturus, cives suis legibus obligaret, quousque rediisset. Omissis igitur fabulis inanibus, si quis studiose legat Alcoranum, nihil in9 eo reperiet, quantum quidem judico, nisi summam erga Deum religionem, pietatem in parentes, caritatem in proximos, benignitatem adversus tenues, justitiam in omnes assidue inculcari videbit10.

1. Alibi: beatitudinem2. Alius: Coeli3. Alius: aliquis4. Alii: Ricualdus, vel: Ricaldus5. Alibi: divino instinctu6. Alii: revelare7. Alibi: lege8. Alibi: ille, vel: olim, vel: aliter9. Desunt alibi sex haec sequentia verba.  10. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Mirum est, Agarenos Muhammedis in coelum ascensionem sine mulo fingere non potuisse, aut cur scalam potius non adhibuerint1, quam jumentum2, nisi probabiliorem fore putarent mulorum in coelos3 ascensionem.

1. Alibi: adhibuerunt2. Alibi: mulum3. Alibi: coelum.

OCTAVIUS: Nihil hujusmodi proditum est in sacris1 Muselmannorum litteris, nec magis incredibiles sunt hujusmodi fabulae, quam Numerii2 Attici, praetoris Romani, qui juratus, in coelum ascendisse Augustum, acceptis a Livia decem aureorum millibus, confirmavit. Sed cum alius ascensionem Drusillae in aedibus Caligulae fratris nobilem affirmaret, non sine risu ingenti a populo acceptus.

1. Alibi: sanctis2. Alibi: Numerici.

CORONAEUS: Miror, Octavium superstitiones Agarenorum, misericordia potius, quam risu dignae cum sint, ipse acutissimi judicii ac doctrinae singularis, probare potuisse eoque magis, quo diutius ab illis dura servitute fuit oppressus.

OCTAVIUS: Me Deus optimus maximus a piratis comprehensum in littore Siciliae mercatori Syriaco1 vendi passus est; hic rursus Paracadio2 me dedit, qui ut religionis amantissimum ac litterarum studiosissimum me esse intellexerit3, de mea religione (jam enim triennium4 captivus populari, Arabum linguae consueveram)5 percontari coepit. Ego cum ad singula capita responderem et in meam sententiam illum pertrahere conarer, quo nihil ab immortali Deo magis et melius mihi optandum judicabam, ille contra tot ac tam multis rationibus urgebat, ut ab argumentis, quasi ab 172 aquis desertus6 in vado haererem; tandem mihi libellum exhibuit arabica lingua a Dominicano quodam christianae religionis desertore conscriptum pro defensione religionis Ismaëlitarum. Quem ut legi et relegi, in varias animi sententias distractus, mirabar ab homine Christiano, et quidem ordinis praedicatorum, ejurata majorum religione scribi potuisse. Ad extremum rationibus victus acquievi; quod cum herus animadvertisset, libertate me donavit, quam ut plerique adipiscantur, Muhammedem amplecti solent et circumcidi se patiuntur.

1. Alibi: Syriae2. Alius: Paracactio3. Alibi: intellexerat4. Alii: tertium5. Alii: adsueveram6. Alibi: desolatus.

FRIDERICUS: Audivi quondam eos, qui antrum Trophonium subirent, saltare solitos, ut1 qui a daemone in furorem agerentur, quos amici cum revocare conarentur, simulatque ingressi fuerant, choreis sese admiscebant. Idem Octavio contigisse videmus.

1. Desiderantur haec septem sequentis verba in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Omitto contumelias, quibus Muhammedis dignitas adversariorum obtrectationibus laceratur; rem teneo, h.e. verum ac sincerum unius aeterni Dei cultum.

TORALBA: Si vera religio in puro aeterni Dei cultu versatur, naturae legem sufficere confido ad hominum1 salutem. Nec aliam religionem habuisse videmus antiquissimos humani generis principes ac parentes, qui aurei seculi memoriam posteritati reliquerunt, non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti ab ipsa natura, a qua pietatis, religionis, integritatis ac virtutum omnium rivulos hauserunt et expresserunt. Id quod non solum omnibus omnium philosophorum sententiis probatum, sed etiam oraculis, si qua fides est oraculorum, confirmatum videmus. Nam roganti M. Tullio, quodnam vitae institutum sequeretur, responsum est: naturam sequi oportere. Quod ipsum Paulus ad Romanos2 scribens non obscure aut ambigue, sed aperte confitetur: Gentes, inquit, quae lege vacant, natura ipsa legitime vivunt, quia tametsi legum tabulas nullas habent, nihilominus edicta mentibus suis consignata circumferunt, testificante conscientia ipsorum. Quibus verbis rectam rationem et naturae legem ad hominis3 salutem sufficere docet. Quae cum ita sint, quid opus erat tot ac tam multis ritibus, quibus obligantur Judaei, Christiani, Agareni, Pagani? Hanc enim religionem omnium antiquissimam ac optimam esse confido.

