Praefatio
Libri I-IV
Liber Sextus
178

LIBER QUINTUS.

Cum ad coenam singuli rediissent, ego tragoediam Octavii persequi jussus, cum ad eum locum pervenissem, quo Soliman, Turcarum rex, primogenitum Mustapham fracta gula in interiore cubiculo coram ingenti exercitu ad Prusiam1 coacto projici mandavit, praeconis voce ad tubae sonitum altissime exclamante hoc carmen:

Sit unus coeli imperator2 maximus,
Sit unus terrae imperator praepotens;

consistere me jussit Coronaeus, qui quidem secundis3 mensis affabre ficta4 poma veris ita miscuerat, ut acutissimus quisque5 posset falli.

1. Alibi: Prassiam, vel: Russiam2. Alibi: temperator3. Alius: sentiendi4. Alius: picta5. Alibi: quisquis.

FRIDERICUS, homo minime malus, specie deceptus, cum pomum fictum dentibus admovisset: Haud scio, inquit, an quisquam vestrûm non falleretur. Quum caeteri propius intuentes admirati sunt tam artificiose ficta1 poma, ut de arbore decerpta viderentur, CORONAEUS: Si oculorum sensus, omnium acutissimus, tam absurde fallitur in rebus levissimis, quî2 fieri potest, ut mens, quae nihil nisi a sensibus habeat, rerum arduarum ac sublimium scientiam certam nanciscatur?

1. Alius: facta2. Alii: quid.

SENAMUS: Didiceram ab Aristotele1, sensus nunquam, sed mentem saepe falli.

1. De anima 3, 3.

TORALBA: Et ab Academicis, opinor, peccatur, sensus semper falli ac nihil scire posse, et ab Aristotele, quod sensus nunquam falli putat; gravius1 tamen ab hoc, quam ab illis, quod mentibus nihil inesse affirmant, quam quod a sensibus hauserint; sed quoniam haec a nobis fusius disputata sunt in quaestione de anima, nihil repetitione opus esse videtur.

1. Alibi: quamvis.

CURTIUS: Ars in hujus pomi fabrica (quod intentis oculis intuebatur) naturam aut vicisse aut certe exaequasse videtur.

SALOMO: Ars quidem hominis, natura vero Dei radius est, ac tantum abest, ut ars naturam vincere et exaequare, ut ne vix quidem imitari possit, ac tametsi opificia, signa picturae, hominum oculos saepe fallunt, mirabilius tamen est, in eo genere bestias falli nunquam1 posse. Itaque cum regem Salomonem regina Sabae fallere conaretur, vero ac ficto flore simul compositis, rogavit, uter verus esset? Princeps sapientissimus apes importare jussit, quae ad verum florem repente advolarunt, arte neglecta.

1. Alibi: non.

Et cum nescio quid aliud in eam sententiam dixissent, hymni modulatione immortali Deo gratias egerunt.

179 FRIDERICUS, quem fictio pomi pupugerat: Utinam, inquit, sic omnes, qui falsa simulare ac vera dissimulare acutissime norunt, tanta felicitate detegerentur.

CORONAEUS: Rem omnium maximam optat Fridericus, quae tamen nec appetenda1 nobis et unius Dei propria sit. Nam si omnes omnium voluntates et cogitationes omnibus paterent, nec suam innocentiam boni contra vim improborum tueri nec de sceleratis justa supplicia sumi possent, quia2 per leges humanas cogitationes flagitiosae poenam non patiuntur. Idcirco bonis improbi, cogitationibus nudatis3 semper insidiarentur, sceleratis vero boni nunquam. Itaque Momus suo merito irrisus est, quod cum naturam temere carperet, tum vero fenestram in pectore fieri oportuisse contenderet, ut animorum occultae latebrae ac intimi recessus explicarentur. Sed ut proverbio dicitur: Ῥᾶον ἐστὶ μωμεῖσθαι ἢ μιμεῖσθει. Nam cum naturae parentem admirari ac laudare debuisset, impie criminatur4.

1. Alibi: expetenda2. Alii: qui, vel: quin3. Deest in alio codice.  4. Alibi; debuissent ... criminantur.

CURTIUS: At illud quanti est, quod nudatis consiliis scelera praeoccuparentur?

SENAMUS: Ne Deus quidem, qui omnes hominum cogitationes percipit mente ac suscepta parricidia prospicit, prius punienda judicat, quam ad exitum ea perducantur, contra quam Isocrates1 ac Tiro Tullius fieri oportere putabant, ne supplicio poenitentiam cogitationis impiae praevertisse putaretur2.

1. Contra Lochiten; Tiro apud Gellium c. 29.  2. Alii: quaeremur.

TORALBA: Ego quidem non, si possim, aliorum sensus aperire velim, sed illud optem, ut nemo aliud sentiat et aliud obloquatur, nisi id alterius commodo fiat, ut superius ab Octavio dictum est, laudabile semper fuisse, salutaribus uti mendaciis.

FRIDERICUS: Ita quidem homines hominum causa de rebus publicis ac privatis statuunt, sed cum Deus singulas mentes altissime1 scrutetur, mirum tamen, plerosque2 adire templa, sacra facere, vota verbo tenus concipere ac reddere, contra quam sentiant ac velint; ac de his quidem3 Deus apud Esaiam4; Populus hic, inquit, labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me.

1. Alibi: artissime vel: accuratissime2. Alibi: plures3. Alibi: quondam4. Jesaiae 29, 13.

SENAMUS: Quoniam Fridericus in quaestionem a Coronaeo propositam ingressus, ut accuratius discutiatur: an viro bono de religionibus aliter sentire liceat, quam publice profiteatur, distinctione opus esse opinor. Nam theologorum fere omnium summa consensione nihil aliud est religio, quam aversio a creatura ad purum unius Dei1 cultum, impietas vero aversio a creatoris cultu ad creaturas; verius opinor, quam Aristoteles, qui religionem 180 definit περὶ τῶν θείων2 ἐπιμέλειαν. Et pauci admodum reperiuntur, qui sine ullo bonorum, famae, capitis metu publice et privatim, ubi terrarum fuerint, Deum aeternum colant, quos ordine primo collocare possumus. Secundum genus est eorum, qui privatim Deum aeternum amplectuntur ac publica idolorum templa fugiunt. Tertium genus est eorum, qui hostium captivi idolorum ac daemonum templa supplicii metu adeunt, nihilominus tamen intimis animorum sensibus Deum aeternum contestantur, sese ab omni idololatria mentem alienam ac puram retinere, secuti Jeremiae4 consilium in iis litteris, quas ad cives Babylonem adductos scripsit, quos graviter cohortatur, ut cum ante idola procidere cogerentur, animis tamen et mentibus Deum aeternum adorent. Quartum genus est eorum, qui nec hostium captivi sunt, nec pericula capitis adire coguntur, sed opibus, honoribus, liberis aucti5, publica idolorum fana subeunt, ne opes deserere aut exulare necesse habeant, privatis tamen precibus ac votis Deum aeternum venerantur et pro statuis procidentes eundem suae puritatis testem appellant ac precantur ab immortali Deo, ne vis illa sibi fraudi sit. Quintum genus est eorum, qui, falsa religione, quam opinantur veram esse, altius imbuti, aliorum templa, quae profana putant, refugiunt ac privatis domesticisque Diis inserviunt. Sextum genus est eorum, qui privatos6 Deos et falsam religionem, quam habent pro vera, privatim et publice sine metu amplectuntur. Septimum est eorum, qui dubitant, verane sit an falsa opinio, quam sectantur, in ea tamen instituti publice ac privatim acquiescunt, ambigua spe salutis. Octavum genus est eorum, qui quam veram religionem putant, ob id tantum sectantur, ut pietatis opinione tutius fallere possint. Nonum genus est maleficorum et sortilegorum, qui cum in ipsis templis adoraturi procumbant, Deum illum, quem rerum existimant, mentibus ac verbis tacitis impie detestantur et privatim7 daemonibus8 humanas hostias mactant, aut si de religionibus statuendi potestatem habent, sacrorum majestatem ac venerationem omni genere foeditatum conspurcant, ut qui Bahalis Peori sacra instituerunt, pudenda impudentissime revelare cogebantur9 ac stercoribus religionis speciem funestare, nec minus turpiter, qui, ad sagarum Pythiacarum pudenda auribus admotis, oracula excipiebant. Decimum genus est eorum, qui nullam omnino religionem, aut religionis speciem curant aut inquirunt, sed bestiarum in modum cupiditatibus ac libidini obsequuntur. Quorum10 teterrimi non satis habent omnem ex animo religionem et religionis speciem exuisse, verum etiam omnes omnium religiones privatim et publice irridere. Ex quibus planum fit, septem esse religiosorum hominum genera, quos amplecti soleo, quatuor vero Atheorum appellatione usurpare possumus, alios aliis deteriores.

1. Alibi additur; creatoris2. Alibi: τὸν θεὸν, vel τὸ θεῖον3. Post librum Baruch, in epistola ad Judaeos in Babylonia4. Alibi: adjuti5. Alii: patrios6. Alius: privatis7. Alibi: daemoniis8. Alibi: cogebant9. Alius: omnium.

181 OCTAVIUS: Cui publice sine metu capitis ac bonorum non licet, Deum aeternum colere, hunc tamen ante aras daemonum ac idolorum procidentem mente pura Deum adorare posse, judicavit Jeremias1, cujus sententiam quis audeat aut velit aut possit improbare?

1. Epist. ad cives in Babylone.

CURTIUS: Mihi profecto probari non potest eorum simulatio, qui corpore quidem statuas, mente vero Deum adorare se posse arbitrantur; id enim si licuisset, cur Paulus contra sentiens: Corde, inquit, creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Qui aliter faciunt, hos Tertullianus ἀλλοφύλους appellans: negat, inquit, quisquis1 dissimulat.

1. Alibi: quicquid.

OCTAVIUS: Multa quidem probantur, plura1 improbantur, caetera nec probantur nec improbantur, sed quodammodo excusantur, ut quae vi et metu fiunt.

1. Alibi: multa.

CURTIUS: Ita forsitan1 apud judices metus verberum aut gravioris cruciatus.

1. Alibi: quidem.

OCTAVIUS: Tune igitur, Curti, Deum acerbiorem arbitrare, quam humanos judices?

FRIDERICUS: Ut sit excusatio1 metui cruciatus2, quo minus clara, voce quis Deum aeternum profiteatur, non video tamen, ut quisquam excusandus sit, quod ante Dianae aut alterius virginis statuam procumbat, ne opibus aut3 honoribus cariturus sit, modo patriam deserere liceat, ut licuit Abrahamo, qui ne ad siderum cultum adigeretur, sedes patrias jussu divino mutavit. Alioquin non video, quibusnam rationibus oraculum illud divinae vocis effugere possimus4: Qui me confitetur coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui in coelis est. Itaque Christiani veteres, qui Juliani Augusti fraude sacra daemonibus fecerant, a suis pontificibus admoniti ac poenitentia fracti, publice exclamabant5: Nos animo Christiani sumus ac fuimus, Christe servator, fidem tibi non fregimus.

1. Alibi: Ut sic excusatur2. Alibi: cruciatuum3. Alibi: et4. Matth. 10, 32.  5. Epiphanius lib. III.

OCTAVIUS: Si fidem ista ratione non fregerant, errore decepti, nihil erat, quamobrem errorem deprecarentur aut precarentur veniam, cum qui errant, nullam praebeant assensionem1.

1. Alibi: assentationem.

CURTIUS: Est apud Originem1 gravis et acerba reprehensio in eos, qui quod mentibus de Christo sentirent, id ipsum verbo negarent. Tales hypocritas Deus apud2 Heliam hac ratione refellit3: Reliqui mihi 7000 virorum etc. Haec verba non ad mentem4, sed ad corpora referri, quis non videt? Quodsi veteres5 Apollinis, Dianae, Jovis aeditui clara voce atheos, Epicuraeos (addit Lucianus etiam Christianos) compellebant6, ut ex eorum templis excederent, quanto id verius in templo Dei fieri oportet?

1. Contra Celsum.  2. Alius: ad3. 4 Regum 17 sqq.  4. Alibi: mentes5. Alii: Veneris6. Alii: compellebat vel: compellabant.

182 OCTAVIUS: Duobus propositis incommodis majus est declinandum, summo sapientum omnium consensu. Grave quidem est homini prudenti ac religioso, ante simulacra inania procidere, osculari, donis amplificare, tametsi mens adorantis sit aeterno Deo conjuncta; gravius tamen, impietatis labes aeternas subire et ab omni religione desertum videri, si sacra publica deseras; gravissimum, exemplo pernicioso caeteros contemtu publicae religionis ad omne genus impietatis1 arcessere. Haec igitur incommoda prius declinanda sunt, quam illa. Neque enim cuique licet, uxorem, liberos, parentes, familiam secum abducere2, et ut liceat, longissimas tamen regiones peragrare necesse est, ut populum vera religione utentem reperias3. Moses quidem4 ac Jeremias5 animo supplicia percipiebant, quae Israelitisimpendebant, ac futurum6 perspexerunt, ut captivi ad hostes abducti lapides ac ligna inviti adorarent, quia7 prae vero Deo idola maluissent, ut per quae quisque peccat, per ea ipsa puniatur. Id tamen singulare adversus idololatriam8 Deus ipse amuletum dederat, ut animos ad se converterent, cum statuis inservire cogerentur, seque propitium illis fore testatus est.

1. Alius: impietatum2. Alibi: ducere3. Alibi: reperiat4. Deuteron. 28.  5. Jeremiae 16.  6. Alibi: futura7. Alii: qui vel: quod8. Alibi: idololatras.

CURTIUS: Ad servos et captivos haec oratio pertinet, vel ad eos, qui carceribus, vinculis, verberibus ad impios cultus adiguntur, ut1 quidem Albuguerii, proregis apud Indos orientales, crudelitas singularis denotatur, quod Christianorum, qui ad Muhammedem2 inviti defecerant3, dextras manus ac pollices sinistros, nares et auriculas amputari jussit. Sed haec ad eos non pertinent, quibus alio emigrare fas est.

1. Alibi: et2. Alius: Muhammedanos3. Alius: defecerunt.

OCTAVIUS: At licuit Naëmo principi emigrare, noluit tamen, qui tamen ab Elisaeo propheta excusatur1. Is enim lepra curatus vovit, se deinceps aeterno Deo sacra facturum. Si tamen, inquit, rex Syriae humeris meis innixus sacrificet2 Deo Rimmoni, propitius mihi sis. Ad quem Elisaeus: Vade, inquit, in pace! Quibus verbis perspicuum fit, etiam illum, qui opibus ac divitiis affluens sine ullo periculi metu contiguam Syriae Palaestinam evadere poterat, ut libere Deo sacra facere liceret, excusari tamen. Neque enim, opinor, Deus Abrahamum patriam deserere jussit, ne sideribus servire compelleretur, sed ut adversariorum insidiis liberaretur.

1. 2 (4) Regum 5, 20 sqq.  2. Alius: significet; alius: sacrificaverit.

FRIDERICUS: Ego illum, qui corpore et publice ante aras ac statuas mortuorum procumbit, etiamsi Deum pura mente adoret, non minus peccare statuo, quam si omni religione deserta Atheus censeretur, quoniam imperitos abducit a vero Dei cultu.

CORONAEUS: Superstitio, quantacumque sit, quovis atheismo tolerabilior est; nam qui superstitione aliqua obligatur hunc numinis metus in officio quodammodo ac naturae legibus continet, atheum vero, qui nihil nisi 183 testem metuit aut judicem, ad omnia scelera proclivi lapsu ruere oportet. Ac tametsi actionum humanarum praestantiam sapientissimus quisque non solum finibus ipsis metitur, verum etiam omnibus partibus et causis, scilicet efficiente, subjecto, forma, fine, summam tamen omnium actionum ac praecipiam causam ipso fine dijudicat1.

1. Petrus Lombardus ex Augustino libro 2. sent. 1. qu. 1. Thomas in secunda secundae q. 15. et canon. ministr. 23. qu. 5., ubi intentio mala reddit opus malum, quod alioquin bonum fuisset, et 15 qu. 6. cap. 51: Si sacerdotibus.

CURTIUS: Quid igitur fiet sacris litteris, quae toties ac tam saepe hypocrisin abominantur?1

1. Job. 8. 13. 15. 17. 20. 27. 34. Jesai. 9 et 33. Matth. 6. 7. 15. 22. 23 et 24. Luc. 12. 13. Jer. 9. Ezech. 33. Mal. 3. 2 Regum 15.

OCTAVIUS: Ita quidem abominantur eos, qui labiis Deum, non mente colunt, quod pietatis ac justitiae speciem immanibus flagitiis praetendunt. At is qui genibus advolutus, ante idola procumbit ac nihilo secius mente sincera Deum veneratur, longissime abest ab hypocritarum perniciosa simulatione.

SALOMO: Probabili certe argumento utitur Coronaeus, vir non modo πολιτικώτατος, sed etiam εὐσεβέστατος, quo superstitionem, quantacunque sit, quovis atheismo judicat tolerabiliorem. Videtur tamen atheus, qui Deum penitus ejuravit et ex animo ejecit, minus peccare, quam qui illum cum rebus creatis conjungit eodem cultu, quia minus peccat servus fugitivus aut miles desertor, quam qui obsequium domino et imperatori suo contumeliose praestat. Quin etiam gravius peccatur ab iis, qui aeternum ac verum Deum cum falso cultus honore communicato copulant, quam qui hunc ab illo disjungunt, et veri Dei veneratione deserta inserviunt iis, quos sibi erroris opinione Deos finxerunt. Et quemadmodum uxor poenis capitalibus obligatur1, quae legitimum thorum, adulterio commisso, conspurcaverit, meretrix non item, quia maritum, quem nullum habet, fraudare2 non potest: ita, duobus superstitiosorum hominum generibus propositis, alteri quidem ingrati, qui3 verum Deum non exquirunt4, alteri5 contumeliosi, qui quidem aeternum ac solum Deum agnoscunt, eundem tamen insigni contumelia non dubitant societatis impurissimorum daemonum vel statuarum contubernio violare. Contumelias autem acerbius, quam injurias ferre solent ii, qui nullam suae dignitatis et gloriae curam habent; at immortali Deo suae gloriae decus quanti sit, indicat illa obtestatio apud Jesaiam: Cui, inquit6, me exaequavistis, aut cujus similem fecistis? Vivo ego, si meos honores cuiquam impertiar? Et quidem impios Deus saepe execratur, saepius tamen eos, qui se cum diis peregrinis7 communi caeterorum obsequio conjunxerunt, supra modum zelotypia commotus abominatur. Et quoties agit de jure suae majestatis, 184 agit autem8 saepissime, supra homines et supra Deos hominum9 fictos et supra quicquid est, quod hujus mundi ambitu comprehensum videmus, ut in altissimo imperii et honoris culmine collocatus, caetera fluxa ac caduca longissime infra se despiciens, pro nihilo esse et ex nihilo creata et ad nihilum recasura10 testatur.

1. Numerorum 20, 10.  2. Alibi: foedare3. Alibi: quod4. Alibi: cognoscunt vel: agnoscunt5. Alius: aliter6. Jesaiae 46, 9 sq.  7. Deest in alio codice.  8. Alibi: enim9. Addunt alii: inani opinione10. Alibi: evasura.

OCTAVIUS: Non dubito, illum, capitaliori fraude obligari, qui sciens, prudens creatorem cum creatura1 honoris communicatione conjungit, quam qui Deos fictiles una cum vero Deo plane rejicit. Et quidem2 mallem diceres, Octavium nunquam exstitisse aut abs te, Coronaee, qui singulari amore me amplecteris, repudiari, quam furiosum, petulantem, iracundum, impium dici ac talium hominum contubernio copulari. Sic quoque praestat, Deum non esse, mentiri, quam aut mortalem aut corporeum arbitrari aut cum sanctis3 illum eodem cultu, iisdem sacris, eadem ara consecrare4. Sed qui statuas ac sidera pro Diis habent, vel angelos ac divorum mentes iisdem sacris cum aeterno Deo conjungunt, etsi non recte faciunt, attamen in eo sunt, ut quodammodo excusationem mereantur, cum integra mente et animo, recta conscientia, sic a pontificibus instituti, sic docti, sic imbuti, numen5 sibi cognatum et cognitum colant.

1. Alibi: creaturam cum creatore2. Alius: plane3. Alibi: cum his4. Alii: consociare5. Alibi: mundum.

SALOMO: Agnosco, rectam illam animi conscientiam Deo non ingratam esse. Argumento est, quod lege divina capite plectatur1 et is qui quem Deum esse putabat, verbo violavit, et qui aeternum Dei nomen minus diserte pronunciavit2. Vocem enim אֱלהֵיךּ i.e. Deum tuum distinxit a nomine sanctissimo יהוה, quo Deus aeternus significatur, et utrumque3 ab utroque segregatur, quod arcanum latet imperitos linguae sanctae. Ex quo sequitur etiam, aeterno Deo non4 ingratum esse cultum, qui fictili5 Deo exhibetur bona fide. Itaque videmus6 Abrahamum, Isaacum, Jacobum, Josuam foedera cum paganis idolorum cultoribus ferientes, jurejurando Deorum suorum illos obligasse, ut non minus peccare videretur, quod7 Deos fictiles, quam qui Deum aeternum pejurio violarent.

1. Alius: plectitur2. Levit. 24.—Alibi: pronunciant vel: enunciaverit3. Addunt alii: caput4. Deest in aliis codicibus.  5. Alibi: futili6. Genes. 37, 31. Josuae 9.  7. Alii: qui.

OCTAVIUS: Est apud Aristotelem1 memorabilis historia: si quis in charta jusjurandum scripsisset, illamque in fontem Palicorum2 jecisset3, si pejeratum esset, charta fundum petebat, et qui perjurio sese obligarat, brevi moriebatur.

1. περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων2. Alii: Palisorum, vel: Palyrum3. Alius: conjecisset.

SALOMO: Si peccatur ab eo, qui, quem Deum putabat, eundem perjurio contumeliose afficit, etiam si Deus non sit, consequens est, Deo non ingratos esse honores, qui errore justo ac bona fide Diis fictilibus exhibentur.

185 CURTIUS: Quis errore justo1 se tueri potest, ut dominum servo, regem subdito, creaturam creatori cultu anteferat aut conferat?
1. Alius: decore, juste.

OCTAVIUS: Veteres populi, paucis admodum exceptis, aut peregrina numina coluerunt, aut cum Deo conjugarunt1, quin etiam illi ipsi, qui in Samariam jussu regis Assyrianorum2 venerant3, Deo aeterno simul ac Diis patriis sacrificabant; justo quidem errore, cum ita instituti4 essent ac a suis pontificibus imbuti, ac si aliter fecissent, quam a pontificibus praescriptum esset, impietate se ipsos obligare5 viderentur, quoniam pontifices ubique religionis sunt judices, ut L. Lucullus pontifex in senatu disserebat6. Nec divina lex cuiquam judicia religionum praeterquam pontificibus et ordini Levitico7 tribuit, tametsi violatae religionis supplicia quoque ac caeteris irrogari velit.

1. Alibi: combinarunt2. Alii: Assyriorum3. 2 Regum 17.  4. Alibi: instructi5. Alibi: commaculare6. Cicero ad Atticum l. 4.  7. Deuteron. 22.

FRIDERICUS: Quid igitur Christus, cum diceret1: Eum qui domini jussa mente2 percepit ac plane intellexit, si minus exequatur, gravissimis plagis vapulaturum, cum vero qui penitus ignoravit3, minus quidem, sed vapulaturum tamen et ignorantem simul cum ignorantia ac inscitia periturum?

1. Lucae 12, 47 sq.  2. Deest in alio codice, qui legit: percipit3. Alibi: ignoraverit.

OCTAVIUS: Profecto verberibus dignus non modo is, qui domini jussa, quae exequi poterat, contemsit, sed etiam is, qui non exsequitur, non tamen is, qui nec scire poterat et suorum pontificum culpa1 in fraudem impulsus est, cum Dei sui voluntatem ac jussa diligentissime exquireret2. At pontifices, sacerdotes, episcopi, ministri religionum ac sacrorum interpretes Dei voluntatem ignaris ac imperitis litterarum omnium hanc esse interpretantur ac persuadent, ut non solum aeterno Deo, sed etiam Apollini, Dianae, Virgini, Palladi, Angelis, daemonibus, statuis hominum ac bestiarum, cadaveribus et cineribus sacra faciant. Hanc igitur illiteratorum et agrestium hominum imperitiam quis accuset? aut quis poenas mereri putet? quis potius non reprehendat3 eorum pervicaciam ac superbiam, qui pontificibus ac sacerdotibus non acquieverunt? cum lege divina4 sanctissime caveatur, eos, qui pontificis magni decretis non paruerint, capite puniendos.

1. Alii: causa2. 1 Corinth. 14.  3. Alibi: reprehendet4. Deuteron. 17.

SENAMUS: Ego quidem sic existimo, eos, qui pontificum suorum auctoritate freti ac jussis obsequentes, statuas vel ossa putrida pro Deo coluerunt, bona fide semper excusari.

SALOMO: Divina lex1 pontifices ac sacerdotes tantae eruditionis ac sapientiae esse voluit, ut nullam erroris praetexerent excusationem, quoties de jure divino quaereretur, cum tamen caeteros non modo universos, 186 sed etiam singulos ipsumque populi totius principem errore peccantes semper excuset.

1. Levit. 5.

TORALBA: Justum errorem justa excusatione purgari non dubito, litterarum etiam atque eruditionis expertes, qui1 in majorum suorum institutis ac pontificum suorum decretis acquiescant, justam erroris causam habere, non tamen litteratos ac potissimum eos, qui doctrina rerum naturalium imbuti fuerunt, a qua quidem certissimas de unius Dei natura, potentia, bonitate notiones elicere potuissent, uti etiamnum Paulus ipse aperte declarat.

1. Alibi: quod.

SALOMO: Praeclara quidem vis naturae est, hominum mentibus insita, quae illos ad pietatem, justitiam, virtutes omnes exsuscitat: sed ut divinam sententiam assequatur, nisi Deus ipsos afflaverit1, non magis fieri potest, quam inclusa tabula2, docta manu picta atque elegante colorum varietate distincta videri, sed oportebit perspicuo lumine illustrari. Ita3 Moses coacta populi concione declaravit4, cum diceret: Non dederat hactenus vobis Deus cor ad intelligendum, nec oculos ad intuendum, nec aures ad audiendum, annos tamen quadraginta populum ab Aegypto per desertissimas regionum vastitates reduxerat5 in Palaestinam cum ingentibus ac stupendis rerum admirabilium6 prodigiis ac portentis. Interdum Deus homines ita excoecari patitur, ut etiamsi rerum omnium magnarum scientiam adepti sint, nunquam Dei cognitione ac vera religione fruantur, quoniam ingenii acumine ac subtilitate elati feruntur atque arroganti supercilio divinam sapientiam7 suo studio se assequi posse confidunt. Job8 vero aperte confitetur, nec in aquis, nec in terris, nec in daemonibus, quos volucres appellat, sapientiam inesse, sed solius immortalis Dei munere et concessu tribui ad eamque assequendam lucernam divinam sibi praeluxisse.

1. Alibi: afflavit2. Alius: inclusae tabulae ... distinctae ... pictae3. Alius: Id autem4. Deuteron. 29, 4 sqq.  5. Alius: deduxerat6. Alibi: imo admirabilibus7. Alibi: divina8. Jobi 29 sq.

TORALBA: Istud quidem assentior, non tantam naturae esse vim ac potestatem, ut sine ope ac luce divina consummatam illam rerum divinarum sapientiam assequatur. Videmus enim Aristotelem, qui veterum omnium philosophorum fontes exhauserat1, multa quidem argute et ordine decente scripsisse, rerum vero divinarum scientiam nullam habuisse2, ut supra perspicue demonstratum est3, Platonem vero, qui ab Aristotele argutiarum subtilitate superatur, multo certiores de Deo deque mortalium animarum vi ac potestate comprehensiones habuisse, quas sine divina luce nunquam potuisset adipisci. Nam cum in ipso ineuntis aetatis flore Phaedonem scripsisset: Libenter, inquit, mentis4 illius aeternae praestantiam ac naturam didicissem, sed neque per me ipsum intelligere, neque ab alio audire poteram. Quibus autem ritibus Deus homini colendus sit, qui doceat, fore 187 neminem confitetur5, nisi Deus ipse ducem se praebeat. Id autem appellat rem omnium maximam ac praecipuam, τὸ μέγιστον καὶ κυριώτατον. Cui congruit illud Arriani ad Epictetum: Nos a Deo per angelum de rebus maximis ac pulcherrimis admoneri, περὶ τῶν μεγίστων καὶ κυριωτάτων διὰ καλλίστου ἀγγέλου. Idem paulo post: Memento aeterni Dei illumque adjutorem appella: τοῦ θεοῦ μέμνησο, ἐκεῖνον ἐπικάλου βοήτον. Quid Jamblichus? Certum est, ea sola fieri oportere, quibus ipse Deus delectatur, quae assequi nemo potest, nisi aut Deum ipsum audierit aut arte quadam divina sibi illud comparaverit.

1. Alii: exhauserit2. Alius: hausisse3. Alibi: fuit4. Alius: mortis5. Alibi: fere neminem esse confitetur.

SALOMO: Quo quisque Deum accedit propius ac ardentius amat et metuit, eo lux illi salutaris copiosius affulget, quam Aristoteli defuisse quis miretur, cum vix unquam Dei meminerit, cui etiam illudit, cum animal vocat aut negat justum esse, fortem, prudentem, sapientem, inanissimis1 sophismatum argutiis confisus. Quid autem capitalius quam arbitrari, eum, a quo sapientia, prudentia, justitia, virtutes omnes oriantur, iisdem ipsum carere?2 Idem libro decimo quarto τῶν μετὰ τὰ φυσικὰ (nam duo posteriores Arabum beneficio in latinum redierunt), ubi praecipuum erat de Deo argumentum3 nihil usquam nisi libri decimi primi capite postremo, idque tam breviter, ut rem praeteriisse potius, quam attigisse videatur. Plato saepissime4 de Deo vero, nec tamen aliter, quam summa cum veneratione ac numinis metu scribit et in contemptores5 Dei supra modum excandescit, illud autem frequenter usurpare solet: si Deus velit, aut ubi Deo collibuerit, ἐαν θεὸς ἐθελῇ vel ἐὰν μὲν τῷ θεῷ φίλον. Denique Deum solum bonum persuasum esse habet in eoque virtutes omnes παραδειγματικὰς καὶ αἰτιώδεις εἶναι. Quis ergo tantam sapientiam ac numinis claritatem in eo fuisse dubitet, qui Deo et cui Deus tam carus exstiterit?6

1. Addit alius: ac levissimis2. Aristoteles lib. 14 Metaphys.  3. Alibi: argumentari4. In Timaeo, in Phaedone, in Alcibiade, in Theage.  5. Alibi: contemplatione, vel: contemplationibus6. Alius: extitit.

SENAMUS: Sed Platonem1 tametsi de Deo tam praeclare scriberet ac sentiret, Apollini, Palladi caeterisque diis populorum sacra fecisse ac sacris interfuisse videmus, etsi litteris secretioribus amicos ad unius Dei aeterni cultum et cognitionem cohortaretur.

1. Ep. 7 ad Dionem.

SALOMO: Mirum videri debet nemini, si Platoni divina lux abundantius, quam caeteris philosophis affulsit, cum tanta veneratione scriptis omnibus Deum persequeretur1, ut eum Numenius Academicus Mosen Atticum appellare non dubitarit. At noster legislator aeque ac Salomo non semel admonuere, Deum ab iis inveniri, qui toto mentis impetu feruntur in ejus investigationem ac venerationem; et quidem me de Deo disserentem metus invadit cogitantem, nihil ab hominum oratione, nihil a mente proficisci, quod tantae majestati congruere possit, seu sententiarum seu verborum ponderibus 188 res exigatur. Et ut sit aliquis ea religione ac naturae bonitate, ut toto animi conatu in Dei amorem rapiatur, ut etiam orationis ubertate ac verborum luminibus Dei laudes exornare, ut omnia ejus gesta, judicia, leges rerumque omnium mirabilem procurationem sermonis copia complecti, ut illius vim infinitam, potestatem, sapientiam cogitatione, verbis, scriptis prosequi possit, ut denique tanti numinis majestatem omnibus ad intuendum proponat, frustra tamen se torqueat, nisi Deus ipse afflaverit2 aures et mentes auditorum.

1. Alius: prosequeretur2. Alii: afflavit, vel: affluxit.

CORONAEUS: Demus igitur operam, ut qui amore ac necessitate studiorum unum et idem esse videmur, unum et idem de rebus divinis sentiamus, ut tandem praepotenti optimoque rerum omnium conditori similes fiamus. Nam in eo videtur Plato summum hominis extremumque bonum posuisse.

CURTIUS: Eadem est Christi et acutissimi cujusdam theologi1 sententia: Ei, inquit, cum apparuerit, similes ei erimus.

1. Joh. 3. 7. 8. 9. Acta 14. Calvini institut.

SALOMO: Non video, cur in eo summi hominis bonum constituere debeamus, cum nihil creatori cum creatura simile ac commune esse universim1 possit, ut R. Moses non semel admonuit, sed verius est, extremum hominis bonum in aeterni Dei fruitione versari. Satiabor, inquit David2, cum apparuerit gloria tua.

1. Alii: univoce2. Psalm 16 (17), 15.

SENAMUS: Ego ab Aristotele didiceram1, summum hominis bonum in virtutis amore2 consistere.

1. Eth. ad Nicom. lib. 7.  2. Alius: actione.

TORALBA: At ille1 suorum decretorum constantiam non tuetur, cum aliis summum bonum in mentis actione collocarit, quo quidem loquendi genere usus est, ne cum2 magistro Platone, cujus omnia decreta evertere3 conatus est, idem dicere videretur, cum tamen idem sentiret, quia nemini dubium est, quin ipsa mentis actio sit contemplatio, quam improprie actionem appellat. Neuter tamen verum hominis bonum attigisse videtur, quia tametsi negotium ad otium, motus ad quietem referatur, actio ad contemplationem, ipsa tamen contemplatio esse potest rerum abjectiorum ac viliorum, et ut sit circa rem omnium optimam et maximam, quoniam alio refertur, extremum bonum dici nequit. In quo rursus Aristoteles4 non leviter lapsus, quod finem hominis cum ejus summo bono confundit.

1. Alibi: Atqui2. Desunt haec novem sequentia verba in alio codice.  3. Alibi: rejicere4. Libro 2 et 11 ad Nicom.

SENAMUS: An potest alius esse finis hominis, aliud extremum ejus bonum?

TORALBA: Quidni? Fines rerum omnium genitarum sunt extra res ipsas, nihil enim fit propter se, bonum vero cujusque rei in se vertitur, et ejus commodo, non alterius expetitur, quoniam se quisque plus amat, quam bonum illud, quod sui beandi causa conquirit. Gramen enim progerminat, 189 ut sit pabulum pecori, pecus hominum victui1, jumenta ut hominibus sint adjumento2 ac pro illis moriantur. Nemo tamen dixerit, hunc bestiarum finem extremum esse bonum illarum, cum rerum omnium commune bonum sit, bene esse pro cujusque natura. Ita quoque finis hominis est, inserviisse gloriae Dei. Omnia, inquit ille3, feci propter me ipsum, etiam impium ad diem ultionis, cum scilicet impius flammis exuritur aut in mare demergitur, ut Pharao cum legionibus eum finem habuere, ad quem nati, facti, editi fuerant. Sic enim Deus ad Pharaonem: Ad hoc excitavi te, ut ostenderem in te virtutem meam et ut mei nominis fama ubique dispergatur. Nemo autem dixerit, Pharaonem summum bonum adeptum fuisse. Ex quo sequitur illud etiam, eos scilicet aberrare, qui argumentum aut subjectum4 philosophiae moralis statuunt esse summum bonum, quod per se ipsum Deus est, nec aliud cogitari potest.

1. Alibi: victus2. Alibi: sint hominum adjumenta3. Proverbiorum 16, 4.  4. Alibi: et fundamentum.

SENAMUS: Quodnam igitur subjectum futurum est sapientiae1 moralis?

1. Alibi: philosophiae.

TORALBA: Homo beandus.

SENAMUS: Cur ita?

TORALBA: Quoniam omnis disciplina, quae ad actionem refertur, subjectum habet id, cui primo acquiritur ipsius actionis bonum, non autem ipsum bonum, ut valetudo non propter se ipsam appetitur, sed propter hominem. In quo rursus deprehenditur aliud peccatum Aristotelis1, quod2 summum bonum statuit in eo, cujus causa caetera non cupias, ipsum vere propter se, non alterius causa, quia Dei fruitio, in qua psaltes lyricus3 et Salomo felicitatis humanae summam constituunt, non propter se ipsam, sed propter hominem ab homine expetitur. His erroribus sublatis, caetera, quae ad felicitatem illam pertinent, faciliora sunt futura. Cum enim lex divina ad honesta prosequenda turpiaque declinanda hominem excitaret, illud subjicit, ut bene tibi sit, quia Deo nihil accedere, nihil decedere potest. Igitur actio virtutis non est extremum hominis bonum, quoniam ad contemplationem, ut motus ad quietem refertur, contemplatio ad optimae rei h.e. ad Dei cognitionem, cognitio ad ejus amorem, amor eximius ad fruitionem. Ad quod enim amas, nisi ut re amata fruaris? In hac autem fruitione summa voluptas animi versatur in actu reflexo h.e. in clarissima lucis et amoris Dei erga nos effusione, quam patiendo adipiscimur, non agendo.

1. Ethicorum libro 1 cp. 7.  2. Alibi: qui3. Psalm. 16 (17).

SENAMUS: Sed cum haec beatitas divinae fruitionis mortalium nemini contingat tantisper, quam mortalis corporis ergastulo inclusa mens est, quis unquam beatus erit?

SALOMO: Certe paucis admodum felicitas illa contigit, ut Mosi tantum vigilanti, caeteris prophetis dormientibus, nec1 tamen omnibus. Video2, 190 inquit Esaias3, Deum in sublimi sede majestatis et viderunt oculi mei regem Deum exercituum. Item Ezechiel4 oratione longiore se hanc beatitudinem assecutum gloriatur. Huic felicitati proximus est prophetiae gradus, cum divina lux, intercedente angelo humanae menti copulato inter dormiendum affulget.

1. Alibi: non2. Alibi: Vidi3. Jesaiae 6, 1 sqq.  4. Ezech. 2, 1 sqq.

SENAMUS: Quid Aristoteli1 fiet, qui beatam vitam in actione virtutis ob id consistere docuit, ne dormientes, inquit, beati videantur?

1. Eth. ad Nicomachum.

SALOMO: Tantum abfuit ille a veri summique boni cogitatione1, ut bonorum fines ac malorum cum extremis bonis et malis confuderit, ut Toralba disseruit, quin etiam hominis officium, finem ac felicitatem unum et idem esse putavit, quia secundum virtutem vivere hominis officium est, quod ille summum bonum appellat2.

1. Alii: cognitione2. Alibi: vocat.

FRIDERICUS: Ego vero summum hominis bonum Dei cognitione per Christum terminari confido. Haec est enim, inquit ille, vita aeterna, ut agnoscant te Deum verum et quem misisti Jesum Christum1.

1. Johannis 17, 3.

SALOMO: De Christo quidem alias. Sed Dei cognitio proximus1 est ad illam, quam expetimus, felicitatem gradus. Sic enim sapientiae magister2: Nosse Deum3 consummata justitia est, et tuae potestatis agnitio radix est immortalitatis. Illa tamen cognitio fertur ad cultum, cultus ad amorem, amor ad fruitionem, quae summam animi voluptatem parit, vel potius ipsa voluptatis4 est fruitio.

1. Alibi: maximus2. Sapient. 15, 3.  3. Alibi: te4. Alibi: voluptas.

TORALBA: Haec igitur mea sententia est, primos illos aurei saeculi parentes, quos superius diximus, Abelem, inquam, Enochum, Jobum sine lege, Mosen sine Christo veram illam divinae voluptatis fruitionem purissime lege naturae adeptos fuisse.

SALOMO: Non alia mihi mens est. Nam cum Abrahamum legem altissimi coluisse legimus1, quid est aliud, quam naturae legis exemplar secutum esse? Et quidem Philo Hebraeus2: Edicta, inquit, duarum tabularum nihil a natura discrepant, nec magno studio opus est, ut vitam exigas ad praescripta legum divinarum, quoniam nihil aliud, quam naturae legem et majorum nostrorum vitam continent. Haec ille. Sed quoniam aetate Mosis naturae lex hominum sceleribus ac flagitiis ita inquinata erat, ut penitus ex animis obliterata videretur, et quasi sua vetustate antiquata, Deus optimus maximus, hominum vicem misertus, eandem naturae legem sua voce renovare ac decalogo, quem tabulis lapideis inscripserat, complecti voluit, ac potissimum interdicta, quibus naturam violare prohibemur. Cum igitur 191 homines ad naturae legem obsurduissent, divina vox necessaria fuit, ut qui naturam contemserant, naturae parentem sua verba resonantem exaudirent.

1. Genes. 22. Sirac. 44.  2. In libro de vita sapientis.

OCTAVIUS: Muhammedes Mosem imitatur, cum leges naturales, i.e. divinas pessum ire ac pro Deo aeterno mortuis hominibus cultum exhiberi perspiceret, naturae legem de unius aeterni Dei cultu renovavit, mortuorum hominum funestissima sacra sustulit. Sic enim1 Deum Abrahami se colere ac vitam Abrahami ad usum revocare clara voce testatur2, se vero nihil aliud esse, quam Dei nuntium ac servum, caeteris etiam prophetis inferiorem3.

1. Alius: etiam2. Azora 4.  3. Alibi: infeliciorem.

CURTIUS: Optimum divinae legis interpretem habemus Christum, quo nec majorem possumus1 nec optare meliorem, qui non est alius, quam Deus ipse ab aeterno tempore2 genitus, qui hominem tantum induit, ut humanum genus ab interitu et exitio servaret sempiterno.

1. Alii: possimus2. Deest in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Non alia mihi mens est, nec a Curtio diversa de religione sententia, nisi quod Helveticam, opinor, amplectitur1, ego vero Augustanam, quae auricularem quidem confessionem, non tamen singulorum peccatorum dinumerationem probat2. Item Christi verum corpus mystica verborum prolatione panis speciei subesse confido3, quod Helvetica ecclesia negat, et statuas ad iniitationem, non vero ad cultum admitti oportere existimo4, quas Helvetii novae religionis professores rejiciunt omnino.

1. Alibi: opinionem complectitur2. Alius: probo3. Alibi: existimo4. Alibi: confido.

CORONAEUS: Ego vero ecclesiae Romanae catholicam religionem1, in qua natus ac educatus semper acquievi, vobis probatum iri spondeo, si qua fides, quae maxima semper fuit scripturae sacrae2, conciliorum decretis ac sanctissimorum patrum per quindecim saecula concordibus animis ac sententiis futura sit. Fundamenta quidem firmissima jacta sunt ab ipso Christo, ecclesiae totius principe, deinde ab apostolis ac discipulis, quasi parietibus constructa, a pontificibus Romanis tecta et consummata est3. Quorum pontificum triginta tres continentur4, qui pro Christi nomine caesi fuere, tum innumerabiles sacrorum antistites ac omnium gentium pontifices eandem ecclesiam moribus, miraculis, divinis scriptis5 fulcierunt: Irenaeus, inquam, Lugdunensis, qui a successione Romana fidem apostolicam declaravit, Augustinus Hipponensis6, qui ecclesia Romana viguisse scribit apostolicae cathedrae principatum, Ignatius et Chrysostomus Antiochiae, Petrus Alexander, Athanasius, Theophilus Alexandriae, Macarius et Cyrillus Hierosolymis, Gregorius et Basilius in Cappadocia, Polycarpus Smyrnae, Justinus Athenis, Dionysius Corinthi, Gregorius Nyssae, Methodius Tyri, Epiphanius in Cypro; sed infinitum sit omnes commemorare.

1. Alibi: religione2. Alius: fuit, scripturis sacris, ctt.  3. Damasus in vitis pontif. Romanorum.  4. Alius: recensentur5. Alii: doctrina, scriptis6. De doctr. christ. c. 8. et Epist. 162.

192 Hic SENAMUS, qui aliquamdiu haeserat, cum loqui proposuisset: Omnes, inquit, omnium religiones, tum naturalis illa, quam amplectitur Toralba, tum Jovis gentiliumque Deorum, quos Orientales Indi ac Tartari colunt, tum Mosis, tum Christi, tum Muhammedis, quam suo quisque ritu non fucata simulatione, sed integra mente prosequitur, aeterno Deo non ingratos ac justos errores excusari confido, tametsi omnium gratissima est illa, quae optima. Itaque omnium omnia delubra, templa, sacella, ubiubi terrarum sint1, adire non gravate consuevi, tum ne pernicioso exemplo Atheus judicer, tum etiam ut caeteri divini numinis metu terreantur. Quod meum studium optimo cuique probatum iri non diffido, tum ex iis, quae superius dicta, tum ex eo maxime, quod religiosissimos populos, quantacunque Deorum fictilium superstitione uterentur, virtutibus, potentia, imperiis, opibus, victoriis Deus aeternus, praemiorum arbiter, beavisse mihi videtur2. Qui vero suae religionis ac Deorum etiam inanium, in quibus ullam3 divinitatem inesse arbitrarentur, cultum deseruissent, bellorum offensionibus peculiaribus4, morbis5, frugum calamitatibus, pecorum inopia, seditionibus intestinis conflictari semper consuevisse, quod historicorum omnium consensione6 planum7 fit8.

1. Alibi: sim vel: sunt2. Alius: videatur3. Deest alibi.  4. Alibi: popularibus5. Deest in aliis codicibus.  6. Alius: consensu7. Alibi: clarum8. Alii: sit.

TORALBA: Si vera religio naturalis eaque perspicuis demonstrationibus explicatur, ut non modo Octavius, sed etiam Salomo ipse confitetur, quid Jove, quid Christo, quid Muhammede, quid mortalibus et fictilibus1 Diis opus est? Quis omnium theologorum melius aut accuratius, quam Jobus Dei majestatem, potentiam, bonitatem, sapientiam, judicia admirabilia, summam denique erga res omnes procurationem explicare potest? Quis item arcana plura rerum naturalium ac divinarum allegorica narratione complexus est, quam ille? quis de omnium mortalium genere purius Deum aeternum adoravit2? Ille tamen Arabs, antiquior Mose, non alia quam naturae lege, quam Abelis lege vixit. Deus tamen, integritatis ac pietatis judex aequissimus, tantam illi justitiae, religionis, puritatis laudem dedit, quantam mortalium nemini. Christum, qui post annorum duo millia natus est, nec speravit nec venturum suspicatus unquam, multo minus Muhammedem. At cum solis et siderum mirabilem magnitudinem, sublimitatem, rapiditatem intelligeret: Dispeream, inquit, si solis ac siderum splendorem ac pulchritudinem intuens ad eorum adorationem prociderem, quia scelus est capitali poena plectendum, Deum enim excelsum ejurassem.3

1. Alii: futilibus2. Job. 1 et 31.  3. Job. 31.

FRIDERICUS: Eo ipso, quod Toralba Jobi libro, quo nihil divinius fieri1 potest, atque ejus auctoritate utitur litterarumque sacratiorem majestatem veneratur, profecto a philosophorum gregibus segregari se putat oportere?

1. Alibi: esse.

193 TORALBA: Libros sacratiores melioris notae non improbo, neque tamen iis assentior propter litterarum auctoritatem, neque enim id possum ac ne velim quidem, si possim. Sed quia certis1 rationibus adducor, et quoniam disputatio saepe nobis est cum Epicureis, qui litteras sacras pro fabulis habent, hos ego non librorum auctoritate, sed perspicuis argumentis frangi atque ab illis, quasi adhibita quaestione assentionem extorqueri volo, ut res cum re, causa cum causa, ratio cum ratione certet. Nam qui credit, Deum esse trinum et unum, quoniam a Deo ipso revelatum, oportet argumentis necessariis constare, id a Deo revelatum esse, cui plus assentimur ut conclusioni propter principia, quae si non erunt2 certiora conclusione, nihil poterit fieri, quia conclusio in principia resolveretur, haec item ut alia aeque3 incerta.

1. Alii: certissimis2. Alibi: essent3. Alius: quaeque.

CURTIUS: In rebus divinis, quae a demonstratione longissime absunt, usurpandum illud est, quod apud Lucam legimus1: Domine, adauge fidem meam2.

1. Lucae 17, 5.  2. Deest hoc verbum alibi.

SALOMO: Superius dictum est, fidem omnem aut argumentis perspicuis aut sensibus integris aut divinis oraculis niti, fidem infusam nullam esse, nisi oraculo prophetae1 divinitus homini dato, quod omni scientia certius est. Sed quia rarissima nunc sunt prophetiae, acquiescere nos oportet oraculis prophetarum, quae majores nostri summa fide posteritati reliquerunt, quoniam Christiani Alcoranum, Ismaëlitae quidam2 novum Testamentum; Ebraei utrumque repudiant.

1. Alibi: prophetiae2. Deest in aliis codicibus.

OCTAVIUS: Ismaëlitae quidem hos evangeliorum libros, qui Christianorum manibus teruntur, ut corruptos a sectariis omnino rejiciunt, vera evangelia, quae tamen ipsi nusquam habent, penitus intercidisse putant.

FRIDERICUS: Cur igitur Muhammedes1 Gabrielem inducit ita loquentem: Si de legibus et edictis ad te missis dubitas ulla in re, majorum libros legito, nihil amplius haesitabis. Item Azora, cujus initium est: Sors Amram2, Deus inquit misericors, vivens, altissimus, primo vetus Testamentum, deinde Evangelium, postremo veracem Alphaream3, vestrae legis confirmatorem, vobis dedit. Igitur utriusque Testamenti tabulae, veteris et novi, aut usquequaque probandae sunt, aut usquequaque rejiciendae. Quanquam nihil est novis tabulis comprehensum, quod legibus divinis et prophetarum oraculis non congruere videamus.

1. Azora 91.  2. Azora 3.  3. Deest alibi.

SALOMO: Veteres majorum nostrorum tabulas probant Ismaëlitae, Christiani, Judaei; sed quando Alcorani ac novarum tabularum fides in dubium revocatur, veteribus tabulis utendum nobis est, ac testes omni exceptione majores adhibendi. Hi autem exquirendi nobis sunt ab ecclesia 194 vera, cujus tanta sit dignitas, ut si omnium scripturarum ac litterarum monimenta pereant, ab ecclesia tamen superstite rerum gestarum veritas ac memoria in sempiterna posteritate resident. Ob id enim Moses in populi concione: Narrabis, inquit, haec filiis tuis1, ne quis legem divinam cum litteris suspicaretur interituram. Item apud Jesaiam2 Deus Israëlitas sic obtestatur: Vos a me rerum gestarum testes appello, non quia testibus egeret ad suae majestatis decus stabiliendum, sed ut planum esset, ecclesiam Ebraeorum ab immortali Deo fundatam ad selectani fuisse, Israëlitas adhuc viventes3 ac spirantes ad testimonium exsuscitabat, ut omnibus gentibus non tantum scriptis legibus, sed etiam clara voce Dei actiones, gesta, leges testificarentur, etiamsi litterae penitus interirent, quanquam Deus sapientissimus prospexit, ne sacrae litterae4 interciderent, cum in lapides ac silices incidi et omni aetati, omni sexui explicari ac describi jusserit5. Itaque incredibile videri possit, cum verum tamen sit, in tot ac tantis majorum cladibus, exiliis, ipsiusque reipublicae conversionibus et extrema eversione libros divinae6 legis integros exstare, et quidem in7 omnibus linguis ac populis pervulgatos, atque in iis Christianos et Ismaëlitas suarum religionum fundamenta collocare.

1. Deuteron. 5, 31.  2. Jesaiae 55, 4.  3. Alibi: venientes4. Alii: scripturae, vel: scriptiones5. Exod. 1 et 29. Deuter. 28. Josuae 8.  6. Alibi: divinos7. Deest in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Fuit quidem ante Christum ecclesia Dei1 in populo Israëlis, quae nunc ad Christianos translata est, lege autem divina nihil aliud est, quam evangelii πρωτότυπος2, ut Origenes appellat. Sed quando humani seminis3 servatorem, etiam4 totius ecclesiae caput a stirpe Abrahami coelitus missum non modo repudiarunt Judaei, verum etiam probris5, ac contumeliosa6 morte affecerunt, Deus etiam illos suo merito rejecit ac repudiarit, ut ceterae gentes divinae salutis beneficio fruerentur.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Alius: ἀρχέτυπος3. Alius addit: Messiam sui seminis4. Alii: in5. Alii addunt: omnibus6. Alii: contumeliosissima.

SALOMO: Haud sane invidemus caeteris gentibus suam salutem, sed ardentibus votis optamus ac pro illis continenter precamur.

FRIDERICUS: Vestris precibus ac votis facile carere possumus, quin etiam vota Judaeorum potius nocitura Christianis quam profutura judicamus. Non legistis apud Jesaiam1, fore tempus illud, cum dicetur: Benedictus populus meus Aegypti, opus manuum mearum, Assyrius. Item capite ultimo2: Congregabo omnes gentes et linguas, quae venient et videbunt gloriam meam, et mittam ad eos, ut praedicari possit nomen meum et laus mea ubique promulgari. Ac de eorum numero mihi Levitas ac sacerdotes cooptabo.

1. Jesaiae 19, 25.  2. Jesaiae 66, 18.

SALOMO: Operae pretium est1 adjicere id, quod a Friderico praetermissum est in illis Jesaiae oraculis2: Benedictus, inquit, populus 195 meus Aegypti et opus manuum mearum Assyrius, hereditas autem mea Israël, quia est creator populorum et communis parens. Itaque legem eandem voluit esse civium ac peregrinorum, et utrisque consultum esse voluit3; sed tamen singulari quadam praerogativa Israëlitas ex omnibus populis selectos sibi ascivit, quos etiam et peculii et haereditatis et primogeniti appellatione quadam prae caeteris et honore singulari cumulavit: Filius, inquit4, meus primogenitus est Israël, gens sancta, natio sacerdotalis. Quae cum ita sint, quis arbitraretur, Deum immortalem suae haereditatis unquam obliturum, suam gentem, suam ecclesiam deserturum? Nam cum olim finitimi Israëlitarum populi urbes majorum nostrorum ab hostibus5 solo exaequatas, templum direptum6 atque incensum, reliquias populi a Chaldaeis in servitutem abductas viderent, superba verborum contumelia Israëlem a Deo rejectum criminabantur. Sed Deus apud Hieremiam7 omni asseveratione8 confirmat, ratos coelestium orbium cursus ac rapidas siderum conversiones ante conquieturas, quam Israëlitarum obliviscatur. Idem, si poterit, inquit, coelorum amplitudo mensura designari aut terrae fundamenta exquiri, ego quoque populum meum Israël repudiabo. Et tametsi graves ac acerbas calamitates populo suo impendere9 minatur, si a sua lege desciscat, nunquam tamen sui cum Abrahamo foederis ac populi obliturum, gravi jurejurando10 confirmavit11. Ac revera nunquam suae gentis oblitus est, sed ubique terrarum dispersam amplexatur, quia in eadem lege divina exercemur, in qua majores nostri quatuor circiter annorum millibus acquieverunt, quod non modo sacri, sed etiam profani scriptores testificantur. Sic enim Tacitus: Judaei unum Deum, unum numen aeternum ineffabile, nunquam interiturum colunt, ac profanos habent, qui simulacra colunt ac12 venerantur. Ac tametsi Hebraei, Ismaëlitae, Christiani Abrahamum ecclesiae suae auctorem credere non dubitant, soli tamen Hebraei legem ac religionem semper sui similem coluere. Christiani vero et Ismaëlitae sectarum familias innumerabiles foverunt semper, Arianos inquam, Nestorianos, Sabellianos, Manichaeos, Donatistas, Ebionitas, Novatianos, Nazaraeos. Sed quid commemorem sectas circiter centum viginti, quas Tertullianus, plures etiam quas Epiphanius jam initio nascentis ecclesiae Christi scriptis suis dinumerat13? Neque vero Themistius, nobilis peripateticus, graviorem habuit causam, ut Valentem Augustum a profligatione et proscriptione Christianorum revocaret, quam quod asseverabat, trecentas amplius sectas a se invicem dissidentes Christianos fovere. Quaenam potuit igitur in tanta opinionum inter se discrepantium varietate ecclesia consistere? 196 quin etiam his quoque temporibus Helvetiorum ecclesia Romanam14, Augustana utramque, Catholici Anabaptistas. Puritani superstitiosos, Abyssini Graecos, Graeci Latinos refutant ac vicissim omnes ab omnibus refelluntur. Nec minor est varietas sectarum inter Ismaëlitas. Nam mortuo Muhammede Hali, sororis ipsius et Habitali15 filius, prophetam se ferens, sectam potentissimam excitavit, Muhammedistis infestissimam, quae duae sectae a discipulis incrementa sensim acceperunt, Lesharion scilicet et Imanian16, qui certant inter se capitalibus odiis; sed praeter utramque sectam sexaginta duae singulares enumerantur. Nam Elhosiba Albilaben Muhammedis multa abrogavit17. Octogesimo18 post anno Elhari Ibim novam sectam condidit, quae centesimo post anno capitalibus pontificis et Calipharum decretis et suppliciis est abrogata, deinde quinquagesimo post anno renovata ac rursus vigesimo post anno rejecta, nec aliter discordiae sedari potuerunt, quam Elgazuli theologus septem libris quasi arbiter pontifices quidem legum imperatoriarum sectatores, legis vero Muhammedicae castigatores appellaret19. Neque tamen licuit plebejis ordinibus hanc sectam sequi, sed eruditis tantum. Cur eruditis tantum? aut si Muhammedi lex ab angelo Gabriele data erat, ut quidem ille mentitur, quid humanis castigatoribus opus erat? Aliam quoque sectam creavit Esses Renardus20, aliam Isbofaridus21, qui omnes omnium religiones Deo gratas esse scripsit, si quem quisque Deum arbitretur, eundem sincera mente colat; Deos autem appellat sidera, coelos, elementa. Sed ne infinitus sim ac taedio vobis futurus, si omnes Ismaëlitarum sectas oratione complecti posse confidam, quas tamen Eleofanus theologus distincte libris septem, utcunque22 potuit, explicare videtur. Ex quo efficitur, nec Ismaëlitas, nec Christianos religionem certam, quam sequantur, ullam habere, multo minus ecclesiam certam in tanta varietate.

1. Alius ita: Ac de illorum numero mihi leve pretium est2. Jesaiae 19, 25.  3. Exod. 4, 23.  4. Exod. 19, 6.  5. Desunt alibi duo haec verba.  6. Alibi: dirutum7. Jeremiae 31, 37.  8. Alibi: assecuratione9. Alibi additur: hinc inde10. Alibi: juramento11. Levit. 1. 26.  12. Duo haec antecedeutia verba desiderantur in alio codice.  13. Alii: dinumerant, vel: dinumerarunt14. Alius: Helvetica ecclesiam Romanam15. Alibi: Habigali16. Alius: Leshariorum scilicet et Imaniarum17. Alius: Abilaben multa legibus Muhammedis subrogavit18. Alii: octuagesimo19. Alius: appellarat20. Alii: Romardus21. Alii: Ismofaridus22. Alibi: ut aeque.

FRIDERICUS: Certissima ecclesiae et verae religionis argumenta sunt tum in doctrina Christi, legibus divinis consentanea, tum in legitimo sacramentorum usu perpetuaque electorum multitudine, unam et eandem Christi disciplinam constituente1; Christum vero Abrahami foedus explevisse2 et ejus beneficio gentes omnes felicitatem divinitus promissam adepturas, omnes fere confitentur, exceptis Judaeis, Paganis3, Epicuraeis. Ecclesia inquam4 Romana, Zwingliana, Augustana, Graeca, Abyssina, neque hi modo, sed etiam Ariani, Manichaei, Donatistae, Nestoriani, Sabelliani, Eutychiani, Pelagiani, neque hi tantum, verum etiam Agareni, a Muhammede instituti, Christum Messiam esse testantur. Nec solum isti, sed et bona pars Judaeorum, Apostoli inquam, Christi discipuli, reipublicae Christianae creatores. 197 Et quidem, si quis Judaeus in coetum arrogandum se dederit, prius Christum Mariae virginis filium5 verum Messiam confiteri necesse est6. Nec si quidem7 inter se Christiani dissideant, propterea inconcussam ac stabilem ecclesiam, quae8 invisibili electorum coetu conflatur, subvertendam inquam.

1. Alibi: constituere2. Alii: explicuisse3. Deest in aliis codicibus.  4. Alibi: Ecclesiae, ut etc.  5. Addunt alii: et6. Alibi: habet7. Alii: quid8. Alius: ex.

CURTIUS: Nullam omnino ecclesiam comperiemus, si levium etiam opinionum fibras computare1 velimus omnes. At ne vetus quidem illa Israëlitarum multitudo ecclesiae nomen mereretur, cum sectarios suos quoque haberet2, Nazaraeos scilicet, Pharisaeos, Sadducaeos, Essaeos, Samaritanos, Herodianos, Hemerobaptistas.

1. Alius: amputare2. Alibi: haberent.

SALOMO: Sectarios ab haereticis dividere nos oportet; hi enim ab ecclesia penitus divelluntur, illi vero non item, sed puriore quodam vitae instituto a fece plebis segregantur, ut quos divina lex notat Nazaraeos1 i.e. separatos, quod2 ex voto dies aliquot aut menses aut annos aut perpetuam vini abstinentiam vovebant, quo tempore nec barbam nec crines circumcidere licebat. Atque haec una secta est, ab immortali Deo instituta, eorum qui caeteris sanctiores essent, qua quidem imitatione Pharisaei h.e. separati, et Essaei h.e. operatores, qui3 non simul actione ficta, sed operibus ipsis sanctissimam omnium vitam agebant. Seorsim enim collegia instituebant Essaei et victu communi utebantur, ut monachi, sine ulla vestitus commutatione4. Hemerobaptistae nihil aliud a caeteris differebant, quam quod corpora quotidie proluebant. Sadducaeorum nomen a צדק, quod justum significat, quod justiores caeteris haberi vellent Sadducaei, sed a plerisque ad ironiam trahebatur, ut Aegyptii reges, qui fratrem aut patrem aut matrem interfecerant, Philadelphos, Philopatres, Philomatros appellabant. Igitur intelligitis, homines istos5 omnes vitae sanctitate, non religionum varietate dissidere. Alioquin si haeretici illi appellandi sint, innumerabilium monachorum collegia, victu ac convictu discrepantia, haereticorum appellatione censeri oportet. Quantum ad Samaritanos attinet, nec Judaei genere sunt, nec religione, nec Ismaëlitarum coetu continentur; quippe Deorum turbam cum aeterni6 Dei cultu conjungunt, ut7 catholici Romani, qui ad unius aeterni Dei venerationem angelos ac Divorum ordines adjunxerunt, statuas etiam proni deosculantur et panis crustulas8 pro Diis habent, quod Zwingliani summae impietati tribuunt, Romani Catholici Zwinglianos, Augustanos, Graecos capitalibus judiciis ac flammis ultricibus prosequuntur9, quasi10 Deum faciant illi impietatis rei. Sed Hebraeorum purissima ac simplicissima religio nihil impuri admistum habet, nullas haereses adjunctas, nullum praeterquam unius Dei cultum agnoscit.

1. Alibi: Naziraeos2. Alii: qui3. Alii: quod4. Josephus, de jud. 2, 8.  5. Alii: hos omnes6. Alibi: aeterno7. Alii: et8. Alii: crustula, vel: crustulam9. Alibi: persequuntur10. Alii: Sunt autem hi aut illi impietatis rei.

198 CURTIUS: Quod Salomo gloriatur, Israëlitas singulari quadam Dei beneficentia selectos fuisse, demus illud; sed ab illa coelesti gratia sponte defecerunt1, quando Christum Deum et hominem humani seminis servatorem sibi oblatum, falsis testibus ac calumniis oppressum, supplicio contumeliosissimo dediderunt2. Itaque nihil mirum, si Deus, tanti sceleris immanitate commotus, centum amplius Judaeorum myriades, unius anni vertentis spatio, quo Vespasianus Hierosolymam obsedit et expugnavit, trucidari passus3 est, tum etiam urbes Palaestinae ac templum ipsum ferro ac flamma deleri, urbem funditus everti, populi reliquias in servitutem abduci ac toto terrarum orbe dissipari. Illud etiam divini furoris argumentum vel maximum est, quod de religione sanctissima non solum dejecti ac exterminati omnino fuerunt, verum etiam de principum fere omnium consensu interdictum illis est, ullam terrae glebam usquam gentium possidere, quare4 ingentes calamitates propter Christum supplicio affectum illis contigisse quis dubitet?

1. Alibi: discedunt, vel: desciverunt2. Alii: dederunt3. Alius: jussus4. Alii: quas.

SALOMO: An non1 quingentos amplius annos quam Christus nasceretur, majores nostri multo2 graviora passi fuerant3 a Chaldaeis, qui templum, urbes, oppida caedibus ac flammis funestarant totamque regionem in vastitatem redegerant et populum in servitutem abduxerant. Postea vero quam postliminio redeuntes, oppida, urbem ac templum ipsum instauravimus, Antiochus cognomento Epiphanes, capta et direpta Hierosolyma, triduo nonaginta millia4 Judaeorum mactavit. Item Ptolemaeus, Lagi filius, rex Aegypti, tantam erga majores nostros crudelitatem exercuit5, ut etiam milites Judaeorum infantibus vesci cogeret, quae ducentos annos ante contigerunt, quam Christus nasceretur. Quanquam si religio propter hujusmodi calamitates rejicienda venit, nulla merito majore quam christiana rejici deberet, cum trecentos amplius annos continuae caedes, supplicia, tormenta, proscriptiones et crudelitates intolerabiles toto terrarum orbe in Christianos decernerentur.

1. Alibi: Ante2. Alibi: multa3. Alii: sunt4. Aliii novem millis5. Josephus, de b. jud. I.

FRIDERICUS: Illud quidem acceptum referebant Judaeis, quorum synagogas sentinam Christianorum persecutionum appellabat Augustinus1.

1. Libro 1. de imitat.

SALOMO: Quonam modo id fieri potest1, cum Judaei Romanorum hostes judicati sint ex senatusconsulto, primum Claudio2, deinde Trajano, post etiam Hadriano principe?

1. Alibi: potuit2. Josephus de b. j.

CURTIUS: Si vestrae, Salomo, religionis fides stabilis esset aut1 certa, aut si religio Christianorum non esset omnium certissima, cur apostoli Judaei seminis ac sanguinis, cur discipuli ac prirni illi antistites, christianae religionis creatores, Christum ardentissimo amore amplexi sunt? Cur innumerabiles 199 vestri generis et nominis2 jam antea et his quoque temporibus se Christianis pontificibus adoptandos dederunt et summa cum sua laude verbis et scriptis Christum publice profitentur?

1. Alius: ac2. Alibi: ordinis.

SALOMO: Imo potius mirum videri debet, cur tam pauci a nobis vel potius a Deo foedifragi deficiant1, cum tot contumeliis tantaque rei inopia premantur. Illas autem2 clades nostrae genti confitemur3 illatas primo4 a Chaldaeis propterea, quod a vero Dei cultu plerique desciverant, id quod prophetarum vocibus ac scriptis testatum habemus. Sic quoque arbitramur, majores nostros diram Romanorum servitutem pertulisse, quod ab immortali Deo ad hominem mortalem adorandum et colendum paucis exceptis defecissent.

1. Alii: defecerint2. Alibi: enim3. Alius: confidimus4. Alius idem: primum.

CURTIUS: Sed cur sola Judaeorum gens ex omnibus tot ac tantas calamitates pertulit?

SALOMO: Deus ipse causam subjiciens: Vos, inquit1, filii Israël ex omnibus populis agnovi, ac propterea in vestra omnium flagitia animadvertam. Quod ab iis gentibus segregamur2, Dei cultus eo nos deducit, quod3 Bileamus, Chaldaeus vates, jam olim mente praeviderat, cum diceret4: Hic populus solus habitabit et5 inter caeteras gentes non censebitur. Item cum Deus caeteras gentes coelestium siderum virtutibus ac potestatibus subjecisset6, Israëlitas tamen exemit: Ne, inquit, adores solem, lunam, sidera, quae praeparavit Deus caeteris quidem populis, qui amplissimo sinu coeli coërcentur, vos autem adjunxit sibi et eripuit de fornace ferrea, ut esses populus hereditarius ac selectus7.

1. Amos 3, 2.  2. Alii: segregantur3. Alii: adducit, et4. Numer. 23, 9.  5. Alibi: quod6. Alius: subjunxisset7. Deut. 4, 19 sq.

CORONAEUS: Haesi semper eo loco, nec intelligo1, quid Deus voluerit, cum diceret, caeteris quidem populis coelestia sidera2 attributa fuisse, Israëlem vero singulari quadam praerogativa sibi delegisse.

1. Alibi: intellexi2. Alibi: signa.

SALOMO: Hebraeorum theologi sic locum illum interpretantur, ut1 caeteros quidem populos siderum coelestium legibus ac potestate gubernari, solos Israëlitas et qui in eorum coetum ac societatem conscribi volunt2, legibus coelestium siderum solutos, Deum unum vitae ac felicitatis habeant auctorem nec metuant diras illas, quibus astrologi minantur, planetares trajectiones et concursus. Libet enim versibus accepta beneficia quodammodo commemorare:

Ipse ego3 crudeli servatus ab hoste triumphos
Saepe tuli faciles, nec quidquam sidera vires
200
Exercere suas in me, non aspera fata,
Haud4 metuenda bonis, non principis ira timendi
Terruit5 impavidum, mihi non nocuere latronum
Conjurata manus fusi sitibunda cruoris,
Non legio, magnam quae circumfusa per urbem
Sanguinolenta suos cives mactabat ubique.
Ac jam6 armata cohors, aditus ac limina quaerens,
Me circumsteterat, clara cum numen ab arce
Hostibus eripuit sensum mentemque fefellit,
Ac me coelesti clypeo, coelestibus armis
Protexitque opibusque suis cumulavit abunde.
Singula quid memorem? Sacro spiramine pectus
Afflavit, legis latebrasque imosque recessus,
In quibus aeternae spes est humana salutis,
Edocuit, volucri semper comitante7 magistro
Pro quibus aeternos iterum renovamus honores8.
1. Alius: et2. Alibi: voluerunt3. Deest in alio codice.  4. Alibi: Non5. Alii: Terrent6. Alibi deest hoc verbum.  7. Alius: comitata8. Alii: tibi debeo grates.

CORONAEUS: Heroica profecto beneficia carminibus heroicis eleganter cecinisti. Sed cum erga Israëlitas tanta divinae bonitatis beneficia1 extent, eo graviora vos ac acerbiora supplicia manent.

1. Alibi: vestigia.

SALOMO: Ut primum a nobis peccatur, ita repente Deus in nos animadvertit et1 ea pontificibus auspicari solet. Nam cum angelos scelerum ultores2 misisset: A sanctis meis, inquit, incipiatis3. Illud enim amoris divini erga nos argumentum vel maximum est, quod et assidue increpat, et continenter castigat. O beatum, inquit lyricus psaltes4, quem Deus castigat! In eos vero, qui ad verbera obduruerunt et collum obduxerunt, vim gravius exercet, et tandem contestatur, se illos deserturum, nec amplius castigaturum. Non amplius, inquit, coërcebo filias vestras, cum pudicitiam prostituerint, nec uxores vestras, cum sese adulteris submiserint5. Nihil enim a sapientiae magistro verius ac melius dici potuit, quam tormentis6 ac doloribus prudentiam comparari. Quis enim arbitraretur, Deum sic ultum7 fuisse Israëlitas, ut propter eorum flagitia non modo lepram corporibus, sed etiam vestibus ac aedium parietibus immitteret? Id autem interpretes divinae legis tradunt; nusquam terrarum lepram vestimentis8 aut parietibus adhaesisse, praeterquam in Palaestina9 idque Judaeis omnibus supra modum mirabile, caeteris populis incredibile videri, nisi diuturna experientia id compertum esset; quamquam clades et exitia majorum nostrorum maximas utilitates omnibus 201 populis pepererunt. Nam ex iis secuta est initio nascentis ecclesiae Christi idolorum eversio, et cum toto fere terrarum orbe sidera, daemones, elementa, fruges, animantia pro Diis ubique colerentur, tandem post annorum tria circiter millia Judaeorum, qui christianam religionem cum domestica combiberant, concionibus ac doctrina coli desierunt, ac postremo Constantini dominatu conclusa fuere templa veterum Deorum; tum libri Mosis ac prophetarum, quos habemus communes cum Christianis, ab omnibus ordinibus ac populis pervulgari coepere, ut non immerito Chrysostomus Judaeam gentium matrem appellarit, quae10 salutem reliquis omnibus populis divino munere et concessu peperisset!

1. Alius: ut2. Alibi: vindices3. Alius: incipietis4. Psalm. 94, 12.  5. Psalm, 81. Jesaiae 1. Oseae 4.  6. Alibi: lamentis7. Alibi: ulturum8. Alius: vestibus9. Levit. 13 et 14. Leprae domorum ac vestium curationes aeque ac corporum traduntur.  10. Alii: quia.

SENAMUS: Verius poëta lyricus: Judaea capta ferum victorem cepit.

SALOMO: In eo certe mirabilem Dei bonitatem ac sapientiam intueri licet, qui dum justas scelerum poenas a suis reposceret eosque procul a patriis sedibus amandaret ac juste profligaret, colonias Israëlitarum toto terrarum orbe deduxit, quae exteras nationes ab inanium Deorum ac daemonum cultu revocarent, deinde divinis legibus ac institutis1 informarent, tum ad unius aeterni Dei cultum ac metum assuefacerent. Ob id enim divina lege2 Israëlitas appellat regnum sacerdotale ac populum sanctum, propterea hujus populi precibus ac votis, quasi gentium omnium sacerdotis, florentissima quaeque imperia non modo ab interitu Deus servavit, sed etiam beavit et quasi sapientiae sale respersit3, ne penitus interirent. Sic Deus apud Jesaiam4: Dedi te, inquit, testem gentibus, principem ac praeceptorem populis. Huc etiam pertinet foedus illud5 cum Abrahamo percussum: In semine tuo, i.e. in posteris6 tuis, benedicentur omnes gentes, quia per hunc populum Deus universo terrarum orbi cognitus est, et hujus populi precibus caeteris gratior fuit, quin7 et Ismaëlis gentem illustrem fore Deus promisit Abrahamo8, quoniam, inquit, semen tuum est. Itaque Rabbi Johannes exclamat, gentes idolis deditas nesciisse, quantam jacturam sui facerent, cum templum illud Hierosolymorum9, in quo gentium omnium scelera expiabantur, inflammarent. Nam diebus festis, qui in tentoriis celebrari consueverant, hostiae septuaginta immolari jubentur, quod interpretes pro septuaginta populis factum tradunt10. Quod vero Curtius divini furoris argumentum putat, nos de majorum sedibus ac terra sancta dejectos ac dispersos, quasi ἀπωστικοὺς11 καὶ ἀνεστίους vagari, illud bonitatis divinae argumentum certissimum esse arbitramur, quod nusquam agri particulam possidere liceret. Ob id enim Deus Israelitassuam haereditatem appellat12,

202 quod ii, quibus coelum pro haereditate obtigit, terra non egent13 ac propria et eleganti voce sancti a Graecis appellantur: ἅγιοι i.e. sine terra ἄνευ τῆς γῆς. Sic enim Deus de Levitarum tribu, quam pontificali ac sacerdotali praerogativa ministerioque aedis sacrae donarat: Levitae, inquit, nullam terrae partem capiant, quia haereditas mea est14. Quod15 autem de Levitis inter Israëlitas, idem de Israëlitis inter omnes populos declaravit, cum diceret16: Benedictus populus meus Aegyptius et opus manuum mearum Assyrius, haereditas autem mea Israel. Falluntur17 igitur, qui hoc nostrum exilium et agrorum inopiam divinae erga nos ultionis conjecturam18 esse putant. Quanto rectius sapientes decreverunt, justorum initia esse castigationes, exitus vero prosperos et felices, contra quam improbis accidit, quorum prospera principia exitus habent valde calamitosos. Illud etiam praeclarius, quod cum ante proscriptiones et exilia Israëlitae, rerum omnium affluentia pingues et obesi, Deum aeternum minus, quam decuerat19, religiose haberent20 postea in extremas oras, procul a patriis sedibus in servitutem expulsi et abjecti, tam ardenter Deum adamarunt21, ut nec praemiorum magnitudine a proposita religione divelli, nec poenarum acerbitate terreri potuerint, quominus inter medios sui nominis hostes mundi conditorem purissimo cultu adorarent, atque inter omnes populos sui generis antiquitatem certissimam retinerent22, ipsiusque linguae sanctae majestatem inviolabilem servarent23; haec enim sola divino munere hominum generi concessa est, caeteras vero spurias et hominum arbitrio fictas videmus. Haec sola naturalis est lingua, quae rebus vocabula per naturam cujusque dicitur indidisse. Quae cum ita sint, quis dubitare potest, quin populus hic a Deo selectus verissima sit Dei ecclesia, fidelissimus rerum gestarum a Deo testis, sacrosanctae legis et oraculorum custos a Deo designatus24, a quo ad omnes populos salus dimanavit?
1. Alibi pro verbis ac institutis legitur: institutos2. Alii: divina lex3. Alibi: sole respexit4. Jesaiae 55, 4.  5. Gen. 12, 3.  6. Alibi: liberis7. Alii: quoniam8. Alibi: Abrahae9. Alibi: Hierosolymitanum10. R. Levi et R. Salomo Ben Gerson in Levit. 23. 1. in Talmud.  11. In codicibus sine dubio false legitur: ἀπωλίδες12. Alius: pro haereditatis parte contingit13. Alibi: egeant14. Alibi: sunt15. Alibi: Id16. Jesaiae 49, 25.  17. Alii: Fallunt18. Alii: objecturam19. Alius: docuerat20. Alibi: colerent21. Alii: adoraverunt22. Alibi: retinuerunt23. Alibi: inviolatam servarunt24. Alibi: designata.

CURTIUS: Laudes quidem majorum vestrorum, prophetarum inquam et illustrium virorum, audio ac lego non invitus, sed eorum, qui prophetas, qui apostolos, qui Christum ipsum cruentis manibus interfecerunt, qui sacrosanctam ejus doctrinam contumeliis omnibus funestarunt, ferre non possum, multo minus sanctum ecclesiae nomen iis tribuere, quoniam vera Dei ecclesia in electorum coetu consistit, ac tametsi vocantur omnes, pauci tamen sunt electi. Electos autem esse oportet per1 fidem ab ipso Christo, qui ecclesiae caput est; qui quoniam hominibus incogniti sunt, ob id ecclesiam invisibilem esse tuemur. Caeteri, qui fidem Christi rejiciunt, sua se sponte albo 203 ecclesiae penitus2 exemerunt, Judaei inquam, Romani3, Ismaelitae, Pagani, Epicuraei.

1. Alibi: qui habent2. Deest in aliis.  3. Alius: Sociniani.

SALOMO: Ecclesiae verbo coetus significatur, cujus acceptio duplex est: una, quae1 populum Israelisselectum a Deo continet, ut cum Moabitae et Ammonitae prohibentur in ecclesia populi Dei censeri, i.e.2 jure connubiorum cum Israelitidefoemina uti. Altera acceptio latius patet, cum scilicet Ammonitae, Moabitae, Idumaei ac peregrini omnes, qui Dei foedus cum populo percussum amplecti et in pacti societatem venire voluerint, ecclesiae partem faciunt, caeteri eximuntur.

1. Alibi: qui2. Alibi: et.

CURTIUS1: Neque vero ecclesiam invisibilem electorum probare possumus, ut qui ab ecclesia Romana defecerunt, sed visibilem tantum, a qua nemo nisi sponte segregatur i.e. qui Deum aeternum repudiat, ut res genitas amplectatur aut cum illis creatorem conjungat2.

1. Deest in aliis codicibus.  2. Alibi: aut ... amplectitur ... conjungit.

OCTAVIUS: Veram Dei ecclesiam Ismaëlitarum esse facile1 convinci potest, sive amplitudine regionum, quae sunt infinitae, sive origine Abrahami, a quo Muhammedes Ismaëlita2 genus ducit, sive Dei aeterni cultu, quem unum sanctissime adorant, sive execratione idolorum ac imaginum, quas et publice et privatim abominantur, sive puritate doctrinae, quae inexplicabilium quaestionum latebras, quibus caeterae3 religiones misere conflictantur, suo splendore diluit, sive legis exsequendae facilitate, quae major esse non potest4.

1. Alibi: fere2. Alibi: Ismaëliticum3. Alibi: exterae4. Alii: possit.

CORONAEUS: Si veram ecclesiam latifundiis metimur, ecclesia Christi1 longe superior futura2 est, tum antiquitate temporis, tum multitudine populorum, tum principum pene omnium consensu. Nihil enim verius a Seneca dici potuit, quam pessimi argumenti esse turbam, ac propterea Pythagoras3 sequi vetuit viam popularem, i.e. ἐκτὸς λεωφόρου βαδίζειν. Et certe viam regiam ac latissime patentem ad inferos deducere, nunquam verius ac melius perceptum4 est, quam Noachi aetate, cum5 in ejus unius familia ecclesiam dei constitisse planum sit. Cum autem Christi cruore fundata sit ecclesia vera, quae in apostolorum, martyrum, confessorum, pontificum continua quindecim seculorum serie6 floruit ac praecipuam Romanae sedis dignitatem obtinuit, quis dubitare jure queat, hanc, quam Romani pontifices tuentur, verissimam ac sanctissimam ecclesiam, ut ne Lutherus quidem ipse dubitavit, sed aperte7 confessus est. Quamquam8 non video, quam ob rem Agareni de multitudine9 populorum aut regionum gloriari debeant, 204 cum religio christiana nostro saeculo propagata sit in omnes orientalis et occidentalis Indiae latissimas regiones, Europa triplo majores, et antea ignotas mundi plagas pervaserit.

1. Alii: Sathanae2. Alii: natura3. Laërtius in Pythagora; Clemens Alex. in Strom.  4. Alibi: praeceptum5. Desunt haec septem sequentia verba in alio codice.  6. Alibi: fere7. Deest alibi.  8. Sequentia haec verba ad finem usque interlocutionis desunt in alio codice.  9. Alibi: amplitudine.

FRIDERICUS: De quatuor religionum generibus, scilicet Judaeorum, Christianorum, Ismaëlitarum, Paganorum, plures unâ verae esse non possunt. Pagana quidem a se ipsa refellitur, Ismaëlitarum vero, quae Muhammedem conditorem arcessere1 solet, ineptior est, quam ut argumentis refutari mereatur. Itaque contentio nobis praecipua est cum Judaeis, qui de librorum sanctitate et antiquitatis origine gloriantur. Primo igitur abs te, Salomo, peto, si Christum verum Deum esse certissimis argumentis ac testibus omni exceptione majoribus demonstrari possit, num christianam ecclesiam, cujus caput est Christus, veram esse fatebere?

1. Alibi: agnoscere.

SALOMO: Quidni? sed hoc opus, hic labor est.

FRIDERICUS: Imo nihil facilius.

SALOMO: Non demonstrationem peto, sed probabile aliquod argumentum.

FRIDERICUS: Illud igitur quaero: Num Messiam venisse antea an1 venturum olim putes?

1. Alius: aut.

SALOMO: Confido equidem venturum.

FRIDERICUS: Fateri quidem non dubitas, cum extremo capite symboli Judaeorum, quod R. Moses pervulgavit, scriptum sit, Messiam esse expetendum. Id autem callidissimo commento factum est. Cum enim christiana aemulatione symbolum fidei totidem capitibus, quot Christiani, finxissent, caput extremum surrogarunt, scilicet Messiam venturum, ne quis crederet1, Christum Jesum esse Messiam. Sed si nondum venit, quando tandem venturum putas? Nam vester Abrahamus, is qui a vobis שַּׂר i.e. princeps usurpatur2, astrologiae peritissimus, Messiam vestrum venturum spoponderat3 anno Christi MCCCCLXIV. Is tamen omnium opinionem fefellit. Nec ita pridem aetate nostra Judaeus quidam, cum se Messiam faceret, a praetore Bononiensi flammis tanti sceleris ultricibus exustus est. Alius in Judaea, cognomento Barcochab i.e. stellae filius4 Messiam sese ferens5, variis cladibus Christianos afflixit6. Non dubito, cum a nobis7 quaeritur, quid8 tamdiu moretur Messias vester, vos excusare9 solitos populi peccata, ut quidem in libris talmudicis legimus. Sed cum peritiores vestrae gentis intelligerent10, se inani spe laetari, a Judaeorum secta non modo11 desciverunt, verum etiam libros pro religione christiana scripserunt. Testis est liber fidei ab Judaeo, qui ad Christum accessit, testis est catechismus hebraicus Emanuelis Tremelli cum eleganti epistola ad fratres Hebraeos; 205 tertius Isaacus Agrippinensis, vir eruditissimus; testis Paulus Paradisus, regius hebraicae linguae professor in academia Parisiensi; testis est Paulus Brugensis, testis Nicolaus Lyranus, bibliorum interpres acutissimus, atque innumerabiles vestrae gentis, qui etiamnum12 hac aetate Messiam Christum verum Deum et hominem amplectuntur.

1. Alibi: ne qui crederent2. Alii: appellatur, vel: nuncupatur3. Alibi: spopondit4. Numer. 24, 17, (בַר כוֹזִיבָא).  5. Alibi: gerens6. Josephus de b. j.  7. Alibi: vobis8. Alius: quare9. Alibi: accusare10. Alius: intellexerint11. Alii: addunt: sponte12. Alii: extrema.

SALOMO: Si merito laudantur Pythagoraei, quod κενοτάφια exstruerent iis, qui a sua doctrina defecissent, quasi mortuis hominibus, quanto aequius est, divinae legis desertoribus erigere monumenta? Miror tamen te, Friderice, verae religionis ac ecclesiae argumenta deducere ab iis, qui a sua defecerunt; qua quidem ratione et Arianos et Ismaëlitas veram religionem tueri dicemus. Hoc si nobis absurdum est, illud igitur absurdum videri debet. Cum enim majores nostri vitulum ex auro conflatum in deserta solitudine sibi erexissent ac pro Deo colerent, Deus Mosen interpellans: Tuus, inquit, populus violatis foederibus a me defecit; semper antea dixerat1: populus meus. Quod satis est argumenti, eos, qui aeterni Dei cultum penitus deseruerunt, ut mortuis inserviant, ab ecclesia Dei penitus excludi.

1. Alius ita: cum semper ante dixerit.

CURTIUS: Eodem igitur argumento concludemus, Judaeos, qui Christum verum Deum humani generis servatorem deseruerunt ac suppliciis acerbissimis cruciandum prodiderunt1, ab ecclesia vera se ipsos abduxisse2, ac tum primum veram ecclesiam in apostolorum et discipulorum coetu constitisse.

1. Alibi: tradiderunt2. Alii: subduxisse.

SALOMO: Prospiciendum nobis est, ne pro argumento1 assumatur, quod erat concludendum, scilicet Jesum, quem pro Deo colitis, esse Deum. Ac primum illud christianorum veterum theologos fefellit, quod non perceperunt vim Hebraicae legis, cujus ignoratione tam multa in legum divinarum interpretatione peccantur, ut quidem2 maxime non facile dici possit3. Argumento sit, quod Justinus Martyr4, cum ab homine Judaeo rogaretur, quid vellent Christiani, cum canerent Halleluja et Osianna, respondit5: Laudate concinne et magnitudo excellens, quo quid ineptius? Nam vox Hallelu significat: laudate, Jah: Deum, vox Hosia: serva, nah: quaeso.

1. Addunt alii: id2. Alibi: quod3. Alii: potest4. In quaest. 10 ad orthodox.  5. Addit alius: significare.

CURTIUS: At D. Hieronymus, cum a Judaeis irrideretur, quod quid esset Hosianna nesciret, in Judaeam usque profectus, Judaeos ipsos in eo genere facile superavit.

SALOMO: Illud admonendum putavi, quod Messiae vox, quid significaret, veteres Latini et Graeci non satis intellexerunt1; est enim2 Messias nihil aliud, quam unctus, et quoniam reges ac principes inungi solebant, Messiae dicti sunt3. Quam vocem4 interpretes LXXII χριστὸν 206 reddunt5, non χρηστὸν, ut olim putabant Graeci. Ex quo adversarii, in contumeliam Christi, togati hominis statuam altero pede mancam et auriculis asino consimilibus6 fingebant vel librum manu tenentem, cum hac epigraphe: Christus! Quod vero Messiae vox populi principem significet, ex eo satis intelligitur, quod David Sauli satellites increpans: Cur, inquit7, praesidium Domini nostri8 Messiae deseruistis? Idem, iratus ei, qui Sauli ab hostibus caesi caput secuerat9: Non veritus es, inquit, inferre manum Messiae? Item cum Samuel Eliabum, Davidis fratrem primogenitum, intueretur: Certe, inquit, hic est Messias Dei.10 Quin et Samuel et David se ipsos vocant Messias. Fuisse autem quam plurimos Messias, docet Nehemias in concione post reditum ab exilio: Tu, inquit11, populo tuo plures Messias dedisti, qui ab hostibus illum vindicarent. Nam vox משּׁיח, quam interpretes LXXII reddunt χριστός, eadem usurpatur hoc versu: Ne attingite Christos meos, Messias meos12. Id13 autem explicat Samuel in maxima populi concione, priusquam regem designatum renunciaret: misit dominus14 ad populum Messias Jerubbahalem, Jephtham, Samuelem. Falluntur15 igitur, qui unum tantum Messiam esse aut fore arbitrantur. Omnium tamen16 errorum nullus fere capitalior est, quam eorum, qui putant, eum Messiam, quem venturum speramus, Deum fore; gravius tamen mihi peccare videntur, qui Messiam, quisquis fuerit aut venturus sit, humani generis servatorem appellant, cum tamen nihil aliud futurum17 speremus, quam hominem ex homine, ducem belli strenuum fore, qui Israëlitas, huc atque illuc dispersos ac dissipatos, in Palaestinam et avitas majorum sedes reducat18 et ab imperioso aliorum19 dominatu vindicet, quales fuere Moses, Josua, Maccabaei ac principes omnes, Dei munere majoribus nostris concessi. Nec desunt, qui Messiam ab Helia unctum iri putant. Ac tantum abfuit, ut Jesus vester majores nostros a servitute Romanorum20 vindicarit, ut etiam a praeside provinciae caussa cognita servili supplicio fuerit affectus.

1. Alius: intelligerent2. Alibi: autem3. 2 Regum 9, 1.  4. Alius: Quum vero5. Alibi: reddiderunt6. Alibi: consimilem, vel: similem7. 1 Regum 1, 34.  8. Alius: vestri9. 1 Regum 26, 9.  10. 1 Regum 26, 16.  11. Psalm. 6. 17. 83. 88.  12. Psalm. 105, 15.  13. Viginti haec proxima verba desunt in alio codice.  14. Alius: Deus15. Alibi: Fallunt16. Alii: autem17. Alii: venturum; vel deest hoc verbum.  18. Alius: educat19. Alibi: impiorum20. Deest alibi.

CURTIUS: Illud est pingui Minerva Messiae arcanum ad principes et tyrannos adducere velle, quod quidem arcanum plane divinum nemo percipiet unquam, nisi id ei divinitus tributum fuerit1 et concessum. Nemo, inquit Christus, venit ad me, nisi pater traxerit eum2.

1. Alii: velit2. Joh. 6, 44.

FRIDERICUS: Si Messiae verbum ad principes et tyrannos pertineret, cur igitur de promisso Messia, cur Moses Hardusam1 scriberet, magnum 207 et ineffabile Dei nomen יהוה nihil aliud esse, quam Messiam, nisi Messias Deus2 esset?

1. Alius: Hardanam2. Deest in alio codice.

SALOMO: Quia plerique nostrae gentis Messiam sensu secretiore intelligunt immortalem regem, non ducem mortuum aut moriturum.

CURTIUS: Valde mihi frigere haec videtur responsio. Sed ad gentis vestrae pareatem veniamus, qui, jamjam moriturus ac liberis fausta precatus, ad Judam convertitur et oraculum proferens: Non auferetur, inquit, sceptrum de Juda1. Si enim reges ac duces omnes Messias fore putaret, nec Messiam illum humani generis servatorem singulari nota significaret, absurdum illud fuisset ac sensui plane contrarium, scilicet sceptrum de gente Judae non ante sublatum iri, quam Messias venturus esset, penes quem regnum populorum futurum sit. Vocem enim שֶׁבֶם sceptrum Onkelos Chaldaeus vertit שּׁוּלתַן Sultan, imperator, qua voce imperatores non Chaldaei tantum, sed etiam Arabes ac Syri significari solent, et pro voce שִּׁילהֹ reddit Chaldaeus: משיחא Messias, ut ambiguitatem2 explicaret. Eadem est interpretatio Targum Hierosolymitani, quem sequitur R. Salomo, et in Davidis gente imperium tantisper scribit futurum, dum venerit Messias. Et cum ab eo quaereretur, ubinam regnum Davidis? respondit: in Babylonia, ubi fingit superesse adhuc principes de gente sua3, qui populis illis exulantibus imperent; ridiculum, inquam4, an impium figmentum, sed ea saeculi barbaries erat. Floruit enim sub anno Christi MCC, ut mendacii non facile posset convinci, cum esset Gallia longissimis aquarum et terrarum spatiis a Babylone disjuncta5, quae tunc Arabum imperio ac dominatu crudeli tenebatur. Hanc porro interpretationem caeteri repudiantes, pro sceptro6 dignitatem ac praestantiam in gente Judae tamdiu futuram tradunt7, quo advenisset, qui mittendus erat, scilicet rex David, tunc enim potestatem illam in dignitatem regiam concessuram putant. Alii vocem Schiloh ad locum referunt, ubi erat arca foederis, quae inde translata est a Davide8. Alii ad Saulem unguendum in Schilo traduxerunt, quae interpretatio plane contraria est historiae sacrae, quia prius arca deducta fuerit a Schilo in urbem Kiriathjearim, ac ne Saul quidem unctus est in9 Schilo. Talmudici autem10 Messiae venturi nomen Schiloh fore tradunt, recentiores haec ad regem Chaldaeorum Nebuchodonosorem pertinere statuunt, quia regem Zedekiam interfecerit, nec ullus postea regnum adeptus est de stirpe Judae, quod falsum11 est, cum Zorobabel gentem12 postliminio reduxerit ad sedes avorum. Praeterea13 Senatus Judaeorum, de stirpe Davidis sub principibus Asmonaeis14 aristocratiae 208 speciem tuebatur15, quem senatum Herodes sustulit, caesis patribus praeter16 Semeam. Sub eadem fere tempora17 Jesus Christus Deus ac Dei filius ex Maria virgine natus est. Interpretes LXXII reddunt pro voce Schilo, reposita illi, quasi ex littera ש servili significet, quod vel quae et לה scriptum sit pro לך, cum litterae Echeri18 permutabiles sint19. Sed ista quidem vis est scripturae sacrae illata. Postremo David Kimchi, ut caeteris omnibus acutior videretur20, Schilo a Schiliath derivare conatur, quae vox secundinas significat, quibus involvitur Embryo, quasi diceret בַנוֹ i.e. filius ejus, scilicet matris, quam interpretationem miror Galatinum21 amplecti22 potuisse.

1. Genes. 49, 10.  2. Alibi: dignitatem3. Alii: Juda4. Alii: dicam5. Alii: distincta6. Alibi: qui sceptri7. Alii: credunt8. 1 Regum. 7, 1 sqq.  9. Alibi: ad10. Deest in aliis codicibus.  11. Alibi: factum12. Alius: de gente regia populum13. 1 Regum 11, 4 sqq.  14. Alii: Ammonaeis15. Alius: praeferebat16. Alius: propter17. Alibi: eodem ... tempore18. Forte Ehevi (in margine unius codicis).  19. Locus vulneratus.  20. Alibi: videatur21. De arcania catholicae veritatis l. 4. c. 4.  22. Alibi: complecti.

SALOMO: Videtis, hujus loci obscuritatem tantam esse, ut ne argumenti quidem species ulla probabilis elici queat ad Messiam eo tempore venturum1 quo natus est Jesus. Jam vero rex ultimus gentis Judaeorum fuit Zedekias. At tametsi Zorobabel a stirpe Davidis populo Judaeorum praefuit sub rege Persarum anno mundi ter millesimo 3432, ejus tamen posteri nulli fuerunt. Principatus vero erat penes pontifices ex Aaronis gente. Quin etiam Maccabaei ex eodem Aarone reipublicae dominatum una cum pontificatu tenuerunt usque ad Antigonum, ultimum Asmonaeorum, centum viginti sex annos. Hunc enim duplici nomine2 Christum i.e. unctum, quia rex et pontifex maximus erat3, Herodes, a senatu populoque Romano, rex Judaeorum appellatus, anno mundi ter millesimo octingentesimo quarto mactari jussit. Quadragesimo post anno natus est Jesus. Ex quo intelligitur, sexcentos circiter annos ante Christum neminem de gente Juda principatum Judaeorum tenuisse, nec posse vaticinium illud ad Jesum pertinere. Omitto multa, quae Galatinus ex talmudicis libris sensu plane contrario detorsit, ut4 cum Messiam tunc natum scribit, cum aedes sacra Hierosolymorum exscinderetur, eumque Messiam Romae latere, qui stato tempore appariturus sit. Quae imperitis fucum fecerunt, cum illam dicendi rationem allegoriarum plenissimam minus caperent.

1. Alii: futurum2. Alibi: ratione3. Deest in aliis codicibus.  4. Alibi: et.

CURTIUS: Planum est igitur, vos eo loco oraculo1 parentis vestri ita haesisse, ut nemo vestrum, qui hebraica et chaldaica tractatis2, sese expedire potuerit, quae ad Jesum translata luce clariora sunt. Caetera prosequamur3, ne uno tantum loco Judaei haesisse videantur, ad quem4, credo5, illud Esaiae oraculum spectat: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabit6 nomen ejus Immanuel7. Hoc enim Lucas ad Christum pertinere docet8.

1. Alii: oraculis2. Alius: translantis3. Alibi: persequamur4. Alibi: ad quae5. Alii: cedo6. Alius: vocabitur7. Jesaiae 7, 14.  8. Lucae 1, 31 sqq.

209 SALOMO: Esaias nihil unquam de Jesu, multo minus de Maria1 matre ipsius suspicatus est. His enim verbis utitur: הִנֵּה הָעַלְמָה i.e. Ecce juvencula! Neque enim haalma virginem significat, sed eam, cujus vir amore fruatur, ut etiam nunc Christiani theologi2, qui modo hebraica intelligunt, confiteri coguntur. Nam ea vox usurpatur a Salomone in canticis amatoriis3 de iis, de quibus apud virgines disserere indecorum fuisset. Itaque amicam vel adolescentulam significat. Argumento est etiam, quod halmanah viduam appellant4, quasi a viro divisam aut quae5 virum amisit. At quoties in sacris litteris agitur de virginibus, agitur autem saepissime, proprium verbum semper usurpatur, scilicet בטולה vel נְעַרָה6 vel utrumque conjunctim7.

1. Deest alibi.  2. Hieron. Calvin. in cap. 9 harmon.  3. Cant. 1. 6. Proverb. 10.  4. Jesaiae 47 et Ezech. 9 et 44.  5. Alibi: quod6. Desunt haec duo verba in aliis codicibus.  7. Gen. 24. Levit. 20. Jer. 31. Deuter. 32. 22. Exod. 22. Judic. 19. 21. 2 Sam. 13. 1 Regum 1. 2. Psalm. 43. Jesaiae 23. 37. Amos 5. 8. Zach. 9. Thren. 2.

CURTIUS: Cur igitur vox haalma de Rebecca diceretur, priusquam nupsisset, erat enim pudicissima virgo?

SALOMO: At eodem capite בטולה i.e. virgo diserte adjicitur, ut omnis ambiguitas tolleretur. Absurdum autem fuisset, Esajam virginis partum contra naturae leges significare et ambigua voce haalma, quae saepius unicam significat, in tanto ac tam stupendo prodigio uti voluisse. Historia vero ipsa aperte declarat, de uxore regis Achas Jesaiam scripsisse. Nam cum exercitus duorum regum, scilicet Samariae ac Syriae inferioris, totam Judaeam infestarent, vaticinatur prophetes, uxorem regis adolescentulam filium parituram ac paulo post utrumque regem de Judaea discessurum, ut contigit. Nam biennio post Abia1, regis uxor, sic enim Josephus2 appellat, peperit Ezechiam, religiosissimum omnium post Davidem ac fortissimum principem, ac paulo post urbis obsidio soluta est. Fuisset autem illa inanis spes liberationis ab hostibus regionem vastantibus, si in nativitatem Jesu i.e. in annum octingentesimum dilata fuisset.

1. Alibi: Albia2. Antiq. jud. l. 13, 9.

CURTIUS: Cur igitur Jesaias signum seu prodigium pollicetur? Aut quid prodigii fuisset, mulierem parere?

SALOMO: Non dixit vates prodigium, sed signum illud ante liberationem futurum, quod regina masculum pareret. Nam tribus capitibus puelli nascituri historiam complectitur; septimo capite puerum nasciturum scribit et clamatum iri: Immanuel i.e. nobiscum Deus! Sequenti capite haec scribit: Acceptis testibus gravissimis Uria et Zacharia prophetis: Accessi, ait, ad filiam prophetae Zachariae (erat enim Abia regina filia Zachariae, uxor regis Achas), quae conceperat et pepererat filium. Et dixit Deus ad me: Voca nomen ejus Lamaher schalal chusch bas1 i.e. accelera praedam, festina direptionem, quia priusquam proferre possit! Abi, Immi, i.e, pater mi, mater 210 mea! tollentur copiae Damasci et Syriae ante regem Samariae, ante regem Assyriorum etc., quoniam Immanuel, nobiscum Deus est. Nono capite, cum jam puer Ezechias biennium attigisset, liberatis obsidione civibus: Puer, inquit, natus est nobis et vocabitur nomen ejus2 admirabilis, consiliarius, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis3. Quibus verbis aperte constat, ad Ezechiam regem omnia4 pertinere, nihil ad Jesum, quem veteres5 ex oraculo Immanuel vocari debuisse querebantur6; hic enim Christiani plerique haeserunt7, quanquam illud inexplicabile est, quod evangelistae tradunt, Jesum vocatum fuisse Nazaraeum8, ut impleretur, quod scriptum est apud prophetas: Nazaraeus vocabitur, cum nullus usquam propheta haec9 scripserit.

1. Jesaiae 8, 1.  2. Alibi: ipsius3. Jesaiae 9, 6 sq.  4. Alibi: nomen5. Alius: veteri6. Justinus qu. 90. 135 ad orthod.  7. Alii: haesitarunt8. Matth. 2, 23.  9. Alii: hoc.

CURTIUS: Utrumque nomen et Jesus et Immanuel Christo1 aptissime2 congruit. Jesus enim salvatorem3 significat, quia genus humanum salvaturus esset4, ut evangelistes scripsit5. Ac ne quis haereat in eo, quod Hieronymus et Chrysostomus nihil6 a prophetis de nomine Nazaraeo7 scriptum reperiant8, ex quo suspicantur, aliquot prophetas Judaeorum fraude intercidisse, nihil ea de re suspicandum, quoniam Nazaraeus domicilii cognomen est, ubi erat educatus.

1. Luc. 1. 2.  2. Alius: apertissime3. Alius: servatorem4. Alius: servaturus5. Alibi: scribit6. Alius: nusquam7. Alibi: nomen Nazaraei8. Alibi: reperiri.

FRIDERICUS: Mihi videtur Osiander nomen Jesu non a verbo יָשַׁע, quod servare significat, deducere voluisse, sed a sacratissimo Dei nomine יהוה, copulata1 salutari littera ש, hunc in modum יהשוה, ut naturam divinam cum humana tunc conjunctam fuisse intelligamus, cum Jesus nasceretur2.

1. Alibi: copulatur2. Alii: natus est.

CORONAEUS: Sed ut Salomo oraculi sententiam ad Ezechiam pertinere acutissime1 contendat, non video tamen, Ezechiam vocatum fuisse Immanuelem2, multo minus haec3 ei congruere: Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, ut fulciat regnum Davidis in aeternum, quae verissime Christo Deo conveniunt, ut haec quoque4: Progerminabit virga de radice Jesse et flos de ramis ejus prodibit, super quem spiritus Dei, spiritus sapientiae, fortitudinis, scientiae, prudentiae conquiescit, quae tam dilucide ad Jesum pertinent, ut non futura, sed praesentia, non umbram, sed rem ipsam Esaias acu tetigisse videatur.

1. Alii: argutissime2. Alius: Immanuel3. Jesaiae 9, 7.  4. Jesaiae 11, 1 sqq.

SALOMO: Quae Esaias praedixerat, filium regi, nasciturum, biennio post contigisse videmus ex1 ipsius prophetae verbis, quando2 sequente capite: Puer, inquit, natus est nobis et filius datus est nobis 211 etc. Neque enim lingua hebraica patitur eo loco praeteritum usurpari pro futuro, grammatici omnes Hebraeorum reclamant.

1. Alius: in2. Alibi: quae.

CORONAEUS: Cur igitur puerum Ezechiam Dei nomine appellaret?

SALOMO: Vox Hebraica אל nihil aliud significat, quam robustum et potentem. Declarat igitur Esaias, Ezechiam heroëm non modo magnanimum, potentem, pacificum ac prudentem in republica gerenda, sed et pium ac religiosum futurum, ut quidem1 princeps exstitit omnium post Davidem pietate, prudentia, consilio, virtutibus omnibus clarissimus.

1. Alibi: quemadmodum.

FRIDERICUS: Mirum videri non debet, si Judaei oracula aliquantum obscura alio detorquent, cum ea ipsa, quae nihil obscuritatis habent, sed in perspicua luce posita sunt, argutiarum caligine obruere ac solis ipsius splendorem obvelare conentur. Quanquam innumerabilia sunt ejus rei oracula, quibus vaticinium illud Jeremiae1 confirmat: Ecce, inquit dominus, veniet dies, ut excitem germen justum Davidi; regnabit rex prudenter ac juste imperabit, in diebus ejus servabitur Juda et Israël cum securitate florebit, et hoc nomen ejus, quo vocabunt eum Deus aeternus justitia nostra. Utitur insuper2 sacratissimo nomine יהוה, quod nulli creaturae communicabile est, unde colligit acutissimus quidam theologus3 ex hoc Hieremiae loco, Messiam Deum futurum, quae4 ad Ezechiam nullo modo referri possunt, cum ante mortuus esset, quam Hieremias nasceretur.