1. Alibi: omnium2. cap 1, 20 sqq.  3. Alii: hominum.

Quae cum breviter perstrinxisset Toralba, silentium secutum est; neque enim de religionibus, quod quisque sentiret, hactenus aperuerat, praeter SALOMONEM, publica auctoritate fretum1, qui tandem rupto silentio: Mei sensus, inquit, cum tuis, Toralba, plane congruunt, scilicet ea, quae ad salutem pertinent, naturae legibus omnia contineri; atque his naturae legibus vixisse Abelem, Henochum, Noachum2, Abrahamum, Jobum3, Isaacum, 173 Jacobum, quos viros! certe ipsius immortalis Dei testimonio, quo nec majus ullum, nec gravius cogitari potest, summam pietatis ac integritatis laudem adeptos. Neque enim circumcisio, quae Abrahamo et posteritati quasi tessera foederis data est, necessaria fuit ad salutem, sed ob id potissimum circumcidi jubemur, ut a caeteris populis a Deo selecti ac segregati videamur. Hanc autem naturae legem significare videtur Deus ipse, cum diceret: Benedicentur in semine Abrahami omnes gentes, eo quod obedierit voci meae nec unquam edicta mea legesque meas violarit4. Atque lex a Mose nulla lata est, nisi quadringentesimo et trigesimo post anno. Caetera vero, quae legibus ritualibus ac judiciariis continebantur, sublato Dei templo ac eversa republica Hebraeorum antiquata fuere. Nam diserte prohibemur5 usquam terrarum pecudes mactare nisi eo loco, quem nominatim Deus designarat. Decalogus tantum6 ac circumcisio cum agno paschali ad sempiternam acceptorum beneficiorum memoriam a nobis usurpatur. Sic autem persuasum habeo, nullam omnino religionem sine ritibus ac ceremoniis consistere posse, nec opinor ullum majus arcanum habere religionem romanam tantae diuturnitatis, quam rituum ac ceremoniarum tantam, quanta cogitare potest7, multitudinem ac varietatem, tum suavissimam canticorum ac organorum, tum etiam vestium ac suppellectilis sacrae ac pretiosae8 pompam, quae populum quasi spectaculo admirabile retineat suspensum. Ad quod9 enim Deus vestitum Aaronis pontificis maximi augusta quidem specie venerabilem fecisset? aut cur tot sacrificiorum ritus, tot lotiones, tot exquisitas expiationes jussisset, si plebis imperitae mentes cultu religionis obligari commodius arbitraretur? Multa quidem a Judaeis ecclesia Romana, maximam tamen rituum partem a veteribus Graecis et Latinis accepit, ut10 etiamnum pelles hostiarum, quibus ipsi sacrifici caput obvelabant, a Canonicis usurpari videmus; et abrasiones verticis jam inde ab Iside, quae Osiridis audita morte caput una cum ejus sacerdotibus abrasit, forsitan originem traxerunt, tum etiam populi dimissiones11 peractis sacris, quas τοῦ δήμου ἀφέσεις appellabant, tum aquae lustrales, chori, proterviae12, theophaniae, tensae, fercula, saltationes ac pulvinaria Deorum.

1. Alibi: victum2. Alii: Noëmum3. Deest in alio codice.  4. Gen. 26, 4.  5. Deut. 4, 19 sqq.  6. Alibi: tamen7. Alius: posset8. Alibi: sacram et pretiosam9. Alibi: quid10. Deest in aliis codicibus.  11. Addit alius: cum dicitur: Ite, missa est12. Exod. 12.