1. Jerem. 23 et 33.  2. Deest in alio codice.  3. Calvinus.  4. Alibi: quae ... potest.

SALOMO: Haec ad Zorobabelem, principem regiae stirpis, pertinere, sequentia declarant, quoniam hic populum de captivitate Babylonica in Judaeam reduxit. Id1 autem2, quod Fridericus subjecit ex Hieremia: Vocabunt eum Deus aeternus, nusquam in ullis exemplaribus legi: Vocabunt eum, sed vox יִקְרְאוּ h.e. clamabunt sive alta3 voce dicet populus: Deus est justitia nostra! Quae phrasis hebraica est frequens in sacris litteris et ab eodem Hieremia paulo post usurpata4: In diebus illis, inquit, servabitur5 Juda, Hierosolyma otium colet et vocabitur Deus aeternus justitia nostra. Nam utroque loco adjectum est nomen Jehovah. Quis autem tam ineptus est, ut Dei nomen urbi tribuat? Consimilis est locutio haec: Et vocavit6 Jacob aram: fortis Deus Israëlis7. Item apud Ezechielem8: Et Hierusalem vocabitur Deus aeternus nomen ejus i.e. יהוה per Mappik in הּ, quod foemininum sonat, non masculinum. Videtis, in quos errores linguae sanctae ignoratio deploranda theologos christianos adegerit9.

1. Alibi: Quod2. Desunt duo haec verba in alio codice.  3. Alibi: elata4. Jerem. 33, 16.  5. Alius: separabitur6. Alibi: vocabat7. Genes. 33, 20.  8. Ezech. 25, 3 sqq.  9. Alii: adegit, vel: redegerit.

212 FRIDERICUS:1 Mirabiles argutiae conflantur a Judaeis non tam ignaris, quam pervicacibus, ut perspicua scripturae sacrae loca quasi atramento sepiae2 suffusa delitescant3. Caetera videamus.

1. Alii: CURTIUS.  2. Alii: saepius3. Alii: deleant.

CURTIUS:1 Locus est in libro psalmorum2: Dixit dominus domino meo, sede a dextris meis; quo Christus ipse indominatam Judaeorum pervicaciam apte convincit, ut Messiam Deum esse doceret: Si David, inquit3, vocat Christum dominum, quomodo filius ejus esset? tunc enim4 obticuisse scribit.

1. Qui habent antea CURTIUS pro FRIDERICUS, omittunt hîc CURTIUS.  2. Psalm. 109 (110), 1.  3. Matth. 22, 40.  4. Addunt alii: Matthaeus.

SALOMO: Probabile est, illos obticuisse1, ne ineptire in re tam futili2 viderentur, primum quia hic psalmus non est Davidis. Sunt enim psalmorum auctores decem, quos enumerat R. David Kimchi in hebraicis commentariis ad psalmum primum. Hic autem psalmus est ordine CIX, ac in fine psalmi LXXII haec verba subjiciuntur: Finis orationum Davidis3. Ex quo intelligitur, consequentes psalmos non esse Davidis, nam in eo vim argumenti collocarunt, quod haec verba Davidis esse arbitrantur4.

1. Alii: obmutuisse2. Alius: subtili3. Addunt alii: filii Isai4. Alii: arbitrarentur.

FRIDERICUS: Cur igitur inscribitur psalmus Davidis?

SALOMO: Omnia exemplaria hebraica1 vacant hac epigraphe, ut psalmus centesimus trigesimus septimus, tametsi a Latinis inscribitur psalmus Davidis, nihilominus quingentesimo2 fere anno post scriptus est, i.e. post reditum ab exilio Babylonis, ut illa declarant: super flumina Babylonis. Sed cum inter decem autores psalmorum David caeteros dignitate superaret, inscriptio totius libri tributa ei est, tametsi de psalmis centum quinquaginta haud plures octodecim a Davide conscripti ferantur. Quanquam si psalmus ille Davidis esset, christiani tamen theologi argumentum illud Christi frigere3 tradunt4; quia fieri potuisse ajunt, ut Christus Jesus5 Messias futurus Davidem opibus ac potentia longe superaturus fuerit.

1. Alii: Ebraeorum2. Alii: quinquagesimo3. Alibi: frigide4. Calvinus in harmonia (hom. ev.) in cap. 22 Matth.  5. Alii: sive.

CURTIUS: Quae theologorum christanorum auctoritate probantur1, unumquemque probare oportet2. Qui3 profecto locis omnibus Christi deitatem asserunt et de hoc psalmo Davidis convincunt, vocem Adonai Deo soli convenire, ut de Messia tunc futuro illud interpretandum sit.

1. Alius: Qui ... autoritatem probant, ubique etc.  2. Alii addunt: si probant etc.  3. Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Vox Adonai per ָ 1 creatori tribuitur, per ַ 2 vero creaturae, ut grammaticis notum est. At in hoc psalmo nec patach nec kamez scribitur: sed hoc modo לְאְדֹנִי, quae vox nunquam creatori tribuitur. Ac tametsi psalmi scripti fuissent hebraice sine vocabulis notis, cum interpretatio graeca prodiit3, ut ex infinitis locis intelligitur, ac potissimum ex psalmo 213 trigesimo et quadragesimo sexto, nihilominus tamen ex ipsa prolatione4 nec kamez, nec patach in penultima syllaba percipi potest.

1. I.e. kamez.  2. I.e. patach.  3. Alii: cum interpretatione graeca prodiit4. Alius: interpretatione.

CORONAEUS: Quis melius psalmum interpretari aut1 scire potuit, quam Christus ipse?

1. Alibi: ac.

SALOMO: Profecto quam plurima loca in sacris litteris in aliam sententiam imperite1 detorta videraus, ut illud: In omnem terram exivit sonus eorum2, quod apostolis tributum est, cum tamen de sideribus et coelis illic agatur. Et illud: Minuisti eum paulo minus3 ab angelo ad Christum referunt, qui tamen, si minor angelis fuisset, Deus nullo modo esse potuisset.

1. Alibi: immerite, vel: impie2. Ps. 19 (18), 5.  3. Ps. 8, 6 (cf. Hebr. 2, 7).

CURTIUS: Vox מֵאֱלֹהִים significat: a Deo, ut sit sensus: Christum, tametsi patri aequalis quoad divinitatem, eo tamen fuisse inferiorem sit quoad humanitatem.

SALOMO: Hanc interpretationem funditus evertit uterque Chaldaeus interpres, qui vocem hebraicam reddunt1 chaldaice מאלהים i.e. ab angelis, quam LXXII interpretes reddunt: παρ᾽ ἀγγέλους, ut ambiguitas τοῦ אֱלֹהִים quae in Deum et angelos convenit, omnino tolleretur. Agitur enim de hominis2 dignitate et praestantia, cui cum Deus omnia subjecisset3, angelis tamen paulo inferiorem fecit. Consimile est illud: Foderunt manus meas et pedes meos4, quae plane desunt Hebraeis5. Sic enim scriptum est: עֲדַת מְרֵעִים הִקִּיפוּנִי כִי סְ בָבוּנִי כְלָבִים כָּאֲרִי יָדַי וָרַגְלָי: i.e. Congregatio impiorum offendit me, sicut leo manus meas et pedes meos. Chaldaeus vero interpres Jonathan hoc modo reddidit: Congregatio impiorum obsedit me, mordentes sicut leones, manus meas et pedes meos. Vox enim כַאֲרִי in כַאֲרוּ mutata est, ut David Kimchi copiosissime docet, ut ad manuum et pedum confixionem crucifigi6 accommodarent.

1. Alibi: reddit2. Alii: hujus3. Alibi: subjunxisset4. Ps. 22 (21), 17.  5. Haec quatuor verba omittit alius codex.  6. Alius: crucifixionem.

FRIDERICUS: Imo verius est, a Masoretis recentioribus verbum כארו in כארי mutatum1 esse, propter litterarum affinitatem. Argumento sit, quod interpretes LXXII, qui jussu Ptolomaei Philadelphi regis ex Ebraeis biblia graeca fecerunt, verbum graecum ὤρυξαν i.e. foderunt, non inseruissent pro vocibus ὥςπερ λέων, quae nullam inter se affinitatem habent.

1. Alius: corruptum.

SALOMO: Agnosco illud utilitatis habere veterem interpretum LXXII interpretationem, ut quid in altera mutare licet, in altera non liceat, propter hebraicae et graecae linguae dissimilitudinem, ut cum Moses scripsisset, Israëlitas annos 430 in Aegypto transegisse, interpretes LXXII reddiderunt eundem numerum. Sed quia vox τετρακοσίων similis est voci τριακοσίων, plerique trecentos emendari putant oportere, quia vix annos 140 in Aegypto 214 transegisse videantur, si aetates cujusque colligas1. Nihil tamen immutandum venit, cum hebraicae dictiones integrae nullam sui diminutionem patiantur, sed a foederibus cum Abrahamo percussis et promissione ei divinitus facta usque ad exitum ex2 Aegypto numerus sibi constat, ut omnes intelligant, per Aegyptum secretiori sensu intelligi terrestre domicilium. Necesse est igitur, ad Hebraeorum fontes3, si quid ambigitur in Graecis, redire. Atque ex eo intelligitur, quanta fide et integritate majores nostri sacras litteras incorruptas nobis reliquerint. Nam cum antea vocalibus, punctis, accentibus ac versuum distinctionibus scriptura vacaret, theologi post extremum templi excidium ac potissimum Ben Asser et Ben Naphthali, principes4 Masoretarum, libros singulis capitibus, capita versibus, versus distinctionibus, distinctiones syllabis, syllabas vocalibus et accentibus denotarunt. Nec eo tamen5 contenti, versus omnes numero complexi sunt, et libri cujusvis medium designarunt, ne quid usquam addi aut detrahi posset, ut librum Geneseos versus 15346 complecti notarunt, ac libri medium in his verbis esse: In gladio tuo vives. Idem in caeteris libris fecisse videmus, in psalmis accuratius. In quatuor enim libros et illo in capita distinxerunt, et versum, qui medius est omnium librorum, notarunt7. Numerus autem versuum quinque librorum Mosis est 5845, prophetarum 92948, hagiographorum 86649. Ac ne quid additum aut detractum esse videri possit, Ptolomaeus Philadelphus sacras tabulas Hebraeorum in graecam linguam transferri maximis sumptibus mandavit, trecentis amplius annis antequam10 Jesus nasceretur, ad idque conficiendum viros LXXII ex duodecim tribubus selectissimos accessere non dubitavit. Accessit etiam triplex interpretatio Chaldaica, una Onkeli11, quem Latini Aquilam vocant, qui floruit ante secundi templi excidium, altera Jonathanis12, qui a Graecis eadem nominis significatione Theodotio detur et floruit ante Jesum annos quadraginta duo. Tertia est13 Hierosolymitana, post excidium templi, quae fusior est et cum paraphrasi, ut quod in scripturis obscure aut14 ambigue dictum erat, planius ac melius intelligeretur: ut immerito15 Hieronymus queratur, quaedam loca bibliorum, quae deitatem Jesu continebant, ab interpretibus LXXII omissa fuisse, ut gratiorem et acceptiorem redderet16 suam, quam veterem, a quibus omnia corrasit17, interpretationem. Quae autem ad 215 historiam pertinent, ut octo versus postremi librorum18 Mosis, a Josua scripti traduntur, ut duodecim versus postremi libri Josuae a Samuele, qui etiam librum Judicum ex antiquitate majorum collegit et Samuelis primum librum usque ad caput vigesimum quintum. Libros autem Regum magna sui parte Hieremiam scripsisse ajunt, scilicet duos posteriores, uti a majoribus collectos acceperat, ut Esdram librum Paralipomenon19, in quibus continentur libri Hananiae, Nathanis et Gadi prophetarum.

1. Cahal cum patre Levi descendit in Aegyptum, vixit autem ille annos 133. Ejus filius Amram vixit annos 137. Moses, filius Amram, natus erat annos 80, cum eduxit populum. Demus, Cahal, cum in Aegyptum descendit, annum vigesimum attigisse, et cum genuit Amram, annum 30 explevisse, detrahendi erunt anni 100, qui absorbentur in annis Amram, quem si demus fuisse annorum 40, cum genuisset Mosen, summa erat annorum 140. (Theod. Beza.)  2. Alius: ab3. Alibi: fontem4. Alibi: princeps5. Deest in aliis codicibus.  6. Alibi: 15047. Versus medius est in psalmo 77, 35: Deus excelsus redemptor eorum est.  8. Alii: 92249. Alii: 806410. Alii: quam11. Alii: Onkelosi12. Alii: Jonathani13. Deest in aliis codicibus.  14. Alibi: et15. Alius: merito16. Alius: redderent17. Idem: corraserunt18. Alibi: libri19. Vid. postremum (50) caput libri primi Paralipom.

FRIDERICUS: Sed cum de sacris litteris agit Salomo, nihil de tabulis Novi Testamenti. At vetera Testamenta jubentur valere apertis Novi Testamenti tabulis, ut novis pactibus, novis legibus, novis foederibus vetera semper cessisse videmus.

SALOMO: Demus illud de testamentis ac foederibus, modo sit idem posterioris, qui prioris autor Testamenti, nec falsae sint aut suspectae tabulae. At Novum Testamentum Christianorum non est ejus, qui prima foedera in monte Horebi scripsit et promulgavit, non coram septem testibus puberibus masculis, sed coram sexcentis millibus testium praeter foeminas, servos et peregrinos. Novum autem Testamentum, qualecunque aut cujusque sit, nemo affirmare potest. In eo tamen tot ac tam multa detracta, addita, suspecta, commutata1 videmus, ut lectionum varietates habeat plus quam trecentas. Nec tantum litteris aut2 syllabis aut dictionibus, sed etiam periodis aut integris capitibus additis, mutatis, detractis. Argumento sit, quod Epiphanius scribit, exemplo Marcionis, Johannis discipuli, duo priora Lucae capita defuisse: in quibus tamen ea continentur, quae nusquam ab3 aliis scriptoribus prodita fuere, scilicet angeli legatio ad Mariam, partus virginis stupendus, magorum ab extremis oris profectio in4 Judaeam, stella praeeunte ad ea loca stabulorum, in quibus virgo peperisset. Fuit autem Marcio Johannis evangelistae discipulus, vir imprimis Christianorum studiosissimus, quippe qui sestertia quadringenta in ecclesiam christianam profudit, qui quo propius aberat ab elementis reipublicae christianae, eo minus a rerum gestarum veritate potuit aberrare. Is ergo totum5 Lucae evangelium ut plane corruptum rejiciebat, ut quidem Tertullianus6 scribit.

1. Alius: subjecta, commentata2. Alibi: ac3. Alibi: nunquam de4. Alii: ad5. Alibi: omnino tum6. Contra Marcionem.

CORONAEUS: Marcioni, haeresiarcharum maximo, fides omnis jure derogatur, cum ab isto1 evangeliorum corruptore Manichaei errorum fontes ac flumina in universum orbem derivarint, ut non immerito Tertullianus scripserit, unam epistolam Pauli ad Philemonem2 falsarias Marcionis manus evasisse ob sui brevitatem, quam ab eodem corruptam esse querebatur Epiphanius.

1. Alibi: ipso2. Desunt duo haec verba in alio codice.

216 SALOMO: Nihil ad Marcionis opinionem confirmandam valent illa duo priora capita Lucae, nec verisimile est, caeteros evangelistas legationem illam coelestem, partum virgineum, stellam magorum ducem1, denique res omnium maximas fuisse praetermissuros, cum levissima quaeque complectantur ac saepe2 iidem eadem repetant, usque ad dysenteriae et haemorrhagiae curationem. Aliud etiam est argumentum, duo priora illa capita Lucae scriptis adjecta fuisse, quod tertium caput, quasi totius historiae praefatio3, sic incipit: Anno quinto et decimo imperii Tiberii Caesaris, Pontio Pilato praeside Judaeae, Tetrarcha vero Galilaeae Herode, Philippi fratre Tetrarehae Barcoae et Abilenes, sub pontificibus Hanna et Caiapha factum est verbum domini ad Johannem etc. Haec initia sunt prophetarum ac historicorum fere omnia4 communia. Sic enim incipiunt Daniel, Ezechiel, Hoseas, Michaeas, Zephanias5, Zacharias, Esdras, quos imitatus Lucas, initium hoc futurae historiae fecerat, ut satis perspicuum, duo priora capita alterius esse potius, quam auctoris.

1. Alii: stellas ... duces2. Alii: saepius, vel: saepissime3. Alius: prolusio4. Deest in alio codice.  5. Alii: Sophonias.

FRIDERICUS: Particula autem1 δὲ initio posita satis declarat, ad praecedentia pertinere2.

1. Deest alibi.  2. Addunt alii: ἔδει δὲ.

OCTAVIUS: Nihil habeo, quod ea de re statuere possim1, sed memini me in sacris litteris Alcorani legisse, legationem illam angeli ad virginem Mariam et ea, quae de partu virgineo feruntur, plurimum tamen a Lucae scriptis discrepantia. Sic enim Gabriel ad Mariam inducitur a Muhammede: O Maria, omnibus mulieribus ac viris2 splendidior, purior ac jucundior, tibi gaudium summi nuncio, cum verbo Dei, cui nomen est Jesus Christus, vir optimus ac sapiens ab universitatis creatore mittitur. Ad quem illa: Virum non attigi, Deus aeterne, quomodo pariam? Huic angelus: Omnia, inquit, Deo facilia sunt. Ipse filium tuum divina virtute augebit, librum legis, verum evangelium3 docebit, coecos et mutos curabit, leprosos mundabit, mortuos excitabit, vetus Testamentum confirmabit.

1. Alius: Nihil ea de re statuere possum2. Alius: Omnibus utrique ac mulieribus3. Alius: librum legiferum et evangelium.

SALOMO: Fateor quidem, Muhammedem subjecta illa Lucae capita legisse forsitan aliter, quam scripta sint1, cum infinita sit scripturarum varietas. Sed quod attinet ad particulam autem initio capitis tertii, facilius fuit ei, qui duo capita subjecerat, inserere, quam virgineos conceptus et partus, repugnante natura, philosophis persuadere.

1. Alibi: sunt.

TORALBA: Non tam mirabilis mihi videtur partus virgineus, quam piscium, avium, reptilium examina, quae prius demonstrata sunt, sine patre repente prodire. Audistis Fridericum narrantem, daemonum ac foeminarum concubitus et amplexus foecundos, idque tam usitatum esse, ut non tantum 217 Augustinus1 impudentes judicet, qui dubitent, sed etiam Thomas Aquinas et caeteri fere theologi communi quadam sententia foeminarum partus a daemonibus conceptos ut rem omnium certissimam asseverarint, quae a Joanne et Francisco Pico2, philosophorum saeculi sui doctissimis, confirmantur. Quae si vera sunt, quid mirum, si virgo sine hominis concubitu, angeli officio concepit ac peperit? Accedit illud, quod non solum stirpes et animantia pleraque sine ullo semine ex intimo terrae ac sinu ac utero prodeunt, sed etiam id ipsum de hominibus pingui solo, calore coelesti temperato factum, Anaximander, Empedocles, Anaxagoras, Plato ac tota Arabum schola, auctore Avicenna, confirmant3; inter historicos auctores Diodorus Siculus, Pausanias, Justinus, Strabo, denique Aristoteles4 ipse in eadem sententia fuisse videtur, ut omittamus poetas, apud quos nihil frequentius. Quin etiam Maro, Varro, Plinius, Solinus, Justinus, Strabo, Columella, Silius Italicus5 equas Lusitaniae saepius sine maribus concipere ac parere, sed pullos ita natos triennium non excedere tradunt. Incredibilis est, inquit Varro, foetura in Lusitania, sed tamen vera, equos vento concipere, de quibus Maro:

Ore omnes verso in Zephyrum stant rupibus altis
Exoptantque leves auras et saepe sine ullis
Conjugiis vento gravidae, mirabile dictu.

Id quod Homerus antea de Achillis equis scriptum reliquerat. Non igitur tam mirabilis videri debet virginis partus.

1. De civ. Dei l. 18.  2. Joh. Picus in positionibus; Franciscus Picus l. 4 praelect c. 4.  3. Plutarchus de placitis philos; Plato in Protagora, Politico, Menexeno, Critia.  4. Probl. sect. 10 et l. 2 de republ.  5. Virgilius in Georgicis, Ovidius in Metamorph. Arrianus l. 3 de venat. Varro de re rustica. Plinius hist. nat. 1, 30. Solinus cap. 44. Columella l. 6.

SENAMUS: Demus haec, tametsi rarius accidunt, fieri tamen posse, non1 repugnante natura; sed contra naturam est, ut Christus natus sit utero virginis plane concluso, contra quam Tertullianus scribit, virginem patefacti2 corporis lege peperisse, quod omnes theologorum scholae coarguere non dubitarunt, quia Dei et hominis naturam in Christo unitam3 naturae lege solutam fecerant4.

1. Deest in alio codice.  2. Alibi: patefactam3. Alibi: naturae in Christo unitae; vel: naturam in Christo unitam4. Alii: fecerunt.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christum nec Deum nec Dei filium fuisse asseverant. Sic enim in sacris Alcorani litteris scribitur: Multi mentiuntur, Deum habere filium. Item1: Dic illis constanter, Deum esse unum, incorporeum, qui nec genuit, nec genitus est, nec habet quemquam sui similem, Jesum virum optimum esse et faciem2 omnium populorum, qui etiam Ruach3 dicitur, quod4 ipsi spiritum et ventum Dei interpretantur. Illud tamen confitentur, Christum ex virgine natum, cujusmodi plures esse putant, quos vulgari sermone Nephlis Ogli, Britanni Merlinos, Germani Wechselkinder 218 appellant. Quin etiam in Hispaniola5 occidentalis Indiae persuasum erat, Concotonem Deum cum foeminis concumbere et qui ex eo concubitu nascerentur, duplici corona insignes esse. Quae antiquissima opinio veterum videtur fuisse, ut superius Toralba disseruit. Sic enim Josephus6: Multi, inquit, angeli Dei mulieribus misti contumeliosos filios genuerunt, πολλοὶ γὰρ ἄγγελοι Θεοῦ γυναιξὶ συμμιγνύμενοι ὑβριστὰς ἐγέννησαν παιδάς.

1. Azora 121.  2. Alius: facem3. Alii: Ruella4. Alii: quem5. Alius: Hispania6. Josephus libr. 2 Antiquit. Augustinus in c. 2 Genes.

FRIDERICUS1: Cur Ismaëlitae Christum ex virgine natum Dei verbum et spiritum appellant, si tantummodo putant, virum optimum fuisse?

1. Duae hae sequentes Friderici et Octavii interlocutiones desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Christum quidem prophetis omnibus ac Muhammede longe superiorem esse, Ismaëlitae agnoscunt. Sic enim scribitur1 Deum Judaeis dixisse, Christum Mariae filium, cui dedimus evangelium, lumen et confirmationem Testamenti et rectam viam timentibus Deum, ad vestrae legis cumulum et consummatam perfectionem. Item in capite Elmeide: designavimus hominum vestigia per Jesum filium Mariae veracissimum eique dedimus evangelium, in quo est lux et veritas aperta.

1. Azora 12.

CURTIUS: Si veritatem apertam in eo fuisse fatentur Ismaëlitae, cum aperte Christus dixerit1 Ego principium sum, qui loquor vobis, cur Deum esse negant?

1. Johannis 8, 25.

OCTAVIUS: Haec verba negant a Christo prolata, sed a falsariis evangeliorum corruptoribus subjecta fuisse.

SALOMO: Profecto Jesus in synagoga majorum rogatus, cur se Dei filium jactaret: Nonne scriptum est, inquit, ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes?1 Quibus verbis expresse2 declaravit et quidem actu legitimo, non aliter se Dei filium esse arbitrari, quam caeteros mortales. Tametsi dictum illud Davidis אֱלֹהִים אַתֵם vertit Chaldaeus interpres: אַנְגְלִי אהין מלאכיא i.e. angeli vos. Deinde idem interpres corrupta voce Graecorum אַנְגְלִי usus est, scilicet: Vos quidem magistratus ac judices angelis nihilo vos inferiores esse arbitramini, omnes tamen ad unum usque ruere necesse est. Haec enim ad principum ac tyrannorum acerbam castigationem, non ad laudem dicta sunt, ut putat evangelistes.

1. Psalm. 82, 6.  2. Alii: aperte.

CURTIUS: Justa quidem oratio Christi est ad Pharisaeos. Ut illis eriperet criminandi occasionem, ad apostolos vero conversus: Vobis, inquit1, datum est nosse arcana Dei, caeteris autem parabolis, ut scilicet criminationem dilueret2, quae in eo potissimum exstitit, quod se filium Dei jactaret. Nam si vulgaris ea fuisset appellatio, qua quisque Deum parentem omnium communem agnoscit, inanis erat adversus eum accusatio. Fuit igitur in eo generatio quaedam sublimior ac divinior filii, qui ab aeterno tempore 219 genitus est, sic enim saepius usurpatur, ut hoc differat ab hominibus filio, quo nomine se ipsum appellavit, quia verus homo fuit et hominis i.e. virginis filius et verus Deus, ab infinita aeternitate a Deo genitus3.

1. Matth. 13, 11.  2. Johannis 9, 16 sq.  3. Matth. 3. 4. 14. 17. 25. Marc. 1. 3. 5. 9. 15. Luc. 1. 3. 4. 10. Joh. 8. 13. 14. 17. Rom. 1. 8. Hebr. 1. 5. 7.

SALOMO: Si ab aeterno tempore genitus est, originem illam non corpoream fuisse oportet.

CURTIUS: Ab aeterno quidem genitus est, incorporea generatione sine matre, postremis vero temporibus in utero virginis officio spiritus sancti genitus est sine patre.

SALOMO: Cur igitur ubique appellatur filius Davidis et filius Josephi? Frustra enim Matthaeus et Lucas stirpem Jesu a Davide usque ad Josephum derivarent, nisi filius Josephi extitisset; huc enim pertinet utriusque historia, ut illum de gente Juda et quidem de regia stirpe Davidis oriundum esse docerent1, alioqui Messias non futurus, ut ex oraculis prophetarum intelligitur, scilicet Davidis gentibus ac stirpi Messiam deberi. Quin etiam in ipsis Talmudicis libris Messias appellatur David, quoniam a stirpe Davidis germinaturus esset.

1. Matth. 8. 12. 13. 26. 29. Marc. 2. 6. 9. 13. 14. Luc. 6. 9. 12. 18.

FRIDERICUS: Certe Suidas1 memorabilem historiam narrat, scilicet Jesum sacerdotem a collegio pontificum cooptatum fuisse, propter summam ejus eruditionem ac pietatem, et cum originem ejus exquirerent, tum a matre tum a propinquis et obstetricibus compertum esse, de virgine a spiritu sancto conceptum, prius angelo denunciante, filium Dei futurum, qui nasceretur, idque a sacerdotibus in acta publica relatum. Connubia vero cum agnatis et gentilibus jubente lege saepius contrahebantur. Itaque satis erat Josephi stirpem a Davide dici, ut intelligeretur, Mariae uxoris genus ab eadem stirpe deduci. Tametsi plerisque placet, Mariae genus ad Leviticam2 et Davidicam gentem pertinere.

1. In voce Ιησους2. Alius: regiam.

SALOMO: Novum profecto est, foeminas gentem propagare, cum familiae finem faciant. Lex autem illa de maritandis ordinibus in eadem tribu, omnium fere consensu ac usu diuturno jam antiquata pridem erat, ut videmus, avum Davidis sibi despondisse Moabitidem uxorem propinqui viduam: ac Jojadam pontificem maximum Leviticae tribus, uxorem duxisse de tribu Judae regiae stirpis, quia legi vetanti satis cumulate fiebat, si praedia1 ex una tribu in aliam non traducerentur, quae sola fuit legis ferendae causa. Quis tandem fabrum regiae stirpis uxorem domum duxisse putet?

1. Alibi: praesidia.

FRIDERICUS: Etiam regum nepotes ac posteros inopes a pecunia fabrilia tractare, quis dubitet? cum nec Dionysio tyranno de imperii culmine1 dejecto turpe fuerit, quod ludimagister esset, nec filio Persei, regis Macedonum, 220 aut2 Jubae regi, quod inter mancipia scribarum censerentur. Ita nec mirum debet videri, si posteri Davidis, in Chaldaeam exsules abducti, obsequia servilia victoribus praestiterunt.

1. Alibi: de imperio2. Alibi: nec.

SALOMO: At postliminio redeuntes posteri Davidis, quotquot fuere, honores senatorios1 adepti sunt. Quanquam Matthaeus et Lucas non modo cum historia, sed etiam secum ipsi discrepant, ut alter Jesum a Salomone, alter a Nathane2 infinita nominum varietate deducat; uterque enim tum a Philone Hebraeo3, antiquitatis auctore optimo, tum etiam ab historia sacra plurimum dissident; quod cum4 etiam argutus theologus5 ferre non posset, aperte scripsit, effici nullo modo posse ex Matthaei et Lucae scriptis, ut Jesus a Davide originem traxisse videatur. Ex duobus6 enim alterum fieri potest, ut utraque theogonia seu genealogia falsa sit, alterum non potest, ut plus una sit vera, cum utraque stirpites7 omnino diversas habeat, scilicet Salomonem et Nathanem fratres. Illud enim in tanta repugnantia proditum est, ab utroque evangelista Boas, Salomonis filium proavum esse Davidis, cum tamen inter utrumque intersint anni 3728. Levius est etiam, quod Justinus Martyr9 scribit, contra quam10 caeteri sentiunt, Eli fuisse Josephi patrem adoptivum. Quod autem ad Suidae historiam attinet, ne Christiano quidem ulli praeter Suidam probatur, cum aperte pugnet11 cum omnibus scriptoribus evangeliorum. Electionem vero fieri sacerdotum apud Judaeos inauditum est, multo minus etiam de stirpe regia. Cui regulae12 cum derogare conaretur Usias rex ac pontificibus honores praeripere obsistentibus repente lepram contraxit, quia genti Aaronis tributum erat lege divina sacerdotium, idque extra sortem et suffragium, caeteris tribubus ab aditu sacerdotii exclusis.

1. Alibi: nomen senatoris, vel: honores servatoris2. Alius addit: cum3. Lib. 1 de genealogia.  4. Deest in alio codice; alius: id cum5. Calvinus lib. 1 de harmon.  6. Legit alius codex ita: Ex duabus enim lineis non potest ut plus una sit vera, cum utraque stirpites omnino diversos habeat, scilicet Salomonem et Nathanem fratres7. Alibi: stipites8. Alii: 3689. Quaest. 131 et 133 ad orthodox.  10. Alii: quam11. Alii: nam ... pugnat12. Alius: legi.

CURTIUS: Erroris opinione falluntur, qui non vident, nomina propria in sacris litteris saepius commutari. Nam qui Azarias rex Judaeorum loco1 dicitur, idem alibi Ozias appellatur. Item Esdras mox Athiarsatha, mox Nehemias, mox2 Malachias vocatur, et qui saepius Artaxerxes, interdum Ahasverus et Asverus dicitur. Quare de nominibus minime laborandum est, modo rem teneamus, scilicet Christum ad Davidem3 genus referre, sive a Salomone vel4 a Nathane ducatur, cum uterque Davidis filius esset.

1. Alius: Judae uno loco2. Alius addit: etiam3. Alibi: Davidis4. Alius: sive.

SALOMO: Sint haec Matthaei et Lucae μνημονικὰ ἁμαρτήματα, sed urgent graviora. Aut enim Josephus est pater Jesu, aut alius. Si non est pater Josephus, inanis1 est illa gentilium descriptio a Davide, vel etiam 221 ab Adamo repetita; sin est natura pater, nec Maria virgo sit, nec alia fuerit, quam caeterorum hominum origo. Sin Mariam stirpis Davidicae fuisse arbitrantur, de conjugio Josephi argumentum incertissimum2, tum quia usu contrario lex antiquata pridem erat, tum etiam quia Maria Elisabethae gentis Leviticae cognata vocatur.

1. Alius: vana2. Alius addit: est.

CURTIUS: Tua te, Salomo, argumenta refutant. Nam si antiquata lex erat de maritandis ordinibus, quis dubitet Mariam paterno genere a gente Levitarum, materno vero a Davide stirpem traxisse?

SALOMO: Sed his omissis1 Messiam in oppido Bethlehem nasci oportuit ex oraculis prophetarum. At Jesus natus est in vico Nazaraeo2 regionis Galilaeae, quae fluminibus ac imperio divisa erat a Judaea. Hinc objectio illa, cum de Jesu ageretur: potestne Nazaretho aliquid boni esse?3 quam etiam in Actis confirmat: Ego sum, inquit, Jesus Nazarenus, quem tu persequeris4.

1. Alibi: missis2. Alibi: Nazareth3. Joh. 1, 46.  4. Actor. 9, 5.

CORONAEUS: Vetus est illa objectio1 a theologis jam pridem confutata. Quis enim nescit, Josephum et Mariam a Galilaea in Bethlehem oppidum concessisse census causa atque illic Mariam peperisse, Nazarenum tamen appellatum, quod illic educatus, ubi mater domicilium haberet2? Quin etiam Oregines contra Celsum et Justinus Martyr3 stabulum, in quo Christus natus est, in antro Bethlehem sua aetate a peregrinis visitari consuevisse tradunt.

1. Unus false: occupatio2. Alibi: habebat3. In apolog.

SALOMO: Ita quidem existimant1, sed ratio temporis cum historia census Augusti convenire nequit. Augustus enim censum illum totius Romani imperii fecit anno sui dominatus penultimo, ut est apud Dionem2, quo tempore Jesus annum agebat3 quartum decimum.

1. Alii: existimo2. Lib. 36.  3. Alibi: attingebat.

CURTIUS: Descriptio duplex ab Augusto facta est. Sic enim dicit Lucas1: primum praeside Lyrorum Cyrenio, et quoniam2 in sua quemque civitate censeri oportebat, ob id Josephum e tribu Juda cum uxore Maria in oppidum Bethlehem profectum esse.

1. Luc. 2, 1 sqq.  2. Alibi: quondam.

SALOMO: Id fieri nequit1, cum ex historia Josephi2 Quintilius Varus eo anno praeses esset, non Cyrenius. Idem Josephus scribit, Cyrenium Judaeae tantum descriptionem fecisse ac novem annos post Herodem mortuum. Et quia3 subtilius ista conquirunt theologi Christiani4, ex aetate Jesu colligunt, Quintilio Varo praeside natum esse. Huc accidit, quod illa Augusti descriptio civium Romanorum etiam peregrinorum et sociorum et vectigalium censum continebat, ut planum5 facit Eusebius, qui post Aegyptiacam victoriam censum civium Romanorum factum esse scribit, tum in urbe, 222 tum in provinciis. Numerum autem civium fuisse 6560000 et Christo nascente 15820000. At Josephus non erat civis Romanus, alioquin Pontius provinciae praeses Jesum filium ejus, majestatis ac impietatis reum, Romam misisset, ut postea Festus, ejusdem provinciae praeses, Saulum civem Romanum (quia pater ejus civitatis jus emerat) Romam amandavit. Nec credibile est, si vectigales cum sociis censi fuissent, qui imperii Romani finibus continebantur, tantam hominum paucitatem futuram, quantam Eusebius ex libris censualibus in historiam retulit6. Ei7 tamen, repugnantibus historicorum scriptis, vectigalis quoque populos censos fuisse concedamus, qui tam acerbus et ineptus censor, qui subditos coëgit unquam ex civitatibus et provinciis emigrare census causa? Quodsi unquam factum est8, quis parturientes foeminas ad id compulisset? Ac tantum abest, ut parturientes eo necessitatis adigerent, ut ne foeminae quidem in censum venirent, ut videre est apud Livium9, qui quoties civium numerum ex censibus descripsit, haec verba fere subjicit: Praeter mulieres10. Ut libro11 septimo: Civium, inquit, qui puberes essent, supra centum decem millia, mulierum autem et puerorum servorumque et mercatorum et sordidas artes exercentium, si quidem Romano12 civi operosam artem tractare non licuit, triplo plus quam turbae civili. Nec vero13 Moses duplici censu, quem habuit14, nec David, cum populum censeri jussisset, foeminas aut minores annorum15 viginti complexi fuere. Jam vero, si census causa emigrandum fuisset, oportuisset Africae incolas, Romanorum subditos, cum uxoribus ac liberis totaque familia in Europam, ubi nati fuerant, et ab Asia in Africam traduci, non sine intolerabili molestia ac sumptu, quae nullis unquam Romanorum aut populi cujusquam institutis facta legimus, sed ubi quisque domicilium habuit16, illic censebatur, et censores coloniarum libros censuales Romam transmittere consueverant, ut Livius scribit. Quin etiam Caesar ipse dictator17 civium singulas domus urbis Romae adiit, quo censum faceret, ut scribit Tranquillus in Caesare. Itaque non mirum, si acutiores Christiani theologi nodum istum, quem solvere non poterant, secuerunt.

1. Alius: Id factum negatur2. L. 4 de bello jud.  3. Alius: qui4. Beza ad 3, 2 Lucae.  5. Alibi: plane6. Alibi: contulit7. Alius: Si8. Alii: esset9. Libro 2 Florus 1. 27.  10. Desunt haec verba in uno codice.  11. Alii: lustro. Caeterum haec omnia, usque ad verba: quam turba civili, desunt in alio codice.  12. Alibi: nostro13. Alibi: etiam14. Numer. 20.  15. Alii: annis16. Alibi: habebat17. Alii addunt: ad.

FRIDERICUS: Valde subtilis est haec, dicam an futilis, disputatio. Sed quaecumque occasio Mariam compulit, ut in oppidum Bethlehem concederet, satis constat, illic natum fuisse Christum, cum etiam magi ab oriente illuc profecti sunt ad infantulum adorandum, ut antiqua prophetarum oracula implerentur1: Reges Arabiae et Sabaeorum dona offerent et stella praeeunte perducti juxta stabulum, ubi virgo peperisse dicebatur.

1. Esaiae cap. 60, 6.

223 OCTAVIUS: Illud, opinor1, omnibus mathematicis ἀδύνατον videri necesse est, ut stella unius stabuli tecto verticalis sit, sed tractum plurimorum oppidorum ac regionum continere oportet, quia negant omnes theologi Christiani fuisse cometam, sed ἀστέρα i.e. stellam fuisse asserunt. Quanquam ne cometes quidem, qui spatio2 immenso abesse a coelo stellato, uni civitati, quantacunque sit, verticalis esse possit, quin latissimis quoque regionum verticibus immineat.

1. Alibi: arbitror2. Addit alius: aëris.

SALOMO1: Quomodo fieri potuit2, ut novam stellam Deus condiderit, cum ab omni opere, post hujus mundi fabricam, conquievisse dicatur? Quasi vero angelorum obsequiis ad reges ducendos caruisset3, aut stellam ad iter demonstrandum interdiu inutilem minimeque idoneam ac paulo momento interituram condidisset.

1. Addit alius: Sed2. Alius: qui fieri potest3. Ut Tobiam et Habacuc per angelos deduxit.

FRIDERICUS: Tametsi Deus populum per deserta loca deduceret, nihilominus igneam columnam creavit, quae populo semper dux itineris praeiret.

CURTIUS: Magos eo pervenisse, planum fit ex eo, quod Herodes regem futurum metuens ex stirpe Davidis, infantes conquiri ac mactari mandavit1. Cum autem caedes impuberum postularetur, omnes senatores stirpis regiae ac reliquos praeter2 Semeam interfecit3. Itaque Josephus, ut Lucas4 scribit, in somniis admonitus puellum in Aegyptum traduxit, ut illud ex oraculo veteri conveniret5: Ex Aegypto vocavi filium meum.

1. Alii: mandaverit2. Alibi: propter3. Josephus de bello jud. l. IV.  4. Errat autor; scribit enim hoc Matthaeus 2, 12.  5. Oseae 11, 1 (Matth. 2, 15).

SALOMO: Oseas propheta hoc loco non futura denunciat, sed res duorum annorum millibus ante gestas, quam Christus nasceretur, scilicet Israëlem ad avitas majorum sedes Deum arcessere voluisse. Sic enim appellatur in sacris litteris: Primogenitus filius meus Israel1. Quanquam absurdum est, ut praenotionem sequatur res futura, quia praedictum sit, sed prospicitur ac praedicitur2, quia futurum est, ut Julianus Augustus Galilaeis ac Celsus Christianis saepissime objecerunt.

1. Exodi 4, 22. Jerem. 31, 9.  2. Alibi: praedicatur.

CURTIUS: Jam pridem haec omnia veterum haereticorum sophismata fregit autoritas Augustini, Hieronymi, Theophili, Chrysostomi, Cyrilli, ut nulla ratione possit evangelicae veritatis clarissima lux talium argutiarum caligine obscurari. At vero1 facilius est, stellam ad reges deducendos creari, quam solis et lunae cursum Josuae imperatoris arbitrio sisti.

1. Alius: Et.

SALOMO: Scriptae quidem veteris Testamenti tabulae certissimae sunt, certissima illarum testimonia, non modo Hebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum summa consensione, sed evangelicis libris, quos Hebraei et Ismaëlitae merito rejiciuut, quae fides esse potest?1

1. Alibi: possit.

224 CORONAEUS: Si evangelica testimonia rejicitis, perinde est, ut si principia scientiarum negaretis, sine quibus ne geometris quidem ulla demonstratio constabit.

OCTAVIUS: Principia scientiarum seu postulata omnibus omnium sensibus patent et animis imperitorum perspicua sunt; sed haec, quae contra naturam fiunt, quibusnam principiis niti possunt?1 quanquam evangeliorum scriptores tot ac tam multis locis a se ipsis dissident2, ut infinitum sit, ea persequi. At quod verum sit, plus uno esse non potest, caetera igitur falsa sunt. Sic enim Augustinus: Si scriptura, inquit, non continet ineffabilem veritatem et aliqua sui parte falsa reperitur, non est in ea certa3 fides, ut ei credatur, sed propter falsitatem una sui parte compertam tota suspecta habetur. Quum etiam in rebus ac rationibus hominum inter homines distrahendis, tabula4, quae una sui parte falsum continet, omnino rejicitur.

1. Alibi: possint2. Alius: dissentiant3. Alibi: certe4. Alius: tabulae ... continent ... rejiciuntur.

CURTIUS: Tantum abest, ut scriptores evangelici1 dissideant inter se, ut ex ipsorum concordia sacrae scripturae veritas eruatur. Si quaeris, inquit Ambrosius, quid Matthaeus scripserit? id quod Lucas, Marcus, Johannes. Quid Lucas? id quod Marcus, Johannes, Matthaeus. Quid Marcus? id quod Johannes, Matthaeus, Lucas. Quid Johannes? id quod Marcus, Matthaeus, Lucas, ut nullus tam sui similis sit, quam omnes omnium. Si quid est, inquit Augustinus2 quod repugnare videatur, nihil aliud, quam mendosum codicem, vel interpretem non satis assecutum, vel quod scriptum est, non percipi judico3. Idem Chrysostomi judicium de sacris scripturis fuisse videmus. Sed quemadmodum dementes putant, et solem geminum et triplices se ostendere Thebas, et imperiti rectos coelestium orbium cursus errare arbitrantur, cum tamen ipsi densissima caligine obruantur, sic quoque accidit iis, qui a recta via deflexerunt, ut4 alios aestiment errare.

1. Alii: scripta evangelica, vel: scripturae evangelicae2. Ep. 9 ad Hieron. hom. 1 in Genes.  3. Alibi: judicio4. Alibi: alios existiment aberrare.

OCTAVIUS: Quaenam evangeliorum et novarum tabularum tanta esse potest convenientia, quantam esse existimas? Cum Julianus imperator, si qui transfuga usurpatur1, nullum majus ad refellendos Christianos argumentum haberet, quam quod doceret, libros eorum plenos esse τῶν ἀντικειμένων, quam reprehensionem ut effugerent Christiani, decreverunt2 evangelia quatuor tantum probare, caetera omnia repudiare. Nam ex libro, qui inscribitur orthodoxographia et ex ipsius Originis, Epiphanii, Hieronymi, Ambrosii auctoritate colligimus, quindecim evangelia sacra, scilicet evangelium secundum Marcum, secundum Paulum, secundum Basilidem, secundum Matthaeum, secundum Bartholomaeum, secundum Lucam, secundum Thomam, secundum

225 Nicodemum, secundum Johannem, secundum Matthiam, secundum Cerinthum, secundum Hebraeos, secundum Aegyptios, secundum Nazaraeos, secundum omnes apostolos. Idem acta S. Andreae3. Si tot evangelia vera exstitissent, minime rejicienda fuerunt; sin falsa aut inter se discrepantia, quaenam fides his aut illis habeatur? cum omnes hos4 autores inter divinos, praeter Cerinthum et Basilidem, relatos videamus a Christianis? Si mendacii et impietatis convicti, cur pro divis coluntur5? Si veraces ac sancti, cur eorum scripta ut falsa6 rejiciuntur?
1. Alius: appellatur2. Apud Cyrillum libro contra Galilaeos.  3. Apud Epiphanium in l. contra haereticos.  4. Alibi: hi5. Alibi: colunt6. Desunt alibi haec duo verba.

SENAMUS: Ismaëlitas prudentius in hoc genere sibi consuluisse videmus, quam Christianos. Cum enim plures libri lectionum varietate inter se discreparent, Calipha quidam1 pontifex, Asiae maximus, coactis in urbe Damasco theologis ducentis, sacros libros collegit praeter Alcoranum, quibus ducentos camelos onustos fuisse legimus, ex quibus sex theologi concordibus sententiis totidem libros in unum volumen collegerunt, quod Zuna vocant, unde liber florum selectus est, ac ne quid addi aut adimi posset in posterum, caeteros omnes praeter emendatum dejici mandavit in lacum Damascenum, capitali poena subjecta, si uspiam alius quam ab exemplari vel ab exemplo Archetypi descriptus haberetur. Quo quidem arcano stabiliendae religionis haud scio an ullum majus habuerint pontifices Agarenorum. Alcorani vero, qui manibus teritur, Merbam filium Itha, quem auctorem esse plerique putant, qui etiam dicitur Elgah, sententias octoginta2 de Alcorano vero detraxisse, ac totidem subjecit. Primus autem ordine3 Homari successor recollegit ac distinxit Alcorani4 Azoras, qui propterea Alphurcanus in distinctione dici coepit. Ac ne humano consilio conscriptus videretur, Deum Azorae primum auctorem ciere et a Gabriele Muhammedi datum et carmine scriptum asserere non dubitarunt. Ac ne quid de litteris detraheretur, posteri typis excudi sanctissime vetuerunt. Quod edictum tanta severitate executum, ut cum mercator quidam civitatis hujus Alcoranum in hac urbe excudi et Constantinopolim transvehi curavisset, capitis postulatus sit; ac nisi legatus Venetorum, qui cum principe Turcarum societatis foedere conjuncti sunt, imperitiam typographi excusavisset, quoniam infinitis erroribus scatebat, supplicio capitali addictus fuisset, nec tamen aliter evasit, quam libris omnibus exustis et dextra manu truncata.

1. Alibi: quidam2. Alius: octingenta quinque3. Alibi: ordinis4. Alius: Alcoranum in.

FRIDERICUS: Cum igitur Alcoranus ille non sit Muhammedis, cui non tantum ab re sua otii erat, ut carmine scriberet leges divinas, sed merae fictae fabulae vel potius rhapsodia metrica, id enim proprie vox arabica Coran significare dicitur, cur tantae auctoritatis est apud Agarenos?

OCTAVIUS: Non video, cur alterius, quam Muhammedis Alcoranus 226 dici debeat, quod1 ab erroribus librariorum repurgatus, aut versibus scriptus sit, cum veteres fere legislatores omnia versibus scriberent, ne quid facile addi aut detrahi posset. Sic enim Draco, Solon, Terpander, Decemviri legum ferendarum, qui leges duodecim tabularum tulerunt, quas Tullius appellat carmina duodecim, ut ab omnibus etiam facilitate majore memoriae commendarentur et cum voluptate canerentur. Est enim carmen a canendo dictum. Quin etiam historia primis temporibus et physica versibus scribi consueverunt, ut Orphei, Hesiodi, Lini, Musaei, Parmenidis, Homeri, Empedoclis, Xenophontis2, Pherecydis, Thaletis, Davidis, Sibyllarum, Appollinis dicta versibus continentur ac potissinmm divinae laudes. Ac tametsi Moses3 unus ex omnibus legislatoribus oratione numeris soluta4 scripserit, ne rerum gravissimarum pondera numeris inservirent, cantica tamen omnia carminibus usurpavit.

1. Alibi: qui2. Alibi: Xenophanis3. Deuter. 33. Exod. 14. Psalm. 90, qui est Mosis.  4. Alibi: orationem numeris solutis.

CURTIUS: Quia fabulae, quo gratiores sint, versibus scribi solent, liceat1 Muhammedi fabulas versibus conscribere et uno tantum volumine complecti, ne sibi contrarius unquam2 esse possit, evangelica vero et rerum a Christo gestarum fides nec versibus scribi decuit, nec ab uno, sed a pluribus. Atque utinam evangelia secundum omnes apostolos et eadem evangelia, quae modo commemoravit Octavius: secundum Aegyptios, secundum Thomam, cui quod incredulus esset, fidem sensibus ipsis fieri oportuit, secundum Nicodemum, secundum Matthiam, secundum Nazaraeos exstarent, ut veritas magis ac magis eluceret et eadem omnium, quae semper fuit, evangelistarum congruentia perciperetur.

1. Alibi: libuit2. Alibi: usquam.

SALOMO: Si quatuor tantum evangelistarum inter ipsos congruitas conciliari nullo modo potest a theologis christianis, quantam fore putatis, si quindecim illa, quae dixistis, evangelia exstarent? Nam qui harmonias evangeliorum scripserunt1, non minus discrepant, quam voces quatuor, quae harmoniam nullam efficerent2, nisi contrariae essent.

1. Calvinus et Gabriel a Puteo in TentamineA. Carolus Molinaeus.  2. Alibi: efficiunt.
A. Tetrameno.

CURTIUS: Saepe videmus falsa veris tanta similitudine convincta, ut nulla sit imperitis assentiendi aut dissentiendi nota, acutius tamen intuenti nihil in sacris litteris dissentaneum videbitur.

SALOMO: Veterum quidem instrumenta tabularum1 nihil a se discrepant, sed novis tabularum legibus2 ita repugnant, ut raro similia utriusque loca reperiantur. Novarum autem tabularum inter ipsas discordia primo cuique intuenti facile perspicitur ac, ne singulos singulis conteramus, ne unus quidem sibi ipsi convenit de rebus iisdem scribenti aut eandem historiam bis 227 repetenti3. Nam Lucas4 Pauli comites attonitos ipsius casu stetisse scribit, neminem tamen videntes, sed solam hanc vocem audientes: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris5. Idem paulo post comites Pauli coruscam lucem vidisse, nullam tamen vocem audivisse scribit. Quae loca nulli adhuc interpretum6 conciliari potuerunt.

1. Alii: Veteris quidem instrumenti tabulae2. Alii: Novi Testamenti libris3. Alibi: in eadem historia bis repetita4. Actorum 9, 7. 22, 6.  5. Actor. 9, 5. 22, 8.  6. Alibi: interpretes.

CURTIUS: Actiones apostolorum graeca lingua scriptae sunt, dictionum autem φῶς et φωνή i.e. lucis et vocis affinitas efficere potuit, ut scriptorum1 incuria, qui ab archetypo descripserant, facile alterum alterius loco usurparint, ut veteribus Graecis contigit, Apollinis oraculum male interpretantibus, cum lucem h.e. φῶς sibi placere diceret, ipsi φὼς dici putarunt ὀξυτόνως i.e. hominem, unde2 mos mactandorum hominum apud Graecos dicitur inolevisse.

1. Alius: scriptoris ... descripserat2. Alibi: inde.

SENAMUS: Mirabile mihi videretur, si in tanta scriptorum varietate ac sectarum, quanta fuit primordio nascentis reipublicae christianae atque adeo in ipsis ecclesiae rudimentis, nihil in apostolorum ac discipulorum scriptis dissentaneum reperiretur, cum Epiphanius scribat, pontifices catholicos quaeri consuevisse, sacram scripturam ab Arianis1 depravari, ut2 Tertullianus3 acerbe quaestus est: Arianos contra praedicare, ab adversariis omnia evangelia scripta corrumpi. Quin etiam Origenes4 Marci evangelium erroris5 coarguere non dubitavit; Origenem autem Hieronymus ecclesiarum patriarcham ac lumen appellavit; ac Rufinus ipse in apologia Origenis scribit, Apellem et Marcionem jactare solitos, quam pluribus erroribus evangelia suo studio ac labore fuisse repurgata. Idem Marcio, Johannis apostoli comes et discipulus, actiones apostolorum, apocalypsin et epistolas Pauli, paucissimis quibusdam exceptis, ut suppositias rejiciebat, ut quidem6 Tertullianus7 scribit.

1. Alii: Arminianis2. Alibi: et3. De praescript.  4. Contra Celsum.  5. Deest in alio codice.  6. Alibi: idem7. In libro de praescript.

OCTAVIUS: Ob eam causam Ismaëlitae Novum Instrumentum penitus repudiant, ut a Christianorum veterum1 sectis plane corruptum. Tametsi multa peccantur etiam in historia, ut cum Zachariam filium Barachiae in templo caesum dixit Christus2, qui tamen caesus non est, sed Zacharias filius Jehojadae, pontifex maximus, qui annos circiter 400 antecessit Zachariam prophetam, cujus scripta exstant, qui filius Barachiae, filius Iddo appellatur, Haggaei prophetae aequalis3, qui cum Zorobabele postliminio Hierosolymam rediit, quo tempore templum nondum restaurari coeperat4. Alium quoque Zachariam filium Barachiae profert Jesaias5. Hic theologi 228 conflictantur inter se, ut ea concilient, quae conciliari non possunt. Clemens Alexandrinus, qui ab aetate Christi proxime abfuit, Christum uno tantum anno conciones habuisse tradit. Epiphanius Clementem reprehendit ac duos annos concionatum testatur. Juniores annos quinque ex evangelicis scriptis enumerant6 a baptismo usque7 ad ejus supplicium. Tertullianus et Africanus anno trigesimo passum arbitrantur, alii quadragesimo, quos refellit Augustinus. Quaecunque autem de coena scripta sunt ab evangelistis, ruinam minantur, quoniam evangelistae omnes in eo consentiunt, mortuum fuisse Christum feria sexta hora nona, coenam vero paschalem ab eo factam feria septima incipiente, post solis occasum, ut semper fieri consueverat. Ut omittam, capitale fuisse, vetantibus legislatoribus8, aliter facere. Ex quo intelligitur, coenam paschalem Christum non fecisse nec si voluisset potuisse, cum die sexto ante solis ortum comprehensus ac luce sequente supplicio affectus sit. Nihilominus tamen in illo coenae instituendae ritu Christiani summam suae religionis ac salutis contineri putant. Item tradunt, Christum primo sabbathorum resurrexisse, eundem tamen tres dies totidemque noctes in sepulcro jacuisse. Sic theologi christiani non modo singuli a singulis, sed etiam omnes ab omnibus dissentiunt. Quos ut conciliaret Paulus Burgensis, genere Judaeus, feria quinta coenam paschalem fecisse scripsit, contra perspicua evangelistarum scripta. Inde mos inolevit in ecclesia Romana, coenam feria quinta recolere. Quae opinio non tantum testimonio evangelistarum, sed etiam efficacissimis argumentis refutatur a recentioribus9, qui agnum paschalem fecisse10 dicunt eo ipso die, quo cruci affixus11 est, anno 1. Olymp. 203. die 4. Aprilis, Luna 14. d. 6. Contra Mercator, historiarum ac temporum peritissimus, anno 4. Olymp. 202. die 13 Martii, feria 6. Lun. 15. mortuum tradit, Lucidus feria 6 Aprilis.

1. Alius: veteribus2. Matth. 23, 35.  3. Alius: filium Barachiae filii Jojadae appellant, Haggaei prophetae aequalem4. Zach. 1, 1. 7. Esrae 5, 1. 6, 14.  5. Errat autor et sine dubio scribere voluit: Esdra (Esdrae 8, 17).  6. Alibi: emunxerunt7. Deest usque alibi.  8. Alius: sacratis legibus. Matth. 26. Marc. 14. Luc. 22. Exod. 12. Lev. 13. Num. 25.  9. Jos. Scaliger l. 6 de emend. temporum.  10. Alibi: edisse11. Alius: crucifixus.

FRIDERICUS: Syllabarum aucupes et qui singulos apices nimis curiose consectantur, temporum ac lectionum infinitam varietatem ubique comperiunt. Sed qui lotis manibus et sincera mente accedunt, nihil dissentaneum vident. Quanquam quo anno, quo die, qua hora quaeque facta sint, nihil ad salutem.

OCTAVIUS: Haec igitur, quae leviora putantur, omittamus. Sed quonam modo excusari possit, quod apud Johannem legimus, quo tamen nihil esse gravius potest1, non video: Tres sunt, inquit2, in coelo, qui testimonium perhibent, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Hanc periodum antiquis omnibus exemplaribus interpretes gravissimi deesse quaeruntur, subjecta Cyrilli pontificis Hierosolymorum3 antiquissimi auctoritate.

1. possit2. Alibi: 1 Joh. 5, 73. Alius: Hierosolymitani.

229 FRIDERICUS: Desunt sane quibusdam exemplaribus, attamen Hispanus1 Codex eadem vocibus Graecis continet: Ὅτι τρεῖς εἰσὶν οἱ μαρτυροῦντες ἐν τῷ ὀυρανῷ, ὁ πατὴρ, ὁ λόγος καὶ τὸ πνεῦμα, καὶ οὕτοι οἱ τρεῖς ἕν εἰσι, quae catholicorum omnium consensu probantur.

1. Alibi: Hispanicus.

OCTAVIUS: Quis putet, Cyrillum, Hilarium, Ambrosium, Augustinum, Hieronymum ac tam multos pontifices, cum Arianos refellerent, locum illum tanti ponderis ac momenti fuisse praetermissuros, cum levissimas quasque conjecturas, imo etiam syllabas et apices hujus argumenti consectari videamus? At ne Johannes quidem illius epistolae auctor id omissurus erat, cum ad evangelii scriptionem non prius accesserit, quam Cerinthus et Ebio Jesum nihil praeter hominem fuisse praedicarent, ut Epiphanius scribit.

FRIDERICUS: At illud est argumentum maximum, Johannem ea tam perspicue scripsisse, ut omnem praeciperet dubitandi occasionem.

SALOMO: Johannes, qui1 caeteros evangeliorum scriptores ut aquila dicitur superavisse, cum2 in multis sui oblitus videtur, tum in eo maxime, quod Jesum antequam moreretur ita loquentem inducit3: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis, qui est in4 coelo. At Jesus nondum in coelum ascenderat (si tamen ascendit), cum ne mortuus quidem esset.

1. Alibi: quidem2. Alius: tamen3. Joh. 3, 13.  4. Alibi: de.

CORONAEUS: Optimus quisque theologus1 sic interpretatur, ut utrique naturae simul tribuat, quod neutri seorsim conveniret. Alii duplicem ascensum fingunt, unum visibilem, alterum invisibilem, de quo agitur hoc loco.

1. Calvinus in harmon.

TORALBA: At neque ascensus in coelum Deo convenit, neque homini.

CURTIUS: Utrique naturae convenit, quod seorsim alteri congruere non potest. Atque haec solutio latissime patet ad mirabiles Christi actiones, quae nec in hominem solum nec in Deum solum convenire possunt.

SALOMO: Idem Johannes Jesum ita loquentem inducit1: Si testimonium perhibeo2 de me, testimonium meum non est verum. Alibi3 tamen plane contrarium affirmat: Dum si testimonium, inquit, perhibeo de me ipso, testimonium meum est verum, quia scio, unde veni. Item de Christo scribens4: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui misit me. Cur suam appellat, si alterius est? Nam in eo ipso omnem deitatem5 a se abjecisse videtur.

1. Joh. 8, 14.  2. Alibi: perhiberem3. Joh. 5, 31.  4. Joh. 7, 6.  5. Alibi: divinitatem.

CURTIUS: Alia fuit oratio Christi ad apostolos, alia fuit ad Scribas et Pharisaeos, qui sua dicta criminari consueverant, apud quos nihil aliud se quam hominem, i.e, phrasi Hebraea et Graeca τὸν υἱὸν τοῦ ἀνθρώπου profitetur, 230 at in coetu apostolonim aperte se Dei filium esse et ab eo venisse affirmavit.

SALOMO: Idem Johannes1: Is super quem videtis spiritum descendere, is est baptisatus a spiritu sancto. At Matthaeus bene ac2 penitus Jesum Johanni Baptistae fuisse cognitum scribit his verbis3: Quin potius abs te baptizari debeo.

1. Joh. 1, 33.  2. Deest alibi; loco verborum bene penitus alii legunt: ante3. Matth. 3, 14.

FRIDERICUS: Cognitus quidem erat Jesus ut propheta, non autem ut aeternus Dei filius, quia nondum audita Dei vox erat: Tu es filius meus dilectus.

SALOMO: Sed quoniam utriusque1 Johannis mentio incidit, jure mirantur2 etiam theologi christiani, quamobrem Lucas introduxerit Elisabetham colloquentem cum Maria, quasi3 foetum, quem utero gestabat, senserit eodem visitationis illius momento, cum tamen ante visitationem natus esset Johannes? Hanc absurditatem ut Graeci declinarent, visitationis illius diem fastis exemerunt, sed eo die festum colunt venerandae vestis Mariae virginis, in plachernis4 Syri vero et Graecos et Latinos aberrare praedicant ac propterea visitationis festum diebus septem ante Johannis Baptistae et hujus ante Christi natalem diebus septem collcoarunt.

1. Alibi: utrinque2. Alius: merentur3. Alius: sicut4. Alius: glachemis.

CURTIUS: Quasi vero dies feriarum, quas colimus, nondum institutos tam curiose veteres consectarentur!

OCTAVIUS: Gravius illud est, quod Johannes scribit1, Christum prius afflavisse apostolos spiritu sancto, quam ascenderet in coelum, qui tamen obtestatur, spiritum non2 venturum, nisi abiret ad patrem3.

1. Joh. 20, 22.  2. Loco duorum horum verborum alibi legitur: non prius3. Joh. cap. 14 et 15.

FRIDERICUS: Hoc ita scriptum est, ut intelligamus spiritum a patre et filio prodire1, contra Graecorum opinionem.

1. Alibi: procedere.

SALOMO: Solutiones istas non moror, sed miror apostolos toties ac tam saepe labi, cum prophetas testes arcessere consueverunt, ut cum Matthaeus scribit, Christum triginta nuramis argenteis divenditum fuisse1, ut prophetia Jeremiae2 impleretur: Appretiaverunt, inquit, pretium meum triginta argenteis, quae verba nec apud Jeremiam, nec apud ulles scriptores veteris instrumenti reperiuntur. Item, ut Messiam Deum3 de ligno suspensum iri docerent, illud ex psalmis corripuerunt4: Dicite in gentibus, regnavit a ligno Deus, ut quidem Justinus Martyr, Lactantius, Augustinus, Cassiodorus, Theodulphus, alii aliorum errorem secuti scripserunt, quae verba „a ligno“ Ebraeis, Chaldaicis, Graecis ac Latinis interpretationibus veterum deesse videmus, non modo in libris5 psalmorum, 231 verum etiam in libris Paraleipomenon. Sic enim Ebraica legimus: אִמְרוּ בַגוֹיִם יְהוָֹה מָלָךּ, quae LXXII sic reddunt: εἴπατε ἐν τοῖς ἔθνεσιν, ὅτι κύριος ἐβασίλευσε, i.e. dicite in gentibus, Deus regnavit. Jam vero miracula stupenda sunt a Johanne6 descripta, quae a reliquis praetermitti capitale videri possit, ut cum milites praetoriani Jesum comprehendere conarentur, sola illius voce perterritos ac retrolapsos corruisse. Item Lazari resurrectionem tam stupendam solius Johannis7 testimonio niti videmus, cum caeteri levissimas etiam febrium curationes denotarint.

1. Matth. 27, 9.  2. Non Jeremiae, sed potius Zach. 11, 13.  3. Alibi: ducem4. Ps. 96 (95), 3 sq.  5. Alibi: libro6. Joh. 16.  7. Joh. 11.

CORONAEUS: Nec ab omnibus omnia scribi potuerunt, cum nec omnes evangeliographi rebus gestis adesse, nec si affuissent scriptis omnia complecti, nec si omnia scriptis mandarent, mundus ea capere potuisset, ut Johannes ipse scribit, sed ea quae ab aliis vel omissa, vel obscurius dicta erant, recognovit, cum postremus omnium ad scribendum accesserit et ab ipsa deitate Christi auspicatus fuerit eo tempore, quo Cerinthus et Ebio Χριστὸν εἶναι φίλον ἄνθρωπου praedicarent: Tum, inquit Epiphanius, Johannes coepit εὐαγγελίζεσθαι.

SALOMO: Non capio, quae deitas in Christo esse potuerit, nam si post baptismum spiritu sancto afflari coepit, ut quidem Lucas1 asseruit, quonam modo a daemonibus agitatus est, ut modo supra pinnaculum templi, mox in montem altissimum subvectus sit? Consimile est illud, quod Johannes tradit, Judam apostolum accepto Christi corpore in coena, eodem momento a cacodaemonibus correptum fuisse2. At in eodem homine bonus et malus daemon simul stare non potuit. Nam cum Saul a Samuele rex est initiatus et unctus, ab angelo beari et afflari coepit. Et postquam Dei jussa sprevisset, desertus ab angelo coepit a cacodaemone agitari3. Jam vero cur tantum anno trigesimo Christus coepit afflari spiritu sancto? Nam ex eo planum est, antea spiritu sancto caruisse, quem tamen Deum fuisse affirmant.

1. Luc. 4, 36.  2. Joh. 13, 17.  3. 1 Sam. 12. 14.

CURTIUS: Utrumque stare potest, simul a bono daemone eundem agitari posse1 et cacodaemonem eundem exerceri2 posse. Argumento sit, quod Jobus, mortalium integerrimus, cum a malo genio torqueretur, non propterea tamen a bono genio desertus, sed ad breve tempus facta est potestas ejus vexandi Satanae, principi mundi hujus, ut probaretur.

1. Alibi: fuisse2. Alibi: excoecari.

SALOMO: Quid divina potestate alienius, quam Deum agitari a daemone? Quid item absurdius aut capitalius, quam appellare Satanam principem mundi hujus, ut Jesus loquutus1, vel aëris hujus, ut Paulus2 scribit. Hic enim Manichaeorum perniciosissimus3 error, qui Satanam rerum elementarium et corporum principem efficere tentarunt. Angeli quidem 232 provinciarum principes ac urbium custodes et praefecti dicuntur in scriptura sacra4, Satan5 vero carnifex eorum et minister.

1. Joh. 14, 30. 16, 33.  2. Ephes. 6, 11.  3. Alibi: perniciosus4. Dan. X., 12.  5. Alii: Satanas.

CURTIUS: Quando spiritum sancturu legimus Christum afflavisse post baptismum, non eo pertinet, ut eum1 antea ipso caruisse putemus, cum ipse Deus esset, sed quia tum maxime virtus divina, quae antea humanitatis specie contenta delituerat, foras prodire coepit et actionibus plane divinis implicari.

1. Alibi: illum.

SALOMO: Si spiritu sancto ita caruisset, ut putatur, cur his verbis uteretur: Spiritus sanctus, cum venerit, docebit vos omnia1? Ex quo2 intelligitur, ea quae spiritui sancto nota erant, illi fuisse igota, aut ea noluisse3 aut non potuisse carissimos discipulos docere, quae in Deum nullo modo convenire possunt.

1. Joh. 14, 26.  2. Alius: eo3. Alibi: non voluisse.

CORONAEUS: At in eo ipso Christi deitas elucet, qui tametsi apostolos summa caritate complecteretur, eaque1 doceret, quae pro illorum captu percipi poterant; arcana tamen diviniora ac sublimiora, nisi Deus illos spiritu suo afflavisset, non magis intelligi2, quam colores sine luce videri potuissent. Hoc igitur beneficium distulit post suam in coelum ascensionem. Atque illud est, quod rex Salomo eleganti allegoria fingit de amica interpellante Amasium, i.e. de mente sapientiae avidissima: Trahe me, inquit3, post te et curremus. Ita Christus non obscure aut ambigue, sed aperte dixit: Nemo venit ad me, nisi pater traxerit illum.4

1. Alius: eosque2. Alibi: intelligere ... videre3. Cant. 1, 3.  4. Joh. VI., 44.

SALOMO: Nisi evangelia magna vi distorqueantur, negari nou potest, Christum multa ignorasse: Diem, inquit ille1, et horam judicii, ne angeli quidem sciunt, sed pater ipse solus, ac propterea spiritum Christi diviniorem coelitus evocandum fuisse. Si Jesus erat ipsissima patris aeterni sapientia, qui fleri potuit, ut aliquid ignoraret, cum ignorationem theologi ab originis sordibus ac peccatis derivari putent?

1. Matth. 24, 36.

FRIDERICUS: Haec ambiguitas bifariam dilui potest1, scilicet filium nescivisse judicii diem, ut evulgaret: aliud enim est nescire negative, aliud ignorare privative, ut scholasticis verbis utamur, vel quatenus homo nescivit, non quatenus Deus. Quo pertinent illa2: Proficiebat aetate ac sapientia. Item3 didicit per ea, quae passus est, quae ad mentem humanam referuntur. Neque tamen Ambrosii sententia probatur, qua secundum carnem scientia et sapientia impleri coepisse scribit.

1. Cyrill. l. 9. Thess. cap. IV.  2. Luc. 2, 44.  3. Hebr. 13.

SALOMO: Fames, sitis, dolor, tristitia, metus, formido, consternatio, quibus Christus conflictabatur, corpori et animae inferiori communia sunt, quae tametsi aliena a sapienti a forti viro dicantur, humana tamen esse1 233 fatemur, quia corporis contagionem quandam cum anima inferiore significant. Sed scientia, prudentia, sapientia mentis solius propria sunt, quae mens, si divinitati conjuncta fuit, nihil potuit ignorare, tametsi affectiones humanas illi tribuunt, ejusmodi, ut nullum nisi voluntarium fuerit perpessus, quod quidem si verum esset, quorsum diceret: Anima mea turbata est?2 Cur item in horto supplicia deprecanti sudores sanguinis aqua despersi3 diffluerent? cur in haec verba prorumperet4: Pater! si fieri potest? An illa Dei vox est? num potius hominis dolore et desperatione fracti? Quid extrema illa declamatio5: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Nonne6 satis significant hominis abjectissimi vocem et alium a se Deum confitentis?

1. Alibi: ei2. Matth. 26, 38 sqq.  3. Alibi: respersi4. Alibi: erumperet5. Matth. 27, 46.  6. Alius: Num.

TORALBA: Cum Zeno Eleates et Anaxarchus1, variis uterque temporibus, in mortario malleis ferreis tyrannorum jussu tunderentur, magno ac forti animo dolores acerbissimos pertulerunt, atque etiam verborum2 majestate crudelitates omnes aspernati superaverunt. Quis igitur Christum, quem totius3 divinae sapientiae fontem appellant, tam abjecti et fracti animi fuisse arbitratur?

1. Diog. Laertius in vitis philosophorum.  2. Alius addit: magnanimitate3. Alibi: toties.

SALOMO: Memorabilis est historia septem fratrum Ebraeorum apud Josephum περὶ αὐτοκράτορος λογιςμοῦ1, qui Antiochi crudelissimi tyranni jussu laceratis artubus cum flammis torquerentur, ne porcorum esu contaminati legem divinam violarent, non lacrymas, non suspiria ex intimo pectore duxisse aut vultum mutasse feruntur, sed invictum animi robur adversus omnia tormenta prae se tulisse.

1. 4 Maccab. 7, 6 sqq. (cf. Euseb. hist. eccles. 3, 10). [N.]

TORALBA: Fuit igitur in Christo metus futurae mortis necessarius, aut non fuit metus, quia fingit metuere, qui volens metuit. Si non fuit metu mortis perterritus, cum tanto ardore et impetu exclamaret, certe metum simulavit, cum esset in ejus potestate, non metuere, non angi, non dolere, non mori, non cruciari et simulatione quadam inanes illas rogationes effudit, ut pater eum crudelissimo supplicio1 liberaret, cum nihil pateretur.

1. Alibi: cruciatu.

CORONAEUS: Non simulatione fictus, sed erat verus1 metus, verus cruciatus, verus dolor, vera mors, alioquin tot loca scripturae de acerbissimis Christi doloribus, morte, cruciatu pro generis humani salute falsa fuisse fateremur, quasi nihil hominis habuisset Christus, si tum nihil pateretur: Sed tamen oblatus est, inquit David, quia voluit.

1. Alibi: vere.

CURTIUS: In eo tantum quaestio vertitur, an vero metu conflictaretur, an omnino metu vacaret? Metu caruisse putant plerique. Sic enim Paulus1: Cum in diebus carnis suae precationes et supplicia omnes funderet ad2 illum, qui a morte servare poterat, cum clamore 234 valido et lacrymis, exauditus est a metu. Sic enim illa verba; ἀπὸ εὐλαβείας interpretantur3, ex Ebraica phrasi4 et praepositione מִן. Est enim epistola hebraice primum scripta.

1. Ebr. V, 7 sq.  2. Alibi: apud3. Beza in cap. V ad Ebraeos.  4. Alius: voce.

SALOMO: Certe cruciatum deprecabatur et mortem his verbis1: Si fieri potest, transeat a me calix iste, i.e. cruciatus et mors ipsa cruciatum secuta. Si est exauditus, sine cruciatu et morte supplicium evasit, si dolorem sentit ac mortem, non est exauditus.

1. Matth. 26, 39.

OCTAVIUS: Ismaëlitae exauditum fuisse constanter affirmant ac Dei bonitate hostium manibus ereptum, ex Alcorani Azora secunda, Simeonem vero quendam cruci affixum. In qua sententia legimus Hilarium1, Simeonem magum, Celsum, Marcionem, qui fatentur quidem cruci affixum, nullos tamen pertulisse dolores. Habuit Christus, inquit Hilarius, ad patiendum corpus idoneum, sed non ad dolendum, ut telum, ignem et aquam penetrans. At neque Christiani, neque Ismaëlitae Christum probant habuisse corpus ἀλλοειδὲς2 καὶ φανταστικὸν, neque enim verus homo fuisset, si spectri corpus impatibile ei fuisset.

1. Lib. 1 et 10 de trinitate. Epiphan. contra haereses.  2. In codicibus false: αὐγοειδές.

FREDERICUS: Illud quidem est Mahummedis teterrimi perniciosissimum figmentum, scilicet Christum supplicio mortis ereptum, ne homines in Christi veri Dei ac hominis morte salutari fiduciam ac spem collocarent. Oporteret enim omnia omnium1 sanctorum scripta una littera inducere. Mortuus est, inquit Paulus2, propter scelera nostra et resurrexit propter justificationem nostram. Mortalem fuisse quis ambigere potest, qui hominem fuisse fateatur? At enim resurgens verum corpus recepit. Itaque tum apostolis se contuendum praebens, ut verum corpus esse doceret: Spiritus, inquit3, carnem et ossa non habet, contrectate, videte loca clavorum et vulnerum cicatrices.

1. Deest alibi.  2. Rom. V, 6. 8.  3. Luc. XXIV, 39.

OCTAVIUS: Celsus is, qui septem libros contra1 Christianos effudit2, Christi resurrectionem plane similem dicebat resurrectioni Cleomedis Astypalaei, quem ex Apollinis oraculo resurrexisse veteres scripserunt, nec postea in sepuloro repertum. Idem Celsus3 valde absurdum sibi videri scribit, quod unius meretricis testimonio resurrexisse credatur is, qui pridie populis spectantibus in cruce mortuus erat.

1. Alibi: adversus2. Origenes l. 3 contra Celsum.  3. Orig. c. Celsum. Lib. III.

FRIDERICUS: Celsum Epicureum fuisse constat; nulla autem est pietatis nota melior, quam ab Epicureis irrideri.

SENAMUS: Si ex utero Christus conclusa vulva prodiit in lucem, ut omnes Christiani fatentur, si adversariis illum lapidare cupientibus disparuit, ut est apud Johannem capite octavo, si aedibus conclusis in coetu discipulorum 235 visus est1 ac saepius hominum obtutum ut Gyges effugit, si maria sicco pede calcavit, profecto spectrum fuisse aut inane corpus habuisse fatendum est, quia verum corpus sive osseum sive aëreum nullam penetrationem admittit.

1. Marc. 16. Luc. 14. Joh. 21.

SALOMO: Demus illud, corpora corporum nullam penetrationem pati, videmus tamen angelos veris corporibus assumtis, imo et sortilegos transvectos saepius apparuisse ac disparuisse, saepe quoque aquis subvectos nullis voraginibus immergi potuisse, ut judicibus omnibus compertum est, eos tamen veris corporibus indutos constat. Ita quoque Jesum verum corpus habuisse et cruciatus acerbissimos ipsiusque mortis duritatem cum dolore pertulisse confitendum est. Sed illud me angit, cur mortis et supplicii veniam tam ardenti supplicatione flagitaret is, qui si Deus esset, nullo negotio a se impetrare potuisset?

CURTIUS: Ut omnes intelligerent, Christum non modo Deum verum, sed1 etiam hominem verum esse, nec utramque naturam in eo fuisse confusam.

1. Alibi: verum.

OCTAVIUS: Ismaëlitae constanter negant, Christum deitatem sibi arrogavisse. Nec rapinam, inquit Paulus1, arbitratus se esse aequalem Deo. Atque ejus rei sempiterna testimonia in evangeliis exstare videmus. Cum enim quidam Christum compellaret his verbis2: Magister bone! Tum ille: Cur me, inquit, dicis bonum, cum nemo bonus sit nisi unus Deus? Hic non modo deitatem procul a se rejecit, verum3 etiam peccatorem se confitetur. Item, cum rogaretur, cur se Dei filium appellaret, reposuit illud4: Nonne scriptum est: Ego dixi, Dii estis et filii excelsi omnes? Item illud: Vado ad patrem meum et ad patrem vestrum. Nec satis habuit, se cum caeteris hominibus eadem originis societate conjugare, verum etiam cum caeteris Deum unum agnoscere omnium communem, nec modo illud, sed etiam sui reditus causam subjiciens. Quia pater, inquit5, major me est. Quo loco Tertullianus contra Praxeam: Pater, inquit, alius est a filio quia major. Item illud6: Haec est vita aeterna, ut cognoscant, te unum Deum verum et quem misisti, Jesum Christum. Hic omnem omnino divinitatem exuit, ut acutissimis7 quibusque8 theologis placet. Item9: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum, qui misit me. Item: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Item: Pater, quia hoc abscondidisti sapientibus10. Paulus vero locis omnibus Christum appellat dominum, sed a Dei appellatione semper segregans: Benedictus, inquit,11 Deus domini nostri Jesu Christi, et cum de 236 Christo multa scripsisset ad Timotheum, subjicit haec verba adversante particula12: Regi autem seculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria! Item: Unus est dominus, unum baptisma, una fides, unus Deus13. Item appellat Christum imaginem Dei14, ut Moses initio libri originum hominem ad imaginem Dei conditum scribit: res autem ab imagine tota natura differt. Item15: Deus autem pacis, qui reduxit a mortuis dominum nostrum Jesum Christum. Item16: Gratia in vobis17 augeatur per agnitionem Dei et Jesu domini nostri. Item18: Unus est Deus, ex quo omnia, et unus Christus, per quem omnia. Item19: Sciat omnis ecclesia, quod Christum hunc Jesum facit Deus. Item: Qui custodiunt mandata Dei et fidem Jesu20. Vox autem domini nihil aliud Ebraeis quam doctorem21, paedagogum ac magistrum significat. Itaque Lucianus22, Christianam religionem professus, Christum μέγαν σοφιστὴν honoris causa vocat, ut Plato Protagoram.

1. Phil. II, 6.  2. Marc. X, 17. Lucae XVIII, 18.  3. Alibi: veram4. Joh. 10, 34 sq.  5. Joh. 14, 28.  6. Joh. XVII, 3.  7. Calvinus; Cap. XX Joh.  8. Alibi: quibusdam9. Joh. 12, 44.  10. Matth. 11, 27.  11. 2 Cor. 1, 3.  12. Timoth. 6, 15 sq.  13. Eph. 4, 5.  14. Col. 1, 15.  15. 1 Petri 1, 2.  16. 2 Petri 3, 18.  17. Alibi: nobis18. 1 Corinth. 8, 6.  19. Ephes. 3, 10.  20. Apocal. 14, 12.  21. רַב, רַבִּי, רַבוּנִי22. In Peregrino.

CURTIUS: Quid mirum, si Lucianus Atheorum ter1 maximus Christo, quem turpiter ac impie ejuraverat, deitatem eripere conatur? Qui autem Christum a Paulo2 Dominum tantum, non etiam Deum, appellari ajunt, illud opinor non legerunt: Ex Judaeis est Christus, quantum quidem ad carnem, qui est in omnibus Deus laudandus.

1. Alius: derisor2. Rom. 9, 3.

OCTAVIUS: Haec verba antiquis exemplaribus defuisse testantur Cyrilli et Epiphanii scripta, ut illud: Petra autem erat Christus; et infinita prope loca, quorum partem maximam Epiphanius denotavit. Sed qui fieri posset, ut qui sit Deus, alteri sapientiam, sanctitatem acceptam ferat: Pater, inquit, clarifica filium!1

1. Matth. XX. Marc. X. Joh. V.

FRIDERICUS: Bona fide, Octavi, caetera subjungere oportet: clarifica filium claritate, quam habuit prius quam mundus hic fieret! Quis autem exstitit prius quam mundus hic fieret, nisi Deus ipse? Hoc igitur loco superiora facile diluuntur, quae tamen veteres ad personarum distinctionem traxerunt.

OCTAVIUS: Sed juniores theologi veteram dicta refutant, cujusmodi est illud: principium qui et loquor vobis; quod veteres ad deitatem referri putant oportere. Et illa Jesaiae verba: generationem ejus quis enarrabit?1 Quae veteres ad deitatem pertinere tradunt. Apertioribus, inquit Calvinus2, scripturae locis contentos esse oportuit, ne se Judaeis deridendos praeberent. Exceptio enim erat in promtu, prophetam de Christo non cogitasse. Idem, quod Petri concionem refellit, qui haec verba3: 237 Excitabit Deus vobis prophetam de fratribus vestris, mei similem, ipsum audite, ad Christum pertinere diceret, qui cum Petrus Christum. Mosi similem fuisse praedicat, illi eripit deitatem. Muhammedes vero legislator Deum ita loquentem inducit, Azora tertia: O Jesu Mariae fili, tu persuades hominibus, ut Dei loco te matremque tuam Deos habeant ac venerentur. Ad haec Jesus ita respondit: Absit a me, Deum esse mentiar, tu scis, me hominibus semper suasisse, ut te Deum meum et suum adorent.

1. Jesaiae cap. 53, 8.  2. Calvinus in Joh. 5 et 8.  3. Deuteron. 18, 15. Act. 3, 23.

FRIDERICUS: Aliud est, eripere Christo deitatem, aliud negare, Christum se pro Deo gessisse. Publice quidem Dei appellationem rejecit, apud suos autem quis et qualis esset aperte declaravit, sic tamen ut divinae illius majestatis decus humana imbecillitate ac specie vetaret. Sed cum multa de Christi deitate occurrant, tum vero duo gravissima ipsius Dei patris de coelo testificantis oracula exstant1: Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, ipsum audite! Item illud2: Et clarificavi et clarificabo. Item illud Thomae clara voce confitentis3: Dominus meus et Deus meus! Nam utrumque in Christi persona conjunxit; quanquam testimonio Johannis ipsius, qui4 ab intimo Christi pectore divinam sapientiam expressit, nullum clarius esse potest. Sic enim5 auspicatur spiritus sanctus illud evangelium6: In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum.

1. Matth. 3, 17 et 17, 5.  2. Joh. 12, 28.  3. Joh. 20, 28.  4. Desiderantur haec octo sequentia verba in uno codice.  5. Alius: etiam de Christo Jesu6. Joh. 1, 1 sqq.

SALOMO: Tametsi ecclesia nihilo plus et certe minus apud nos ponderis habeat, quam apud Israëlitas, nihilominus ea quae Christiani firmissima putant divinitatis Christi fundamenta veteribus exemplaribus deesse videmus. Nam Epiphanius haec verba1: Audita est vox de coelo: tu es filius meus etc., Marcionis archetypo deesse scribit, et illud2: In Christi morte sol obscuratus est; item illud3: hodie mecum eris in paradiso; item illud4: Petra erat Christus; et illud: finis legis Christus, in salutem omni credenti5; item illud: Quaeritis viventem, resurrexit a mortuis et totum resurrectionis caput6. Item illud7: Ut sciatis, quod filius hominis potestatem habeat dimittendi peccata. Quid, ducenta circiter loca commemorem, quae Marcionis exemplari defuisse Epiphanius denotavit8.

1. Matth. 3, 17. 17, 5.  2. Matth. 24, 29.  3. Luc. 23, 43. Caeterum desunt haec verba in uno codice.  4. 1 Corinth. 10, 4. (cf. Exod. 17, 6. Psalm. 78, 15 sq. 105, 41. Jesaiae 48, 21. Sapient. 11, 4).  5. Rom. 10, 4.  6. Coloss. 2, 16.  7. Matth. 9, 6.  8. Alibi: notavit.

CURTIUS: Si quid a Marcione haeresiarcha detruncatum, si quid ab Arianis detractum, addictum, mutatum, inversum, perversum, an propterea fides evangelicis scriptis deroganda venit? Nam ex eo maxime Christi deitas colligitur, inquit Theophylactus1, quod peccantibus ignovit, cum solius Dei sit proprium, crimen abolere.

1. Alius: Theophilus. (Theophylactus in cap. 1. Luc. Cypriani serm. de laps.)

238 SALOMO: Illud quidem assentior, atque ita Dei propium esse, ut ne angelis quidem tanta sit ab Immortali tributa potestas, ut Rabbi Joseph notavit. De omnibus autem impietatis generibus, quae multa sunt, nullum detestabilius est, quam homini ab homine illud ignosci, quod in Deum peccatur1.

1. Psalm. 130, 4.

CURTIUS: At nihil saepius in sacris litteris occurrit, quam illa formula Christi in curatione languentium: Remittuntur tibi peccata tua1. Et cujus est, mundum judicare, nisi Dei solius proprium? At Christo mundi judicium datum esse constat. Quis igitur de illius deitate dubitare possit? Quae cum ita sint et cum omnia non modo argumenta, sed etiam argutiarum sophismata, divinis oraculis facillime diluantur, constanti ac stabili assensione Christi, veri Dei et hominis, divinitatem tot ac tam multis seculis confirmatam, sic teneamus oportet, ut nunquam nos a suscepta fide divelli patiamur.

1. Matth. 9, 2.

CORONAEUS: Rectissime tu quidem, Curti, sed non satis est docuisse1, Christum verum Deum et hominem esse, ut nobis persuasum est, nisi intelligamus, quae qualisque sit unio utriusque naturae, quod sequenti disputationi relinquitur nobis asserendum.

1. Alibi: non satis docuisti.

Quibus dictis singuli, peracta solita1 gratiarum actione, discesserunt.

1. Alius: cum solita.

LIBER SEXTUS.

Die consequenti tardius solito convenerant, quoniam dies erat Veneris jejunio sancta, qua non nisi semel cibum capiebat Coronaei domus. Qui tametsi frugalissime viveret propter jejunium, diutius tamen aliquanto prandium protraxerat, ut mihi1 tragoediam coeptam perlegere licuerit ad extremum, quo Muphtes2, maximus sacrorum antistes ac divini juris interpres, pro trium principum caede veniam a Deo precatus expiavit. Et cum laudatorio Davidis cantico simul Deo gratias egissent, ut consueverant: Vos, inquit CORONAEUS, lautioribus ferculis excepissem, si per leges pontificias carnibus vesci licuisset.

1. Alibi: nisi2. Alius: Mystes.

239 SENAMUS: Nunquam jucundius epulari soleo, quam jejuniorum diebus, quibus exquisita fercula piscium nobis apponuntur ac poenitentia scelerum vescimur cibis, quibus olim reges summa voluptate fruebantur i.e. piscibus, cum nulla prope carnium fercula principum mensis apponerentur, nisi quis forsan turdos aut lepusculos intulisset, aut aprum grandiorem delicatissimis avibus1 plenum, quem equum Trojanum et ἐχεδώρον2 appellabant3. Et certe Augustus Caligula, ut natalia ineunte imperio magnifice celebraret, totum mare mediterraneum expiscari jussit, ut piscium optimorum lactes in urbem inveherentur ac praecipue mulli, rhombi, muraenae, siluri, qui mensis cum triumpho apponi solebant.

1. Alius false: civibus, id quod sine sensu est.  2. Alii: ἀσχεδῶρον3. Athenaeus, l. V. deipnos.

OCTAVIUS: Sunt ista insanientis libidinis argumenta. Quae cum M. Cato Censorinus multis ante saeculis prospiceret, eam civitatem1 diutius stare posse negabat, in qua pisces bove carius emerentur. Nam veteres gregibus et armentis epulas parabant, iis etiam sacra faciebant, nulla enim fere piscium sacrificia reperiuntur.

1. Alius: eam aviditatem.

CURTIUS: Antiqui ea Diis offerebant, quibus affluebant, ac potissimum porrigebant molas, i.e., ut scribit Homerus, ex hordeo, sale et aqua confectas, unde1 vox immolandi. Postea porcos caeterasque pecudes sacrificare licuit, rarius aves. Accolae maritimi, nautae, piscatores maximum quemque thynnum Neptuno mactabant, ut scribit Athenaeus, qui mullum Dianae, cytharum Apollini, phocas Mercurio, apros Veneri, pompilum2 Marti sacros fuisse scribit. Sed eo processit amentiae3 Caligula, ut sibi quasi Deo phasianos, rhinocerotas4 et pavones mactari juberet.

1. Alibi: quae2. Piscem quemdam maritimum, quem alibi appellant nautilum. Plinii hist. natur. 32, 54. 9, 20 et 47.  3. Alibi: dementiae4. In codicibus: phaerincopteros.

TORALBA: Si praestantissimum immortali Deo quoque gratissimum, et quo praestantius, eo gratius est donum. Profecto nihil piscium sacrificio inter animantia1 gratius debet videri, si puritatem sive2 sanctitatem animantis illius, seu morbis omnibus vacua corpora sive vitae diuturnitatem spectes, qua caeteris longe praestare mihi videtur.

1. Addit alius codex: bruta2. Alibi: i.e.

FRIDERICUS: Ego quidem pisces caeteris animantibus puriores esse duco, tum quia in elemento purissimo vivunt, tum etiam quod maris puritate sordes omnes non modo corporum, sed etiam animorum elui atque expiari putantur. Sed quod vitam terrestribus diuturniorem aquatilia ducant, vix est, ut mihi persuaderi possit, cum Elephantos centum annos supra viginti vivere consuesse proditum sit de Juba rege, rerum naturalium acerrimo venatore.

OCTAVIUS: Immo vero Apollonius Tyanaeus elephantum in India vidit, ut est apud Philostratum1, qui ab Alexandro Magno ad sua 240 usque tempora vitae trecentos annos superarat2. Quod Aristotelis opinioni quodammodo congruit; is enim tradit, nullum animal homine vivacius esse post elephantum.

1. Lib. 7, in vita Apollonii Tyanaei.  2. Alibi: superabat.

FRIDERICUS: Certe vivacissimum esse animalium hominem, ex sacris litteris constat, scilicet primos illos humani generis creatores nongentos amplius annos vixisse ac nonnullos proxime ad annum millesimum accessisse.

SENAMUS: Quid est igitur, quam ob rem diuturna vita tam brevi curriculo1 conclusa sit, ut etiamnum Moses2, qui libros originum et vitas diuturniores litteris mandavit, conqueratur, hominem robustiorum vitam vix ac ne vix quidem octogesimum annum superare.

1. Alibi: circulo2. Ps. 90, qui est Mosi tributus.

FRIDERICUS1: Scio plerisque Epicuraeis2 libros originum incredibiles videri et ea potissimum, quae de hominum diuturna vita prodita fuere. At Josephus, antiquitatum interpres optimus3, ut ea, quae Moses scripserat, confirmaret, duodecim historias ab omnibus fere populis summae antiquitatis ac auctoritatis testes arcessere non dubitavit, scilicet Berosum Chaldaeum, Mochum, Hestiaeum, Hieronymum Aegyptium, Nicolaum Damascenum, Homerum, Hesiodum, Hecataeum, Hellanicum, Ephorum, Theopompum, Acesilaum4, Xenophontem, qui homines aliquot non modo quadringentos et sexcentos annos, sed et nongentos excessisse prodiderunt. Quin etiam majorum5 nostrorum aetate historicis nobilitatus est Miles, qui quod annos 369 explevisset, Johannes de Temporibus usurpatur6. At nostra aetate, i.e. 1519, Franciscus Aluaresius7 in Aethiopicis scripsit, Marcum Abnuam8 pontificem maximum Abyssiniorum, anno centesimo quinquagesimo aetatis nondum senium prae se tulisse. Ex quo intelligitur, eos aberrare, qui longissimam hominis vitam post aquarum eluviones centum ac viginti circumscriptam fuisse putant, cum id tempus9 hominum generi ad poenitentiam ante diluvia Dei concessu data esset10.

1. Alius: SALOMO.  2. Alibi: Epicuraeorum3. Antiq. lib. IV., 5.  4. Alius: Acasiceum5. Alii: majori6. Alibi: vocatur7. Alius: Mauretius8. Alibi: Albanum, vel: Atanam9. Alibi: id10. Genes. 6, 3 sqq.

SALOMO: Illud philosophis constat inter ipsos, non modo certum vitae tempus omni animantium generi ab ipso conditore circumscriptum fuisse, verum etiam singulorum hominum annos, menses, dies, horas, momenta definita esse1, quae tum virtutibus augeri, tum etiam flagitiis circumcidi sacra oracula declarant, sive in hoc cadaveris gurgustio, sive cadaveribus erepti. Sic tamen interpretor, ut hominis spirantis vita non excedat annos 969, quoniam Methusala is, qui vitam mortalium omnium longissime protraxit, non diutius vixit2.

1. Deuter. 6. 3. Regum 3. Josuae 14. 21. 29. Psalm. 14. 60. 72 et 108. Proverb. 6. 15. 28.  2. Alibi: ulterius non vixerit.

TORALBA: Vitam hanc diuturnam non naturae vi, sed procuratione 241 divina primis hominibus tributam fuisse existimo, ad artes et scientias constituendas ac praesertim ad coelestium motuum cognitionem.

CURTIUS: Principio quidem ad generis humani propagationem potius, quam ad scientiarum et artium investigationem, hominibus vitam diuturnam opinor fuisse concessam, postea vero, cum1 longe lateque dissipatum est hominum genus, vita brevius contracta est, alioqui terrarum orbis, quantus est, populorum vim capere nullo modo potuisset. Sic autem natura comparatum est, ut frequentissimi sint partus eorum animantium, quorum vita brevior est, et rari foetus eorum, quibus vita fruenda diutius conceditur. Videmus enim biennio vitam polyporum definiri, quo genere piscium est nullum foecundius. Item lepores, quorum vita septimo anno circumscribitur, terrestrium omnium foecundissimi sunt.

1. Alibi: quam.

TORALBA: Haec partim vera, partim in conjectura posita sunt. Neque enim, opinor, foecunditas leporibus aut polypis tanta1 tributa est, quod illis breve curriculum vitae concederetur, sed summa Dei procuratione, ut alteri voracium piscium2 alimentis3, alteri terrestrium belluarum et hominum venationi et pabulo sufficerent. Foecunditatem enim et profusionem seminis sequitur vitae brevitas. Rapaces autem alites ac belluas terrestres ac maritimas4 infoecundas esse videmus, quae tamen caeteras vitae diuturnitate vincunt, maxime tamen aquatiles, neque enim immanis illa balaenarum [ac justi ceti]5 vastitas, quae interdum est octo jugerum, usque eo excresceret, nisi plurium seculorum spatio. Nam Juba Rex in commentariis ad Augustum scribit6, balaenam captam tantae magnitudinis, ut trecentos pedes latitudinis et sexcentos longitudinis haberet. Nullum autem longaevae vitae7 argumentum majus est, quam quod pisces nullis omnino morbis corripiantur, praesertim marini.

1. Alibi: ita2. Alibi: avium3. Alius: alimento4. Alibi: marinas5. Desunt haec verba in uno codice; alii legunt: ac mysticeti6. Relatum apud Plinium ex Jubae commentariis l. 32, 1 et 9, 3.  7. Alius: longitudinis vitae.

FRIDERICUS: Certe quidem Fridericus II. imperator Germanus piscem Lucium in lacum Helpruntium1 injici curavit2, innexo prius branchiis annulo aetatis indice, qui captus est anno 1497, i.e. anno post 267, quam in lacum justa magnitudine injectus erat, ea3 tamen vivacissimum constabat ac diutius victurum, nisi violenta morte praereptus esset4. Ac nostra aetate Cyprini ab avorum memoria usque ad nepotes centum viginti annos amplius superarunt. Ut omittam, quod Seneca5 scribit, piscem Apolliona6 anno sexagesimo postquam in piscinam grandis illatus fuerat exspirasse, duobus ejusdem aetatis superstitibus. Ex quo intelligitur7, belluas marinas in aqua salsa puriore et salubriore largissimam omnium animantium 242 vitam protrahere. Nec invitus ab Aristotelis8 et Theophrasti opinione discedam, quippe qui scripserunt, aquatilium quam terrestrium et volatilium vitam esse breviorem.

1. Alibi: Heilbrunnium2. Munsterus in descript. Gall. de aequalit. et Conr. Gesnerus cap. de Lucio.  3. Alibi: eum4. Alibi: fuisset5. Lib. de long. vit. cp. II.  6. Alibi: Apolloniam7. Alius: intelligo8. Lib. IV cp. 14 de caus. plantar.

TORALBA: Invideo tantam mercedem Aristoteli, quantam ab Alexandro Magno accepisse dicitur, i.e. octingenta talenta, ut in re tam perspicua tam graviter peccaret.

CORONAEUS: Facit igitur et1 vitae longitudo et explorata valetudo piscium, ut alimentis hominum utiliores quam animantia terrestria videantur, sed ex his solidiora sunt, quam ex illis alimenta: quae ratio fecit, opinor, ut Romani pontifices ciborum delectum et ad victus puritatem et ad libidines coërcendas, suis decretis adhiberent, jejuniorum diebus et eo potissimum die quo Christus cruci affixus est, ut ἀπὸ τῶν ἐμψύχῶν sive terrestrium sive volatilium abstineamus; qui religiosiores, etiam a piscibus et somno abstinent, quidam vero horas viginti quatuor uno pede nituntur, coelum intuentes; qui religiosissimi, non modo abstinent ab his quae diximus, sed etiam collo tenus in aquis diem jejunii peragunt, ut accuratius vigilando somnus coërceatur. Idem2 Aethiopibus Christianis consuetum esse, Franciscus Alvaresius3 scribit, ac potissimum die sexto expiationis, προπαρασκεῦης.

1. Alibi: ea2. Alibi: Id enim, vel: Id etiam3. In Aethiopicis.

SENAMUS: Jejunium die sexto Christiani commodius, quam Ismaëlitae, qui eundem diem solenni festivitate colunt, cum tamen eo die Muhammedes ab hostibus graviter vulneratus sit ac fugatus; melius etiam Christiani, qui solennia festa colunt eodem die, quo Christus a morte dicitur resurrexisse.

CURTIUS: Primordio nascentis ecclesiae Christiani die resurrectionis jejunare consueverunt: die Paschae, inquit Tertullianus, quo publica jejunii religio est, merito deponis osculum pacis; postea tamen eo die jejunium vetitum est.

SALOMO: Si de generis humani libertate ac salute laetandum omnibus est, profecto Christianis exultandum esset eo ipso die, quo libertatem animorum ac salutem sibi partam confidunt. Sic enim divina lege cavetur1, ut diem illum, quo primogenita omnium animantium caesa sunt in universa Aegypto propter Israelitas, et eorum greges, festivis agri paschalis epulis jucundissime coleremus, quoniam cladi superstites durissima Aegyptiorum servitute liberati sumus. Nullum autem jejunium nobis imperatur praeterquam die decimo mensis septimi, ad exsecrationem et expiationem nefandi sceleris, quo majores nostri vitulum ad colendum sibi conflassent. Illud autem jejunium auspicamur a vespera ad vesperam consequentis, quo nec cibum nec potum capere, nec in cubilibus2 jacere, nec ullum opus moliri, nec ullis negotiis implicari licet, sed peccatorum poenitere, deinde corpore et vultu 243 terram contegente3 apud Deum misericordem de peccatis confiteri ac nos ipsos affligere jubemur. Est enim vox Ebraica תענית (Thaanith) nihil aliud, quam afflictio et moestitia. Praeter jejunium illud legitimum expiationis indicta sunt jejunia viginti quinque, partim propter occasus illustrium prophetarum Mosis, Aaronis, Josuae4, Samuelis, partim propter excidium urbis et populi defectionem, quae in libello Tahamith explicantur. Non desunt, qui Mosis et Eliae exemplo quadraginta diebus5 jejunant. Sanctissimi totum vitae tempus, praeter Sabbatha et Novilunia solennia, semel tantum interdiu cibantur, ut de Juditha legimus6.

1. Alibi: cautum2. Alibi: cubili3. Alibi: conspiciente4. Addunt alii: Mariae5. Alibi: dies6. Judith 5.

CURTIUS: Origenes contra Celsum1 scribit, veteres Christianos quarta sextaque die jejunia coluisse, sabbathis vero ac dominicis illud non licuisse.

1. Libro V.

OCTAVIUS: Ismaëlitae dictum Empedoclis usurpare consueverunt, scilicet a vitiis jejunandum, i.e. νηστεύσαι κακότητος, summa tamen religione colunt jejunia Elmeidi, menstrua paschalia jejunia nec nisi post occasum solis cibantur. Sunt tamen qui singulis mensibus tria jejunia sibi indicunt, sub luna tredecim, quatuordecim, quindecim, quos ipsi candidos vocant, quod his diebus luna, copioso lumine aucta, reddit animantium corpora multum vegetiora et ad jejunium aptiora. Eadem fere ciborum religio, quae Judaeis, nam utrique ab esu sanguinis et suillae carnis sibi temperant, ut lex divina jubet.

FRIDERICUS: Multa multis religiosa sunt, quae aliis valde profana aut impia aut superstitiosa judicantur. Nam Judaei et Ismaëlitae aeque ac veteres pagani velato capite sacra faciunt, ut illa significant:

Purpureo velare comas adopertus amictu1.

Quin etiam religiosum erat flaminibus, aperto capite sub Dio versari; ut Saturnus, quia velatus erat, nudo vertice colebatur, Christus1 tamen2 aperto capite precatur.

1. Virg. Aen. III. 405.  2. Alii: Christiani ... precantur3. Alibi: tantum, vel: autem.

SALOMO: Sabaeorum quidem1 et Arabum foeminae nudatis corporibus choreas agitabant, oriente sole, ut illi gratularentur, et qui sacra faciebant Bahali Peori, impudenter pudenda revelabant, quo idolo nullum detestabilius divina lege execratur, qua quidem lege pontifex sacrificans caput velare jubetur2.

1. Rabbi Moses Rambam l. 1.  2. Levit. 20, 10.

OCTAVIUS: Mos hic omnium populorum, qui religiosius colebant, communis erat; nam Prusias Bithyniae rex, operto capite adoratis Curiae liminibus divinos senatui honores dicitur exhibuisse. Item1 Lucius nescio quis adulator Caligulam, qui se Deum ferebat, adoraturus capite obvelato canis in modum circumvolutus, ad pedes principis procidebat.

1. Alibi: Ita.

SALOMO: Quid Moses? Audita primum Dei voce, non modo verticem, 244 sed vultum quoque operuit, quia verebatur, inquit scriptura sacra, Deum intueri. Item Helias cum Dei vocem audisset in eodem monte, quo Moses, pallio caput ac vultum obtexit.

CURTIUS: Saepe1 contrariis itineribus eodem pervenitur. Nam ut Asiae populis principem intueri nefas habetur et ab ejus conspectu discedentem retrocedere oportet, ne illi terga obvertantur, ac velato capite alloqui aspectu in terram demisso: ita quoque flagitiosum est in Europa, praesente principe2 capita velare, quin etiam ad edicta regis Abyssiniorum non modo caput aperire, sed etiam corpus usque ad pudenda nudare necesse est. Olim saltatio in sacris faciendis omnium fere populorum communis erat, quae nusquam terrarum nunc usurpatur3. Et quemadmodum capitale esset apud Genevates et Helvetios in templo saltare, quod religiosissime fiebat apud Judaeos; sic enim Davidem legimus, cum arcam deduceret, accepta lyra saltasse aliquanto altius4, quam uxori Michalae decorum videretur, ac si quis ullum munus altaribus sacris oblaturus veniret, hunc alacri gestu saltare mos erat5.

1. Alibi: Saepius2. Alibi: pontifice3. Franc. Alvaresius in Aethiopicis.  4. 2 Reg. 6, 14 seqq.  5. Rabbi Kimchi in Ps. 42.

SENAMUS: Saltationes et choreas sacris omnium populorum solennes fuisse constat. Nec tantum Salii sacerdotes Martis a saliendo dicti sunt, sed etiam Jovis ipsius ludis praesultor ad numerum et modum choream. agebat1. Et cum senatori cuidam Jupiter in somniis visus esset, qui ludos instaurari juberet2, quod praesultor indocte saltaret3, deque ea re ter admonitus neglexisset, duorum filiorum morte perterritus senatui rem aperuit, qui ludos instaurari jussit. Ex quo etiam planum fit, quod ante diximus, etiam paganorum sacra negligentius peracta immortali Deo displicuisse, omissa clades et excidia populis invexisse.

1. Plutarchus in Nicia et Alcibiade.  2. Valerius Maximus, Livius, Plutarchus, Dionysius Halicarnasseus.  3. Alibi: saltarat.

CORONAEUS: Existimo nostros bufones, qui clypeis et gladiis nudi saltant, Salios veterum1 omnino imitari vel etiam saltatorem illum, qui quod bovem Jovi2 apud Athenienses mactaret3, βουφόνος dicebatur.