CURTIUS: Haec pompa Romanae religionis ludos potius theatrales ac spectacula veterum paganorum decet, quam veram pietatem, quae fucum respuit, simulationem ac speciem abhorret, nec quicquam fallacius est, quam quod exterius speciosum apparet, ut fucatae1 merces, picti parietes, fucati vultus. Et quemadmodum piscis Tulis ac tigris bellua pereleganti colorum varietate cutim distinctam habent, cum tamen nihil utraque animante crudelius sit: ita quoque de religionibus judicandum, quae ritibus tantum ac ceremoniis nituntur.

1. Alii: fucata.

174 SALOMO: Alter certe alterius ope carere non potest.

OCTAVIUS: Nihil a Toralba, parum etiam a Salomone dissident Ismaëlitae, ac saepissime legislator in Alcorano contestatur populos omnes, Abrahami legem profiteri1 et exequi, scilicet purum unius aeterni Dei cultum, ab omni idololatria penitus alienum, benignitatem adversus tenues, infinitis locis justitiam in omnes. Hoc tantum interesse puto, quod legislator Hebraeorum cum praemia cultoribus suis proponeret, duobus verbis rem absolvit: hoc fac et vives; Ismaëlitarum vero legislator paradisum suum tot ac tam multis deliciis ac voluptatum fruendarum spe instruxit, ut talibus illecebris etiam invitos et nolentes in officio retineret, flagitiosos vero ab injuriosa et conscelerata vita, suppliciorum immanium2 acerbitate proposita, revocaret. Ritus autem ac necessarias tantum ceremonias, nullas inutiles habemus, nulla spectacula, nullas picturas aut caelaturas, quae populum a cultu et cogitatione rerum divinarum avertere queant. Lotionibus etiam frequentissimis utimur, ut sordes etiam interiores saepius eluere condiscamus.

1. Alibi: confiteri2. Desunt haec tria verba in aliis codicibus.

TORALBA1: Qui rituum multitudine plebem obruunt, religionem in superstitionem convertunt; qui autem omnes omnino resecant, nae illi omnes religiones a stirpe evellunt, non aliter ac vinitor ille, qui a vicino superflua vitium2 secare doctus, ut vites abundantius repullularent, suas ipse solo tenus exsecuit. Idem iis contigisse videmus, quos antiquae Romanorum religionis piget, brevi quoque novae pigebit, nisi cum ritibus ac ceremoniis necessariis, tum etiam praemiorum spe majore pontificibus ac sacerdotibus proposita, optimum ac doctissimum quemque retinere conentur. Nihil autem accuratius divina lege praecipitur, quam ut sacerdotibus ac Levitis bonorum omnium decimae, primitiae ac sacrificiorum legitima pars modis omnibus tribuatur. Sic enim ab Hebraeorum sapientibus traditur, frugum sterilitatem, pecorum interitus ac inopiam extremam eos consequi, qui sacerdotibus sua eripiant, qui decimis fraudem faciant. Importate, inquit Deus apud prophetam3, decimas omnes in aedem4 meam, ut subinde largitio fieri possit, atque in eo ipso periculum facite et tentate me, si non aperuero coeli fenestras omnes, ut impleam vobis thesauros meos5 et affluentiam omnium bonorum: increpabo devastatorem6, quo minus calamitatem et sterilitatem vestris agris inferat; quo quidem arcano nullum ad opes comparandas majus esse potest.

1. Alius: CORONAEUS.  2. Deest alibi.  3. Mal. 3, 10 sqq.  4. Alibi: domum5. Alibi: vos thesauris meis6. Alius: devoratorem.

OCTAVIUS: Illud1 Muselmannis omnibus potissimum curae est, ut sacrorum antistites opibus affluant, idque Muhammedes sapienter providit, ne sacerdotum inopia rerum divinarum ac religionis afferat contemptum.