1. Alibi: veteres2. Alii addunt: Bulaeo, vel: Poleo, vel: potentissimo3. Alibi: mactarat.

CURTIUS: Christiani primum nascente ecclesia saltationes sacras intermiserunt, ut scribit Justinus Martyr1, quippe qui cogebantur nocturna sacra metu suppliciorum obire. Sed Constantino Magno dominante, sublato metu, choreas frequentes et choros2 agere coeperunt, qui mos nondum ab ecclesia Romana plane desertus est. Nam quae processiones ab ipsis appellabantur, saltando fiebant, non ambulando. Nec ita pridem cantores duo, qui3 canticum in medio choro incipiunt, ab occasu ad ortum, deinde ab ortu in occasum saltabant, tum utrique in medio choro, alter quidem Austrum, alter Aquilonem spectans, aliquamdiu immoti stabant. Quae ratio fuit4 245 a citharoedo in sacris ludis antiquitus observata, ut coelestium orbium ac Deorum in coelis choreas agentium motus ipsiusque Terrae matris Deorum stationem imitarentur. Illud tamen singulare fuit in Christianis, quod cantores duo in choro, ne Diis infernis aut idolis gratulari saltatione viderentur, ut5 pagani, dextram in coelum attollebant, et quia molestum erat diutius elatam dextram habere, baculos argenteos, qui in manum argenteam desinebant, gestare coeperunt, ac summis pedum digitis modestius niti, ut modestius saltarent. Sed cum imperitis hujusmodi6 sacerdotia ac munera quaestuose tribuissent, non amplius saltare, sed deambulare coeperunt, inde proverbium de ignaris, qui7 nec canere didicerint8 nec saltare. Ita paulatim ambulationes pro saltationibus desertis ab ecclesia Romana susceptas videmus.

1. Ad orthodox. qu. 7.  2. Desunt alibi duo haec verba.  3. Alius: quod4. Scholiastes Pindari.  5. Alibi: aut6. Alius: hujus mundi7. Alibi: quod8. Alius: didicerant.

SALOMO: Moderata saltatio in laudibus divinis efficacissima semper nobis visa est, illud enim psaltes lyricus voluit, cum ipse coram Deo caneret ac saltaret: Colite Deum cum timore, exsultate ei cum1 tremore!2 Est enim exsultare altius saltare, quia fleri non potest, ut qui saltat ac gestit3 animi quadam alacritate erga res divinas, ut non etiam ardentissimo Dei amore in eum rapiatur, mente vero tristi Deum laudare nefas est. Itaque pontifex Aaron, repentina adhuc filiorum morte saucius, sacrum convivium obire recusavit, cum diceret4: Quomodo gratus essem Deo, mente lugubri?5 et qui laeta mente affectus est erga Deum, hunc etiam oportet non modo ab omnibus sceleribus abhorrere, verum etiam summa integritate ac innocentia vivere. Ita saepius in psalmis occurrit vox illa Selah, quam Symmachus et Theodotion vertit6 διάψαλμα, Latini interpretationem omiserunt. Nam Chaldaeus interpres putat, verbo Selah aeternum significari, quem Origenes et Hieronymus7 sequuntur. Sed Abraham AbenEsra interpretatur אָמֵן i.e. vere; διάψαλμα vero significare mihi videtur distinctionem modulationis et varietatem quandam silentio interjecto. David Kimchi Selah vocis elationem significare putat, ego vero vocis ac totius corporis subsaltationem fuisse video, quam in sanctis canticis usurpare etiamnum solemus, ut laetitiam erga Deum et intimi animi gaudium testificemur. Laudationes vero divinas non modo saltationibus et canticis, verum etiam omni genere instrumentorum ab immortali Deo instituta fuisse, gravissima Nathanis et Gadi testimonia declarant, a quibus admonitus David 285 Leviticae tribus cantores peritissimos ad divinarum laudum modulationes adhibuit8, quos partim vocibus, partim fidibus, partim fistulis9 explicabat, quod ex initio psalmi cujusque facile intelligitur, מִזְמוֹר fidibus tantum10, ubi שִׁיר sola voce canebatur, ubi utcunque, voces fidibus miscebantur. Interdum tuba cornea, quae Sophar, vel metallica, quae Halsopherat 246 dicebatur, adhiberi solebat et metaltaim sive cimbala et mahol tibia. Sed quia Judaei aeque ac populi australes fidibus magis delectantur11, et aquilonares tubarum ac tibiarum sono12, propterea cantica Davidis Psalmos appellarunt. Est enim ψαλμός, ut scitis13, carmen fidibus expressum, psalterium autem vas in clypei quadrati formam, decem chordis14 aptum. Propria tamen appellatione laudes ab Ebraeis appellantur cantica Davidis תְהִלִים, ut omnes intelligant, brevissimis quidem precibus, sed laudibus assiduis intentos esse oportere. Nihil autem15 frequentius in psalmis occurrit, quam vox הַלֵלוּיָה i.e. laudate Deum.

1. Alibi: in2. Ps. 2, ii.  3. Alibi: petit4. Alibi: dicens5. Levit. 10, 19.  6. Alii: vertunt7. Hieronymus in epist. ad Marcellum.  8. 1 Paral. XXV, 1 sqq.  9. Alibi: fibulis10. Alibi: tamen11. Alibi: delectabantur12. Alius: sonitu13. Aristophanis scholiastes in Avibus.  14. Alibi: fidibus15. Alii: enim.

CORONAEUS: Ego vero existimo, ecclesiae Romanae organa1, quae Constantinopoli circa annum Christi 700 inventa, fistulis plumbeis conflantur, omnium antiquorum instrutmenta musica longo intervallo superare, nec satis mirari possum, eos, qui Romanae ecclesiae ritus deseruerunt, organorum genus illud penitus abjecisse, cum nihil modulatius fieri possit.

1. Ammonius l. IV. et XVI.

CURTIUS: Hoc ideo factum opinor, ne plebs illecebris modulationum divinas laudes obliviscatur. Ac propterea Justinus Martyr1 instrumenta illa musica puerorum esse ac de templo rejicienda putat, comprobante Theodoreto pontifice2, eoque magis, si lingua peregrina utantur sacerdotes, quam imperiti non capiunt3, quo nihil absurdius nec ullius populi moribus, praeterquam Romanorum, id probari posse opinor.

1. Qu. 157 ad orthodox.  2. Libro de sacrific.  3. Alibi: capiant.

CORONAEUS: Id certe casu contigit; cum enim Ebraei, Graeci, Latini et caeterae quoque gentes lingua populari Deos colerent, usu tamen diuturno factum est, ut antiqua carmina sacrorum Polybii aetate non amplius intelligerentur, mutatione scilicet latinae linguae, neque tamen usitata carmina propter venerationem antiquitatis ac religionis mutare fas erat. Ita quoque ecclesiae Romanae cantica tunc1 a Gregorio latine sunt instituta, cum ab omnibus omnia perciperentur, paulatim lingua latina peregrinorum undequaque in Italiam adventu et concursu mutari et corrumpi coepit, carmina tamen usitata sine gravi incommodo mutari nequeunt.

1. Deest alibi.

CURTIUS: Non video, quid incommodi sequatur, pulcherrimas illas Davidis laudes linguis omnibus usurpare. Si tamen instrumentis musicis etiam sacris utendum sit, ut quidem ex oraculo divino Nathanis et Gadi prophetarum jubemur1, fidibus praestaret, quam fistulis plumbeis uti, quibus voces sono fistularum confuso tanta vi erumpunt ut verba nullo modo percipiantur; soli enim Britanni, opinor, organa fistularum plumbearum vocibus musicis miscere consueverunt. At nihil tam necesse est, quam psalmos ac laudes divinas ab omnibus intelligi, ut omnes erudiantur.

1. 1 Paralip. 25, 1 sqq.

SENAMUS: Mirum mihi saepe visum est, Judaeos, Christianos, Ismaëlitas, 247 Helveticos, Romanos, Germanos, tanta1 religionum varietate discrepantes, in psalmis tamen Davidicis omnes omnino conspirare atque iis quotidie gratias immortali Deo gratissimas ubique terrarum agere.

1. Alibi: tam.

SALOMO: Non debet illud mirum videri, cum hi omnes unius aeterni Dei nomen ac numen se colere nec plures uno esse profiteantur. Laudationes autem Davidis ad aeternum Deum omnes spectant, nulla Jovis, Apollinis, Dianae, Martis, Herculis, Saturni numina, nihil de Venere et Baccho, nihil de Jesu Nazaraeo, nihil de Muhammede aut Maria virgine, nihil de myriadibus innumeris1 Divorum, quos sibi Christiani non tam ad imitandum, quam etiam ad colendum proposuerant, sed unius sempiterni rerum omnium opificis laudes ac gesta commemorantur.

1. Deest alibi.

TORALBA: Quid est igitur, quam ob rem1 in tanta populorum innumerabilium multitudine soli2 Christiani Christum pro Deo cum infinita divorum multitudine laudant, precantur, adorant, qui tamen Deum unum mundi conditorem prae se ferunt?

1. Alibi: ac2. Desunt haec novem sequentia verba in aliis codicibus.

FRIDERICUS: Quia1 Christus non alius est quam Deus ipse, aeternus Dei filius.

1. Alibi: Qui, vel: Si.

OCTAVIUS: Si Christus idem est, quod1 Deus aeternus, cur Petrus in concione ad populum his verbis utitur2: Sciat totus domus Israël, quod dominum et Christum hunc Jesum fecerit3 Deus?

1. Alibi: qui2. Actorum II., 36.  3. Alibi: fecit.

FRIDERICUS: Hac oratione Petrus naturam humanam a divina distinguit, ut homo Jesus a Deo sit factus et quatenus Deus ab aeterno genitus a patre, sic utraque natura in uno Jesu coaluit, ut Dei et hominum mediator esset, quia mediator unius esse non potest1, Deus autem unus est.

1. Gal. 3, 20, et 1 Timoth. 2, 5.

TORALBA: In natura quidem universa quoties ex duabus naturis inter se repugnantibus1 tertium quoddam ab utraque diversum conflatur, perit utraque natura propter conflationem formarum. Si ergo in una Christi natura coalescit simul humana ac divina forma, utramque perire oportet, et ex utraque tertium quoddam et diversum ab utraque conflari, ut ex aqua et melle videmus hydromel componi, corrupta utriusque natura.

1. Alibi: repugnatis.

CORONAEUS: Natura duplex in Christo sic copulatur, ut non sit confusa, sic distinguitur, ut non sit divisa.

OCTAVIUS: Cur ergo1 Athanasius in libro de incarnatione non duas in Christo naturas, sed unam tantum agnoscit?

1. Alibi: vero.

CORONAEUS: Ne quis putet, Christi divinam esse adorabilem, non item humanam. Ac propterea Gregorius Nazianzenus et Cyrillus1 duas 248 in Christo naturas agnoscunt. Sed quia post humanitatis assumtionem facta divisio non est, una et eadem esse praedicatur.

1. Libro 9 cp. 31 in Joh.

CURTIUS: Quod1 Toralba de forma naturali ad divinam traduxit, non congruit2 metaphysica tractantibus ad physica trahere disputationem.

1. Alius: Quid2. Alibi: convenit.

TORALBA: Christus quatenus homo physicae subjectum est, metaphysicae vero, i.e. theologiae, argumentum verum et quidem1 proprium Deus est. Si ergo naturalibus omissis de Deo disputandum sit, nihil profecto est in universa natura, quod de Deo affirmari queat, sed omnia commode negari, quia quicquid est praeter Deum, aut substantiam aut accidens esse oportet2, Deus autem neutrum est, nec ullus est naturae conceptus Deo et creaturae communis, quia nihil una voce de finito vel infinito dici potest, nec ullum genus est infinitum aut indifferens ad finitum et infinitum. Itaque cum de rebus omnibus quaeri soleat, quid sit? de Deo quaeritur, quid non sit? Ex quo sequitur, theologos omnes, qui Deo substantiam aut hypostasin aut personam tribuunt, impropie loqui. Quae res impulit Simplicium3, ut primam omnium causam diceret nomine vacare, i.e. τοῦ παντὸς αἰτίου, ὑπὲρ πάντα ὄντος τὰ ὄντα, οὐδέν ἐστιν ὀικεῖον ὄνομα. Proclus vero Academicus Deum ob id ineffabilem esse scribit, i.e. ἄῤῥητον, quia unus est, vel ut Parmenides ἀγράμματος. Et cum multa de Deo dicantur improprie, ipse tamen dici non potest ac ne cogitari quidem. Sed qui minus inepte loquuntur, essentiam aeternam appellant, eamque unam, puram, simplicem et ab omni corporum contagione4 liberam, infinitae bonitatis, sapientiae, potestatis. Atque in eo Academici, Stoici, Peripatetici cum Ebraeis et Ismaëlitis conveniunt quodammodo, quasi proprium5 illud in omnium hominum animis ac mentibus ipsa natura insitum6 esse videatur.

1. Alibi: quodammodo2. Dionysius Areopagita de divin. nomin., Moses Rambam l. 3.  3. In libro de singulari Deo.  4. Alius: concretione5. Alius: principium6. Pro quatuor his antecedentibus verbis alibi legitur: institutum.

SALOMO: Ebraei decem habent1 nomina Deo in sacris litteris tributa, epitheta vero LXXII omnia creatori cum2 creaturis quodammodo communia praeter sacratissimum nomen tetragrammaton, quod sui proprium esse dixit, scilicet יהוה, i.e. aeternus, quia nihil praeter Deum est3 aeternum. Hujus unius cultum, caeteris omnibus repudiatis, quemque sibi proponere debere contendimus. Caetera quae tum in coelo, tum in elementis ac mundi totius compage cernimus, tum etiam beatas mentes cadaveribus superstites et angelos utriusque naturae, sensibus hominis abditos, colere ac ullis precibus ac veneratione prosequi nefas esse arbitramur, ac multo magis nefarium ulli creaturae4 Deum incorporeum copulare5.

1. Alibi: Hebraeis decem sunt2. Alius: ac3. Alii: potest esse4. Alibi: nefandum ullam creaturam5. Alibi: computare.

SENAMUS: Ego veteres Jovem a tetragrammato duxisse opinor, propter utriusque nominis similitudinem.

249 SALOMO: Qui Jova aut Jehova pro sacro nomine יהוה pronunciant, hujus linguae vim non tenent. Neque enim ratio Ebraeae linguae patitur nomen illud ita pronunciari. Ac tametsi vocabulis subscriptis saepius יְהוָֹה legamus, fallunt tamen qui sic legi putant oportere, nec intelligunt, majores nostros, qui primi vocales litteris affixerunt1, arcanum illud reddidisse varietate scribendi, mox יְהוָֹה, mox יְהֶוה. Cur autem abdiderint arcanum illud, causa est in promtu, quod lege divina capitali supplicio plectendus est2, qui diserte nomen illud denuntiarit3. Itaque nunquam nomen illud in ore habemus, sed nomine Elohim vel Adonai uti solemus, quoties in sacra scriptura legentibus occurrit.

1. Alibi: affinxerunt2. Levit. 24, 6.  3. Alii: denuntiavit.

CURTIUS: Mei sensus, Salomo, cum tuis sensibus congruunt, nec alia mihi mens est, nisi quod Deum illum opificem ac moderatorem rerum omnium humanam naturam induisse persuasum habeo, ut hominum scelera morte sua expiaret. Caetera Deorum inania1 ac divorum numina nihil moror, ac2 ne angelos quidem, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, ullis precibus aut3 veneratione coli volo.

1. Alibi: Caeteros Deorum inanium2. Alius: at3. Alibi: ac.

CORONAEUS: Ego vero duodecim fidei Christianae capita cum Curtio amplector, ac praeterea1 corporis ac sanguinis Christi sacrificium expiatorium, tum etiam angelorum ac divorum mentes sacris rogationibus eliciendas censeo, ut Deum propitium habeamus, item purgatorios ignes, quibus animorum labes ex animis eluantur.

1. Alibi: propterea.

OCTAVIUS: At1 ista ratione populus Deorum innumerabilium cum immortali Deo admittatur necesse est.

1. Alibi: Ac.

CORONAEUS: Caetera quidem suis quaeque locis. Sed illud prius Salomoni persuaderi oportet de Christi deitate, quo si persuasus erit, facile Octavium et Toralbam in suam sententiam adducet.

SALOMO: Istud quidem Toralbae difficilius quam meis popularibus persuaderi posse video, quoniam multa constanter credimus, quae philosophi omnino repudiant, ut Lyricus ille de nostris1 loquitur: Credat Judaeus Apella, non ego2.

1. Alibi: nobis2. Horatius.

TORALBA: Ut pervicacis animi est, perspicuis argumentis acquiescere nolle, ita summae levitatis, temere omnibus omnia assentiri. Non desunt etiam, qui minutorum theologorum multitudine nos obruere conantur, sed non ego credulus illis1, vel ut Siculi pastoris2 oratione utar: ἐγὼ δέ τις οὐ ταχυπειθής. Ecquis enim est tam angusti animi et ingenii, cui probari possit, Deum aeternum post sexcenta millia saeculorum, imo post infinitum tempus incorporeum fuisse, eundem tamen non ita pridem coelo delapsum in mulierculae intimis visceribus novem menses delituisse, tum carne, ossibus 250 ac sanguine concretis indutum ac natum utero clauso, paulo post etiam turpissimo supplicio affectum ac terra conditum revixisse et3 corpoream illam molem, antea coelo invisam, illuc vexisse? Quod haec tam nova tamque insignis mutatio in Deum cadat, omnes Ebraeorum et Ismaëlitarum populi, omnes4 philosophorum familiae constanter negant. Imo gravis illa et coelestis vox obstat: Ego Deus aeternus et non mutor.5 Quae verba non modo ad essentiam pertinent, verum etiam ad ea, quae illi accidere putantur.

1. Alibi: ullis2. Theocriti.  3. Omittuntur haec novem sequentia verba in alio codice.  4. Alius: omnis ... familia5. Jes. XLIV, 6.

SENAMUS: Salomoni caetera quidem assentior, sed illud1 non capio, si Deus etiam2 mentis habitu immutabilis est, cur toties irasci et placari, toties poenitere facti dicatur?

1. Alius: illum2. Alius: ratione.

SALOMO: Ista quidem oratio est quasi parentis optimi cum infantibus balbutientis, ut cum Deus Samueli dixisset1, se pigere Saulis, quod regem eum2 renunciari jussisset, eodem tamen capite haec verba subjicit3: Deum facti nunquam poenitebit, quia non est homo, ut ulla4 facti poenitudine ducatur5. Aut enim illa tanta Dei mutatio in hominem, sive assumtio hominis Deum facit meliorem aut deteriorem, alterum dicere scelus, alterum cogitare nefas est. Nam cum ab infinita temporis aeternitate optimus maximus fuerit6, melior aut beatior scipso fieri non potuit, alioquin optimus et beatissimus antea non fuisset. Deteriorem factum esse, tanta sui status ac conditionis conversione fateri oportet7, quo nihil capitalius cogitari potest.

1. 1 Sam. XV, 11.  2. Alius: illum3. 1 Sam. 15, 29.  4. Alibi: nulli5. Alius: poeniturum dicatur6. Alibi: fuit7. Alibi: cogeretur.

CORONAEUS: Nec melior nec deterior factus est, ac ne mutatus quidem ab illo, qui semper antea exstiterat, qualis semper futurus est. Consimili fere argumento Proclus1 mundum aeternum statuebat, ne si principium ortus haberet, Deus ab alta quiete ad motum, ab otio ad negotium excitatus videretur.

1. Philoponus in libris, quos adversus Proclum scripsit.

SALOMO1: Illud quidem constat ex abditis legum divinarum arcanis, Deum perpetua mundorum creatione ac recreatione gaudere nec quicquam sub sole novum esse2, quod antea non fuerit, nec fuisse, quod non sit futurum, nec propterea Deum sui status ullam pati conversionem aut mutationem, sed eundem humanae naturae copulatum et carneam massam induisse, non ita pridem, i.e. paulo ante saecula quindecim3, non modo contra Dei naturam et essentiam est, verum etiam contra suae majestatis decus.

1. Omittitur in aliis.  2. Eccles. 1, 9.  3. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Incredibile quidem est incredulis, sed iis quos divinus intellectus afflaverit1, facillime2 persuaderi potest.

1. Alibi: afflavit2. Alius: facile.

251 OCTAVIUS: Certe graecae et latinae initio nascentis ecclesiae christianae non ita difficile fuit persuadere, ex homine Deum fieri, quippe qui Deorum et hominum amplexus et puerperia ita crediderunt, ut non modo agrestibus et imperitis hominibus, sed etiam Graecorum et Romanorum1 disciplinarum omnium laude florentibus quasi certissimum quiddam et exploratissimum haberetur. Argumento sit nobilis historia2 de Mundo, cive Romano, qui summa pietatis specie sacerdotum detestabili lenocinio matronae pudicissimae stuprum intulit, cui persuasum erat aeque ac marito, Herculem ipsum in templo, ad stirpis divinae propagationem, cum ea concubuisse. Comperta fraude, quam Mundus celare non potuit, Tiberius Augustus templum solo aequari et sacerdotes ultricibus flammis exuri jussit. Itaque nihil mirum, si Christum, qui vitae integritate ac miraculorum multitudine clarus exstiterat, de Deo ac virgine natum paganis, consimili3 Deorum generatione jam imbutis, persuaserunt.

1. Alius: Graecis et Romanis2. Josephus in Antiq. jud. lib. 18 et 4.  3. Alibi: consimilium.

SENAMUS: Certe puerperia Deorum ac Dearum non modo θεογονίαν, verum etiam imperatoribus et pontificibus Romanis mirabiles ἀποθεώσεις invexerunt: quas Bessario Cardinalis cum Romae fieri vidisset1, veterum divorum historias valde sibi suspectas esse praedicabat.

1. Alibi: vidissent.

TORALBA: Imperitis illa non persuaderi, eruditis potuisse miror. Nam si cognitis extremis media non propterea cognoscuntur, etiamsi fuerint essentiali causarum ordine cohaerentia, quis Christum, quem ex humana divinaque natura constare dicunt, animo percipere queat, cum Deus homini nullo naturae ordine cohaerere ac multo minus quam coelum terrae uniri possit?1

1. Alibi: potuerit.

CORONAEUS: Veteres Academici hominem coelestis et elementaris mundi vinculum esse tradunt ac propterea solum ex omnium animantium genere ad Dei similitudinem et imaginem conformatum. Quae cum ita sint, quis naturae ordinem turbari putet, si Deus homini uniatur in Christo?

TORALBA: Comprehensio infinitae rei est infinitum quoddam1, quod naturae finitae congruere nequit. Neque enim verum est, quod theologis quibusdam video placuisse, scilicet mentem humanam infinitorum intelligibilium successionum capacem esse, oportet enim mentem hominibus aeternam aut certe sempiternam esse suapte natura, contra quam superius demonstratum est. Quodsi mens humana ne cogitatione quidem Deum infinitum assequi possit, qui fieri possit2 ut infinitam Dei essentiam capere eique actu et re ipsa uniri queat?

1. Alius: quiddam2. Alius: potest.

FRIDERICUS: Quod humanae mentis imbecillitas assequi non possit, Christi mirabiles actiones et stupenda facta praestant.

252 OCTAVIUS: Si miracula Deos faciunt, quid obstat, quin maximus quisque magus Deum se ferat? Quid enim sortilegi non moliuntur? Quid sagarum turba non1 facit? Cujus tam2 perspicacis oculos non perstringit? Testes svmt magi Pharaonis, Orpheotelestae, Medea, Circe, Cleomedes Astypalaeus, Apollonius Thyanaeus. Atque hic tanta prodigiorum varietate mirabilis exstitit, ut veteres illum non modo ipsi Christo, verum etiam omnibus Christianorum Diis longe anteferrent. Is enim dicitur a mortuis complures excitavisse, morbos populares sedavisse, saepe moribundos curavisse, saepius futura praedixisse, saepe daemones sua praesentia fugavisse, semper ab esu animantium, quamdiu vixit, abstinuisse, eruditione ac sapientia3 clarissimus exstitisse4, sapientiae praeceptis divinissimus fuisse, verbo lamias frequentes abegisse, Ephesum exitiali peste liberavisse, paenulatum5 senem lapidibus obrui jussisse, obrutum detegi, detectum leonem mortuum demonstravisse, annos 140 in terris vixisse, et ex ipso Dianae templo in coelum abreptum ascendisse, ab ipsis arboribus curvato cacumine ac voce diserta loquentibus salutatus esse, denique ab universa Graecia et Asia pro Deo habitus fuisse memoratur. Profecto tanta laudum contentione6 acceptus est ab antiquis, ut ex ejus7 statuis oracula quasi ab ipso Apolline peterentur. Nec tantum paganis, sed etiam Christianis clarus et admirabilis exstitit, atque inprimis Hieronymo et Justino Martyri8, quod maris tempestates, ventorum impetus, murium populationes, incursiones ferarum istius Apollonii dictatis prohiberi tradit9.

1. Deest alibi: non2. Alibi: etiam3. Alius: doctrina4. Desunt alibi haec quinque antecedentia verba.  5. Deest in aliis codicibus.  6. Alibi: consensione7. Alii: ipsius8. Philostratus Lemnius. Justinus Martyr qu. 245 ad orthodox. Hieron. ad Rufinum.  9. Alibi: tradunt.

FRIDERICUS: Multa quidem Philostratus de Apollonio, sed ea tantum quae a Damide audierat, Damis item ab Apollonio ἀκροάσει1 ἐκ τῶν ἄλλων ἀκροαμάτων. Ea tamen octo libris ab Eusebio Caesariensi ut fabulosa refelluntur2. Hic autem magia quam doctrina fuit clarior, cum velare sagarum in modum et vincula ferrea daemonum ope perrumpere consuesset, ac propterea Domitiani Augusti jussu depilatus ac nudus causam dicere coactus est, cum reus magicae impietatis argueretur3.

1. Alii: ἀκροάματα2. Alibi: referuntur3. Alibi: teneretur, vel: haberetur.

OCTAVIUS: Videtis tamen istius magi tantum valuisse miracula, ut aliquot saeculis pro Deo coleretur et Christianis objiceretur, Apollonium rerum gestarum miraculis longe superiorem Christo fuisse; fuit enim Christo1 fere aequalis aut non multo junior2.

1. Alius: Christi2. Alius idem: minor.

SALOMO: Foecundissima profecto fuit aetas illa magorum ubertate et copia; nam praeter Apollonium peperit etiam Dositheum, Theudam, Judam Galilaeum, Simonem Magum, qui divinitatis nomina et opinionem sibi asseruerunt1. 253 Quin etiam in Arabia quidam magus2 cum se pro Messia ferens quam plurimos stupendis prodigiis ad se pellexisset, rex Arabum rogavit, quo miraculo se probare Messiam vellet: Caput meum, inquit, truncari jube, tum ni reviviscam, ne Messiam me arbitrere. Rex accepta conditione caput hominis spectante populo amputari jussit, nec3 revixit tamen.

1. Alibi: asseverarunt2. Moses Rambam in epistola ad astrologos.  3. Alibi: non.

CURTIUS: Tanta fuit amentia dicam an impietas multorum, ut non modo deitatis famam sibi vindicarent, verum etiam Deum ipsum de coelo praecipitem deturbare conarentur, ut olim conjurati coelum conscendere fratres. Quin etiam Heraclides Ponticus1 Pythiacos sacerdotes pecunia corrumpere non dubitavit, ut se Deum esse praedicarent, ac serpentem in feretrum, quo elatus est, imponi jussit. Sed fraude comperta, non qualem se vellet, sed qualis erat, judicatus est. Talem quoque fuisse tradunt Psaphonem Africanum2, qui aviculas haec verba proloqui docuerat: Psapho Deus est; deinde volare patiebatur. Sed omnes omnium fraudes Simon Magus superare videtur, quia portentis ac prodigiis famosissimus non modo a mortuis plures excitavit, sed etiam se ipsum in frusta concisum tertio die erexit, atque ita sublimis in aëra sublatus est, populo Romanorum ac principum spectante corona, eoque prorupit hominis istius impudentia, ut se Deum appellaret, ac in hunc mundum3 venisse jactabat, ut qui ab angelis corrupti4 fuerant, emendaret et eos, qui in se crederent, ab interitu sempiterno, non meritis cujusquam, sed sua gratia servaret.

1. Laërtius in Heraclidis vita.  2. Clemens Alexandrinus, Irenaeus, Justinus Martyr. [Philosophumena Origenis. N.]  3. Alius: modum4. Alii: quae ... corrupta.

FRIDERICUS: Qualem igitur exitum habuit, nisi quod ex aëre sublimi dejectus praecipiti casu crepuit!

SENAMUS: Si casu crepuisset, cur senatus populusque Romanus, cur collegium pontificum annuente imperatore statuas ei cum inscriptionibus divinis erexisset? Nam ejus statua inter utrumque Tiberis pontem, imperante Claudio Augusto, collocata hunc titulum prae se ferebat: Simoni Mago Deo, quam Justinus Martyr1 se vidisse confitetur. At in Deorum numerum nemo referri poterat sine senatusconsulto, ut Tertullianus de Christo scribit, scilicet Tiberium imperatorem ad senatum scripsisse, cum suffragio sui praerogativa, de Christo, ut inter Deos censeretur. Noluit Senatus vel quia non probabat2, vel quia pigebat, hominem Judaeum supplicio affectum in albo Deorum inscribi. Tiberius tamen, ut est apud Tertullianum, in sententia mansit. Ex quo intelligitur, Simonem Magum rerum gestarum et miraculorum stupendorum magnitudine Christo videri clariorem.

1. In apolog. I.  2. Alibi: nihil probaverat.

OCTAVIUS: Nemini dubium est, quin magus ille caeteros praestigiorum vanitate1 superarit, haec tamen omnia daemonum ope facta esse, quis 254 non videt? Nihil autem mirabilius videtur, quam a mortuis excitari2 et in sublime ferri, utrumque tamen necromanticis usitatissimum est. Nam Apollonius3 ab extrema4 Aethiopia et5 Nili fontibus Romam brevi delatus est, quo se imperatoris Domitiani jussu acciri sciebat, inde momento Corinthum et ex Smyrna6 Ephesum. Item Pythagoras7 a Thuriis Metapontum advolavit, nec aliam ob causam Romulus in Deorum numerum relatus est, quam quod in coelum, exercitu et senatu spectante, sublatus ab hominum conspectu disparuisset. Idem Aristaeo8 Proconnesio, idem Cleomedi Astypalaeo contigisse, veteres historici scripto prodiderunt9. Hos omnes sortilegorum impietate ac scelere obligatos fuisse constat.

1. Alibi: varietate2. Alius: mortuos excitare3. Philostratus l. VI.  4. Pro his duobus verbis legitur alibi: ex5. Addit alius: a6. Alibi: exinde7. Dionysius Halicarnass., Livius, Plinius l. VII, Plutarchus in Romulo.  8. Alibi: Anithaeo9. Plinius, Hugo Floriacenus de comit. Martyr.

CURTIUS: Ita quidem si daemonibus seipsos sponte1 mancipaverint, sed interdum divino concessu viri pietate atque integritate clarissimi exercentur et cruciantur, ut de Jobo dictum est, item de Christo, qui tametsi totius pietatis ac divinitatis exemplar esset, a daemone tamen in templi pinnaculum, inde in montem transvectus est, ut de illius virtute ac praestantia periculum proderetur; sed explorata Christi constantia, pietate, divinitate cacodaemon fractus discessit. Itaque Christus jam inquit2: Princeps mundi hujus ejicietur foras, nullum triumphum de me laturus.

1. Alibi: sponte se2. Joh. 12, 31.

CORONAEUS: Ut simia purpura induta, sic magus, qualemcunque se ferat, sibi semper similis futurus est. Nam Vespasianus imperator etiam arti magicae deditissimus fuisse dicitur et Christum imitari voluisse, in prodigio coeci a nativitate, cui visum dedit, oculis sputo ac luto leviter oblitis, spectante populi Alexandrini corona; sic enim Tranquillus et Tacitus historicorum probatissimi scripserunt1. His etiam artibus addictissimum fuisse Neronem Plinius scribit. Sed ad veram religionem dijudicandam argumentum certius nullum est, quam quod Gamaliel praescripsit2. Cum enim Christiani apostoli a magistratibus et pontificibus impietatis postularentur, quod Christo divinitatis aliquid tribuerent, Gamaliel ad populi concionem: Attendite, inquit, ad ea quae decreturi estis; antea exstitit quidam Theudas, qui cum multa de se jactaret ipso, 400 circiter discipulos ad se pellexit, non multo post tamen cum toto comitatu caesus est. Alius item impostor Judas Galilaeus, qui plebem aliquamdiu seduxerat, tandem cum suis omnibus prostratus est. Nolite igitur in homines istos saevire. Nam si est ab hominibus haec disciplina, brevi dissolvetur, si a Deo, frustra illius voluntati obsisteremus! Hac oratione persuasi pontifices 255 apostolos periculorum metu liberarunt. Quid enim profuit Apollonio, quid Simoni Mago, quid Cleomedi Astypalaeo, quod a mortuis se ipsos excitavissent? Quid3 Empedocli, quid Romulo, quod in coelum abrepti fuisse feruntur? Sed cum Christi doctrina toto terrarum orbe divulgata sit, ac jam saeculis amplius quindecim, renitentibus populis ac principibus, altissime radices egerit nec ullis suppliciis aut tormentorum crudelitate aboleri potuerit, nullis haereticorum innumerabilium flatibus everti, quis dubitet, quin omnium religionum optima sit ac divinissima?

1. Tranquillus in Vespasiano. Tacitus histor. IV, 83.  2. Act. V, 34 sqq.  3. Omittuntur haec cetera interlocutoris verba in alio codice.

SALOMO: Nihil renitente Deo fieri posse confido, nec dubito, quin omnes religiones, quae Deum auctorem non habent, tandem aliquando sint interiturae; sic enim majores nostri quasi communi consensu testatum reliquerunt.

SENAMUS: Adversus Deum immortalem nulla temporis diuturnitate praescribi potest, ut olim Themistocles Athenis1 ac M. Cato Censorinus pro concione populi Romani dixisse feruntur2. Nam qui sola vetustate ac diuturnitate religionis praestantiam metiuntur, paganorum religionem optimam esse declarant, cum jam inde usque a Belo et Nimrodo annorum fere quatuor millibus toto terrarum orbe claruerit3 atque his etiamnum temporibus apud Indiae populos orientales floreat. Illis enim sol, luna, sidera, ignes, boves, elephantes, statuae mortuorum hominum pro Diis coluntur. Nec ita pridem apud Americanos4 occidentalis Indiae populos altaribus daemonum homines mactabantur. Et quidem avorum memoria in Brasilia5 regione viginti amplius hominum millia eodem anno sacrificari visa sunt. Quo nihil usitatius Amorrhaeis et Ammonitis fuisse legimus, neque his tantum, sed etiam Latinis, Graecis, Germanis, Gallis, Afris. Ac tametsi Darius Persarum rex vetuisset edicto, Carthaginienses humana carne vesci et humanas hostias immolare; atque item eo foedere, quod Gelo percussit cum Carthaginiensibus ad Himeram6, uno capite cautum sit, ne Poeni deinceps humanas hostias sacrificarent, nihilominus cum ab Agathocle jussi7 essent, ut Deos sibi propitios redderent, ducentos nobilium liberos Diis mactarunt8. Ac ne Romani quidem ipsi ab humanis sacrificiis abstinuerunt, ante Cornelii Lentuli et P. Crassi consulatum. His enim consulibus cautum est, ne amplius humano sanguine litaretur. Galli vero non ante desierunt, quam dominatu Tiberii9, qui primus hoc vetuit. Si tanta impietas toto terrarum orbe, tot saeculis, religiosissima visa est, quis temporum diuturnitate religionis veritatem probari posse putet?

1. Alibi: Atheniensis2. Plutarchus in Themistocle et Catone Censorino.  3. Alibi: claruit4. Alius: Americos5. Alius: Messina, id quod forte emendandum esset: Mexicana. [N.]  6. Alius false: Smyrnam7. Alii: victi8. Justinus in historiis. Plinius h. nat. l. 7. Cicero pro Fontejo.  9. Addit alius: Augusti.

CORONAEUS: Paulatim haec impietas omnis sublata est et christiana 256 religio in utramque Indiam longe lateque dissipata, ut nunc iisdem finibus quibus solis cursus contineatur, quod verae religionis maximum est argumentum, i.e. catholicae Romanae ecclesiae, quam utraque India sponte suscepit.

CURTIUS: Optimae religionis argumenta posuimus in ecclesia vera, veris tabulis, veris oraculis, veris rationibus, vera pietate; non in temporis diuturnitate, aut immensitate regionum, aut ceremoniarum multitudine, aut numero Deorum. Ac forsitan cum utraque India commodius ageretur, si christianarum sectarum, quae plurimae sunt, simplicissimam ac purissimam, i.e. Helveticam, Hispani eo detulissent1. Praeclari quidem illi, quod deterrimas hominum mactationes sustulerunt, quod ἀνθρωποφαγίαν crudelissimam vetuerunt, quod execrandas inferias daemonibus fieri prohibuerunt, quod statuas daemonum dejecerunt, sed probare non possum, quod idola idolis commutarunt.

1. Alibi: deduxissent.

OCTAVIUS: Cum Franciscus Pizarrus intimos Indiae Peruvianae recessus nostra aetate penetrasset, incolae Deum praeter solem nullum fere adorabant1. Et cum Franciscanus quidam ad Christum oratione sua pertrahere Athabalibam2 regem et a cultu solis revocare conaretur, illudque saepius ingereret3, Christum pro generis humani salute mortuum esse, hic Athabaliba: Itane vos, inquit, Deum mortalem et supplicio crucis affectum colitis? At ego Deum illum immortalem ac sempiternum (solem indigitans) non suspensum adoro. Et quemadmodum post aeterni Dei majestatem nihil sole admirabilius in hac rerum omnium universitate, nihil praestantius, nihil divinius, non mirum est, si omnes ubique terrarum populi solem adorare necdum plane destiterunt4. Ac siquidem ulla idolatriae excusatio est, minus certe peccant, qui pulcherrimum illud divinae majestatis simulacrum, quam qui hominem mortuum adorant, ut Christiani; sed ab hac superstitione jam pridem Asia et Africa pene tota, magna pars Europae recessit, Muhammedis saniorem ac meliorem amplexata disciplinam, quae jam mille circiter annos floret et florebit aeternum. Quantum vero antiquitati religionum tribuere debeant Christiani, docuit religio antiquissima paganorum. Quis enim hoc tempore non admiretur, Jovem nescio quem Cretensium tyrannorum parricidiis5, incestibus, ac stupris delibatum hominem, toto6 terrarum orbe pro Deo, tot annorum millibus creditum atque adoratum fuisse?

1. Alius: nullum coluerunt2. Alius: Atabalippam3. Alius: urserit4. Alibi: desierunt5. Desunt sex haec sequentia verba in alio codice.  6. Idem alius: isto.

SALOMO: Semper excipiendi sunt Israëlitae1, qui non solum monstrum illud scelerum, Jovem inquam, exsecrati, sed etiam eorum, qui in tanta superstitione acquieverant, miserti pro iis in templo sacratissimo quantum licuit expiaverunt apud Deum immortalem, quem unicum ab orbe condito ad haec usque tempora colendum nobis majores nostri proposuerunt. Ex 257 quo intelligitur, Israëlitarum2 religionem antiquitate, veritate, constantia, caeteris3 omnibus longe superiorem esse, quae nec Jovem nec Christum nec Muhammedem, sed Deum aeternum sui auctorem habet. Quam quidem religionem olim amplexaturi sunt omnes terrarum populi, ut Deus ipse apud Jesaiam contestatur, gentes omnes tandem aliquando sacra facturas Deo Israëlis4.

1. Alius: excusandi ... Ismaëlitae2. Alius idem: Ismaëlitarum3. Alius; veteribus4. Jesaiae 60, 1 sqq. 66, 23.

FRIDERICUS: Putasne, Salomo, Deum immortalem tot annorum millibus passurum fuisse, ut Christus ab omnibus pro Deo coleretur, nisi Deus esset?

SALOMO: Eadem ratione atque iisdem argumentis daemonum atque demortuorum hominum cultus in Deum regeri oportebat, si temporum diuturnitate ac decursu1 annorum veritatem religionis metiri fas esset. At istam impietatem Deus clara voce exsecratur: Perditio, inquit2, tua ex te, salus autem ex me est, Israel!3

1. Alibi: discursu2. Hos. XIII.  3. Deest hoc verbum in aliis.

TORALBA: Exitium hominum hominibus ipsis, non creatori tribuendum sic interpretor, quod homines a lege naturae, quae unius aeterni Dei cultum continet, sponte discesserunt et errore cognito ad officium revocari non patiuntur. Et quidem intuenti mihi Christianorum cum Ismaëlitis et paganorum inter ipsos infinitam prope sectarum varietatem, nulla veritatis certior norma videtur, quam recta ratio, i.e. suprema naturae lex1 hominum mentibus ab immortali Deo insita, qua nihil stabilius, nihil antiquius, nihil melius fieri ac ne cogitari quidem potest. Et cum hac lege naturae ac religione vixerunt2 Abel, Sethus, Henochus, Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, qui summam pietatis, integritatis ac justitiae laudem gravissimo testimonio Dei aeterni, quem unum coluerunt, retulerunt3, ea inquam religione nullam ex omnibus video meliorem et antiquiorem.

1. Alibi: lege2. Alibi: vixerint3. Alius: consecuti.

CURTIUS: Si naturae leges sequimur, christiana religio maxime omnium naturae consentanea videri debet, quia non alium nobis ad colendum et imitandum proponit, quam Deum illum aeternum, mundi parentem, qui ad salutem hominum hominis naturam assumserit.

CORONAEUS: Video nos ad quaestionem, quam pridie hujus diei proposueramus, de unione et conjugatione utriusque naturae, scilicet divinae et humanae, sensim delapsos1, quae propter argumenti dignitatem diligenter a nobis est explicanda.

1. Alibi: dilapsos.

TORALBA: Sed priusquam de utriusque naturae, divinae et humanae, conjunctione disseramus, explicandum illud est, an necesse fuerit ad humani generis salutem, Deum aeternum carne convestiri? Nam si nihil necesse fuit1, longe facilior est exitus disputationis de unione utriusque naturae.

1. Alibi: non necesse fuerit.

258 FRIDERICUS: Cur facilior?

TORALBA: Quia nihil statuendum est in natura universitatis, quo non1 posito nihil perfectionis desit universitati ac summae felicitati2. At3 nihil perfectionis vel summo bono vel universitati deerat, antequam Deus hominem, ut vultis, induisset. Igitur Deus frustra sanguine concretum hominis exuvium induisset, quia nihil erat necesse. Pluralitas enim natura nunquam admitti debet, nisi necessaria. Illud autem in universa natura perpetuum est, nec deesse necessaria, nec abundare superflua.

1. Deest in alio codice.  2. Aristot. libr. 1. phys.  3. Alibi: Ut.

CORONAEUS: At prius Toralba demonstravit, potestatem divinam ita liberam esse, ut nulli subjungatur necessitati1. Potuit igitur Deus ea, quae non fuere necessaria, facere2, itaque restaret illa quaestio: an Deus voluerit3, quod potuit.

1. Alius: potestati2. Deest in alio codice.  3. Alius: noluerit.

TORALBA: Deum noluisse personam divinam producere1 argumento efficacissimo planum est, quod scilicet creatura sola potest esse et non esse, non item persona divina, quae ab aeterno tempore fuit, ante id omne, quod esse potuit. Igitur Dei voluntas fuit producere creaturam tantum, non etiam personam divinam increatam2, quia theologos inter ipsos illud convenit, duas tantum personas productas ab una producente ut3 ab auctore. Quod argumentum ut declinarent quasi scrupulum4, necessariam productionem in Deo acutissimi quique theologi posuerunt5.

1. Desunt in alio codice proxima haec triginta sex verba.  2. Addit idem codex: corpus creatum assumere patet3. Alius: et4. Alius: scopulum5. Scotus quaest. 6 in prolegom. sentent. l. 1.

CURTIUS: Ista quidem nimis argute ac subtiliter, cum arcana Dei inquiri quidem, non tamen inveniri possint nisi ab eo, cui declaraverit1 Deus ipse2. Sed ex iis, quae facit opifex, satis intelligitur, quid voluerit3. Itaque magister sententiarum4: Pater, inquit, in divinis genuit filium, non necessitate, cum non cadat in Deum necessitas aut coactio, non voluntate, cum5 non cadat in Deum mutatio: dicitur tamen Deus genuisse filium voluntate praecedente aut antecedente, quasi prius voluerit6 aut postea genuerit, ut haeretici posuerunt. Haec ille.

1. Alius: declaravit2. Rom. 5 et 9.  3. Alibi: noluerit4. Lib. 3 distinct. 6.  5. Desunt sequentia haec duodecim verba in alio codice.  6. Alibi: noluerit.

TORALBA: De duobus tamen alterum1 necesse est, quia tertium nihil est ac2 ne cogitari quidem potest, quin3 personarum productio divina quadam voluntate aut necessitate facta sit. Quod si neutrum exsistit4, sequitur, nullam in essentia divina, sui natura simplicissima, personarum productionem esse potuisse.

1. Alii: alterutrum2. Alibi: at3. Alius: quam4. Alii: exstitit, vel: sit.

FRIDERICUS: Omissa divinae potestatis ac voluntatis disputatione, quae mentis humanae imbecillitatem excedit, his utamur rationibus, quae ad 259 humanum captum propius accedunt1. Si cuiquam obtigerit ea facere, quae uni tantum Deo conveniunt, hunc profecto Deum esse fateamur. At uni mortalium omnium, Christo, obtigit aequalis Deo potestas, essentia eadem, summa2 sanctitas, admirabilis sapientia, bonitas infinita. Hunc3 igitur Deum confiteri oportet.

1. Alibi: accedant2. Alibi: divina3. Alius: Tunc.

TORALBA: Si verum antecedens, profecto necessarium erit consequens. Sed illud assumitur, quod concludi oportet. Itaque a destructione antecedentis sequitur ruina consequentis, quoniam creatura creator esse non potest, igitur Christus, cum verus homo, vera creatura fuerit, sui ipsius creator esse non potuit. Neque enim natura permittit, neque ratio admittit, ut, qui ab alio est, sit idem ipse, a quo est. At Christus est creatura tum ratione carnis, quia conceptus in utero foeminae, tum ratione animae creatae, ut Christiani theologi confitentur, tum ratione productionis secundae personae, quae primam sequatur necesse est. Non potest igitur idem, qui creatus est, creator esse, et quemadmodum caetera quidem, quae lucida sunt, ab ipsa luce solis splendorem ac lucem habent, nihil tamen horum aut lux aut sol esse potest: sic etiam angeli, sidera, mentes humanae virtutis ac lucis intellectualis participes sunt, Dii tamen ut sint, nullo modo fieri potest, quia principium aliud suae originis habent. Sic enim Plato divinus a solis, Dionysius ab ignis similitudine ad Dei cognitionem quodammodo manuduci rectissime judicarunt.

FRIDERICUS: Quis ambigit Deum, quatenus creator sit, creaturam esse non posse, sed quoniam in uno Christo natura duplex est, etiam in eo contradictoria simul vera sint oportet, ratione diversâ. Christus, inquit Damascenus1, est creatus et increatus, patibilis et impatibilis, creator et creatura propter idiomatum communicationem.

1. Ep. 50 et 97.

CORONAEUS: Labyrinthum inexplicabilem video nos subire ac prope dixerim praecipitium profundum. Melius enim ex ipsius Christi actionibus, qui qualisque fuerit, quam ex argutiarum subtilitate intelligitur, i.e. ex vitae instituto, sanctitate, doctrina, miraculorum stupendorum multidudine atque ex ipsius Dei immortalis testificantis voce, quae mortalium nemini contigisse videmus.

SALOMO: Quae fuerit vitae sanctitas in Christo, quis affirmare potest, cum ex apostolorum scriptis appareat1, illum cum sceleratis et meretricibus familiare contubernium2 habuisse. Et quidem Origenes scribit3, hanc Celsum scribendi occasionem adversus Christianos arripuisse, quod Barnabas Christi discipulus in epistola quadam ad catholicos diceret, Christum discipulos sceleratissimos ac nequitia ipsa nequiores sibi ascivisse. At sapientum omnium summa confessione nihil gravius praecipitur4, quam a sceleratorum 260 consensu, contubernio, convictu quam longissime recedere, quod psaltes lyricus principio laudationum: O beatitudo, inquit5, illius qui non abiit in consilium impiorum et in via peccatorum non stetit et in consessu derisorum non assedit.6

1. Matth. 9 et 11. Marc. 11. Luc. 5. 6. 15. 19.  2. Alius: commercium3. Libr. 1. contra Celsum.  4. Eph. 5. Rom. 1.  5. Psalm 1, 1.  6. Alii: cedit, vel: stetit.

CURTIUS: Id quidem crimini dabatur Christo, quod cum flagitiosis ac sceleratis conversaretur, quam criminationem honesta oratione refellens1: Non veni, inquit, vocare justos, sed peccatores. Quam vero innocenter vixerit, satis Pilatus Pontius praeses declaravit, cum diceret, nullam sibi accusationis causam compertam esse, quam ob rem illum damnaret2, dicitur tamen verberibus caesum populo ad spectaculi fructum exhibuisse, ut quacunque ratione accusatores ad commiserationem excitaret. Quod cum obtinere nequiret, majestatis crimen, quod sibi propter Christum ingerebatur, metuens, tandem morti addixit.

1. Matth. IX., 13. Luc. V. VI. XV. XIX.  2. Joh. XIX, 8 sqq.

OCTAVIUS: Ita quidem theologi christiani, sed in eo peccant, quod non intelligunt, Romanorum moribus supplicio affici consuevisse neminem1, quin prius verberibus ac fustibus caederetur. Prodigia vero Christi tribus fere generibus continentur, scilicet resuscitatione duarum foeminarum, (nam de Lazaro nemo praeter Johannem testificat), ejectione daemonum et curatione aliquot morborum. Postremum est, quod super aquas deambulasse et in coelum abreptus esse dicitur.

1. Dion. Halicarn. l. II. VI. et VII. Tranquillus in Nerone.

SENAMUS: Omittis, Octavi, primum omnium ac solenne prodigium1 μεταμορφώσεως aquae in vinum, cum exhaustis cantharis reliqui nihil esset.

1. Joh. 2, 1 sqq.

SALOMO: Commodius mihi facturus fuisse videtur, si ad sobrietatem convivas assuefecisset. Haec omnia tamen atque his multo plura Simonem Magum, Apollonium et innumerabiles id genus facere ac saepissime ex aridis stipitibus vinum forma, colore, odore, sapore elicuisse. Galenus vero, ubi agit de hermetica medicatione, miratur, quamplurimos curari aliter non posse, quam si certissimam habeant fiduciam salutis, qui curari cupiant. His enim verbis utuntur sortilegi: Crede et sanaberis, fides tua te salvum fecit.1

CURTIUS: Inanes et pudendas Judaeorum calumnias, qui Christum daemonis ope et opera uti criminabantur, efficacissimis argumentis refutans ipse: Si a daemonibus, inquit1, daemones fugerentur, daemonum vim atque potentiam brevi ruituram videretis, non aliter quam familiae et imperia quaeque maxima bellis intestinis collapsa dissipantur.

1. Matth. 9, 22. Marc. 5, 34. 10, 52. Luc. 7, 60. 8, 48. 17, 19. 18, 42.  2. Matth. 9, 33 sqq.

SALOMO: Argumentum istud levissimum esse experientia diuturna saepissime comprobavit. Nihil enim frequentius, quam a daemonibus obsessos 261 magorum verbis liberari, aut levi contactu, aut circulo in fronte descripto, aut susurro in aurem illato. At saepius daemones obsistere aut reniti simulant; sed Polycrates1 hanc simulationem refutans: Mali daemones, inquit, faciunt sponte, quod inviti facere videntur, et simulant se coactos vi exorcismorum, quos fingunt in nomine trinitatis, eoque illudunt2 hominibus, donec crimine sortilegii poena damnationis involvunt. Haec ille. Item Leo Afer de magis Africanis scribit, saepissime daemones a sortilegis fugari circulo in fronte. Quanquam daemonum ejectiones plus nocuisse, quam profuisse videmus. Ut cum daemones e corporibus exirent, misit eos Jesus in greges porcorum, quos daemones eodem momento praecipites egerunt in aquas, non sine magno domesticae rei ac publico detrimento. Non aliter dives quidam nobilis sortilegus apud Anglos, cum in Belgio Hispanum daemoniacum liberaret, misit in armenta boum, quae seipsos mutuis vulneribus contrucidarunt, pastoribus etiam occisis, deinde a magistratu ad supplicium conquisitus disparuit.

1. Lib. II, c. 14.  2. Alius: tradunt.

FRIDERICUS: Sed Christus vitae sanctitate ac integritate mirabili omnes omnium criminationes facile refellit, quanquam Josephum, Mathatiae filium, testem omni exceptione majorem, rejicere non possunt, sic enim de Christo scribit: quasi de homine sapientiae studiosissimo, si hominem appellare fas est.

SALOMO: Caput illud Josepho tributum est, sed adjectitium esse et brevitas ipsa et scribendi ratio docet. At Josephus, Gorionis filius, qui eandem quam ille historiam scripsit et iisdem temporibus, ne verbum quidem ullum de Christo, quia scilicet hebraice scripsit, nec Latini potuerunt, nec Graeci hebraicae veritatis fidem imperitia linguae hebraicae violare.

TORALBA: Quando curationes morborum, ejectiones daemonum, suscitationes mortuorum, volatus in aëre sublimi caeteraque id genus sortilegis usitata sunt, non modo ad deitatis probationem, sed etiam ad impietatis conjecturam magnum habent argumentum.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christo non deitatem quidem, sed divinitatem tribuunt, ut Mosi, Heliae, Samueli, quin etiam his omnibus et Mahummede majorem fuisse summaque vitae sanctitate, doctrina singulari ac pietate floruisse confitentur.

CURTIUS: Quae igitur pervicacia est, quem tot ac tantis virtutibus, tanta divinitate claruisse, quem denique Messiam fuisse fatentur, eidem eripere deitatem. Illud enim verissime mihi videor esse dicturus, Christum edicto omnium brevissimo principum ac magistratuum omnium edicta, decreta, leges complexum fuisse, hoc scilicet1: Alteri ne feceris, quod tibi fieri nolis. Quod Alexander Severus imperator tanti ponderis ac momenti 262 existimavit, ut pro edicto perpetuo promulgari juberet2. Ac primus quidem exstitit, qui Christum in larario sibi proposuit pro Deo colendum.

1. Luc. 6. 31 (Matth. 7, 12).  2. Lampridius in Alex.

CORONAEUS: Quanta vis esset doctrinae Christi, imperator ille declaravit; cum enim educatus esset una cum Heliogabalo sobrino et cum eo simul adolevisset, hic tamen flagitiorum ac foeditatum omnium sentina, ille virtutum omnium heroicarum singulare decus.

SENAMUS: Si Alexander huic edicto paruisset, neminem meritis suppliciis affici pateretur, nec lictores judicata exsequerentur, quia nec judices nec lictores se crucibus affigi1, ac ne verberibus quidem caedi vellent. Consimile aliud edictum Christi: Quaecunque vultis, ut faciant vobis homines, eadem facite illis.2 Opes enim et honores sibi tribui ac suis voluptatibus ab omnibus indulgeri cupiunt omnes, quibus tamen sine flagitio et scelere obsequi nemo potest.

1. Alii: affici2. Matth. VII, 12.

CURTIUS: Vetant leges1 legibus fraudem fieri, ac verborum apices consectando2 in contrariam sententiam detorquere et, quae de virtutibus dicuntur, ad vitia convertere.

1. Alibi: Jurisconsulti2. Alius: consecando.

FRIDERICUS: At illud quanti est, quod Christus unus inter tot et tam multos legislatores, principes, philosophos ab omni injuriarum ultione non tantum abstinere, verum1 etiam pro inimicis vota facere suasit2.

1. Alii: imo, vel: sed2. Matth. V, 44. Luc. VI, 27. Alibi: jussit.

SENAMUS: At Davidem locis omnibus ac prophetas ipsos inimicis mala omnia precari videmus. Aut igitur Christus, aut illi gravissime peccant, qui tam contraria edicta fingunt, quae nulli theologi conciliare queunt. Quis autem tot et tam multos prophetas impietatis accuset? Sic enim David adversus inimicum: Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris, cum judicatur exeat condemnatus, et oratio ejus fiat peccatum. Fiant filii ejus orphani et uxor ejus vidua, et non sit qui miseretur pupillis ejus, et in una generatione exscindatur nomen ejus! Et ad extremum illud subjicit: Haec merces eorum, qui detrahunt mihi.1

1. Num. X. fin. Ps. 47.

SALOMO: Certe Davidem ac prophetas de hostibus Dei potius, quam de suis ultionem reposcere videmus. Surge domine, inquit Moses, et dissipentur hostes tui!1

1. Psalm. 68, 2. Numer. 10, 35.

SENAMUS: Hic quidem aperte contra hostes Dei, sed infinitis prope locis prophetae suorum hostium interitum cupidissime expetunt, ut superiore psalmo, postquam execrabilem in modum inimicis imprecatus esset: Haec merces, inquit, eorum qui detrahunt, non qui Deo, qui Christo detrahunt, sed mihi.

SALOMO: Nemini dubium est, quin prophetae sanctissimi ac summae pietatis et integritatis viri perniciem suis inimicis optent ac precentur, non 263 aliam ob causam, quam ut doceant ab omni injuria atque ultione esse abstinendum, et uni Deo ultionem relinquendam; vetat enim lex divina privatas injurias ulcisci, sed earum ultionem Deus ipse deposcit. Est autem ejus orationis, qua ultionem a Deo repetimus, haec utilitas, ut illum integritatis ac innocentiae testem habeamus et ab injuria inferenda ultionis specie abstineamus1. Quoniam, inquit Hieremias, ultio Dei est.2 Sed ferendum non est, quod Lucas3 divinae legi fraudem facere videtur his verbis: Dictum est antiquis, diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum.4 Haec postrema verba nusquam in lege divina aut ullis prophetis reperiuntur, sed interdictum plane contrarium. Ne oderis, inquit lex5, odio intestino quenquam, sed aperte illum increpa. Item: Ne sis injuriarum memor, ne ulciscare te ipsum. Nec vero est majus et melius antidotum adversus vindictae furentis libidinem et ultionis cupiditatem, quam6 in ipsius Dei sinum effundere totam, qui nullam nisi justissimam ultionem accepturus est. At novus legislator, ut legibus divinis derogaret: Si quis, inquit7, maxillam dextram palma caedat, obvertito illi sinistram, et ei qui tunicam rapuerit, concedito quoque pallium, nec vim vi repellas, quod tamen omnibus divinis et humanis legibus semper licuit ac licebit, vim injustam a capite honesta ratione propulsare. Illud etiam minus ferendum, qui proximum appellaverit fatuum, reus sit incendii gehennae8; quae interdicta non modo sapientibus, sed etiam Juliano imperatori9, qui religionem christianam a se desertam oppugnavit, tam absurda visa sunt, ut ea libris provulgatis omnino repudiaret. Nam si legibus istis, quas christiani principes ac magistratus jam pridem valere jusserunt, ulla vis esset, nusquam innocentiae contra vim improborum locus relinqueretur, sceleratis in bonos omnia, bonis contra in sceleratos nihil liceret.

1. Levit. 19. Deuter. 32. Ezech. 9 et 25.  2. Jerem. 50, 15.  3. Apud Matthaeum potius reperiuntur haec verba.  4. Matth. 5, 43 sqq.  5. Levit. 19, 17. Ezech. 9 et 25, 10 sqq.  6. Alibi: sed7. Matth. V, 39 sq. Lucas VI, 29.  8. Matth. V, 22. Lucas VI.  9. Apud Cyrillum.

SENAMUS: Longissime abest Aristoteles1 ab illa Christi sententia, quin etiam scribit, eos, qui ultionem non2 reposcant, sibi ipsis injuriam inferre.

1. L. V. Ethic.  2. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Julianus quidem apostata nimis impudenter ac impie Christi doctrinam calumniatus est, cum diceret: Latronibus ac sicariis impunitatem a Christo proponi, nec cuiquam ullos hostium impetus propulsare licere. Aliud enim est, officia perfecta tradere, aliud mediocritatem1 officiorum tueri. Quis enim legibus omnibus se innocentem profiteatur? Et ut sit aliquis, quam augusta est innocentia, ad legem bonum esse2, quam multa pietas, humanitas, justitia, fides exigunt, quae extra tabulas publicas 264 sunt. Nam vim illatam vi propulsare, bestiis quidem est, et eorum qui ab ira sibi nequeunt temperare, sed patienter injuriam ferre ac pro caedentibus vota facere, consummatae et perfectae justitiae est, quam Christus, Davide et prophetis omnibus superior, hominum generi patefecit. Id autem planum facit oratione sua Jobus3. Cum enim multa de sua justitia dixisset, illud etiam4 subjecit: Si gaudium, inquit, percepi ex infortunio inimici mei et exsultavi cum malum ei obvenisset; sed ne verbo quidem malum ei sum imprecatus.5 Haec illa est consummatae justitiae summa laus, quam Jobo Deus ipse gravissimo testimonio tribuit.

1. Ita omnes.  2. Seneca l. II de benef.  3. Alii: Job4. Alius: enim5. Jobi 31, 29.

CORONAEUS: Haec certe disciplina Platonis decreto quodammodo congruit. Sic enim Plato: μᾶλλον ἀδικεῖσθαι ἤ ἀδικεῖν. Tritum est illud: Parum abest, quin Academici fiant Christiani! Neque tamen si quis pallium eripienti tunicam non concesserit, reprehensione dignum putaverit legislator Christus, cujus doctrina, non edicta prodita sunt, sed prius jacturam vir integerrimus patietur, quam ictibus aut litibus experiatur. Ex quo intelligitur, Christi doctrinam, non vulgarium philosophorum ac legislatorum, sed consummatae sapientiae et integritatis verum archetypum esse.

OCTAVIUS: Demus illud, quod Salomo non concedit, Christi doctrinam eximiam, vitam sanctissimam, clarissimam nominis sui famae existimationem, miranda denique non magica, sed plane divina fuisse. Demus etiam id quod Azora quarta scriptum est, Christum pro caeteris omnibus prophetis spiritum clarissimum ac divinissimum habuisse, haec tamen omnia cum in hominem cadere possint, non video quid sit, quamobrem Deum fateri debeamus. Et quidem multo clariores fuere tum doctrina, tum vitae sanctitate, tum miraculis Moses, Helias, Samuel, Josua, qui non haec terrestria Christi miracula magorum1 fere communia fecerunt, sed qui maria diviserunt, fluminum cursus cohibuerunt, coelum quominus plueret clauserunt, clausum precibus aperuerunt, solem ac lunam2 suis sedibus immobiles reddiderunt; Helias item et Henochus non dubia testium fide post mortem, sed ante mortem divina potestate ab hominum conspectu abrepti fuerunt, quos tamen pro Diis habere ac colere impietatis esse Christiani confitentur.

1. Alii: majorum, vel: majores2. Additur alibi: horas.

CURTIUS: Christum prophetas istos longissimo intervallo superare, argumentum est illud potissimum, quod omnia omnium prophetarum oracula in Christum ut in scopum diriguntur, nec magis illi coelestia prodigia quam Mosi, quam Josuae, quam Heliae defuerunt. Quin etiam in illa visione montis Thabor Moses et Helias hinc et illinc triumphanti Christo adstiterunt1, quibus praesentibus Dei vox audita de coelo est: Hic est filius dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite! Cum Heliam et Mosem jubet audire Christum, an illis exaequandum aut comparandum 265 putavit? Jam vero cui mortalium unquam morienti sol mori et obscurari amisso splendore visus est, nisi Christo, neque enim per naturam id fieri poterat, cum in ipso meridiei momento id contigerit, luna e diametro soli opposita, ut verissime dictum sit a Dionysio Areopagitarum senatore: aut Deus naturae patitur, aut naturae ruinam minatur! Hujus autem eclipseos admiranda prodigia Phlego Trallianus Adriani Caesaris libertus 4 anno 2202 Olympiadis, i.e. 18 Tiberii Augusti contigisse scribit. Quibus ea confirmantur, quae Matthaeus 27, Marcus 15, Dionysius Areopagita in epistolis, Eusebius historicus in demonstratione evangelica, demonstratione undevigesima, Origenes contra Celsum, Suidas in verbo Dionysius, Tertullianus in Apologetico de solis illius deliquio meridiano scripserunt.

1. Matth. 17, 1 seqq.  2. Alius: 240; alius: 210.

SALOMO: Ut apotheosin Thaboritanam illam, non satis dignam quae refelli mereatur, omittam, graviter peccatur in historiam ab illis solaris deliquii inventoribus; annus enim 4. Olymp. 2201, quem Phlego notavit, penultimus est Neronis, Silio Nerva et Julio Attico consulibus, 32 circiter annos post Christi supplicium, ut ex ipsis Romanorum fastis et Olympiadum circulis, quae M. Varro, Dionysius Halicarnasseus, Cuspianus, Sigonius, Onuphrius, Mercator, Funccius summa cura ac diligentia sic conjunxerunt, ut neminem dubitare patiantur. Hanc autem Phlegonis eclipsin, quae post annos 322 contigit, cum Christus mortuus est, ordinariam ac naturalem in synodo solis ac lunae, non in objectu, quod isti volunt, secuta est, clades illustrium senatorum, quos Nero interfici jussit, Thraseam, Senecam, Pisonem, caeteros et parricidia matris et utriusque uxoris, paulo post civilia bella ac tres eodem anno imperatores Romanorum3. Illud etiam ad errorem istorum convincendum accedit, quod solem in piscium sidere tunc fuisse tradunt, id quod fieri nullo modo potuit, cum paschalis victima nunquam immolaretur, nisi luna 14. mensis Nisan, quo sol sidus arietis subire solet4.

1. Alius: 200; alius: 2102. Alius: 353. Alius: ac trium eodem anno imperatorum Romanorum4. Exod. 12, 6 sqq.

CURTIUS: Cur igitur Dionysius Areopagita ad Polycarpum scribens Apollophanem sophistam coarguit his verbis1: Nescio, inquit, quo spiritu afflatus ad divinationem prorupisti, Apollophanes, quod una mecum aspiciens eclipsin solis, contra naturae ordinem, tempore Christi patientis, conversus ad me dixisti: hae praclarae sunt vicissitudines rerum divinarum!

1. Dionys. epist. 7.

TORALBA: Omissa temporum ac scriptorum controversia rationibus perspicuis inquiramus, Christus Deus sit necne? Nam si generis humani auctor est et servator, profecto Deum esse oportet. Si Deus non est, ne hominum quidem servator esse potest.

CURTIUS: Necessarium profecto argumentum, quo argute refelluntur 266 Ariani, qui si quem generis humani servatorem confitebantur, eundem tamen Deum esse negabant.

SALOMO: Nihil saepius in sacris litteris admonemur, quam ab unius aeterni Dei potentia salutem pendere omnium1: Ego Deus aeternus et praeter me non est alius. Item: Redemtor noster Jehovah, Zebaoth nomen ejus. Item: Ego Deus aeternus solus salvator, qui solus mortem inferre et a morte solus eripere possum, nec alius est a me. Item: Ego Deus aeternus, qui deleo iniquitates tuas propter me. Non dixit: propter Jesum filium, supplicio afficiendum, aut: propter Messiam futurum, illud autem ineffabile et sacratissimum numen יהוה aeternus nulli creaturae communicabile esse, utriusque religionis theologi confitentur. Si ergo servatoris dignitas ei congruit,2 cui nomen illud sanctissimum divina lege tributum est, quonam modo illud mortali3 creaturae conveniret?

1. Jesaiae 30 et 42. Jerem. 43. 45. 47. 31. 32. Genes. 16. Exod. 6. 20. 29. Psalm. 7. 49. Ezech. 32.  2. Rabbi Moses 1. 2. Calvinus c. 1. harmon. in Psalm. 83.  3. Alibi: divinae.

FRIDERICUS: At illud ipsum nomen Jesus seu Jehovah1 servatorem significat, eique maxime datum est, quia genus humanum servaturus esset, itaque Paulus non obscure aut ambigue scripsit, uni Christo inditum esse nomen Jesu2, quo audito3 omne genu flectatur coelestium, terrestrium ac infernorum. Item:4 Non est aliud sub coelo nomen datum hominibus, in quo oporteat servari. Item tanto praestantior angelis, quanto excellentius est nomen adeptus.

1. Jehosua.  2. Luc. 1. 2. Phil. 2, 10.  3. Alibi: edito4. Acta 4, 12. Hebr. 1, 4.

SALOMO: At quid ista? Cum nomen Jesu et Jehovah1 vulgaria sint ac communia, nusquam tamen ineffabile nomen יהוה? Itaque argutus quidam theologus2 christianos veteres magistros jure coarguit, quod illa verba: Non est aliud nomen sub coelo etc., sic interpretantur, ut servandi majestas inter creaturas soli Christo conveniret: Quoniam, inquit, homines in coelum conscendere nequeunt. Quae reprehensio probabilis est, nec tamen reprehensioni congruit solutio, sed quia incongruum est existimare, vim et praestantiam generis humani ulli creaturae communicari posse, cum soli Deo tantum conveniat. Petrus autem in concione populi Christum a Deo factum praedicavit3. Clemens etiam, proximus Petri successor in eodem pontificatu, de quo Paulus ipse laudabile testimonium tulit, librum promulgavit, qui ἀναγνωρίσμος inscribitur, ubi Jesum creatum fuisse scribit, Eunomium secutus.

1. Jehosua.  2. Calvinus in c. 14. 12 Actorum.  3. Actorum 4, 10 sqq.

CURTIUS: Jesum etiam1 creaturam fuisse fatemur, quatenus corpore ac mente constat, conceptum in utero virginis, genitum, educatum, mortuum, 267 sepultum, neque quatenus est creatura servator dicitur, sed quatenus creator. Tametsi ad pariendam hominibus salutem humano corpore usus est. Ac tametsi Deus simul et homo sit, non tamen divina essentia cum humana mente confusa est, neque alteri naturae altera concreta aut mista2, sed quodammodo utraque utrique copulata sub unam et eandem Christi hypostasin.

1. Alibi: quoque2. Alius addit: nec tamen omnino altera divulsa. Alibi pro mista legitur: infinita; pro divulsa alibi: dimista.

SENAMUS: Dubitavi saepe, quid esset, quam ob rem Petri Lombardi aetate verum erat hoc enunciatum1: Deus assumsit humanam naturam ut indumentum; nihilominus tamen falsum et haereticum postea esse coepit, quia indumentum corpori non copulatur, at humanam naturam divinae copulari credunt.

1. Scotus l. III. dist. dicit, hoc enunciatum haereticum esse coepisse post Lombardi aetatem.

TORALBA: Nulla dualitas, inquit Dionysius, principium esse potest, sed et unitas dualitatis initium est1. Quod si utraque natura, scilicet divina et humana, non est in unum et idem concreta, nec altera penitus ab altera discreta, certe copulata dualitas erit, cui opus est vinculo quodam ac nexu, quoniam illae duae naturae majore intervallo a se invicem distant, quam contraria, quae sub eodem genere continentur. At infinitum et finitum eodem genere coërceri nequeunt nec ulla copula possunt uniri. Nam eorum, quae uniuntur, ratio quaedam est, infiniti autem in finitum nulla, ex quo sequitur, utramque naturam ab utraque avulsam esse. Nam si utraque confusa esset, utramque perire oporteret, ac tertium quoddam ex utraque constituendum, ut superius demonstratum. Quodsi natura divina simplicissima est, nullam omnino compositionem ferre potest, alioquin ajentia et negantia simul esse vera aut simul esse falsa oporteret de una et eadem re.

1. Desunt haec sex antecedentia verba in uno codice.

FRIDERICUS: Utramque naturam uniri docuit Christus, cum diceret: Ego et pater unum sumus.1

1. Joh. 10, 30.

OCTAVIUS: Ariani dictum illud ad concordiam et mutuum utriusque consensum pertinere contendebant, ut illud quoque1: Pater, da ut sicut ego et tu unum sumus, ita isti in nobis unum sint; alioquin apostoli ipsi Dii fuissent. Item illud: Qui plantat, et qui rigat, unum sunt. Item2: Qui adhaeret domino, unus spiritus est. Quam Arianorum interpretationem etiam christiani theologi probant.

1. Joh. 17, 20 sq.  2. 1 Corinth. 6, 17.

SENAMUS: At Hilarius nos ipsos cum Christo unum et idem esse affirmat, non tantum adoptione et consensu, sed etiam naturâ.

CURTIUS: Ea sententia omnium judicio repudiatur, omnes enim Dii essemus et impeccabiles, si ejusdem naturae et essentiae cum Christo.

CORONAEUS: Id quidem plerique arbitrantur fieri assumtione corporis 268 Christi sacramenti ope, cum ejus caro et sanguis cum nostra miscetur, mens etiam ejus et divinitas credentibus communicatur1.

1. Erasmus paraphr. in Lucam.

TORALBA: Non capio, quaenam unio creatoris cum creatura fieri possit, cum Dei natura simplex et incorporea sit, non multa nec multiplex nec mutabilis. Quid si multiplex non sit, quomodo triplex erit? Nam quicquid cadit in naturam, scindi necesse est. Aut enim, inquit Evagrius, natura patris, filii et spiritus sancti simplex est aut composita; non hoc, illud igitur. Si simplex, numen etiam expers est.

CORONAEUS: Nemo Deum triplicem esse putat, trinum quidem in unitate et unum in trinitate fatemur, triplicem aut duplicem negamus.

TORALBA: Si trinitas est in divinitate, pluralitas est in deitate, numeralis enim distinctio, non essentialis, quia posito binario, non sequitur ternarius. Quare distinctio numeralis, cum ab unitate receditur, efficit deitatis divisionem, et compositio numerosa corrumpit simplicitatem deitatis. Illud etiam absurdius sequitur, quod Dei potestas, quae est infinita, solvitur ac debilitatur numerali divisione. Nam vis ac potestas cujusque rei eo major est, quo magis unita in sese, et eo debilior, quo longius ab illa unione simplicissima discedit. Quare cum sola unitas sit omnipotens, nec quicquam simpliciter aut absolute unum sit praeter Deum, sequitur trinitatem non esse omnipotentem.

CURTIUS: Numerus non refertur ad essentiam, sed ad hypostasin personarum, nec dividitur essentia divina propter hypostaseos personae cujusque divisionem.

SALOMO: Si Deus trinus esset, cur Moses coacta populi concione orationem sic auspicatur: Audi Israël, Deus noster Deus unus est!1 Cur in re tanti ponderis et momenti omisisset epitheton illud tam necessarium trinus et unus? At ne quis dubitaret, ut prospiciebat futurum, litteras grandiores in extremo primi ac postremi verbi apposuit, contra scribendi usum, hoc enim unde nisi ut planum faceret omnibus, nec infinitos esse Deos, nec plures uno esse posse, in quem nullus numerus cadat.

1. Deuter. 6, 4.

CURTIUS: Argumenta, quae a negantibus ducuntur, fere sunt captiosa, non dixit: est trinus, ergo non est trinus, nihil ex eo sequitur.

TORALBA: Nulla videtur argumenti fallacia, cum1 altero posito alterum excludi sit necesse est. Nam qui dicit Unum, excludit trinum, alioquin contraria simul vera sunt, unius et ejusdem ratione2, scilicet Deus unus est, Deus non est unus. Illud ab3 omnibus theologis christianis usitatum est, Deum efficere non posse, ut contraria eadem4 ratione simul vera sint, non quod ulla sit impotentia Dei, sed quod subjectum incapax sit affirmationis simul et negationis. Nec illud Plato voluisse videtur 269 in Parmenide, ubi de Ente et Uno copiosissime disserit, quam ut doceat, unum illud naturae principium simplicissimum esse, nec praeter unitatem quicquam admittere posse. Xenophanes item et Melissus, qui libros etiam de Ente et Uno scripserunt, nihil aliud voluerunt, quam rerum omnium principium unitatem simplicissimam esse. Eadem Pythagoreorum vox est. Finis, inquit Jamblichus, totius contemplationis est, attollere mentem a multitudine ad unitatem: τέλος πάσης θεωρίας, τοῦ ἕνος θεορητικὸν ἀνάγειν ἑαυτὸν ἀπὸ πληθοῦς ἐς τὸ ἕν. Itaque Academici cum Dei proprium nomen inquirunt, appellant τὸ ἓν, τὸ ἀγαθὸν, τὸ ἀλήθες, τὸ ἁπλοῦν, i.e. unum, bonum, verum, simplex, quem Proelus vocat ἓν θείων ἐνάδων ὑποστατικόν, unum divinarum unitatum fundamentum.

1. Alibi: cur2. Alibi: rationis3. Alius: autem4. Alibi: ejusdem.

CORONAEUS: Nullam video in his enunciatis contradictionem: Deus est unus, Deus non est unus; quia non ratione ejusdem, primum enim ratione essentiae, alterum ratione personarum. Nec vero in ipsa ratione personarum aliud est trinitas, quam unitas, omnipotens, non divisa, non composita, non numerabilis, sed suapte natura simplicissima. Etiam si essentiae ratione unus est, ratione personarum trinus.

TORALBA: Igitur duas ὑποστάσεις subesse necesse est, quoniam de uno et eodem subjecto dici non potest creator et creatura, mortale et immortale, sempiternum et fluxum, stabile et caducum, genitum et ingenitum. Oportet enim motum, nexum, qualitatem, quantitatem, corpus denique Deo aeterno copulari.

FRIDERICUS: Non fit unio corporis humani cum natura divina, sed naturae divinae cum mente humana.

TORALBA: At fieri non potest, ut quae uni1 tertio uniuntur, inter se uniantur, et quae una sunt, eadem inter se sunt eadem, ex2 ipsis philosophiae principiis et decretis. Igitur si divina mens humanae menti unitur, et humana meus corpori, divinae mentis et corporis eandem unionem fore necesse est. Hoc absurdum, illud igitur quanquam fleri nullo modo potest, ut mens humana cum aeterno Deo eat3 in unum, cui nec mens humana est ὁμοούσιος, ac ne ὁμοιούσιος quidem, nec infinita, quanto minus divinam naturam humano corpori misceri putabimus.

1. Alibi: una2. Additur alibi: se3. Alius: coëat.

SALOMO: Certe Moses Rambam graviore blasphemia putat obligari, qui Deo corporeum quiddam inesse arbitratur, quam qui colit idola.

FRIDERICUS: Cur nobis theologos thalmudistas, christianae religionis eversores, opponis, qui Christo deitatem, Deo rationem, memoriam, veritatem, quas cum homine quodammodo communes habet, modis omnibus eripere conantur?

CURTIUS: Salomonis et Toralbae hunc video scopum esse, ut Dei naturam ac trinitatis arcana rationibus et argumentis assequantur, fide opus 270 est: ad ea, quae sola fide nituntur, si rationem aut demonstrationem adhibeas, nihilo plus efficies, quam si cum ratione insanire velis. Itaque Plato1, vir divinus, cum de Deo quicquam scribere metueret, quod ab ejus majestate esset alienum, credi jubet iis, quae a majoribus prodita fuerant, sine ulla demonstratione. Quod etiam Aristoteles affirmat his verbis: προςήκει ἐμπειρῶν καὶ πρεσβυτέρων ἢ φρονίμων τοῖς ἀναποδείκτοις2 φάσεσι καὶ δόξαις οὐχ ἥττον τῶν ἀποδείξεων. Quare nec probare possum Eusebii, Galatini, Augustini, Eugubini scripta, e quibus Mornaeus demonstratioues evangelicas promere conatur. Non enim prospexerunt, scientiam et fidem, quam infusam appellant, simul stare non3 posse.

1. In Timaeo.  2. Alius: ἀποδείκτοις3. Alii: nullo modo.

TORALBA: Valeat illud quidem inter Christianos, sed prospiciendum est, quid philosophis, quid paganis, quid Epicuraeis, qui fidem infusam aut evangelium respuunt, responderi possit, ne illis idem objiciatur, quod olim Julianus imperator Galilaeis, eos scilicet ad omnia argumenta physica, demonstrationes nihil aliud in ore habuisse praeterquam illud: πιστεύσον. Praestabilius est igitur, cum philosophis, quid ratio possit, experiri, quam vadimonium deseruisse videri. Nam si essentia sive ὀυσία illa, quae pater est, filius sit: idem sibi pater est et filius, idem genitus et ingenitus.

FRIDERICUS: Unus est ingenitus pater, unus filius ab aeterno tempore genitus.

TORALBA: Si non est idem genitum et ingenitum, diversa est patris et filii substantia.

FRIDERICUS: Essentia unum et idem, non hypostasi.

OCTAVIUS: Cur ergo in concilio Toletano decretum est, solum verbum carnem factum, solum hominem induisse? Nam ex eo sequitur, paternam essentiam non eandem esse cum essentia filii.

FRIDERICUS: Illud admonendi sumus, aliam esse hypostasin ab essentia, quae ab imperitis confusa densissimam hac in disputatione caliginem pepererunt.

TORALBA, Si pater genuit Deum, aut se Deum genuit aut alium Denm, tertium nihil est. At nulla res seipsam gignit, nec sui ipsius causa esse potest. Ac tametsi Platonici saepius usurpant illa de Deo: αὐτόγονος, αὐτοτελὴς, αὐτογενὴς, αὐτοφυὴς, nihil tamen aliud significatur, quam Deum aeternum sua scilicet potentia, natura, majestate, beatitate contentum, nihil alienis opibus egere. Non autem putandum est, quicquam a se ipso gigni. Ob id enim Plutarchus Deum antiquissimum esse scribit, quia sit ingenitus, πρεσβύτατον θεὸν εἶναι, ἀγέννετον γάρ. Ex quo sequitur, aeternum id esse non posse, quod genitum sit. Et quidem Hilarius scribit1, id quod nascitur, non fuisse antequam nasceretur.

1. Libr. 12 de trinitate.

271 CURTIUS: Igitur argumento a contrariis sequitur, id semper fuisse, quod ab aeterno tempore genitum est, ut de filio credimus.

TORALBA: Si quid seipsum genuisset aut fecisset, id quod gigneretur et quod gigneret, imperfectum esset, quoniam oporteret totum non esse, ut gigneretur a seipso. Si enim esset, non fieret, quia jam esset; si non existeret, non gigneret, quia non esset. Igitur Deus de se ipso non genuit filium seipsum. Quo fit, ut alius sit a patre, non relatione personarum, sed tota substantiae ratione. Quod Christus aperte his verbis comprobans: Alius est, inquit, qui me misit pater.1 Quod de homine dici non potest, qui nondum erat homo, quum mitteretur.

1. Joh. 5, 23. 12, 45.

FRIDERICUS: Argute quidem et subtiliter, sed utramque argumenti partem negat Augustinus1, negat Lombardus2, et recte: Neque enim sequitur, inquit Scotus3, si sol murem generat, igitur se murem, aut alium murem a se, sed alium qui est mus.

1. Libr. 7 de trinit.  2. Libr. 1 dist. 4.  3. Libr. 1 dist. 4.

OCTAVIUS: Augustinus igitur sui oblitus est: Pater, inquit, ut haberet filium de seipso, non minuit se ipsum, sed ita de se alterum generat, ut totus maneret in se, esset in filio tantus, quantus est solus. Quae certe implicant contradictionem cum superioribus, quoniam tota natura dissentanea sunt idem et alterum. Item alibi: Deus cum verbum genuit, id quod est ipse genuit; Deum autem, inquit Basilius1, μήτε παρ᾽ ἑαυτοῦ, μήτε παρ᾽ ἑτέρου γεγονέναι2, neque a seipso, neque ab alio gigni.

1. In symb. libr. contra Eunom.  2. Alii: γένεσθαι.

FRIDERICUS: In eo ipso Lombardus Augustinum refellit, ubi substantiam Dei filium scribit genuisse. Aut filius, inquit Lombardus, de substantia patris, aut de nihilo conditus est; non hoc, ergo illud, aut omnino alius est Deus.

OCTAVIUS: Lombardus huic argumento subjicit haec verba1: Vehementer nos ista movent, quae quomodo intelliguntur, mallem ex aliis audire, quam tradere. Alterutrum tamen confiteri necesse est: Si de substantia patris filium genitum dicamus, erit idem Deus aut alius Deus, et utrumque absurdum est. Neque vero sunt duae filiationes, ut theologorum verbis utamur, sed una filiatio Dei aeterni, tum ad Deum filium, tum ad hominem. Itaque posteriores theologi Lombardum refellunt, quod negavit substantiam a substantia gigni, cum veteres theologi sic sentiant: Pater, inquit Tertullianus, tota substantia est, filius autem derivatio totius et portio.

1. Libr. 3 dist. 8.

TORALBA: Nihil a Deo tam alienum, quam partem ei tribuere aut detrahere portionem, cum sua natura nullas partes habere possit, alioquin corpus esset et quidem dividuum, contra quod superius demonstratum est. Absurditas autem veri et falsi certissimus est judex1, cum eo 272 deducimur, ut quod per naturam fieri non possit, confiteri, aut de suspecta sententia decedere cogamur.

1. Alii: index.

CORONAEUS: Igitur omnia quae fiunt praeter naturae cursum ac tenorem, quae multa sunt, a Toralba superius allata, etiam absurda videri oportet.

TORALBA: Multa quidem non ordinario aut consueto naturae cursu feruntur, non tamen pugnant cum natura divina.

CURTIUS: Cum nihil proprie et apposite de Deo dici possit, sed omnia commode negari, frustra his enunciatis utitur Toralba, Deus est substantia, quia Deus nullis accidentibus subjungitur et substat, quod substantiae maxime proprium.

TORALBA: Pater essentiae nomen est, aut actus, si actus, profecto filius creatus est, si essentiae nomen est, filius tota substantia alius est patre.

CURTIUS: Aliud argumentum est Aëtii, cui tametsi Basilius1 non respondeat, utrumque tamen inficiatione subvertitur, quia patris vox relationem tantum significat.

1. Orat. V.

OCTAVIUS: Scribit Epiphanius, Aëtium trecenta argumenta collegisse contra Christi deitatem, quae partim extant, vix ullum tamen est efficacius eo, quo a junioribus adversus Hilarium et Athanasium concluditur1. Cum enim Deum Deo genitum, lumen de lumine acceptum dicerent: Christus, inquit, ex sese Deus est, non ex alio. Nam si habet ab alio2, ut Deus sit, Deus esse nequit. Cui argumento non video, quid responderi possit.

1. Hilarius l. 6 de trin. Athanasius in symb.  2. Alibi: uno.

FRIDERICUS: Superius dictum est, non alium esse Deum, qui a patre genitus est. Neque enim in divinitate pater causa efficiens est filii, sed causa essentiae quae ab efficiente plurimum aufert1.

1. Damasc. l. 4 phys.

TORALBA: Si Christus est Dei filius, est ejusdem essentiae, aliquando genitum esse oportet; si genitus est aliquando, fuit tempus illud, quo nondum erat, quod quidem originem ac tempus principii habuisse declarat.

CORONAEUS: Hoc argumentum Augustinus1 et Hilarius2 sic diluunt, ut patrem agnoscant, aeternum sine auctore, filium etiam aeternum, sed non sine autore, ut calor ab igne, lux a sole. Christus, inquit Tertullianus3, a patre prodiit, ut radius a sole, rivus ex fonte, frutex e semine.

1. L. 1 de trin.  2. L. 12 de trin.  3. Adv. Praxeam.

TORALBA: Effectio saepe cum causa concurrit, ut lux ipsa, nec prior est nec posterior sole, sed nunquam sunt eadem, cum sol sit substantia, lux autem accidens, quod de patre et filio dici nullo modo potest. Nam si quid nascitur ut sit, tempus antecedere oportet, quo nondum erat. Ex quo sequitur, filium aut nondum fuisse genitum, aut si genitus est, aeternum non esse1.

1. Alii: esse non posse.

273 FRIDERICUS: Jam diximus patrem esse causam essentialem filii et principii, ut Augustinus, Hilarius, Gregorius Nazianzenus, Basilius confitentur, sed patrem aeternum aeternae cujusdam effectionis. Nec video, cur in eo haerere debeamus.

OCTAVIUS: Cur ergo magister sententiarum ita haesit, ut exclamet hunc in modum: Hoc humanum sensum excedit et intelligentiam mundi, quae non capit ratio.

TORALBA: Imo ratio, quae divina lux est, uniuscujusque menti insita, videt, sentit, judicat, quod1 rectum, quod pravum, quod verum, quod falsum.

1. Alius: quid ... quid ... quid ... quid.

FRIDERICUS: Ita quidem eas res, quarum capax est. Sed Deus aeternus ac infinitus humanae mentis gurgustio capi nequit, quia impervestigabilis, divinissimus, supremus, i.e., ut elegantioribus Theophrasti verbis utamur, ἀναισθητὸς, θειότατος, ὑπερβατός.

SALOMO: Illic1 agit Theophrastus de Deo, hic autem agitur de homine Jesu, neque enim pro argumento sumendum id, quod concludendum est, nempe2 Jesum esse Deum. Nam Deus non obscure aut ambigue, sed sua voce declarans, quis esset: Ante me, inquit, non est Deus et post me non erit. Item: Ego primus exstiti et postremus ero.3 At christiani theologi confitentur4, personam creatam esse et antequam hominem induisset in utero foeminae, personam habuisse filii, quis dubitet, an filius sit creatura? Non igitur creator, non Deus.

1. Alius: Illis2. Alius: scilicet3. Jes. 48, 12.  4. Scotus l. 1. dist. IV.

OCTAVIUS: Magister sententiarum1 negat, personam filii constare ex Deo et homine, ut ex partibus; deinde subjicit2: Inexplicabilis est istius unionis ratio, negat tamen utramque naturam misceri, et idololatriam vocat adorare corpus et animam Christi, quoniam, inquit, corpus et anima Christi creaturae sunt. Eadem est Philippi Melanchthonis3 sententia.

1. Lib. II. dist. 9.  2. Libr. III. dist. 90.  3. Contra Stancarum.

CURTIUS: Uterque recte, quoniam Ephesina Synodus decrevit, Christum una λατρείᾳ1 colendum esse.

1. Alii: latria.

OCTAVIUS: Si non est confusa utraque natura unione hypostatica in Christo, non debuit cultus confundi, ut cum creatore creatura misceretur ac simul coleretur, cum sacrilegio proximum sit, putare patrem et filium singularem Deum esse, ut inquit Hilarius, in patre et filio duos credere impium, ac tertium nihil est.

FRIDERICUS: Si quis est, qui subtilius ista exquirat, nec tamen penitus intelligat, cogitet ea, etiamsi1 certissimis demonstrationibus nitantur, saepius tamen percipi non posse. Ἀντίχθονας2 esse omnes theologi et 274 philosophi praeter Augustinum et Lactantium confitentur, idque tum perspicua minimaque dubia demonstratione, tum etiam experientia diuturna exploratissimum, nemo tamen id cogitatione persequi potest, ut Moses Rambam3 acutissimus philosophus confitetur, ut mirum videri non debeat, si Lactantius et Augustinus astrologos ut imperitos et insanos irriserint, qui ista crederent. Quin etiam Augustini autoritate adacti4 plerique theologi haereticos esse judicarunt, qui ἀντίχθονας esse arbitrarentur. Inter quos quidem Vigilius quidam episcopus Salisburgensis a pontifice maximo quasi haereticus damnatus est, quod ita sentiret A.C. 7455. Quanto minus igitur divinae naturae unionem cum humana percipiemus. Itaque Hilarius ipse, eloquentia atque eruditione clarissimus: Extra sermonem est, inquit6, quod exigitur, extra sensum non enunciatur, non attingitur, non tenetur. Idem paulo post7: Mihi in sensu labes est, in intelligentia stupor, in sermone silentium. Idem, Deum ex uno, non portione, non sectione, non diminutione, non derivatione, non protensione, sed incomprehensibili modo esse. Quid Justinus Martyr? Unitas in trinitate et trinitas in unitate nascitur8, id quomodo sit9, nec alios scrutari velim, nec ipse mihi satisfacere possum, cum arcanos sermones sordida lingua enunciare nefas existimem. Si igitur tantos ac tales viros piget, rem omnium sacratissimam vel primoribus attingere digitis, quid nobis faciendum putemus?10

1. Alii: etiam quae ... nituntur2. Alii: Antichtonas3. In ep. contra astrologos.  4. Alius: adducti5. Aventinus annal. l. III.  6. Libro I. de trin.  7. Libro VI. cod.  8. Alibi: nescitur9. Alius: fiat10. Alius: putamus.

OCTAVIUS: Non scio atque haud miror1, an major obscuritas sit de spiritu sancto, quem Athanasius2 et Chrysostomus3 a patre et filio procedere scripserunt, cum tamen in conciliis Graecis anathematis poena sit ei, qui hoc crediderit. Et quidem Damascenus: Spiritum sanctum inquit, a patre procedere, in filio quiescere dicimus. Quam opinionem cum inter discrepantium varietatem Johannes agnomento Scotus conciliare nequiret: Quis, inquit, Damascenum, Basilium, Gregorium Nazianzenum, Gregorium theologum, Justinum Martyrem, Cyrillum haereseos damnaret? Quis etiam Hieronymum, Augustinum, Hilarium, Ambrosium, Latinos omnes erroris coargueret? Alterutros tamen aut etiam utrosque insigniter labi ac decipi necesse est.

1. Alius: Non miror atque haud scio2. In symb.  3. In epistolam ad Corinth. cp. 12.

FRIDERICUS1: Ecclesia occidentalis catholica, symbolum Athanasii secuta, spiritum sanctum ab utroque prodire confitetur. Quia nec genitus est, inquit Augustinus, nec ingenitus, nec sint duo filii, si genitus, aut duo patres, si ingenitus, et consequenter duo principia2, duo sunt innascibiles, ut eorum verbis utamur.

1. Alibi: CORONAEUS.  2. Addit alius: si.

OCTAVIUS: At magister sententiarum hanc Augustini sententiam sic 275 refutans: Quis, inquit, hoc explicare potest? Nam si ingenitus est, spiritus erit sine principio, ac duo principia futura sunt; si genitus, erunt duo filii et inter se fratres; si ex filio genitus, jam nepos ex filio patri futurus est.

FRIDERICUS: Ut ergo ambiguitas illa dilueretur, Latini commodius ab utroque spiritum producere tradunt.

TORALBA: Processio illa spiritus a filio, qui patrem habet autorem et generis principem, valde dissimilis est et inaequalis ei quae a patre, qui nullum habet auctorem. Sed cur potius processio spiritus quam generatio1, aut cur potius generatio filii, quam processio, cum trium sit una et eadem essentia? Profecto consimiles sunt illae Scoti2 argutiae, cum patrem et filium scribit unum spiratorem, non tamen unum spirantem, sed duos spirantes.

1. Desunt alibi quatuor haec antecedentia verba.  2. Libr. I. sententiar. dist. 12.

CORONAEUS: Ad haec utcunque1 intelligenda patefacit aditum Hilarius, cum trinitatem soli, radio, luci comparavit.

1. Alibi: utrumque vel: utraque.

TORALBA: Nullo modo rei propositae congruit illa comparatio, cum radius et lux ipsa sunt accidentia, sol vero corpus, substantia constans, at illi ὁμοουσίους ajunt tres personas. Praeterea Deo nihil accedere aut decedere potest. Denique si gigni, sive procedere, sive derivari filium et spiritum sanctum a patre dicamus, infinitum ab infinito manare confitendum erit, quae absurditas est omnium maxima1. Cum enim quaeritur, cur Deus Deum facere non possit, nihil aliud responderi potest, quam infinitum ab infinito decerpi non posse. Itaque laudatur Anselmus, qui rogatus a discipulo, cur hominem impeccabilem Deus non fecisset: Quoniam, inquit, Deum facere non potuit2. Ex quo sequitur, absurdum esse illud enunciatum: „Deus factus est homo“, quia Deus in hominem mutaretur et homo in Deum, utrobique enim est actio et passio. Jam vero inexplicabilis est talium enunciatorum complexio, deitas sive aeternitas est ingenita quatenus pater, genita vero quatenus filius, nec genita nec ingenita quatenus spiritus sanctus, quae de una et eadem essentia nullo modo dici potest.

1. Aristoteles l. II. phys.  2. Scotus l. III Sentent. dist. 7.

CORONAEUS: Si res inter se comparatae usquequaque convenirent, non esset rerum similitudo, sed res ipsa. Quare Basilius1 aliter atque Hilarius tribus solibus trinitatem comparat, ut a re ipsa propius abesset.

1. Ep. 15. contra Eunomium.

OCTAVIUS: At Hieronymus1 sacrilegium vocat, tres in Deo substantias collocare, cum tamen nihil apud Hilarium2 frequentius reperiatur, quod juniores theologi mirantur. Quin etiam Hilarius3, cum scripsisset aeternitatem esse in patre, reprehensus est a junioribus. An, inquit ille, hoc ab Hilario dictum est, ut Christo eripiat deitatem?4.

1. Ad Damascenum.  2. Libr. de trin.  3. In harmonia c. XIII.  4. Calvin. l. 1. institut. cp. 13.

FRIDERICUS: Hoc Hilarium noluisse testatur ipsa repetitio frequens 276 in ejus scriptis, Christum esse Deum, sed Graeci commodius ad personarum distinctionem verbo hypostaseos utuntur.

OCTAVIUS: At Hieronymus in voce hypostaseos venenum1 latere suspicatur. Et quidem Paulus alio sensu videtur uti hac voce, ubi spiritum sanctura appellat characterem hypostaseos patris.

1. Alii: vere unum.

TORALBA: Hypostasis est accidens aut substantia, tertium nihil est, et Deo nihil accedere potest, igitur substantiam esse oportet. Sin hypostasin pro essentia accipiamus, tres erunt essentiae aut tres substantiae in Deo, quia unicuique personae suam hypostasin singularem tribuunt.

CURTIUS: Essentiae verbo accidens aut substantia significatur, neque enim scholastici hoc enunciatum: „filius est de patris essentia“, perinde accipiunt ac illud: „est de patris substantia“, quia hoc modo filius patri consubstantialis exprimitur, illo non item. Hypostasis autem personis tribuitur, ne tres in unam et eandem confusae videantur, cum sit quaedam cujusque personae proprietas, alteri non communicabilis.

OCTAVIUS: Cur igitur primo capite confessionis Augustanae vox personae ullam partem aut qualitatem significare negatur, sed id quod proprie subsistit? Nam proprietas personarum est ea, ut pater a se ipso potestatem habeat, non ab alio, ut voluit Augustinus1; filius vero non a se ipso, sed a patre. Idem quoque tradit, patrem sine principio, sine auctore, filium vero non sine principio, sed a patre essentiam habere. Quis autem serio putet, hunc Deum esse, qui ortus sui principium, essentiam, potestatem alteri ferat acceptam? Ac ne quis illud Augustino aliud cogitanti excidisse arbitraretur, apertius repetens2: Pater, inquit, a nullo habet, ut Deus sit, filius autem, ut Deus sit, habet a patre. Idem quoque Basilius scribit3.

1. Libro III. de trin. c. 12.  2. Ep. 66.  3. Epist. 15. cont. Eunom.

TORALBA: Si filius originis suae primordia patri debet, aeternus esse non potest. Nam si pater genuit filium, gignendi finem simul fecit aut semper gignit (ut videtur iis, qui ad Christum referunt haec verba1: Ego hodie genui te), imperfecta semper est filii generatio. Sin gignere desiit, etiam aliquando coepit; si coepit gigni filius, non est aeternus, non est infinitus, non est Deus.

1. Psalm 2, 7. cf. Actor. 13, 23 et 33. Hebr. 1, 5. 5, 5.

CORONAEUS: Eodem revolvimur, illud enim cogitandum, non tres aeternos, non tres infinitos, non tres Deos, sed unum Deum aeternum, infinitum, personarum tamen varietate distingui, ac proprium quoddam personae cuique convenire1, ut cum Lombardus negat, spiritum principium esse, nisi ad creaturas.

1. Alii: convenitur.

SALOMO: Igitur ante annorum sex millia spiritus sancti nullo modo principium erat, cum nihil adhuc creatum existeret. Atque ob id Macedoniani 277 spiritum creaturam appellabant, quem1 Christiani ex symbolo2 Deo coaeternum et Deum asseverant.

1. Addit alius: tamen2. Symb. Athanas.

FRIDERICUS: Haec verba magistri sententiarum ad relationem et nominationem personarum, non ad essentiam referuntur.

OCTAVIUS: Si spiritus habeat a patre et filio principium, cur Athanasius, Chrysostomus1, Augustinus2 tres esse coaequales et coaeternos affirmant?

1. Ep. 1. ad Corinth. cp. 12.  2. Lib. V. de trin.

CURTIUS: Recte illi quidem propter essentiam coaeternam, personarum vero relatione pater filio natura prior dicitur ac major, quo pertinet illud: Pater major me est.1

1. Joh. 14, 28.

SALOMO: Imo spiritum patre et filio superiorem faciunt Matthaeus, Marcus, Lucas1, qui quae peccantur in patrem et filium, ignosci affirmant, quae vero peccantur in spiritum sanctum, ignosci negant. At cum Moses Deum placare conaretur, aut se de libro vitae deleri2, en divina vox ad illum: Qui peccaverit in me, inquit3, hunc ego de libro vitae delebo. An filium et spiritum sanctum, si patri aequales essent, praetermissurus fuisset? Nullum etiam trinitatis argumentum exstat in lege divina, at ne in prophetis quidem vestigium ullum.

1. Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc. 12. 10.  2. Ita omnes; unus codex legit: ut se deleret3. Psalm. 69, 29.

CURTIUS: Quid ais, Salomo! An non1 ullum caput, ulla pagina antiqui foederis prophetarum, ubi non aliud sacrosanctae trinitatis vestigium compareat?2

1. Alii: est2. Alii: comperiatur.

OCTAVIUS: Certe Martinus Lutherus, cum multa de supplicationibus Romanis, tum vero carmen hoc vulgatum delere non dubitavit: sancta trinitas, unus Deus, miserere nobis! quia trinitas Deus esse non potest, cum sit foeminea vox, secundae intentionis, ut dialectici, vel collegii, ut juris consulti loquuntur1, qui collegium de tribus personis definiunt; at nec in ullum collegam conveniunt, quae de toto collegio dicuntur. Itaque Origenes, quem Hieronymus magistrum ecclesiarum appellat, trinitatis verbum supra modum execratur, ac τριονύμων sectam supra modum acerbissime insectatur2. Quin etiam Rufinus ejus interpres scribit, multa, quae ab Origene contra trinitatem scripta fuerant, a se correcta fuisse. Sed cum bona Rufini venia dictum sit, non decuit interpretem correctoris officio fungi, nec mirum videatur, si Origenes3 corruptus eadem quae Athanasius interdum scribere et vocem ὁμοούσιος, quae nondum exaudita erat, usurpare de filio videatur. Eadem licentia Cypriani epistolis suppositus est Tertulliani liber de trinitate, ut monuit Rufinus4.

1. Leg. Neratius de V. S.  2. Prologo libri περὶ ἀρχῶν3. Cap. 11 et 12 in libr. Numerorum.  4. In Apolog. Origenis.

CORONAEUS: Tametsi verbum trinitatis sive triadis in sanctis litteris 278 inusitatum videamus1, nihilominus baptismum fieri oportere legimus in nomine patris, filii et spiritus sancti, et quidem proximus apostolis Justinus Martyr librum scripsit περὶ ἁγίου καὶ ὁμοουσίου τριάδος.

1. Alius: videmus.

OCTAVIUS: Libellum hunc esse supposititium, ratio perspicua temporum convincit. Floruit enim M. Aurelio principe, cui apologiam nuncupavit. At in quaestionibus CXXIV ad orthodoxos libri illius quaerit auctor, cur eversa et fracta sit superstitio paganorum, cum tamen aetate Justini maxime floreret. Verbum autem ὁμοούσιος primum sub Constantino principe usurpare coeperunt, ducentis circiter annis post aetatem Justini. Eadem licentia prodiit in vulgus missa D. Jacobi Graece scripta, in qua sanctae trinitatis, apostolorum, confessorum, virginum ordines ac voces saepius ingeruntur, cum tamen is Jacobus excepto Stephano primus martyrium passus sit. Consimilis est missa Chrysostomi, in qua Chrysostomus ad Chrysostomum preces fundit1, quo quid ineptius?

1. In fine missae Graece expressae.

CORONAEUS: Eodem igitur morbo omnes omnium libri laborarent! Sed ne videar Testamenti Novi tabulis aut interpretibus niti, aut theologis, permulta in veteribus tabulis sacrosanctae trinitatis mysteria latent. Et quae ab aliis1 copiose perscripta, levissime attingam, ut illud Deuteronomii2: Quae gens est, quae audiverit vocem Deorum viventium i.e. אלהים החיים, ubi plurali verbo Deum unum significat. Item illud Josuae3; אלהים קדשים i.e. Dii sancti, pro Deus sanctus. Item4: Si domini ego, ubi est timor meus? Item5: Faciamus homines ad imaginem nostram. Et paulo post: Faciemus adjutorium simile sibi.

1. Petrus Galatinus. Augustinus Eugubinus c, 5.  2. Deuter. 5, 24.  3. Josuae 24, 19.  4. Maleach. 1, 6.  5. Genes. 1, 26. 2, 18.

SALOMO: Vox אלהים pro אלוֹה saepissime usurpatur. Sed Chaldaeus interpres Jonathas, quoties ad Deum unum refertur, fere singulari verbo explicat, ut apud Malachiam usus est voce chaldaea רבוך, ut planum sit, nusquam de trinitate cogitasse prophetam. Id enim: Faciamus hominem, ad angelos conversio est. Hos enim1 humanae creationis ministros placuit adhiberi, ut elementis et elementariis rebus ad hominem confirmandum necessariis uterentur, quibus natura divina vacat.

1. Alibi: quos.

CURTIUS: Cur igitur in convalle Mamre tres apparuerunt Abrahamo, tamen sermo est unius ad unum?

SALOMO: Illud est arcanum; Deus enim sedere dicitur inter vel super Cherubim, quoniam duorum angelorum, qui proxime ab ejus majestate obstant, officiis ac ministeriis orbem moderatur, quod Zacharias1 eleganti visione declarat. Unde vetus illud de Abrahamo jactatur: Tres vidit et unum adoravit. Quo ex loco omnia, quae de Deo plurali voce enunciantur, explicari facile possunt.

1. Zach. 4, 1 seq.

279 FRIDERICUS: Cur igitur Rabbi Simeon Johai filius in libro Zohar, quem arcanorum thesaurum vocant, haec verba: Audi Israel, Deus dominus noster Deus unus est! trinitatis significare mysterium affirmat? Nomen enim אלהים filio tribuit, nomen יהוה geminatum patris et spiritus sancti.

SALOMO: Locus hic a Galatino et junioribus decerptus et laceratus quibusdam praebuit occasionem, ut filii et spiritus sancti voces subjicerentur. Cur enim sanctissimum1 nomen יהוה spiritui, non filio, qui dignitate praestat, tribueretur, aut cur locus ille veteribus tabulis, quo Dei natura simplicissimae unitatis declaratur, trium Deorum sive personarum adjunctione conturbaretur?