1. Deest in aliis codicibus.

175 CURTIUS: Decuitne Muhammedem, qui se prophetam ferebat, mendaciorum ferculis imperitos plebis animos inescare aut legem a Gabriele sibi datam mentiri? Cum autem1 in Alcorano scripserit2, virginem Mariam matrem Jesu esse Mosis et Aaronis sororem, nimis pueriliter in historia mentitus est; duobus enim annorum millibus Maria soror Mosis ante mortua erat, quam Maria mater Jesu nasceretur. Quod autem Agareni se Deum aeternum colere praedicant et eundem adorare, quem olim Abrahamus, in eo ipso a sua lege defecerunt, quippe Dei ac Muhammedis laudes3 saepius cumulant, sepulcra Muhammedis ac Nabissae religiose adorant ac donis ingentibus oblatis venerantur. Quid enim funestius, quam quod Muhammedes turpissima4 libidinum foeditate homines impuros ad suae religionis cultum pellicere modis omnibus tentavit? aut quis corruptor publicus non sibi persuadeat, pulchrum ac honestum esse in terris id, quod in paradiso honestum esse docuit legislator? et quidem Leo Afer, qui, Mahomedis ejurata religione, Romanam amplexus est, scribit, quendam sectarium Ianfarida5 in urbe Cahira publice mulierem, spectante populi corona, constuprasse ac post amplexum cives mulieris istius vestimenta, quasi divinitatem6 stupri contagione adepta fuissent, summis digitis contacta exosculari coepisse, maritum vero non tantum uxori et adultero gratulatum esse, sed etiam festas epulas et ludos amicis cunctis concelebrasse. Quod mirum videri non debet, cum talia praemia Muhammedes suae religionis cultoribus proposuerit7. Quodsi Pythagoras Homerum, Orpheum, Hesiodum apud inferos, de arboribus suspensos, a serpentibus jure torqueri dixit, ac Plato ipse a sua civitate Homerum exegit, quod Deorum jurgia, plagas, lenocinia, stupra, caedes, incestus turpiter finxisset, quanto poena graviore dignus est Muhammedes, quod8 se prophetam et legislatorem et pietatis magistrum et religionum censorem profitetur9?

1. Alii: enim2. Alibi: scripsisset3. Desiderantur haec viginti verba in aliis codicibus.  4. Alii: turpissimarum5. Alibi: Ibufaridae6. Alii: divinam7. Azora 1 et 81.  8. Alibi: qui9. Alii: profiteatur, vel: profitebatur.

SALOMO: Haec omnia non modo dictu foeda, sed etiam exemplo perniciosa videntur, scilicet hominibus turpia libidinum praemia proponere virtutis ac pietatis ergo, ac falsis promissis imperitos, contra quam deceat, tractare1, cum Deus optimus maximus promissa non tantum praestet, sed etiam multo liberalius, quam polliceatur2; impostores vero plura semper promittant, quam efficere queant aut velint. Nam cum Deus spopondisset, virgam illius, quam ad pontificem sibi delegerat, germinaturam, mox eadem virga protulit germina, flores, frondes, fructus: ita quoque cum suae legis cultoribus terram polliceretur, coelestia praemia largitur; cum vitam promittit, non modo hanc, sed etiam futuram multo meliorem donat. Sic Onkelos Chaldaeus interpres locum hunc: Qui pacta mea et judicia exequetur, 176 vivet3, interpretatur de vita sempiterna. Illud perniciosius, quod qui praemia ista libidinum fabulosa esse sciunt, etiam supplicia4 proposita pro fabulis habent et in omne dedecus praecipites ruunt.

1. Alii: lactare2. Alibi: pollicebatur3. Levit. 19. Exod. 20, 31. Deuter. 15. Ezech. 2.  4. Alibi: sceleribus.

OCTAVIUS: Xenophontis et Platonis sententia mihi valde probatur, scilicet magistratibus ac medicis licere ac semper licuisse, perinde ac nutricibus erga infantes, mentiri, his quidem salutis corporum ac rerum publicarum causa, quanto magis animorum1 saluti modis omnibus consulendum? Demus certe Muhammedem corporeas voluptates post hanc vitam promisisse his, qui pudicitiam colerent, quam ipse legislator in Maria virgine, in Zacharia, in Johanne maximis laudibus pluribus Alcorani locis commendavit, adulteros vero sempiternis inferorum ignibus devovit2. Sed quis non videt, haec ab eo3 scripta fuisse, ut omnes intelligerent, eos, qui sese turpium voluptatum blanditiis mancipassent4, praemiis aeternis ac beata vita carituros? Sic enim aperte declarat5. Sed quoniam australes populi omnium maxime projecti sunt in Venerem, Muhammedes illa praemia excogitavit, ut homines etiam invitos pertraheret6 ad verum decus. Cum igitur illa sanxerit, ut animas ab interitu servaret, quid in eo genere tum peccavit, quod veniam non mereatur? aut quid aliud Christus proposuit7, quam eos, qui summa cum integritate vixerint, beatissimam vitam in aeternis voluptatibus perfruendis adepturos? Quanquam non valde solliciti sint viri boni ac sapientes, quanta sint virtutis ac pietatis praemia futura, cum virtus per se ipsam maximum sibi praemium sit, ac magnopere laudandus videatur, qui nihil boni facit, nulla proposita mercede. Omissis igitur virtutum praemiis, omnes omnium religiones inquirite, si ulla est usquam gentium aut antea8 exstitit unquam, quae puriorem aeterni Dei cultum doceat, quae ab idolorum et creatarum rerum non modo cultu, verum etiam adspectu et cogitatione longius discedat, quam religio Musulmannorum.

1. Alibi: animarum2. Azora 76.  3. Alibi: illo4. Alius: manciparent5. Azora 1 et 6, 51 et 117.  6. Alibi: protraheret7. Alibi: promisit8. Alibi: ulla.

SALOMO: Quod Ismaëlitae aeternum Deum nec plures uno colunt, hoc habent a lege divina, nec decuit Muhammedem, novae1 legis specie, quam ab angelo Gabriele sibi datam mentitus est, vera falsis, turpia honestis miscere.

1. Alibi: nova.

OCTAVIUS: Necessariam fuisse legem Muhammedis, docuit eventus; neque enim aliter Asiae et Africae populi de opinione illa deitatis, quam de Jove et Christo conceperant, deturbari potuissent, nisi Muhammedes ope divina id praestitisset, ne deinceps homines ullam spem aut praesidium salutis in illius vita aut in hujus morte collocarent, quem tamen mortuum esse negavit, sed Dei potestate hostium manibus ereptum. His jactis fundamentis, duo1 praesidia maxima stabiliendae religionis adjecit, primum quod servitia 177 ad pileum vocavit, libertate proposita iis omnibus, qui se suamque disciplinam sequerentur, alterum quod de sua lege2 disputari vetuit, sed bellorum vastitate ac terrore poenarum sua jussa detrectantes compelli jussit3. Itaque Homarus, Muhammedis legatus, ingenti servorum exercitu collecto, praefectos urbium ac praesides Arabiae, Syriae, Aegypti armis fregit, ac brevi Chaldaeorum ac Persidis regiones4 invasit, exustis omnibus paganorum et Christianorum libris. Illud tamen arcanum adhibuit, quod Christianos quidem ad se pertraxit, cum prophetam Christum appellaret, Judaeos vero, Arianos, Nestorianos, Sabellianos pellexit, cum Christum negaret Deum esse. Est enim Arianorum sententia fundamentum religionis Ismaëlitarum, quoniam utrique virginis quidem filium et creaturam esse confitentur, Deum tamen esse negant5. Quae Arianorum sententia conciliis octo confirmata est, scilicet quae Tyri, Sardibus, Smyrnae, Mediolani, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi coacta sunt, ac potissimum synodo Ariminensi, qua sexcentorum pontificum concordibus animis ac sententiis Arianam religionem comprobarunt. Clarius etiam Nestorius, qui Mariam Dei matrem esse aperte negavit.

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: religione3. Azora 2. 3. 6.  4. Alibi: legiones5. Epiphanius contra Arianos; Hilarius l. 3. de trinit.

CURTIUS: Si haereticorum inter se conspirantium multitudo synodus est appellanda, quid obstat, quominus Epicuraeorum coetui ecclesias et concilia non liceat appellare? At ne juris consulti quidem ullam societatem scelerum aut collegia flagitiosorum1 coire patiuntur, quanto minus Nestorianorum, Sabellianorum et Arianorum nefariae conjurationes2 in Deum concilia dici debent, cum abrogaverint praecipuum fidei caput, scilicet Christi deitatem ac trium personarum in unius essentia trinitatem, quam firmissimis innumerabilium conciliorum ac potissimum Nicaenae synodi fundamentis stabilitam debemus tueri.

1. Alibi: flagitiorum2. Alibi: conciones.

OCTAVIUS: Christianae religionis antiquitatem—1

1. Alii codices adjiciunt: conspiciuntur.

Hic CORONAEUS, cum Octavium ad responsionem paratum prospiceret ac diutius de rebus gravissimis protracta disputatio fuisset, coetum solvens: Post coenam caetera, inquit, ne Octavium de possessione loquendi dejecisse videamur; tum illud disseretur, si placet, an viro bono de religione aliter sentire liceat, quam publice profiteatur? Ita, salutati vicissim, cum summa spe futurae disputationis discesserunt.

Praefatio
Libri V-VI