1. Alius: sacratissimum.

CURTIUS: Illud tamen a Jesaia, ter vocem illam קָדֹש repetente, confirmatur: Sanctus, sanctus, sanctus. Item psaltes lyricus יהוה, אלהים, אל i.e. Deus, Deus varietate vocum apud Ebraeos idem prope significantium. Item alibi1: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus! quid aliud quam sacrosanctae trinitatis mysterium est? Quin etiam ab Aegyptiis veteribus principium rerum appellantibus triplex erat repetitio, ut Damascenus Platonicus scribit.

1. Psalm. 67, 7 sq.

SALOMO: Oportuisset igitur sextilitatem1, quam trinitatem colere, quia praeter tria illa Sanctus, sanctus, sanctus sequuntur quoque tria Dei nomina: Deus, dominus, Zebaoth, contra vero dualitatem, quoties duo nomina Dei occurrunt; Deus Zebaoth aut Eloha Zebaoth.

1. Alii: pluralitatem.

FRIDERICUS: Sed pergamus Salomonem obruere vi argumentorum! Josephus Castilionaeus et Jeremias1, filius Halcanae, nomen litterarum duodecim, scilicet אב בנ רוח הקדוש i.e. pater, filius, spiritus sanctus, tria in uno et unum in tribus contineri interpretantur.

1. Alius: Nehemias.

SALOMO: Facile est, alienis nominibus subjectis libros pervulgare, ut libri magorum nomine Salomonis editi. Quin etiam trinitatis propugnatores Zoroastrem et Orpheum, magorum parentes, ab infernis locis arcessere non dubitant atque etiam Jamblichum ipsum, qui conscius impietatis, ne capitali supplicio periret, exsorbuit venenum. Plenus est his autoribus Galatini liber et Augustinus Eugubinus. Nam quae Galatinus hausit partim ex sacris litteris, partim ex libris Talmudicis, partim ex illa porta tenebrarum potius quam lucis, non conversa, sed perversa, non correcta, sed detorta ac pro seriis suscepta sunt, quae ad ironiam trinitatis scripta fuerant. Argumento sit, quod cum serio theologi Ebraei de Jesu scribant, ne appellari quidem dignantur, sed epitheto תֹלְדוֹת suspendiosum1 contumeliose denotant.

1. Deest in aliis codicibus.

CURTIUS: Adjungamus Philonem Ebraeum1, philosophiae laudibus ac rerum divinarum scientia clarissimum. Sic enim de mysterio trinitatis: 280 Duo sunt, inquit, primo Deus et verbum, principium et finis voluntatis. Quid clarius dici potest?

1. In tract. de mundi opificio, et in libro de agricult., et in caput secundum Geneseos.

SALOMO: Sit verbum, sit voluntas in Deo, quid ad tres personas? Idem Philo mundum vocat filium Dei, secundo genitum, primogenitum vero exemplar ipsius mundi, i.e. ἀρχέτυπον. Non magis tamen ineptum sit, exemplar Deum appellare, quam exemplum aut verbum Dei Deum vocare, ut Johannes1 verbum Dei Deum esse scribit, non minus incongrue, quam qui sapientiam Dei Deum esse putant. Iidem tamen creatum esse tradunt ex eo Salomonis: Ab initio et ante saecula creata sum.2 Nec vident, ex eo sequi, filium sive sapientiam creaturam dici. Et certe Tertullianus3, ut doceret Jesum creaturam esse: Audis, inquit, sapientiam creatam esse. Item: Lex Dei nihil est aliud, quam verbum ore Dei prolatum et creatum, quae eadem ratione Dei filius ac Deus dici deberet. Et quidem Valentiniani verbum Dei sive filium prolatione patris natum affirmabant, item spiritum sanctum mox amorem, mox etiam voluntatem Dei vocant, quae essentia, natura, tempore verbum antecedunt. Ex quo intelligitur, verbum coaequale et coessentiale patri non esse. Ac cum displiceret Augustino Eugubino4, verbum Dei filium appellari, emendavit vel potius corrupit locum Philonis5, ac pro νόμου λόγον scripsit, repugnantibus omnibus typographorum exemplis. Consimile est illud, quod intelligens, intellectum et intellectionem i.e. ומששל, משכל, שכל trinitatis esse ajunt, ut amantem, amorem et amatum. At fieri nullo modo potest, ut equus qui intelligitur et amatur, idem sit cum homine qui eum mente percipit ac intelligit, nisi accidentia substantiis, coelestia terrestribus, supera inferis misceantur.

1. Ev. Joh. 1, 7.  2. Proverb. 8, 22.  3. Contra Praxeam ex cap. 8. Proverb.  4. De perenni philosophia.  5. In libro de mundo.

FRIDERICUS: Quicquid est in Deo, id totum est essentia ipsius, nihil ei accidit, nihil decedit, ac propterea et verbum et cogitatio Dei et Deus rectissime a Johanne filius appellatur.

TORALBA: Quis tam inepte disseret, ut quae foras ab homine procedunt edicta, leges, actiones, verba, essentiam hominis esse arbitretur? Quae etiamsi1 cum creatore eadem sint, creatoris et creaturae nullum discrimen esse oportet, nam quae uni sunt eadem, inter se sunt eadem.

1. Alibi: quodsi.

CURTIUS: Cum Johannes dicit, verbum Dei filium esse, non vocis prolationem intelligit, sed intimam ejus essentiam, sapientiam, cogitationem. Huc enim illa spectant: Et verbum erat apud Deum.1 Nam quod Tertullianus2 filium Dei creatum dixit, errore lapsus est, quod sapientiam Dei, quam filium Dei vocant, creatam arbitraretur. At Basilius3: Essentia Dei, inquit, semper fuit, nec unquam genita est, i.e. ἡ γὰρ αὐτοῦ σοφία οὐκ ἐγένετο, ἀλλ᾽ ἦν ἀεί. Nam si creata fuisset sapientia, tempus exstitisset, 281 quo nondum erat, quanquam Salomo scribit, ante saecula fuisse. Itaque omissis interpretibus, a quibus errores manare solent, audiamus Salomonem4 sua verba resonantem. Sic enim scribit: Ab aeterno ordinata sunt, ab initio, ab antiquis terrae. Alioqui si creata fuisset, sequeretur Deum sine sapientia prius exstitisse, quod non minus absurdum aut impium est, quam patrem sine filio cogitare.

1. Joh. 1, 1.  2. Contra Praxeam.  3. Contra Eunom.  4. Proverb. 8, 23.

CORONAEUS: Cum igitur sacrosanctae trinitatis mysteria tot scripturae locis perspicua sint, adhibeamus etiam ad philosophos erudiendos philosophorum antiquissima decreta.

FRIDERICUS: Certe Proclus Academicus, tametsi libros1 duodeviginti adversus Christianos scripsit, nihilominus tamen tria principia fatetur: bonum, mentem et animam. Numenius2 primum appellat patrem, secundum creatorem, tertium opificem. Amelius3 quoque triplicem facit opificem, sive mentos tres, sive tres reges, scilicet eum qui est, qui habet, qui aspicit. Trismegistus tamen ut antiquitate, sic perspicuitate caeteros superavit: Deus, inquit, qui est intellectus, vita, lux, androgyne genuit verbum, qui alius est intellectus, fabricator omnium rerum, et cum verbo spiritum, Deum igneum. Item Plotinus libro περὶ τριῶν ἀρχικῶν ὑποστάσεων: Tres sunt, inquit, ὑποστάσεις, unum sive bonum intellectus et anima mundi, de quibus non ante disserendum quam sacris rite peractis et tranquilla mente. Quin etiam Theophrastus libro de mundo ad Alexandrum, qui falso tribuitur Aristoteli, arcanum trinitatis denotavit, cum in aeterno Deo principium, medium et finem collocaret.

1. Cf. Suidas.  2. Alius addit: vero3. Alius false: Amelus.

CURTIUS: Ex omnibus paganorum monumentis, quae ad trinitatis mysterium afferri possant, vix ullum est illustrius aut nobilius oraculo, quod Heraclides Ponticus in templo Serapidis scriptum fuisse narrat, his verbis:

Πρῶτα θεὸς, μετέπειτα λόγος καὶ πνεῦμα σὺν αὐτοῖς,

i.e. Principio Deus est, tum verbum, his spiritus una est. Congenita haec tria sunt, cuncta haec coëuntia in unum.

OCTAVIUS: Istud oraculum ex eadem officina christiana prodiisse non dubito, ex qua prodierunt consimilia, quae pridie allata sunt ex Apolline.

TORALBA: Caetera quidem Academicorum scripta, quae refutatione minus egent, omitto, quia ὀυδὲν1 πρὸς ἔπος. Sed quisquis tandem fuerit Trismegistus ille, quem et Isidis magistrum et Aegyptium scriptorem omnium post Mosen antiquissimum esse Isidis statuae inscriptio et ratio temporis2 cogit confiteri. Qui vero libri Trismegisti nomine circumferuntur, non nisi graece exstitisse, cum latine redderentur, planum est, et auctorem ex junioribus Academicis plura3 Platonis decreta descripsisse. Nam qui minus fabulantur, libros ei tribuunt 36525, Jamblichus vero 110004, et quae 282 ex illis libris excerpta fuere a Jamblicho, Plotino, Proclo, Cyrillo, modis omnibus dissimilia leguntur ab iis, quae in Pimandro et Poëmate scripta legimus. Quae autem ad trinitatis argumentum allata sunt a Friderico, ad verbum descripta videntur, non tam a Trismegisto, quam ex epistola Platonis ad Hermiam et Dionysium, ubi Deum universitatis principem facit, secundam vero intelligentiam a prima creatam i.e. mentem mundi totius, tertiam a secunda, quam mundi animam Platonici5 omnes interpretantur, quartam a tertia, atque ita deinceps ad extremam mentem. Peripatetici vero mentes omnes ab eodem principio simul derivari tradunt. Sed utramvis sententiam sequamur, necesse est, ab uno principio caetera omnia manare ac propterea composita, creata, fluxa, caduca judicari. Quoniam, inquit Plotinus,6 omne quad non est primum, non est simplex, πᾶν γὰρ τὸ οὐ πρῶτον οὐχ ἁπλοῦν.

1. Alii: μηδὲν2. Alius: temporum3. Alii: pura4. Alii: 1100005. Platonici in Timaeum. Jamblichus in lib. de myst. l. III. Plotinus de anima. Leo de amore.  6. In libro g. Prognost.

FRIDERICUS: Quid tum? Neque enim in trinitate quicquam tempore prius aut posterius, sed tantum ordine relationis, nec minus est creator filius quam pater, aut spiritus sanctus quam uterque. Id autem significatur prîmo verbo libri originum בְרֵשִּׁת ברָא i.e. in principio creavit pater, filius et spiritus sanctus, nam vox ברא tribus litteris tres personas innuit, scilicet אב, בן, רוּח patrem, filium, spiritum sanctum, quod ex arcanis sanctis Ebraeorum et Kabbala diviniore promi non negabit Salomo, et ex verbo ברשת litteris commutatis, transpositis, compositis, sejunctis haec verba conflari: pater per filium principium finem creavit, caput, ignem, fundamentum magni hominis foedere bono. לב saepe pro טב accipitur. Juvat enim Ebraeos suis pugionibus et gladiis jugulare.

SALOMO: Quis non videt, ex iisdem litteris diversissimas sententias fingi posse? Nunquam enim majores nostri Kabbalae genus istud valde probarunt. Ac multo probabilius esset, ex nomine tetragrammato quaternitatem comminisci, quam trinitatem, ut Basilides evangelista, cujus sententiam Noëtiani ac Lombardus ipse, sententiarum magister, secuti videntur, ut Johannes Abbas scriptum reliquit, quod praeter personas tres quartam subjecerunt, quam ὑποκράτορα1 vocabant. In qua sententia fuisse videntur Pythagoraei, qui sanctam quaternitatem jurare consueverant, i.e. τὴν ἁγίαν τετρακτύαν, quam tetragonali pyramide mundorum multa millia continere denotabat Timaeus Locrensis. Et quidem magistri sententiarum de quaternitate efficax et arguta ratio aut statuit quaternitatem, aut trinitatem evertit, quia duabus rationibus producentium duas productorum opposuit, scilicet rem generantem, rem genitam, rem spirantem, rem nec genitam, nec generantem, nec spirantem. Cui opinioni aptius convenirent quatuor rotae totidemque animalia divinae visionis2 et illa Dei vox ad Mosen, 283 divina nomina quater repetentis, scilicet3: Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob.

1. Alii: ὑποπάτορα2. Ezech. 1, 15 sqq.  3. Exod. 3, 6.

OCTAVIUS: Principio nascentis ecclesiae christianae cum veteres Dii paganorum de antiqua possessione divinitatis deturbarentur, unus tantum Deus a Christianis colebatur. Sed cum imperator Constantinus Magnus templa Deorum concludi jussisset, Christo deitas tributa est in synodo Nicaena, non sine acerrima pontificum inter se dissidentium contentione. Nihil tamen adhuc de spiritus sancti deitate decretum erat, ac ne mentio quidem ulla in symbolo, nec Deus credebatur, ut Gregorius Nazianzenus scribit1. Quin etiam Arianorum sententia, quae Christum inter creaturas statuebat, tantum valuit, ut octo conciliis Tyri2, Sardis, Mediolani, Smyrnae, Seleuciae, Nicaeae, Tarsi, Arimini habitis, ac praecipue synodo Ariminensi, in qua sexcenti pontifices coaluerant, confirmata fuerit3. Ac tametsi vigesimo post anno deitas Christi restituta fuerit concilio Constantinopolitano, nihil tamen de tertia persona quisquam suspicatus4 erat, ut Deum novum fabricaret, nec de trinitate ullum verbum, sed tandem anno Christi 430 spiritus sanctus in numerum Deorum relatus est Ephesina synodo et sequentibus5, quibus subrogata sunt symbolo Nicaeno aliquot capita de spiritu sancto, scilicet: Credo in spiritum sanctum sine ulla Dei appellatione, quo minus recentis Dei novitas offensionem religiosis auribus praeberet. Ex quo intelligitur, Athanasium, qui sub Juliano Caesare florebat, symboli vulgaris auctorem esse non potuisse, nisi centum triginta annos aetatis explevisset. Omitto quod Graecus homo, solus omnibus dissentiens, spiritum ab utroque, scilicet patre et filio, procedere6 diceret, contra poenam anathematis, conciliis graecis subjectam, quod aliunde spiritum quam a patre derivari arbitraretur.

1. Ep. II. ad Chelidonium.  2. Desunt sequentia haec novem verba in aliis codicibus.  3. Sozomen. ad a. 363. l. III. cp. 19.  4. Alibi: supplicatus5. Niceph. libro XIV, 34. Tres autem sunt synodi Ephesi coactae.  6. Alius: prodire.

FRIDERICUS: Non tamen1 propter hominum coetus aut disputationes Christus coepit aut desiit Deus esse, nec item spiritus sanctus, sed quae ab haereticis in dubium revocabantur, altissimis sapientum decretis confirmata fuerunt. Et certe memorabile est, quod in ecclesiasticis historiis proditum legimus de duobus episcopis2, qui cum Nicaeni concilii decretis subscribere noluissent, a mortuis excitati, re planius comperta subscripserunt.

1. Deest in alio codice.  2. Niceph. Callist. l. 2. c. 13.

OCTAVIUS: Sacris litteris, inquit Chrysostomus, potius quam angelis de coelo vel resurgentibus hominibus credendum. Et quis tam stupidus aut demens reperiatur, qui daemonibus arte magica pellectis et Manibus necromantica impietate evocatis credendum putet, cum impietates illae magicae non solum divinis, sed etiam humanis legibus prohibeantur capitali poena. Et si ulla esset, quae esse nullo modo potest, in Christo deitas, 284 talium sacrilegorum ac daemonum assertione penitus everteretur. Illud autem1 pontificibus Romanis usitatum est, cum aliquem in divorum numerum inscribi volunt, Manes ope νεκρομαντείας evocare, unde mirabiles ἀποθεώσεις ac daemonum praestigia sequuntur, quibus imperitis conceptam πολυθεότητος opinionem confirmant.

1. Alii: a.

CORONAEUS: Quae a pontificibus Romanis religiose fiunt, bona fide interpretari debemus.

CURTIUS: Daemones etiam, si evocati adessent, non dubito quin Christi veri Dei nomen ac numen revereantur, cum in terris viventem ac spirantem metuerent ac timerent, quanquam quoque Sibyllarum antiquissima vaticinia Jesum Dei omnipotentis et Mariae virginis filium apertissime declaraverunt, multis ante saeculis, quam nasceretur, quae testimonia ab Eusebio et Lactantio Firmiano prodita videmus, ne1 sim infinitus in illis enumerandis.

1. Alibi: nec.

OCTAVIUS: Quid mirum, cum Proba Falconia Christi vitam ab ipso Marone conjunctis centonibus descriptam reliquerit posteritati? Sed iniquum est, bibliorum majestatem Sibyllarum et Orpheotelestarum versibus foedissime conspurcari, cum saepius demonstratum sit, Sibyllas daemonum contubernio infames esse ac semper fuisse.

CORONAEUS: Satis abundeque factum opinor, si cuique argumentis, demonstrationibus et auctoritate satisfieri potest, Jesum Dei filium ab aeterno tempore genitum Deum esse et una cum patre et spiritu sancto deitatem in unitate essentiae ac unitatem in personarum trinitate tueri.

SENAMUS: Mihi quidem, qui de rebus divinis omnia omnibus assentior, satis ac plus etiam quam satis est; sed adhuc restat quaestio multo difficilior, etiamsi demus ante quindecim saecula personam1 filii patri coaequalem fuisse et coaeternam, quanam ratione humanam carnem assumserit? Deinde si demus, divinam essentiam foeminae uterum et viscera subire voluisse, quid ad generis humani redemtionem necessarium esset? Nam si Deus humanum genus servare et omnibus sceleribus expiare potuit, sine hominum aut humanae carnis ope, caede ac sanguine cujusquam, nihil necesse fuit, filium a coelestibus illis sedibus in terras delapsum foeminae viscera subire, deinde utero clauso egredi et in ipsa aetatis flore acerbissimis cruciatibus ac suppliciis addici, cum solo nutu omnia omnium scelera diluere facile potuisset2. Id enim frustra pluribus tentatur, quod paucioribus confici possit3.

1. Alius ita: personam divina ratione humanam carnem assumsisse2. Alius: posset3. Alius: queat.

OCTAVIUS: Alius modus, inquit Augustinus1, Deo non defuit homines2 redimendi, ac tametsi quis putet Deum ita decrevisse, nulla tamen necessitas eum obligaret ad sua decreta exsequenda. Itaque nec antecedens nec consequens necessitas ulla fuit, quamobrem Deus vilissimam hominis carnem 285 indueret, ut turpi morte caderet, quoniam vel angelus vel alius homo satisfacere potuit oblata hostia, quam Deus gratam habuisset, quia non plus est oblatio, quam quanti Deo collibuit illum aestimare. Quodsi quis dicat, neminem ab originis labe purum fuisse, Deus id quoque praestare potuit, ut quisquam ab omni scelerum contagione purus nasceretur, quod de matre Christi praedicant recentiores3, qui in Synodo Tridentina4 contra veterum sententiam, scilicet Anselmi, Bernhardi, magistri sententiarum, Thomae Aquinatis, Augustini, Hieronymi, decreverant.

1. Lib. 3. de trin.  2. Alius: hominis3. Scotus, qui primus in ea sententia fuit, lib. 3, dist. 8.  4. Canon. 5. sess. 5.

TORALBA: Illud quidem valde mirum mihi videtur, tot ac talium virorum mentes beatissimas ab ecclesia Romana nunc impietatis ac haereseos damnari.

CORONAEUS: Ecclesia labi non potest, quia1 nondum haeresis erat saeculo Bernhardi et Lombardi.

1. Alius: atque.

TORALBA: Quod verum sit, nullis temporum conversionibus falsum esse potest.

OCTAVIUS: Ne in his haereamus! Poterat Adamus erga Deum amore singulari veniam mereri, quia multo praestabilior est amor erga Deum, quam omnes oblationes ac victimae, quas ex creaturis percipere potuisset1. Quid igitur tanta rerum conversione, tam crudeli supplicio innocentissimi hominis opus erat?

1. Scot. l. 3. dist. 19.

CURTIUS: Etiamsi nulla Deum necessitas ad agendum impellit, sic tamen ei placuit. Cur autem ei placuerit inquirere scelus, disputare nefas est.

CORONAEUS: Negat Ambrosius1, profundam immensitatem arcanorum Dei exquiri oportere; mihi tamen voluntas Dei semper exquirenda, non autem cur hoc vel illud voluerit? At si ullam2 de voluntate divina conjecturam capere fas est, quid illum impulerit, ut naturam humanam susciperet ac supplicio contumeliosissimo caderet, ea potissimum causa videtur, ut nos a vitiorum foeditate ad virtutes revocaret. Sic enim, quantum a sceleribus abhorreat, intelligimus. Deinde, ut homines ad ejus amorem ardentius inflammaret, quos majore quam angelos dignitate ac praestantia cumularet.

1. L. 1. c. 4. de vocat. gent.  2. Alibi: nullam.

TORALBA: Id quidem Christianis et imperitis facile, philosophorum certe nemini persuasum iri opinor, Deum aeternum infinitis saeculorum myriadibus immutabili natura semper exstitisse, eundem tamen non ita pridem de naturae sublimi excellentia deturbatum, humani sanguinis concretionem ac novam formam induisse, ut acerbissimos cruciatus ac mortem turpissimam ab iniquitatis carnificibus sustineret, resurgeret, ac corpoream molem, ossibus, carnibus, ligamentis, humoribus ac pulpa concretam, in coelum, ubi nunquam antea visa erat, subveheret.

FRIDERICUS: At Justinus Martyr, Athenagoras, Basilius, Origenes, 286 uterque Gregorius, Cyrillus, Augustinus philosophiae studiis ac disciplinis clarissimi exstitere, item Boëthius, latinorum philosophorum decus, qui etiam de trinitate libros scripserunt; et consequentibus saeculis innumerabiles, Albertus Magnus, Philoponus, uterque Picus Mirandulanus, Scotus, Thomas Aquinas, qui Peripateticos veteres disserendi subtilitate longe superarunt, trinitatis symbolum amplexantur. Quod etiam divina mens passa fuerit, nemo theologus unquam putavit, praeter Eutychem, haereseos damnatum.

OCTAVIUS: Si Deus passus et mortuus est, naturam divinam passam et mortuam confiteri necesse est. Et Tertullianus1 his utitur enunciatis: Nonne Deus vere mortuus est?

1. Contra Praxeam.

CURTIUS1: Non sequitur, divinitatem pati, quia divina mens abstractum quoddam est, Deus vero Christus concretum. Nam cum Sabellius praedicaret, Deum patrem induta specie humana filium dici coepisse, et cum in apostolorum2 coetum delaberetur, spiritum sanctum (ne si aliter sentiret, naturam divinam tripartito dividere putaretur), haereseos damnatus est, quod personarum nullum adhiberet distinctionem. Nestorius vero naturam divinam ab humana sejunxit omnino, cum ita conciones haberet: Noli gloriari Judaea, non enim Deum cruci affixisti, ac suam sententiam in Ephesina synodo acerrime defendit. Ejusque sectatores Flavianum Constantinopolitanum3 pontificem verberibus caesum ejecerunt. Tametsi loquendi ratio in Chalcedonensi concilio mutata est, ne deinceps diceretur: Natura divina passa est aut mortua, sed Deus natus, passus, mortuus est, ut in concreto diceretur, quod alteri4 tantum naturae conveniret in abstracto, quam loquendi figuram idiomatum communicationem appellarunt, ac vicissim Jesum immortalem, aeternum, omnipotentem propter deitatis cum humanitate conjugationem. Mediatoris vero nomen aut regis aut sacerdotis ita definierunt, ut nihil aliud quam officia significarent. Itaque de sententia utrique depulsi sunt, et qui5 naturam divinam ab humana penitus sejunxerunt et qui6 utramque confuderunt. Unionem tamen utriusque naturae in Christo fieri fatemur, sed incomprehensibili mentibus humanis ratione.

1. Alius: CORONAEUS:  2. Alibi: angelorum3. Alius: Constantinopoleos4. In alio: alibi5. Alii: quod6. Alii iidem: quod.

TORALBA: Nihil a natura divina, quae a mundi contagione libera est, alienius quam concretio. Quodsi ex duabus illis naturis tertiam fieri demus1, Deus sic2 concretus erit; sin utramque ab utraque penitus avulsam, i.e. si divina mens humanae menti non sit mista, Christus nihil aliud quam homo futurus est.3

1. Alibi: facere debemus2. Alibi: tamen3. Alius: erat.

FRIDERICUS: Ita quidem si Deus ab homine Christo plane disjunctus erit, nec ulla copula cohaerebit, sed aliud est unum uni misceri et confundi, aliud copulari et conjungi.

287 TORALBA: Concreta semper unum efficiunt, copulata vero non magis in unum coëunt, quam oleum et aqua eodem vasculo infusa. At mirari saepe subiit disputatio Lutheranorum, quos Ubiquitarios vocant, et Helvetiorum, qui Sacramentarii appellantur,1 et Catholicorum, quos Papistas appellant. Ubiquitarii proprietatem non egredi subjecto confitentur, verbi gratia omnipotentiam, ut pinguius loquamur, omniscientiam, omnipraesentiam congruere humanae naturae, non per se, non essentialiter, non formaliter, non subjective, (his enim verbis utuntur) i.e. non esse de carnis essentia aut accidentibus: easdem tamen proprietates divinas carni realiter convenire. Quaenam magis contraria, quam haec sibi fingi possunt? Nam quicquid de re aliqua dicitur, id ipsum est substantia aut accidens, tertium nihil est. Sacramentarii hominem Christum ubique esse per deitatem, carnem autem ipsius neque per se, neque per deitatem. Hoc libenter discam ab illis, quaenam carnis humanae deitas fingi possit? Ubiquitarii hominem Christum et humanitatem omnipotentem esse ajunt, hominem autem non etiam humanitatem esse aeternam. At rebus abstractis aeterna multo magis, quam concretis convenient. Hoc etiam absurdius: Christi corpus, inquit Brentius,2 quod Hierosolymae omnibus spectantibus de cruce dependebat, etiam Romae simul praesto erat cum deitate. Quid hoc? Nam si caro Christi reapse ubique est omnipotens ac omniscia, certe caro est Deus aeternus, nec tamen erit caro vera i.e. humana, quod utrique negant, praeter Eutychem et Schwenckfeldium. Aliter Catholici, qui corpus Christi ubique esse negant, fatentur tamen pluribus in locis simul et eodem momento esse posse. At non ubique et pluribus in locis eodem tempore et simul, sunt ἀντιστρέφοντα, nec Christus magis duobus quam omnibus locis simul esse potest. Quodsi Christus ascendit in coelum, non est ubique, ac ne multis quidem in locis, aut si erat ubique, non ascendit nec descendit unquam. Neque etiam naturam humanam ubique extensam esse volunt.3 Corpus enim illius ubique totum esse, non habens partes extra partes, sed partes omnes in omnibus, i.e. ut planius intelligatur, pedes in cerebro, manus in visceribus, nihilominus tamen humanitatem ubique esse negant; at humanitas abstractum quiddam est, homo vere concretum. Cur igitur ab his et illis concluduntur? Quia metuunt, ne duae illae naturae, divina et humana, a se invicem divellantur, nisi corpus Christi fuerit ubique. Oportuit igitur simul et semel in utero, in cruce, in coelo, in praesepio visibile, invisibile, verum et phantasticum corpus esse; quae quis aequo animo ferre aut patienter audire queat? Jam vero confitentur, divinitatem ab atheo in hostia consecrata non sumi, etiamsi corpus Christi ab eo devoretur et calore ventriculi conficiatur, igitur in eo ipso utramque naturam divelli confitentur. 288 Nam Ubiquitarii non solum animam Christi, sed etiam carnem deitati conjunctam esse affirmant, quod Sacramentarii negant. Ubiquitarii fingunt, proprietates deitatis humanitati reapse communicari, non autem proprietates humanitatis deitati; cur tam varie? cum unum et idem ὑποκείμενον esse fateantur, imo unam et eandem hypostasin, quae aut utrumque, aut neutrum admittat oportet.

1. Alius: usurpantur2. De personarum unione p. 12.  3. Gabr. Biel l. IV. c. 12. qu. 1.

CORONAEUS: Omnes illae ambiguitates tolluntur, si teneamus id, quod M. Tullius Cicero scripsit, nihil esse in animis concretum, nihil mistum. Quanto magis igitur concretio a natura divina rejicienda venit? Interdum tamen in Christo dicitur concretio πρὸς τί, propter naturae duplicis mirabilem et humanis mentibus incomprehensibilem unionem, in una et eadem hypostasi, quam Hilarius quodammodo similem esse scribit unioni mentis humanae cum corpore, a quo tamen Academici, Stoici, Peripatetici avulsam nec corpori concretam admittunt.

TORALBA: Si igitur mens humana simplex est ac penitus a corpore abstracta, nefas est, ullam in natura divina concretionem arbitrari, si utraque natura est ab utraque avulsa et divisa, i.e. copulata divina mens cum humana mente, ut nunquam in unum et idem coëant, Christus nihil aliud erit, quam homo, qui Deo adhaerebit, ut optimi cujusque mens integerrima ac Dei amantissima Deo adhaeret,1 quo pertinet illud: Mihi adhaerere Deo bonum est.2

1. Alius: adhaerebit2. Ps. LXXII, 28.

FRIDERICUS: Toralba philosophorum1 ponderibus res divinas exigi putat oportere, nec arbitratur Christum Deum esse. Neque enim si sciret perspicuam rei veritatem, subtilitate argutiarum oppugnaret, ut Paulus Judaeos ac gentiles suos excusans: Si Deum, inquit,2 cognovissent, nunquam dominum gloriae cruci affixissent.

1. Alibi: ratiocinationum2. 1 Corinth. 2, 8.

SALOMO: Videre mihi videor Caligulam Augustum legatos Judaeorum urbana quadam ratione excusantem, cum diceret, viros bonos ac valde simplices sibi videri, non enim reputare, Caligulam Deum esse.1 Itaque quoque Fridericus nostrorum simplicitatem2 excusat, quod fabri filium non arbitramur Deum esse.

1. Philo de legatione ad Caligulam.  2. Alibi: felicitatem.

OCTAVIUS: Non video, cur Ismaëlitis irasci debeamus, quod Christum mortuum esse inficiantur, quod manibus hostium ereptum putant, cum Christiani fateantur, deitatem pati nihil posse.

CURTIUS: Nullum fraudis arcanum majus a Muhammede excogitari potuit, ut Christo deitatis opinionem et humanae salutis curam eriperet, quam quod supplicio affectum esse negat, ne quis in ejus morte salutis spem ullam collocaret aut de humano genere quicquam meritus esse videatur.

289 TORALBA: Frustra mortis Christi meritum1 praedicatur, si nihil mereri potuit. At Christus mereri non potuit, cum semper fuerit in summo felicitatis culmine collocatus et optimo fini, hoc est aeternae deitati, convinctissimus, ut quidem illi jactant. At ne angelos quidem aut beatas mentes mereri dicimus, quia praemium illis datum minus esset merito, cum tamen praemia Deus semper tribuit meritis ipsis majora. Majus autem praemium adipisci nemo potest, quam coeleste regnum, quam Dei fruitionem, quae omnia illis obtigerunt. Ita Christus optimo fini conjunctus mereri nihil potuit; nam si mereri potuisset, etiam errare, peccare, labi potuisset, quia mereri nemo potest, qui semper in eo statu est, ut si velit peccare, non possit2; Christum autem, si maxime vellet, peccare tamen nullo modo potuisse ajunt. Postremo infinita praemia merito Christi finito darentur, quia meritum Christi, quantumcunque est, finitum sit oportet, cum ejus cadaver mortuum sit, non etiam mens humana Christi, natura vero divina nihil penitus passa fuerit. At peccata sunt infinita ut hominum infinitorum. Quod si hominis tantum supplicio peccata dilui potuerunt, nihil necessum fuit, Christum mori.

1. Alius: merita2. Scotus lib. III. dist. 18.

FRIDERICUS: Deum quidem nulla necessitate ad hominum scelera expianda naturam humanam induisse dictum est, sed quoniam ita decreverat, ita fieri necesse fuit, non Dei quidem intuitu, sed hominis ipsius, nam Christus ut homo mereri potuit. Atque eo pertinent ea, quae saepe in sacris litteris occurrunt: Oportuit Christum pati; item: Oportebat haec fieri; item: Expedit unum hominem mori.1

1. Marc. 8, 31. Matth. 16, 21. Lucas 9, 22. 17, 25.

SALOMO: Si necessum fuit, Jesum supplicio affici, quid est, quam ob rem Christiani majorum nostrorum crudelitatem accusant, quae tamen1 humano generi peperit salutem?

1. Alii: quod totam vel: cum tamen.

FRIDERICUS: Quaedam mala male dicuntur, quaedam bona bene, quaedam mala bene. Sed hoc bonum a Judaeis male dicitur, profuerunt enim inviti tum maxime, cum nocendi voluntatem impiam haberent.

TORALBA: Istud quidem est, opinor, τὸ ἐξ ἀρχῆς, quoniam illud ipsum assumitur pro argumento quod erat in quaestione; prius enim discutiendum fuit, an illud a Deo decretum esset?

CURTIUS: Si evangelicis et apostolorum scriptis ea, quae summa esse debet, fides tribuenda sit, nihil frequentius reperiatur1, quam illud statutum fuisse, Deum scilicet hominis amictu fragili indutum iri, ut genus humanum ab interitu sempiterno liberaret. Quae novarum tabularum ac evangelii auctoritas oraculis nititur certissimis ac divinissimis veterum tabularum ac prophetarum.

1. Matth. 8, 17. Lucas 2, 28. Joh. 2, 18 sqq. Marc. 6, 34. Ebr. 9, 15. 1. Cor. 15, 22 sqq.

SALOMO: Ubinam vero1 tam multa oracula tam diu delituerunt?

1. Alii: verbi gratia, vel: igitur.

290 CURTIUS: Permulta quidem huc atque illuc dispersa, nullum tamen aeque perspicuum est, ut Danielis1, qui non modo Messiam interficiendum divino afflatu praedixit, sed etiam annos, menses, dies, momenta sic notavit, ut non tam calamo tragoediam scripsisse, quam rem ipsam penicillo depinxisse, et quae Jesaias2 trecentis circiter annis ante adumbrarat, coloribus perspicuis illustrasse videatur. Virum, ait Jesaias, aspectu contemptibilem, qui aegritudines ac imbecillitates nostras pertulit, quem nos arbitramur a Deo percussum et afflictum. Ipse graviter vulneratus est propter improbitates nostras, et attritus propter flagitia nostra, supplicia quae nos luere decuerat, imposita illi fuere, ac livoribus ejus curati sumus. Idem sicut ovis ad mactationem deducta non aperuit os suum, sed ad supplicium raptus est. Generationem ejus quis enarrabit? Cognitione sui multos justificabit, justus servus meus, quorum flagitia ipse sustinebit. Et eadem Zachariae verbis confirmantur ac Hieremiae versibus3: Spiritus, inquit, oris nostri Christus dominus captus est in peccatis nostris.

1. Danielis 8 seq.  2. Jesaias cap. 53.  3. Zach. 12, 10. Jerem. 23, 5 sq. 32, 15 sq.

SALOMO: Hic certe locus, quem potissimum ex omnibus urgent Christiani et in quo plerique1 haeserunt, nihil ad Messiam, nihil ad filium Dei, multo minus ad Jesum pertinet, neque idem filius Dei, sed servus ab Esaia vocatur. Et quidem falsum et absurdum esset, quod pontifices Romani solenni carmine pridie paschatis2 usurpant: O rem mirabilem! ut servum redimeres, filium tradidisti. At Jesaias appellat servum, non filium. Quomodo agitur ista cohaerebunt? Videmus autem in sacra scriptura complures Messias, scilicet Mosen, Josuam, Jephtem, Gedeonem, Samuelem, Davidem, Saulum, qui omnes Messiae vocantur, nullum tamen ex his pro expiatione populi supplicio affectum. Nec tamen dubito, quin Deus ob unius integerrimi et innocentissimi civis virtutem interdum totam civitatem ac regionem absolvere velit, eoque forsitan pertinet Jesaiae dictum, cui consimile est illud Salomonis3: Oppidum, inquit, angustum et in eo pauci cives, quod a rege potentissimo cinctum est obsidione, aggestis undequaque substructionibus ac turribus maximis ad ejus expugnationem. In qua tamen civitate egentissimus quis ac sapientissimus exstitit, qui oppidum ab excidio servavit, nec civium quisquam suspicatus est, i.e. unius interdum civis integritas et eximia virtus ac probitas quanquam ignoti ac ignobilis, totam civitatem ab ultione4 et ira Dei potentissimi regis, a bello, a fame, a popularibus morbis servavit. Quod autem attinet ad Hieremiae 291 versum, vulgaris interpretatio ab ebraica locutione plurimum differt. Sic enim ad verbum: Spiritus narium nostrorum unctus dominus captus est in retibus eorum, quae nihil ad Jesum.

1. Alibi: plurimum2. Alii: Pascha3. Eccles. 9, 14 sqq.  4. Alibi: ustione.

FRIDERICUS: Quam belle detorta haec oracula videmus, quanquam Salomonis haec interpretatio tota ratione differt ab interpretatione Rabbi Davidis Kimchi, qui hunc locum non quidem ad Messiam, sed ad populum Israëlem referendum putat, quasi populus Israel pro flagitiis aliorum populorum expiaret; sed huic interpretationi repugnant haec verba: Vulneratus est pro peccatis populi Dei;1 quomodo enim populus Dei pro populo Dei trucidatus esset?

1. Jesaias 53, 5.

SENAMUS: Julianus Augustus ut Christi supplicium expiatorium extenuaret,1 Aesculapium Jovis filium humanam naturam induisse scribit, ut corporeis morbis perinde mederetur atque Plato aegritudini animorum, non tamen ut pro generis humani incolumitate caederetur. Et certe bonorum caedem Deus ingenti calamitate ulcisci, sceleratorum vero suppliciis totam regionem ab exitio servare consuevit. Itaque Athenienses2 die Aprilis septima duos homines totius regionis sceleratissimos per omnia civitatis loca circumducebant, ac septies arborum infelicium ramis ac fustibus caesos, iisdem lignis exurebant, cineribus etiam in mare disjectis. Et quoniam id singulis annis pro solenni voto fiebat, ad scelera civium expianda, diem illum κάθαρμα vocabant. Nec aliter Galli veteres ad Tiberium usque flagitiosos ac perditos homines ad Aras Laetas3 provinciae (quod oppidum ejus nominis ad haec usque tempora floret) lignis, statuis et colossis ingenti magnitudine fictis4 inclusos exurebant, ut aliorum scelera expiarentur.

1. Alibi: existimaret2. Pausanias in Atticis.  3. Alii: Araselatas4. Alibi: pictis.

TORALBA: Aequius erat, sui quemque sceleris poenas a seipso reposcere, ut Herodotus1 veteres Aegyptios fecisse scribit. Tantisper enim bos mactabatur, multitudo populi scapulas nudata caedebatur, qui mos ab Aegyptiis et Amorrhaeis ad Thessuatas2 et Hieronymitas dimanavit. Sic quoque Camari3 sacerdotes Bahalis, fuligineis vestibus amicti, tantisper dum sacrificaretur hostia, seipsos gladiis ac pugionibus dilacerabant. Quem morem Aegyptiorum non satis percipiebat Xenophanes, cum verberationes istas intuens: Si Deos, inquit, esse creditis hos, qui lugetis? Sin homines fuisse putatis, cur illis sacra facitis? Id enim fiebat ad sceleris cujusque expiationem. Argute tamen hominum dementiam insanam castigabat, quod homines demortuos pro Diis colerent.

1. Herod. V, 2.  2. Alius: Jesuitas3. Alibi: camari.

SALOMO: Id fere perpetuum est, sceleratos pro suis, ac saepe quoque pro bonorum peccatis expiare, bonorum1 vero mactationem pro impiis fieri, plane inauditum. Nos2 quidem sacrarum sortium diem mense Februario, 292 quem Latini expiatorium et purgatorium interpretantur, quotannis recolimus, quasi sors a Deo jacta fuisset, utrum aequius videretur, flagitiosissimum ac superbissimum Ammanum,3 an Mardochaeum virum4 optimum, cum universa Israelitarum gente interire et, sortibus quasi ex urna ductis, Deo ipso urnas movente, Ammanum sorte ductum, foedissimo supplicio affectum, pro Israelitis expiavisse. Sic enim Salomo impium pro justis expiaturum scribit. Cum enim Moabitidis meretricula populum Dei ad cultum Bahalis Peoris libidinum illecebris pertraxisset, populus ingenti clade affectus est,5 nec ante clades cohibita, quam Pinehas sacerdos, hastam vibrans, Israelitam cum Moabidite conjugatum nefario complexu transfixisset, testante Deo, posteros Pinehae sempiternum sacerdotium habituros, quod impiorum caede iram suam placavisset. Non aliam ob causam lex jubet,6 parricidam ab altaribus sacris divelli ac palam jugulari, ne tota civitas exscindatur, quoniam saepe ob unius impietatem inultam in omnium improbitates animadvertitur. Cum enim Achas7 praedam execratam rapuisset, exercitus Dei fugatus est ab hostibus, Deo ipso testante, propter unius flagitium id contigisse.8 Ex quo intelligitur, Deum supplicio sceleratorum placari, bonorum vero caedem injuria petita ulcisci. Quae cum ita sint, quis putet, Deum optimum maximum optimi atque integerrimi viri supplicio delectatum?

1. Alius: boum2. Alius ita: More quidem sacrarum litterarum testium diem etc.  3. Alius: Hamananum4. Alius: civem5. Numer. 25, 7 sqq.  6. Deuteron. XIX, 11 sqq.  7. Alius: Achan8. Josua VIII, 22 sqq.

FRIDERICUS: Quandoquidem Salomo legibus divinis nos oppugnat, legibus retundi debet. Lex autem divina vetat,1 hostias pecudum sibi offerri, quae vel maculosae vel scabiosae vel languidae vel claudae vel oculis aliove membro captae sunt. Ex quo intelligitur, si sceleratorum justa supplicia Deo grata sunt, non tamen sceleratorum victimis delectari.

1. Numer. 15, 3 sqq. Levit. 22, 20 sqq.

SALOMO: Divina lex hoc sibi vult, oblationes Deo ingratas esse eorum qui claudicant in lege Dei exequenda, qui coecutiunt ad indigentium inopiam, qui surdi sunt ad voces afflictorum.

CURTIUS: Cum igitur omnes homines flagitiosi sint, improbi, maculosi, lepra superbiae impuri, nec ullus unquam praeter Christum immaculatus exstiterit, in quem velut in agnum purum et omni ex parte candidum ad immolationem omnia omnium scelera superponantur, haud mirum, si hanc sibi gratissimam hostiam Deus immolari voluerit.

OCTAVIUS: Si hominum aut pecudum caedibus flagitia aliena expiarentur, cur Deus toties et tam saepe1 execratur eos, qui sua scelera sacrificiis ac sanguine ablui confidebant?

1. Psalm. 4. 40. 50. 51. Oseae 6. 1. Sam. 1. 2. 3. Jerem. 7. Ebr. 9. 2. Joh. 1.

FREDERICUS: Ut Judaei monerentur,1 sacrificia cruoris2 umbram et imaginem fuisse illius aeterni sacrificii, quod Christus pontifex omnium maximus pro totius universitatis incolumitate oblaturus erat. Et certe Philo 293 Ebraeus cum inquireret, cur relegatis reditus in patrias sedes interclusus sit, quoad pontifex maximus mortuus esset, hunc pontificem non hominem futurum, sed Dei verbum ab omnibus peccatis purum interpretatur, cujus pater sit Deus aeternus, mater vero sapien tia. Quibus verbis acu rem tetigisse videtur, Jesum3 scilicet pontificem illum futurum, qui sua morte genus humanum in avitas coelestium sedes revocaturus esset.

1. Alius: admonerentur2. Alius: crucis3. Alibi: ipsum.

SALOMO: Qui fieri potest, ut Philo de morte Jesu cogitaverit, tanquam de pontifice animarum, qui ante occiderat, quam Philo pubertatem attigisset? Aut cur Jesum illum recens mortuum ne suo1 quidem nomine tot ac tam multis libris dignaretur? At ne quis sanguine peccata dilui posse arbitraretur, Michaeus2 vates in haec verba prorumpens: Num, inquit, dabo primogenitum meum pro expiatione sceleris aut fructum ventris mei pro hostia peccati animae meae? Indicavi tibi, o homo, quid bonum sit et quid Deus de te exquirat, scilicet facere judicium, diligere benignitatem et humilem te praebere Deo tuo. Itaque Abrahami obsequio ac voluntate eximia contentus, filium, quem jusserat mactari, vetuit,3 quae tamen hostia integerrima atque innocentissima Deo gratissima futura videretur, si humano sanguine placari vellet.

1. Alibi: nescio2. Michae 6, 7 sqq.  3. Genes. 22, 1-49.

OCTAVIUS: Quanto minus caede Christi filii Deus aeternus oblectaretur? an non potius detestabile hoc sacrificium execraretur? Nam cum Salomo abominatur eos, qui, bonis tenuium et egentium ereptis, partem in victimas conferunt, perinde facere scribit, ut si pater filium immolaret; ut planum faceret, nihil execrabilius Deo futurum, quam si filium suum sibi carissimum quisquam immolaret. Id autem absurdius est, Deum hominibus iratum a se ipso ultionem exigere, non aliter quam si quis vulneratus graviter vindictam non ab hoste, sed a seipso deposceret, ac veluti desperatus suspendio vitam finiret.

CORONAEUS: Christi mors non solum ad expianda scelera improborum proficit, sed etiam, ut a flagitiis eo libentius abstineamus, cum intelligamus, immortali Deo scelera impiorum tam displicuisse, ut carissimum sibi filium mortem foedissimam ob aliena peccata luere velit. At non tantum Christi pretiosissimus cruor hominum generi sempiternam peperit salutem, verum etiam crucis ipsius simulacrum improbos genios repente fugare ac pestes aërias deturbare quis nesciat? Nam Juliano, daemones interroganti, cur fugerent, confiteri non dubitarunt, se admirabili signo crucis fugatos esse, ut quidem scriptores ecclesiastici1 prodiderunt. Ut non immerito ecclesia Romana soleat usurpare carmen illud: O crux ave, spes unica, auge piis justitiam reisque dona veniam!

1. Nicephorus Callistius. Cyrillus. Gregorius Nazianzenus.

CURTIUS: Haec quidem a Coronaeo pro ea qua imbutus est religione, praeclare dicuntur, non video tamen, ut truncus ligneus veniam scelerum 294 indulgere cuiquam possit, sed his, opinor, terriculamentis cacodaemones imperitos obligare et1 a Dei cultu avertere consueverunt.

1. Desunt haec sequentia Curtii verba in aliis codicibus.

SALOMO: Sed exanimis crucibus omissis, ad crucifixum ipsum redeamus, non modo in quo, sed etiam a quo salus in omne genus humanum dimanare putatur. Aut enim morte illius mortuorum aut viventium aut eorum, qui tunc nascituri erant, flagitia sunt expiata, cedo quorum sint?

FRIDERICUS: Omnia omnium peccata Christi morte purgata sunt et eorum qui venturum crediderant et qui venientem exceperunt et qui mortuum sincera mente coluerunt.

OCTAVIUS: Nullus, opinor, pontifex tantae fuit impietatis, ut futura scelera ignosci putaret. Nam quid aliud esset, quam scelerum omnium deterrimam proponere impunitatem. Itaque Paulus praeterita quidem peccata Christi morte obliterata scribit1, non tamen futura.

1. Rom. 3, 25.

SALOMO: At ne praeterita quidem Christi supplicio fuisse diluta, constat lege divina, quae inanis fuisset, si usque ad Christi tempora venia dilata esset et inania Dei promissa, quibus toties pollicetur1, se poenitentibus propitium fore. Cum autem solenni die jejunii Deus jubet de peccatis confiteri ac poenitere, subjicit haec verba: Eo die expiabuntur omnia peccata vestra, ac mundi eritis ab omnibus flagitiis vestris. Nam si quae flagitia decipi voluisset, (ut Romani pontifices robustioris impietatis scelera ad indulgentiam sibi referri jubent, indicta poena pontificibus minoribus, si graviorem cognitionem sibi assumant) si quae scelera2 in Christi futuri adventum, distulisset, non erat in lege ferenda omissurus; sed nihil excepit. Ac si quis putet, prophetas antiquos ad majores nostros in legis interpretatione minus fuisse diligentes, cognoscite, si placet, eorum doctrinam. Si enim statuunt, peccata quidem adversus leges jubentes poenitentia primum3 expiari4, puta si quis egentem non juverit5, cum facile posset; qui vero contra legem vetantem peccaverit, puta qui nomen alterius injuria violaverit, poenitentia quidem peccatum sustineri, die tamen expiationis aboleri. Sed si sceleris poena fuerit capitalis, ut adulterium, poenitentia rursus et expiationis die peccatum suspendi6, castigationibus vero, quae tum a judicibus, tum a Deo irrogantur, si judices ultionem dissimulaverint, penitus obliterari, eoque pertinere dictum illud7: Visitabo plagis et verberibus peccata eorum et flagellis scelus eorum. Quod si quis Dei nomen sacratissimum contumelia laceraverit, poenitentia primum, deinde expiationis die, post etiam castigationibus suspendi ac tandem die occasus aboleri. Poenas tamen flagitio debitas praeclaris actionibus omnino dilui, aut certe 295 nimia fatentur, praesertim religione erga Deum, pietate adversus parentes, caritate in egenos;8 ex quibus perspicuum fit, ad hominum impietates expiandas inutilem fuisse Jesu mortem. Haec autem copiosissime a nostris explicantur, qui tamen in eo sibi conveniunt,9 nullum esse tam immane flagitium, quod diuturna poenitentia et praeclaris virtutum actionibus non eluatur.

1. Deuteron. 32. Psalm 77. 78. 98. Jer. 5. 31. 36. 50. Amos 7. Psalm 129. Exod. 30. Levit. 33. Psalm 24. 64. 102. Levit. 16. Numeri 23. 29.  2. Alibi: affirmant3. Alii: sola4. Levit. 16. Jerem. 3.  5. Alibi: paverit6. Alii: sustineri7. Psalm. 89, 33.  8. Ezech. 18. Daniel 12.  9. In libr. Talmud.

CORONAEUS: Imo vero inania sunt opera, inanes actiones et supplicationes nostrae sine pretiosissima illa Christi morte. Et quoniam tanti beneficii, tantae salutis memoriam latinis versibus non satis pro dignitate assequi potui, graecis hymnis sanctius id me consequi posse speravi1: i.e. Christe, Dei filiorum flos tenelle, aeterne sacerdos, super mundos circumvolutos invectus, dominator campis aetheriis, ubi potestatis tuae robur est defixum, indeque omnia despicis et praeclaris auribus audis. Tua super mundum ac coelum sidereum aurea supereminet ingens aeterna potestas, qua elatus tuo te splendore excitans perennibus rivis foves animum infinitum. Qui producis informans materiam incorruptibilem, quam generatio circumvagatur, quoniam formis illam obligasti, ex eademque mente fluxerunt origines sanctorum regum, qui te circumstant, potentissime! ex te nati, legationibus profecti ad te legatorum genitorem tuamque potentiam2 feruntur. Ad haec quoddam tertium regum genus creasti, qui tuas laudes continuate celebrant. Tu morte vitam, optime, mortalibus dedisti.

1. Graeca verba in omnibus, quos contulimus, codicibus adeo corrupta sunt, ut ea plane haud enucleanda omittere mallem.  2. Alibi: tuaque potentia.

OCTAVIUS: Graecis dedit ore rotundo Musa loqui, nobis non licet esse tam disertis. Neque enim versibus Latinis haec reddi posse puto, non1 si Veronensis ille vir2 reviviscat,3 qui ex uno versu heroico sexaginta se fecisse jactavit.

1. Alibi: etiam2. Alius: vester3. Julius Caesar Scaliger.

SALOMO: Egregia quidem ista laus, si non ab homine ad hominem proficiscatur. Sed si verum est, Christi morte vitam dari et peccata dilui, cur poenitentiam, cur scelerum confessionem, cur etiam satisfactionem christiani pontifices ab improbis exigunt? Aut quid magis divina lex ab homine exquirit? Quare auriculari Romanorum confessione non potuit perniciosius cogitari, sive quod homini ab homine flagitia remitti putant, quae summa erga Deum impietas est, sive quod ea persuasione licentia flagitiis omnibus, proposita veniae spe, indulgetur, sive quod robustissimae quaeque impietates semper silentur, sive quod conscientia1 desperationem affert iis, quos pudet foedissima quaeque peccata confiteri, quae si sciantur, capite luenda sunt, sive quod ad sceleratissima expianda pontificem maximum adire necesse sit, sive quod tyrannis faciles aditus ad proscriptiones et crudelitates aperiantur.

1. Alii: veniae.

CORONAEUS: Ego vero sic statuo, confessione auriculari nullum esse 296 adversus omnia flagitia efficacius amuletum. Quis enim graviter peccare ausit, qui sciat, nullam, nisi de scelere admisso confiteatur, veniam sperandam1. Et quidem Indos et Peruanos ante Hispanorum adventum rudes adhuc2 et solis cultores ista confessione apud sacerdotes uti consuevisse, testis est historia Indorum3, quin etiam capitale esse apud illos sacerdoti, scelera divulgare.

1. Addit hoc loco alius codex: SALOMO.  2. Addit alius: siderum3. Alius hoc loco addit nomen interlocutoris: SALOMO.

CURTIUS: Cum daemonibus inservirent, cui dubium esse potest, quin etiam hunc morem ab iis didicerint et expresserint, ut ab hominibus, non a Deo veniam peterent ac sperarent? O mirabile improbitatum amuletum! scilicet ipsi Deo tot saecula antea ignotum, ut homines a flagitiis coërceantur? At eo processit impietas, ut etiam sine poenitentia, solius sacerdotis verbo atrocissima quaeque scelera plerumque obliterari putent. Poenitentia vero quanta sit ad veniam adipiscendam, docet1 Manasse rex Judaeorum eleganti ac efficaci oratione ad Deum. Tu, inquit, poenitentiam infinita bonitate decrevisti, ut eos ab interitu servares, qui justissimis legibus ac judiciis fuissent perituri.

1. Alius: docuit.

FRIDERICUS: Christi mors ea scelera non expiavit, quae jam pridem poenitentia vel justa ultione prius vindicata fuerant, nec eorum peccata, qui1 nullam futuri Messiae spem conceperant, nec item eorum, qui oblatam a Christo salutis recuperandae medicinam repudiarunt, sed qui beneficium Christi gratuitum acceperunt2, ii non modo culpam, sed levissimas effugiunt poenas omnium improbitatum.

1. Alius quae2. Alius: receperunt.

OCTAVIUS: Profecto decretum illud valde perniciosum mihi videtur, ut ex fiducia, quam de Christi supplicio flagitiosissimus quisque temere accipiat, peccatorum veniam adipisci mereatur. Nam quid aliud est, quam, tanta flagitiorum impunitate omnibus proposita, viam latissimam ad omnes impietates audacissimo cuique munire?1

1. Alius: aperire.

FRIDERICUS: Christi mors potissimum necessaria fuit humano generi ad expurgandam1 teterrimam originis labem.

1. Alius: depurgandam.

TORALBA: Si peccatum nullum est nisi voluntarium, ut quidem omnes theologi1 confitentur, peccatum originis nullum esse potest, quia nulla est in nascente peccandi2 voluntas. Quod si ita est anxia de trinitate disputatio, ac multo difficilior de incarnatione divinitatis, item de ascensione Dei hominis in coelum ac de caeteris id genus divinis ac naturae legibus valde contraria diluuntur.

1. Augustinus, l. 1. de libero arbitrio. Lombardus l. III.  2. Alibi: peccati.

CURTIUS: Ut nullum sit originale peccatum, fieri nullo modo potest, quia nihil frequentius in Veteris et Novi Testamenti tabulis reperitur.

SALOMO: Non dubito, in eo Adamum peccavisse, non quod poma 297 vetita decerperet, ut vulgus puerili errore opinatur, sed quia mentem, ab intelligibilium rerum contemplatione abductam, cupiditatum ac sensuum illecebris inescari et obrui pateretur. Sic enim Ebraeorum theologi acutissimi1 mulieris appellatione sensus corporeos, mariti vero nomine intellectum significari ajunt, ut serpentis verbo voluptatem, quae quasi serpens corporis latebras subire ac meatus omnes sensuum et orificia tentare, vim tamen praecipuam dentibus exserere et in ventre reptare solet. Sed utcunque peccavit Adamus, cur peccatum illud ad posteros innocentes redundaret? aut si vitia transferantur ad posteros, virtutes quoque transferri necesse est, ac multo magis quam vitia, cum in universa natura bona malis semper fuerint potentiora, ut superius demonstratum est. At omnes philosophi aeque ac theologi2 diuturna experientia duce compertum habuerunt, nullas parentum virtutes ad posteros traduci. Non poterunt3 igitur transfundi peccata, cum sit eadem contraria disciplina, ex quo sequitur, nullum esse originale peccatum.

1. Philo legg. alleg. I. II. III. de Mos. II. de gigantibus. Rabbi Ruben in libro Aboth Nathan c. 16. [N.]  2. Aristotelis Ethic. Plato in Menon. Scotus sentent. l. II.  3. Alius: possunt.

CORONAEUS: Ista quidem fuit Pelagii haeresis,1 jam pridem theologorum summa consensione repudiata et conciliorum decretis explosa, nostraque aetate Tridentini concilii2 summa autoritate fracta ac rejecta. Sic enim decretum est: Eum qui peccatum Adami ad posteros propagatum negat, aut ei solum nocuisse aut corporeas tantum imbecillitates transfusas aut aliter quam Christi morte aboleri potuisse3 putat, anathema esto. Quae dicta Pauli verbis ac sententiis nituntur. Quemadmodum enim ait Paulus:4 Mors imperium habuit ob unius peccatum, ita unius morte gratia latissime propagatur ad salutem. Cur etiam quereretur David his verbis:5 Ecce in sceleribus conceptus sum et in peccatis concepit me mater mea.

1. Augustinus l. XI. de nupt. et l. II. contra Pelag.  2. Sess. V. c. 2. 3. 5.  3. Deest in alio codice.  4. Rom. 5, 17 sq.  5. Psalm. 51, 7.

OCTAVIUS: Manichaeorum haeresis est, inquit Augustinus,1 peccatum originis defendere.

1. Augustinus l. II. de nupt. c. 19 ad Valerian.

FRIDERICUS: Hic innuit Augustinus haeresin Manichaeorum, qui ab aeternitate infinita duo bonorum et malorum principia posuerunt, Deum, inquam, bonorum et Deum malorum aequa potestate, in qua haeresi diutissime Augustinus haesit, illud enim1 est peccatum. Sed ne quis putet, Augustinum originis humanae labem negare, pleni sunt ejus libri, plenae epistolae originis peccato. Sic enim adversus Pelagium: Omnes homines, inquit, originis peccato tenentur.

1. Alius: non.

TORALBA: Si plus auctoritati conciliorum, quae tamen ab Helvetiis et Germanis rejiciuntur, quam rationi tribuamus, nullus disputationi, nullus 298 demonstrationi locus futurus est, sed omnia temere assentiri oportet, quia Augustinus, quia Hieronymus, quia Scotus, quia Galatinus1 dixit. Sed obsecro rationibus et argumentis perspicuius disseratur. Nam qui Pelagii2 sententiam omnium verissimam pejus3 tueretur, vidi neminem. Subtilius igitur omnia hujus quaestionis argumenta, si placet, discutiantur, cum ab ea innumerabilium quaestionum fructus explicentur. Quid enim est peccatum originis, nisi quia mater in conceptu paterve4 plus aliquando5 libidini ac voluptati, quam decuit, indulsit? Ut ita sit, cur filio fraudi futurunt sit?

1. Ep. ad P. Diaconum.  2. Alius: Pelagio3. Alius idem: prius4. Alius: patri5. Alius: aliquanto.

CURTIUS: Nonne rationi consentaneum est, quando ratione1 Toralba2 contendit, ut filius haeres parentum obligatione teneatur? Id enim3 Plutarchus, quantumvis paganus, naturali aequitati consentaneum esse scripsit.

1. Alibi: Nonne ratio consentanea est, quando ratione etc.  2. Deest in alio codice.  3. Alius: etiam.

OCTAVIUS: Debita quidem haereditaria lui1 oportere concedo, sed quis unquam audivit, scelerum ultionem aut exactionem poenarum ab haeredibus repeti?

1. Alius: solvi.

SALOMO: Legibus divinis disertissime cavetur, ne filius parentum ulla culpa teneatur, idque saepius repetitum videmus1.

1. Deuter XIV, 4. Reg. II, 2 et 4. Paralip. II, 25. Ezech. XVIII.

CORONAEUS: Non modo labem originis Christi cruore delebilem, sed etiam privati cujusque sceleris poenas a posteris repeti1 testatum habemus.

1. Alius: Deum repetiisse.

SALOMO: Sua quisque fraude plectitur, non aliena. Nam cum Israëlitae conquererentur, majores nostros uvas acerbas degustavisse1, Deus clara voce populum contestatur2, suam cuique integritatem profuturam, vitia cuique sua, non aliis, nocitura. Quod autem sui nominis hostes ulturum minatur tertia quartaque progenie, hanc recipit interpretationem theologorum consensu3, ut si scelestum parentem sequatur filius nequam, hunc nepos, ni sit patre et avo melior, tunc Deus, parentum, avorum et proavorum memor, ultionem ita persequetur4, ut nulla deinceps eorum posteritatis memoria sit futura et5 penitus a stirpe deleantur, sui vero cultorum et amantium etiam6 millesimam progeniem amplexaturum jurejurando spopondit, ut omnes intelligant, quanto Dei misericordia major sit acerbitate. Neque tamen posteros patitur parentum improbitatem luere, sed sua quemque, non aliena poena tueri.

1. Addit alius: ac filiorum dentes obstupuisae2. Ex. XX. Deuter. I, 4.  3. Rabbi Salomo, Rabbi Levi in Exod. 10. Abraham Aben Ksra in cap. 2. de cal.  4. Alii: perseiquuntur5. Alius; sed6. Alius: in.

FRIDERICUS: Cur igitur denunciatum est Heli pontifici maximo, de posteris suis neminem senem aut locupletem futurum, propterea quod filiorum impietatem inultam reliquisset?

299 SALOMO: Non est hoc, punire posteros, qui nondum nati erant, et qui, ne nascerentur, prohiberi potuissent1, sed minus beare. Consimile est illud Davidis propter caedem Abneris, quem Joabus nefarie trucidarat, gravi exsecratione imprecantis, ut esset in ejus posteris inopia, ulcus, lepra, hoc est Joabi posteros2 minus beari. Et quoniam nihil carius3 esse potest, quam sui cuique liberi, nihil quod ardentius amari possit, propterea Deus gravissimas minas addit, scilicet injurias sibi allatas in tertiam usque generationem ulturum. Summa tamen Dei beneficia4 recordari fas est, quia praestat ad breve tempus nasci, florere, vivere, quam nullo tempore nasci, et loripedem esse, quam nunquam exstitisse.

1. Alii: prohibere potuissent2. Alius: Jacobi posteros3. Alius sine dubio false: clarius4. Alibi: summi ... beneficii.

FRIDERICUS: Sed agitur de peccati labe originaria, ab Adamo1 ad posteros transfusa, quam pagani ipsi confitentur; quo pertinet illud lyrici:

Nam vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est,
Qui minimis1 urgetur2.
1. Alibi: Abrahamo2. Alius: nimis3. Horatius. Sat. I, 3, 69.

TORALBA: Ista liceant poëtis. Certe qui naturam ullius sceleris incusant, non in seipsos1, sed in naturae parentem2 scelus regerunt, quo nihil fieri capitalius potest. Quis enim peccat in eo ipso, quod declinare nequit? An vero peccatum ullum fingi potest, nisi summa peccantis voluntate susceptum?3 At utroque vacat infans, nec bona expetere, nec mala declinare potest, nec effugere, ac ne perspicere quidem, quae sibi natura insita essent. Nullum igitur infanti peccatum imputari potest. At ubi nulla est culpa, nulla debet irrogari poena. Quae cum ita sint, nihil est quam ob rem filius ab aeterno tempore genitus sit, aut cur incredibilis ac stupenda illa incarnatio Dei fingi debuerit, frustra denique Christus pro expurganda originis macula supplicium passus esse putatur4.

1. Alii: seipsis2. Alius idem: natura parentum3. Scotus l. II. dist. Sentent. dist. 30. Augustinus de lib. arbit. l. III.  4. Alius: putetur.

FRIDERICUS: Ista quidem philosophis incredibilia, nova, ficta et inaudita sunt, sed cum Pelagius rationibus a philosophis petitis uteretur, ut peccatum originis nullum esse demonstraret, Hieronymus philosophorum haereticorum patriarchas nominavit. Nam si philosophorum argutiis assentiamur, fidem ac pietatem ejurare oportet, quanquam argumentum illud levissimum est, cum originis labes illa non sit ab infante, sed ab Adamo profecta, qui sciens peccavit, cum ab usu rationis sponte descivit. Radix autem quocumque colore semel imbuta1, stipitem, ramos, folia, flores, fructus eodem imbuit sapore, odore, colore, veneno. Ita fit, ut hominis natura funditus eversa nullam ullius boni aut virtutis scientiam habere videatur. Quis, inquit sapientiae magister2, dicere audeat, mundum est cor meum? purus sum sceleris? Quanto verius est illud3: Omnis homo mendax, i.e. 300 peccator! Nam si dicam, inquit ille, nos peccato vacare, ipsi nos seducimus. Salus autem uno verbo denunciatur: Crede et salvus eris!

1. Alius: infecta2. Proverb. 1, 10.  3. 1 Joh. 1, 8.

OCTAVIUS: Quorsum ista, nisi ut improbi, qui levissima fide coelum se rapturos confidunt, foedissimo voluptatum omnium coeno volutati naturam accusent et in Deum ipsum naturae1 parentem improbitatum omnium causas effectrices desperata virtute regerant? Nam ut omnes jam adulti recta via deflexerunt, illa tamen de infantibus intelligi possunt, sed de iis, qui judicio suscepto ac sponte a naturae legibus aberrarunt. Et vero quis Illyricum theologum ferat, cum originis peccatum intimam animorum substantiam pervadere et ab ipso diabolo procreari ac transformari scribit, idque sola fide obliterari? Capitalis ista quidem vox esse mihi videtur2. Quid igitur Paulus voluit, cum diceret3: Nos eramus natura filii irae; nisi originis labes illa significatur?

1. Deest in alio codice.  2. Alius addit: FRIDERICUS, ita ut huic sequens interlocutio tribuatur.  3. Ephes. 5, 5. Coloss. 3, 6.

TORALBA: Omittamus hominum auctoritatem ac necessariis argumentis disseratur! Quis enim laudem et vituperationem mereatur ex iis, quae a natura ipsa contraxit? Quis non potius commiseratione, quam ulla poena dignus videatur? Nos quidem piget coecorum ac miseret surdorum, qui sic nati sunt, at istos non miseret infantulorum. Jam vero quis putet, non modo ante partum primi parentis scelere nos obligari, verum etiam scelus illud tantum ac tam grave esse in ipsis infantibus, ut Deum foeminae uterum subire, carnis humanae conceptionem pati ac supplicia mortis teterrimae perferre necesse fuerit, ut scilicet puellos1 innocentissimos tanta sceleris immanitate liberaret?

1. Alibi: pullos.

CORONAEUS: Audite Cyprianum1 theologum ac martyrum suae aetatis facile principem: Mori plane timeat, inquit, qui ex aqua et spiritu non renatus gehennae ignibus mancipatur. Quibus verbis ne infantes quidem ipsos excepit. Baptismo vere maculam illam originis penitus aboleri confidimus, quia sanguinis Christi baptismus aquae infusione significatur.

1. Lib. III. de mortal.

TORALBA: Si sanguine Christi fuso labes originis omnino abstersa erat, quid opus Christi supplicio? Quanquam saepius admiratus sum baptizandi ritum. Quaerit sacrificulus ab infante1 vagiente, utrum baptizari velit necne? Quorsum haec?

1. Alius: sacrificus ab infantulo.

CORONAEUS: Propinquorum ac parentum fides aeque proficit1 ac si puellus2 ipse responderet: Assentior.

1. Alius: perficit2. Alibi: pullus.

OCTAVIUS: Absurdum mihi videtur, quod parentum fides infantulo vagienti prosit ad eluendam originis labem, quam ab ipsissimis parentibus contraxisse affirmant.

301 CURTIUS: Ea vis est effusi sanguinis e pretiosissimis vulneribus Christi Dei et hominis, cujus lavacro irrigati sunt parentes.

SALOMO:1 At Paulus2 Christi necem ad eluenda tantum peccata praeterita profuisse scribit. Frustra igitur, qui post Christum nati sunt, ullam in ejus supplicio fiduciam habent. Jam vero si parentes vestri lavacro sanctiore et cruore Christi servatoris expurgati omnino fuere, qui fieri potuit, ut rursus labem illam pestiferam ad posteros traducant?

1. Alius: OCTAVIUS.  2. Rom. III. IV. quod notandum.

CURTIUS: Non sic eluitur baptismo vel cruore Christi, ut non resideat insita peccati radix in ipsis cupiditatum latebris et involucris.

TORALBA: At longius Christiani progrediuntur, neque enim labem tantum originis, sed etiam alia quaeque peccata Christi morte dilui arbitrantur. Vel enim1 levissima quaeque delicta, quae errore imprudentibus exciderunt, vel a scientibus nullo errore contracta, vel robustiorum improbitatum scelera ignoscuntur. Leviora quidem2 prius lege divina demonstratum est sola poenitentia deleri, graviora autem, puta adulteria, stupra, caedes, veneficia, parricidia, sortilegia, idolatria, contumelia nomini Dei illata, poenas habent divinis et humanis legibus constitutas, quae post Christi mortem frustra decernerentur,3 si falsarius, si fur, si adulter, si parricida exciperent apud praetores ac judices talium quaestionum, se baptizatos esse, ac fide constanti persuasum habere, omnia flagitia, tum praeterita tum futura, Christi pretiosissimo cruore dilui. Si igitur a vivis aut mortuis justa scelerum supplicia exiguntur, inane est illud beneficium, inanis Christi mors ad scelerum impunitatem.

1. Alius: igitur2. Alius addit: ut3. Alibi: discernuntur, vel: decernentur.

CORONAEUS: Baptismus quidem propter Christi supplicium diluit omnem originis labem, ac tametsi libido et cupiditas, peccati fames relinquitur, nemini tamen baptizato nocere potest, si modo ratione duce obsistere velit, ut sanctionibus Tridentinae synodi cavetur.1

1. Can. 3. sess. 5.

FRIDERICUS: Concilia quatuor, scilicet Nicaenum, Constantinopolitanum, Ephesinum, Chalcedonense, quae et Gregorius1 pontifex maximus perinde habet ut evangelia, respuere nolim, nec principum aut pontificum, qui affuerunt aut praefuerunt, potestatem elevare.2 Caetera vero concilia, quibus pontifices ambitiosa decreta fingere ac nova refingere3 consueverunt, probare non possum. At enim Gregorius Nazianzenus aperte scripsit,4 se nullius unquam synodi felices exitus vidisse, i.e. μηδεμίας συνόδου τέλος ἑωρακέναι χριστόν. Et certe Nicolaus Panormi pontifex, ecclesiae Romanae cultor maximus, conciliorum autoritatem extenuans: Plus, inquit, vel simplici laico, scripturam sacram profitenti, quam toti concilio credendum. Tutius est igitur, in eo genere Augustini sententiam probare, sic enim ille ad Maximianum: 302 Neque ego5, inquit, Ariminensi Synodo, quae Arianam sectam probavit, neque Nicaena teneor, sed auctoritate sacrorum scriptorum nitimur6, i.e. prophetarum, apostolorum, martyrum, quibus originis peccatum summa consensione probatur.

1. Lib. 1. cp. 24.  2. Alius: enervare3. Alius: figere ... refigere4. Ep. 42 ad Procop.  5. Alius: nego6. Alii: nitamur, vel: utamur.

TORALBA: Ne, obsecro, conciliabulorum aut levium scriptorum atque imperitorum hominum auctoritate rationis aut intelligentiae nostrae lumen extingui aut obrui patiamur.

CURTIUS: Sed quibus, Toralba, rationibus res divinas ac sanctissima patrum antiquissima decreta, tot saeculis confirmata, evertere te posse confidis?

TORALBA: Si peccatum actuale Adami non tantum peccanti nocuit, quantamcunque1 poenam pertulerit2, sed etiam in omnes posteros transfusum est, aut a corpore in corpora, aut ab animis in animos, aut ab utroque in utrumque transfundi oportuit. At corpus ipsum nullius peccati3 coargui potest, alioquin bruta quoque ipsa peccarent. Sin peccatum omne a voluntate et rationis lapsu proficiscitur4, summa theologorum christianorum consensione profecto peccatum originis5 in animis infantium esse non potest6, cum planum sit inter Christianos, Ismaëlitas et Ebraeos, omnes omnium animas a Deo mundissimas ac purissimas creari et creatas illabi momento in corpus humanum. Quodsi mens a Deo pura proficiscatur, unde labes ad infantis animam irrepere potest? Quae ratio fecit, ut sententiarum magister ad stuporem usque miraretur, undenam labes illa derivaretur? Non peccat, inquit, qui creat animam, non peccant parentes, qui progenerant corpus, cum id universae naturae consentaneum sit7. Per quas igitur rimas inter tot innocentiae praesidia peccatum penetrare potuit?8 At ne Aristoteles quidem hominis mentem semine traduci putavit, extrinsecus infundi, ut satis aperte declarat his verbis: Λείπεται τὸν νοῦν μόνον θύραθεν ἐπεισίεναι καὶ θεῖον εἶναι μόνον. Ego τὸ θύραθεν interpretor θεόθεν, οὐρανόθεν, ὑψόθεν, divinitus, coelitus, superne.

1. Alibi: quantumcunque2. Alius: damnumque ipse pertulit3. Alius: At corporis ipsius nullum peccatum etc.  4. Alius: proficiscatur5. Alius: originale6. Petrus Lombardus. Thomas Aquinas. Scotus. Albertus. Durandus.  7. Libro de generatione mentem extrinsecus ingredi scribit et hanc solam esse divinam.  8. Haec antecedentia undecim verba desunt in alio codice.

SALOMO: David Kimchi et Rabbi Saadias cum interpretantur illa verba1: formans spiritus in medio ejus, tradunt animam a Deo formari in ipsa corporis perfectione. Idque confirmat non modo Rabbi Moses Aegyptius2, sed etiam cum Christianis et Ismaelitis theologis Stoici conspirant, repudiata opinione Platonicorum, qui a Deo quidem animas prodire fatentur, sed initio mundanae originis omnes simul ac semel conditas fuisse ac vicissim corpora subire putant.

1. Zach. cap. XII, 1.  2. In epistola contra astrologos.

303 TORALBA: Si tamen verum esset, quod Epicureis videtur, animos hominum aeque ac bestiarum cum ipso semine traduci, quodque necesse est confiteri, si originis peccatum admittamus, oporteret peccata in infinitam vim ac multitudinem excrescere et ad posteros omnes derivari. Hoc autem absurdum esse, experientia atque usus, rerum omnium magister optimus, cogit confiteri. Videmus enim Josiam1 nepotem. Manassis, crudelissimi tyranni, qui principes suae gentis omnes impietate superaverat, pietate ac justitia paucissimos sibi pares, superiorem habuisse neminem. Quodsi anima non traducitur semine, sed divinitus delapsa diffunditur in corpus, nulla peccati originis macula fingi potest.

1. 2 (4) Regum 21, 24 sqq. 22, 1 sqq. 1 Chronic. 33, 25 sqq.

FREDERICUS: Fatemur quidem, animas non traduci semine, sed carnis contagione conspurcari, propter arctissimam corporis atque animae conjunctionem. Quaeris, inquit Augustinus1, culpam in pueris, invenies ex carne traductam. Eadem est Petri Lombardi et eorum, qui ab ejus schola profecti sunt, sententia.

1. Ad Bonifacium epist. 25.

TORALBA: Hoc ipsum est rustice philosophari, cum hoc ipsum sit contra naturam, ut materia in formam, h.e. ut corpus agat in animam. Est enim materia patibilis, forma vero actuosa. Et quidem Augustinus1 ipse ex eo naturae decreto concludit, nullam esse corporum in mentes actionem.

1. In cap. 2 Geneseos.

CURTIUS: Quoniam Augustini verbis utitur Toralba, ejusdem auctoritate facile refellitur. Sic enim Augustinus1: Firmissime teneas et nullatenus dubites, eos, qui sine baptismo de hoc saeculo transeunt, aeternis suppliciis puniendos, quae verba de Cypriani2 scriptis descripsisse videtur.

1. Cap. 3. enchirid.  2. De mortalitate.

OCTAVIUS: Idem tamen eodem libro negat, infantes sine baptismate mortuos ullas perferre poenas, quia nullam sensuum delectationem gustarunt1. Ex quo sequitur, nullum esse peccatum originis, si nulla poena irrogatur, nec ullam fuisse causam, cur putemus Christum tam acerba supplicia pro peccato Adami ad posteritatem transfuso, quod nullum est, perpeti debuisse ac sapienter Muhammedem hominibus persuasisse, nunquam Christum supplicio affectum fuisse, ut inveteratam ac penitus insitam Christianorum mentibus opinionem de salute humano generi parta ob Christi supplicium refutaret, ut deinceps ab hominis spe ad immortalem Deum fiducia traduceret.

1. Idem sentit Petr. Lombard. lib. II. dist. 34.

FRIDERICUS1: Nullam tamen poenam putas infantum animabus infligi, quibus omnino divinae visionis spes est erepta?

1. Duae hae sequentes interlocutiones et Friderici et Octavii desunt in alio codice.

OCTAVIUS: Cur igitur infantum Herodis jussu caesorum festa coluntur Christianis, quasi divorum, nisi Dei1 visione fruerentur?

1. Alius: divina.

FRIDERICUS: Quoniam Christi sanguine abluti censentur, ut martyres innumerabiles, qui prius caesi sunt, quam baptizari potuissent.

304 OCTAVIUS: Si martyres supplicium excusat, quominus baptizari1 licuerit, cur infantes morbus ac mors praematura non excusabunt, cum saepe gravius crucientur qui morbo, quam qui gladio cadunt?

1. Desunt haec antecedentia octo verba in alio codice.

CURTIUS: Quia nec morborum nec gladiorum ictus, sed causa martyrem1 efficit.

1. Alius: martyrium.

OCTAVIUS: Non video, quid lotiones illae aquae lustralis momenti habeant in baptismo, praeterquam quod sacerdotes sordes corporis, nec tamen omnes, levissime abluunt. Quanquam si baptismus salutem parit, etiam nolae tinnientes ac naves, quas baptizari saepissime et inditis nominibus, aquae lustralis aspersione et unctione, plerumque vidistis, salutem adipiscerentur.

FRIDERICUS: Ea baptismi vis est, ut sordes humanae originis peccati penitus eluantur, quibus sublatis restituatur hominibus illa, quam Adamus originis suae principio habuit, justitia et integritas.

OCTAVIUS: Si ablutio illa lustralis aqua, oleo, sale ac sputo condita, tantum naturae dedecus eluit, quid amplius Christi mors efficere potuit? Quamvis Christiani pontifices non sibi constant, qui peccatum illud Adami mox execrantur, quod in universam ejus posteritatem manarit, mox tamen necessarium fuisse ajunt. Hoc enim carmine solenni pridie paschatis utuntur: O necessarium Adami peccatum, quod Christi morte deletum est! Cur scelus illud tam detestabile dicitur necessarium? aut si necessarium, cur detestabile est?1

1. Deest in alio codice.

CORONAEUS: Dicitur necessarium, quia sapientia divina, quae falli non potest, multis ante saeculis praevisum erat.

TORALBA: Istud quidem omnibus, qui ullam sensus partem habent, miserabile videri debet, innumerabiles animas angelorum officiis ac divina bonitate creari et ab ipso puritatis fonte derivari, creatas corporibus illabi,1 illapsas cordium2 labem carnis contagione momento contrahere, sine ulla concretione animorum, contractis sordibus, quae alioquin indelebiles putantur, aquae aspersione levissima expurgari ac justissimos fieri infantes, qui sensu carent. Cum tamen videmus,3 lotis et illotis, Christianis aeque ac4 caeteris omnibus, eadem esse vitiorum instrumenta,5 nec procliviores alios aliis honesta prosequenda aut turpia declinanda, sed uti quisque paganus aut Christianus doctrina ornatus6 sit, et ad verum decus a puero educatus, ita virtutibus excellere et praestare, eoque magis, si praestantia quaedam vis animorum quibusdam insita sit, quales accepimus Aristidem justum, Themistoclem, Socratem, Periclem, Phocionem, Rutilium Torquatum, Papirium Cursorem, Fabios, Scipiones, Catones, quos viros! Inter philosophos plurimi 305 quoque magna virtute atque integritate viri, quibuscum nulli Christiani sunt conferendi! Nec immerito Erasmus: Parum, inquit, abest, quin dicam: Sancte Socrates, ora pro nobis! Et quidem Julianus Augustus Socratem capitis damnatum scribit, cum pro aeterno Dei cultu propugnaret, ut qui angelum vitae ducem ac magistrum haberet. Quis igitur adeo desipit, ut naturalia bona in hominibus propter primi parentis lapsum corrupta, supernaturalia vero penitus exhausta fuisse putet? Sic tamen magister ipse sententiarum7 ex opinione Augustini scribit.

1. Alius: illi2. Alius: sordium3. Alius: videamus4. Alibi: atque, omisso verbo aeque5. Alius addit: atque incrementa6. Alii: a doctrina subordinatus7. L. 1. dist. 32.

CORONAEUS: Qui subtilius ista disserunt, nullam justitiam infantibus ope lotionis sacrae restitui, sed reatum modo tolli tradunt, nec infantes justitiae debitores esse, ut Adamus, qui acceptam originis primordio justitiam dicitur deseruisse, non labe originis, quam nullam habuit, sed actuali peccato. In caeteris labem originis elui, reliquas vero peccati scintillas ac fomites1 restare. Sic enim Augustinus2: Sunt, inquit, in baptismo peccata deleta, sed non plane exstirpata.

1. Alius: fortes2. Lib. II. de libero arbit.

TORALBA: Haec certe opinio singularis probabilior est, quam eorum, qui justitiam atque integritatem originis infantibus baptismate restitui arbitrantur, qui tamen dicuntur innocentes, quia nullam justitiae aut injustitiae partem combiberunt1. Sed hoc habet haec sententia incommodi, quod peccati fomitem in carne relinquit, cum tamen sit in sens2, in appetitu sensitivo. Ac inter utrumque plurimum interest, quia voluntas imperat corpori dominatu herili3, appetitus vero dominatu civili ac liberali. Qua quidem ratione nulla caro traduci potest, fomite conspurcata. Et recte quidem Anshelmus4 scribit, non magis semine quam sanguine animam conspurcari ac sordidari. At in puris naturae causis delectatio propria est sensitivi appetitus et in subjecto delectabili.

1. Alius: combibunt2. Desunt duo haec verba in alio codice.  3. Desunt tria haec sequentia verba in alio codice.  4. C. 6 et 7 de conceptu virginis.

CURTIUS: Demus id quidem; sed sine originis macula non esset immoderata vis illa voluptatis, uti est.

TORALBA: Igitur post baptismum semper esset moderata, quod falsum est. Neque enim1 est in potestate appetitus sensitivi non delectari, nec in eo est modus delectationis, sed quantum potest, appetitus delectatur in eo, quod summopere delectabilis est. Quid igitur addere potest libido supra id, quod in summo voluptatis gradu sensum oblectat?

1. Alii: vero.

CORONAEUS: Si appetitus illi ratione1 non regerentur, nihil homo differret a judicio ferarum.

1. Alius addit: duce.

TORALBA: Quid? imo feras videmus semper naturae legibus obsequi.

SALOMO: Tota haec disputatio de originis labe, quae nulla esse mihi videtur, a primoribus christianae religionis initium duxit. Ut enim 306 animos imperitorum ad se traherent, supplicium sui magistri atque autoris salutare medicamen exstitisse peccatis expiandis persuaserunt, et ne peccandi licentiam deinceps addere1 viderentur, posuerunt, Adami peccatum, quod in ipso resedit, in infinitam posteritatem propagari eique poenas sempiternas deberi, quibus omnes in solidum tenerentur. Haec2 errorum semina longe lateque per hominum mentes serpere coeperunt, quia totum hominem ista contagionis labe corruptum fuisse judicabant, ut nec recte quisquam agere ac ne cogitare quidem, aut ullam justitiae partem posset adipisci. Quin etiam putarunt, animantes bestias propter Adami peccatum obsequii naturalis, quod homini antea praestare consueverant, jugum excussisse, quo nihil ab historia sacra, nihil a rei veritate potuit alienius cogitari. Nam post aquarum omnium diluviones3 Deus Noachum4 bono ac forti animo esse jussit,5 se omnibus bestiis hominis terrorem incussisse. Hinc illam hominis inter caeteros animantes praestantiam ac dignitatem et in feras quoque belluas dominatum quendam eximium psaltes lyricus6 supra modum extollit, ne quis tam absurde imperium ex Adami lapsu hominibus in bestias etiam ereptum arbitretur.

1. Bucerus in cap. 4. ad Rom. et cap. 2 Conf. August.  2. Alii: Hinc3. Desunt haec quinque antecedentia verba in alio codice.  4. Alius: Noëmum5. Genes. 7, 1 sqq.  6. Psalm 8, 7 sqq.

CURTIUS: Quorsum igitur divina illa Adami historia, lapsus, comminatio, castigatio, tam diserte sacris litteris testata ac consignata?1

1. Gen. 3, 1 sqq.

SALOMO: Non vides, Curti, elegantem ac divinam esse allegoriam?1 Quisque sibi est Adamus et quaecunque Adamo contigerunt, eadem contingunt in omnibus, qui sensuum illecebris ac voluptatis praeter modum lascivientis cupiditate ac suavitate delectantur, et qui in illa sensuum suavitate bonorum extremum, in doloribus vero et aerumnis adeundis malorum finem posuerunt. Et quemadmodum dicitur Adam ad se rediisse et resipuisse i.e. a sensuum oblectatione ad intelligibilium rerum contemplationem revertisse, i.e. ligno vitae frui, quam Salomo2 veram sapientiam interpretatur, deinde Sethum plane divinum hominem ad sui ipsius imaginem progenuisse: sic nobis accidit, cum aberrantes a recta via, in sordibus ac coeno libidinum immersi, tandem aliquando emergimus et in rectam salutis viam regredimur. Ac tametsi Deus Adamo praedixisset, hunc moriturum cum fructu arboris prudentiae boni et mali indicem degustavisset, non praeterea tamen aeterna morte damnavit, sed uti Deus misericors est, ita quoque poenas semper irrogat peccatis ac legibus leviores. Quin etiam3 Adamo salutarem medicinam indicavit, cum diceret: Fortassis vitae lignum decerpet et vivet in aeternum.

1. Philo Ebraeus Allegoriar. leg. Leo Ebraeus de amore.  2. Proverb. 3, 12 sq.  3. Alius: enim.

FRIDERICUS: Salomo suis se retibus involvit; non1 vides, ligno 307 vitae salutare crucis lignum aperte significari, in quo summam salutis spem collocare debemus?

1. Alius: num.

SALOMO: Haec interpretatio non magis congruit verbo quam rotunda quadratis. Est enim vox Ebraica עצ, qua fructus, non lignum significatur. Et quemadmodum Adamo resipiscentia peperit salutem aeternam, ita cuique licuit et semper licebit, ope divina, quae deesse nemini potest, a pravis cupiditatibus ad rectam rationem, a sensibus ad intelligibilia redire ac vitam illam salutarem ac sempiternam adipisei sine ulla bestiarum aut hominum caede ac mactatione.

OCTAVIUS: Me quidem istius opinionis indignitate et peccati ficta propagatione commotum, divina mens nescio quomodo afflavit, ut flebiles Phaleucos flebili querimonia Christianorum effunderem:

Humani generis querelas
Coelestis pater audiit1 gravate
Excusantis originem malorum,
Quod primi vapulet parentis ergo,
Quodsi nunc redivivus a sepulcris
Surgat, sic proba diluet2 nepotum:
Tandem absistite criminatione
Inani violare dignitatem
Meam, qui generis parens et auctor
Humani meliore stirpe cretus
Filios docui viam salutis,
Virtutes docui scientiasque
Doctrinam quoque liberaliorem,
Quam primus didici Deo docente3:
Quod defleximus a via magistri
Pellecti illecebris cupiditatum,
Istud fragilitatis est fatemur,
Sunt haec lecta suaviora poma
Non ab arbore delectationis4.
Sed a sensibus eruditiores
Facti, ad poma libidinum fovenda5
Nec non ad Veneres cupidinesque,
Deserta meditatione mentis,
Quae tamen moribunda languisset6,
Nisi tunc revocaret7 a magistro
Ad verum decus ideae supremae,
Ut coelestia cogitatione
308
Quasi pabula veriora mentis
Ducerem. Hoc sapientiae latentis
Arcanum exhibet arborum figura.
Hic me cultus amoris ac timoris
Divini cumulavit ac beavit.
Hinc cadaverum usibus carentem
In altissima templa collocavit.
O incredibilem stuporem eorum,
Qui tot Iliadas sibi malorum et
Contigisse suis calumniantur,
Quod8 fructus vetiti sapore linguam
Oblectarimus9 et palata gustu.
Nec patris facinus nocet nepoti,
Nec parentibus acta liberorum,
Quo10 minus pariant sibi salutes
Divinisque opibus fruantur ipsi.
Fraude quisque sua, furore quisque
Suo plectimur, ac bono beamur.
1. Alius: audit2. Alius: diluat3. Alibi: ducente4. Alius: delicatiore5. Alibi: fruenda6. Alius: tandem moritura languescit7. Alius: revocaretur8. Alius: Qui9. Alius: Oblectavimus10. Alius: Qui.

SALOMO: Haec mea quoque sententia est. Nam qui fieri potuisset, ut Abel immortali Deo tam gratus haberetur, si labes aeternas atque indelebiles1 maculas foeditatis parentum ab utero contraxisset? Cur tanta laus pietatis, integritatis, justitiae ab ipso Deo tribuitur Noacho, Henocho, Jobo, Mosi, Samueli, Eliae, si parentum peccatis ita contaminati essent, ut non aliter expiari potuerint, quam si Deus hominem induisset, ac turpissimo supplicio damnatus moreretur? Si scelus illud originis hominem a Dei conspectu arcuisset, quod nulla infantis miselli culpa contrahi potest, cur Mosi spiranti ac viventi Deus ipse de facie, ut dicitur, ad faciem et quasi amicus amico colloqueretur?2 Cur etiam Abrahamum nostrae gentis principem tot ac tantis beneficiis cumulavisset, ut propter eum populis omnibus divinae bonitatis fontes aperiret, si conspurcatum tanta tamque funesta labe judicasset?3 Num potius tot ac tanta bona illi divinitus obtigerunt, quod mortales omnes singulari erga Deum amore et fiducia superaret? Quod non in credulitate quadam inani et in praemiis humanis spem rerum suarum, sed unius Dei aeterni bonitate ac potentia collocaret. Cur denique Deus tot ac tam multis prophetis,4 si ab ipsa origine scelerati essent, se contuendum ac fruendum praebuisset? Quae visio et fruitio divini vultus carne contectis, quam illi pollutissimam putant, obtigit, quanto minus exuvio carnis detracto frui licuit? At Christiani fingunt, sanctissimos illos heroas apud inferos atque adeo in ipsis terrarum profundissimis ac densissima caligine squalentibus 309 locis tria quatuorve annorum millia delituisse, nec μέγαν ὄλβον καταγεύσαι5 prius potuisse, ut de Tantalo Pindarus scribit, quam Jesus mortuus6 et ad inferos delapsus illos ex immanibus et teterrimis carceribus ereptos in coelum manu duxisset. Inferos enim Tertullianus7 fossam definit, in ipsis terrae visceribus ac profunditate abstrusam, non autem mundum hunc sublunarem, ut Origenes existimavit, quamquam in descensu inferorum omnes fere ab omnibus dissentiunt. Discrepantia tamen multo major est, quam quod Lazari, fame ac inedia consumti ac mortui, animam ab angelis in Abrahami sinum et complexum subvectam tradunt evangelistae, Jesu nondum mortuo.8 Abrahamum vero ad rogationes et suspiria mali divitis obsurduisse, cum apud inferos cruciaretur atque his eum9 verbis increpuisse: Inter vos, inquit, et nos hiatus ingens intercedit, ut neque hinc ad vos, neque illinc ad nos aditus patere possit. Paucis tamen post mensibus Lazari animam de sublimi coelestium loco in foetidum et semiputre cadaver relapsam, ut pristinis mancipata carceribus iterum Lazarus moreretur. Qui tot ac tanti errores ab ea peccati originis concepta opinione dimanarunt.

1. Alibi: incredibiles2. Exod. 33, 1 sqq.  3. Genes. 15 et 22.  4. Exod. 3, 24. Num. 12, 14. Jos. 5. Jes. 6. Ezech. 1, 10.  5. I.e. summam felicitatem gustasse.  6. Alibi: mortuos7. L. 1. de anima.  8. Luc. 16. 20 sqq.  9. Alius: illum.

FRIDERICUS: Si capita singula refutare velim, longius evagari oporteret,1 quam vestra patientia ferre possit. Ac tametsi disputare prohibentur2 mathematici adversus eos, qui scientiarum quamvis certissimarum principia labefactant ac convellunt, ita nec adversus Salomonem aut Toralbam disputandum esset, quippe qui in dubium revocant christianae religionis fundamentum et ab radice3 omnia convellunt, scilicet peccati originalis in posteros propagationem. Si tamen erroris opinione fallimur, quid est cur Esdras4 tam ardentibus querelis exclamavit: O Adam, quid fecisti, quod non in tuum unius casum redundavit, sed in nostrorum quoque, qui ex te orti sumus! Nam unus hic locus a principe gentis Judaeorum Esdra omnibus omnium haereticorum ac Pelagianorum argutiis satis abunde facere potest. Nemo tamen Christianorum arbitratur, originale dedecus illud tantum esse, ut hominem ab intuitu divinae lucis segregare debeat. Caetera quae de carceribus patrum ante Christi mortem feruntur, neque decretis ullis comprehensa et in arcanis divinae scientiae posita, curiosius scrutari nefas est. Illud modo teneamus, morte Christi labem illam originalem elui atque emendari.

1. Alius: oportet2. Alius: prohibent3. Alius: absurde4. Lib. IV, cap. 7, 48.

SALOMO: Neminem latere opinor, duos posteriores libros, qui Esdrae tribuuntur, inter sacras litteras non censeri ac ne inter ea quidem, quae Hieronymus1 ἀπόκρυφα vocat. Ac siquidem talibus libris ulla fides esset, multo commodius sapientiae libro crederetur, qui inter ἁγιόγραφα recensetur, 310 ubi autor Salomonem Regem ita loquentem inducit2: Eram, inquit, puer bono ingenio praeditus, bonam sortitus indolem, imo bonus ipse cum essem, corpus incontaminatum adeptus sum. Hic Salomo ex matre prius adultera conceptus erat, nihilominus tamen puram eum animam, purum corpus induisse testatur.

1. In prologo Galeato.  2. Sapi. 8, 9 sqq.

FRIDERICUS: Quanti sint ea scripta, satis indicat auctor Jesus Sirach, qui pro suo Salomonis regis nomen subjecit. At quanto verius pater Salomonis1: Ecce, inquit, in flagitiis conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. Quanto verius etiam Jobus2: Quasi, inquit, mundus erit, de impuro semine conceptus.

1. Psalm. 51, 7.  2. Jobi 15, 14.

SALOMO: Demus illud, matrem in concipiendo peccavisse, quod tamen christiani theologi1 negant, quoad partum sit impura mater, impurus foetus, an propterea peccator tantisper infans? Ac ne sol quidem ipse nec angeli puri sunt apud Deum, non tamen propterea peccati originalis labem contraxerunt.

1. Petrus Lombardus II Sentent. et Scotus ib.

OCTAVIUS: Summa disputationis est, Adamum a peccato resipuisse, ut quidem omnes confitentur, nec peccatum illius ad posteros fuisse propagatum, cum Caini parricidium modis omnibus gravius esset, quod tamen in eo ipso resedit nec manavit ad nepotes. Neque vero Adamus ob id mortuus est, quod ab intelligibilium rerum contemplatione ad sensibilia delapsus fuerit, qui etiamsi in illa, in qua creatus fuerat, innocentia atque integritate vitae perstitisset, moriturus tamen erat. Nam qui Henochum et Heliam mortuos fuisse negant, quanquam ab Adamo genus duxerant, falluntur. Quod enim divinissimis illis hominibus supplicium atrocius contingere potuisset, quam cadavere sempiterno concludi?1 Sed divina potestate viventes adhuc et spirantes abrepti fuere, ne propter summam integritatis ac virtutis opinionem pro Diis colerentur. Sic quoque Mosen mortuum Deus sepelivisse dicitur2, sic tamen ut mortalium nullus sciverit ubinam. Nec profecto Adami posteritatem, si esset immortalis, mille terrarum orbes caperent. Quemadmodum igitur innocentia non fecisset immortale cadaver, ita nec peccatum fecit ut mortale esset.

1. Genes. 5, 18 sqq. Sirach 44, 16. 49, 16. 1 Regum 17-19. Sir. 48, 1. 4. 18.  2. Deuter. 34, 6 sqq.

CURTIUS: Haec pugnare videntur cum Pauli sententia1: Per unum hominem, inquit, peccatum in mundum intravit, unde mors secuta, et per alterum justificatio ad vitam. Item2: Ab Adamo usque ad Mosen mors regnavit in illis quoque, qui non peccaverunt, propter Adami transgressionem.

1. Rom. V, 17 sqq.  2. Rom. 5, 14.

SALOMO: Quod ad legem usque a Mose promulgatam Paulus protulit imperium mortis, satis significat, in lege illa certissimam hominum salutem 311 extitisse. Idem Paulus appellat1 legem Mosis sanctam et sancta jussa, et legis adjutores legis actionibus justificari scribit.

1. Rom. 7, 12. 1 Tim. 1, 9.

CURTIUS: Perspicua sunt Pauli decreta, nec quenquam sua sententia dubitare patiuntur, scilicet ob unius hominis peccatum mortem in orbem irrepsisse, quae omnes oppressit usque ad Mosen; quod non de morte cadaveris dictum est, sed de morte animorum, qui sempiternis poenis illigantur; deinde oblata salus est ex lege, quae jussa legis exequentes salutem adepturos aperte declarat. Sed quoniam nemo fuerat aut futurus sperabatur, qui satis legi facere posset, propterea efficacibus argumentis Paulus conficit, legis actionibus justificari potuisse neminem. Hinc illa manant: Lex iram operatur. Nemo justus erit de operibus legis. Evacuati estis a Christo, qui ex legibus justificamini. Lex neminem ad perfectionem adducit. Lex a Mose data est, gratia vero per Jesum Christum,1 quem locum sic interpretatur theologus quidam,2 ut nec veritas, nec ulla gratia in lege Mosis fuisse videatur.

1. Rom. 4, 15. Gal. 2, 16 sqq. 5, 4 sq. Ebr. 9, 14. 28. 1 Joh. 5, 37.  2. Calvinus in 1 Joh. 5, 37.

SALOMO: Quis unquam fuit tantae impietatis atque amentiae, ut divinae legis majestatem ita proculcaret? At quoties David exclamat: Omnia mandata tua veritas!1 Quin etiam Paulus ipse scribit, eos, qui legem ipsam exequuntur, legis actionibus justificari.2 Idem Christum frustra mortuum declarat, si ex lege justificamur.3 Quod autem gratia, vita, salus legem amplectantibus proposita sit, millies repetitum legimus: Hoc fac et vives, haec est tua vita, haec tua salus est. An illa Dei promissa pro mendaciis habemus? Quid? Sapientissimus Salomo4 legem divinam appellat lignum vitarum, scilicet praesentis ac futurae vitae, אצ חיים. Et certe cum divina quaedam ac coelitus infusa vis olim me ad divinae legis laudes inflammaret, haec adolescens carmina profudi:

Purpureo mammas qui sugitis ore tumentes,
Unde sibi pater altitonans sua cantica promit,
Tum vos qui linguas didicistis habere solutas,
O pueri, molles animis teneraeque puellae,5
Dicite6 divinos sacrosanctae legis honores!
Et vos, puberibus qui primum existis ab annis,
O adolescentes, semper decet ore diserto
Dicere divinos sacrosanctae legis honores.
Vos etiam strenui juvenes, et robore corpus
Et fortes animos plenis jam viribus aucti,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
312
Et quibus acta prior cum laude maturuit aetas,
Illustresque humilesque viri, matresque pudicae,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Quosque graves annis aetas jam fracta caducis,
Urget ac occasum, precibus devota sacratis,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Vos itidem, quibus est sapientia summa tributa,
Munere coelesti, ut vultus spectare latentes
Sanctae scripturae liceat formamque venustam,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Angelici properate chori, quibus addidit alas
Pagina sancta leves, distinctas ordine triplo,
Ut doceat motus celeres ad jussa paratos,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
Et vos flammiferi splendentia sidera coeli,
Quae regis magni nutu componitis orbem,
Dicite divinos sacrosanctae legis honores!
1. Psalm 119, 86 (151).  2. Rom. 7, 8 sq.  3. Gal. 2, 4 sq.  4. Proverb. 3, 18 cf. Jes. 30, 4. Deuter. 28, 30. Num. 14. Levit. 27.  5. Duae hae antecedentes strophae desunt in alio codice.  6. Alius idem: Dicere.

CORONAEUS: Haec divina carmina legem divinam decent1 et eos, qui legem exsequuntur.2 Sed quis umquam hoc praeter unum Christum praestitit? Ob id enim Paulus legem appellat paedagogum ad Christum, qua veluti manuducimur ad ipsum; ut non immerito Justinus Martyr3 quaerat, quid sit lex? Praenunciatum4 evangelium! Quid est evangelium? Lex impleta!

1. Alibi: docent2. Alius: legi obsequuntur3. Quaest. c. 1, ad Orthodox.  4. Alius: pronunciatum.

SALOMO: Cur ergo ad legem amplectandam legislator omnes ordines excitans, ingentibus praemiis propositis, ad extremum populi concione coacta, jam moriturus hanc orationem haberet: Ecce1 tibi proposui vitam et bonum, mortem et malum.2 Idem paulo post: Contestor hodie coelum et terram, me tibi vitam et mortem, beatitatem et exitium proposuisse. Elige igitur vitam, ut vivas tu et liberi tui, scilicet Deum ames obediasque voci ejus adhaereasque illi, quoniam ipse est vita tua.3 Cum autem leges de rebus omnibus clara voce tulisset et quaecunque ad Dei cultum, ad mores conformandos, ad cupiditates coërcendas, ad tuendam hominum inter homines societatem, denique omnia maxima, media, minima, quae ad sacrificia, vota, ritus, expiationes pertinent, disertissime tradidisset, an omissurus fuerat praecipuum illud, quod a vobis jactatur, humanae salutis caput, scilicet unius hominis ac Dei supplicio humani generis peccata atque illam quam utero contraxerant originis labem, post annorum millia expiatum iri? Quis 313 putet, eum qui de tota sanctuarii structura, de cortinis, de vestibus, de fibulis, de claviculis deque ciborum omnium delectu tam diligenter et studiose cavisset, rem tanti momenti ad salutem adipiscendam fuisse omissurum? Cum igitur in lege divina salus divina posita sit, frustra Christus aut quisquis alius sua morte salutem pollicetur4, ut homines a virtute5, a pietate, ab integritate, a legis observantia, a vero aeterni Dei cultu seducat ad inertiam, ad vitia, ad hominum mortuorum6 impiam adorationem, quasi non in hominis cujusquam potestate positum exsequi divina jussa et liberum exsequendae legis arbitrium, Adami scelere posteritati ereptum fuisset.

1. Alius addit: inquit2. Deuteron. 30, 15.  3. Deuter, 40, 19.  4. Alius: polliceatur5. Alius: virtutibus6. Deest in alio codice.

CURTIUS: Quis dubitet, quin Adamus suo scelere liberum arbitrium, sibi divinitus tributum, amiserit ac posteris quoque eripuerit?

CORONAEUS: Ita quidem Augustana confessione decretum, in eamque sententiam quamplurimos nova religione imbutos homines convolare, contra quam ecclesiae Romanae sententiis omnibus decretum videmus. Et vero quid a judicio ferarum differt homo, si voluntas ei praeripiatur?

FRIDERICUS: Male quidem agendi voluntas Adamo non est erepta, sed bene agendi. Nonne inquit Paulus: Quod volo bonum, hoc non ago, sed quod nolo malum, hoc facio?1

1. Rom. 7, 19 sqq.

TORALBA: Expendite, cedo1, quid Paulus velit. Si enim illi assentiamur, nec bene nec male agendi locus ullus homini relinquitur, nec etiam ulla praemia bonis aut ulla peccatis supplicia constituere oportebit. Quis enim arguat necessario peccantem?2 Quis vel minima mulcta dignum putet, cum scelus nisi voluntarium, imo nisi spontaneum nullum esse possit? Sin flagitiosos jure plecti confitemur, quia liberam agendi voluntatem haberent, qua quidem lascivientibus cupiditatibus frena injicere ac sideribus ipsis, ut ait ille3, superiores esse queant, quae tandem ista sententia est, hominem usu rationis, i.e. libera voluntate, penitus exuere, quanquam voluntas dici nullo modo potest, si cogatur, ac propterea legibus soluti sunt, quosvis aut justus metus aut furor impulit ad actionem.

1. Alius: quaeso2. Augustinus l. III de libero arbitr.  3. Ptolem ni. centiloquo.

CORONAEUS: Ego quidem sic statuo, eos, qui liberum bene agendi arbitrium hominibus adimunt, sceleribus suis latebras quaerere, ac flagitiis omnibus portas aperire fatalemque Stoicorum necessitatem, omnium theologorum ac sapientum sententiis profligatam vel jugulatam, revocare. Inde illa paradoxa, quamplurimos sempiternis ignibus addictos, qui si maxime cupiant, nihil boni tamen moliri possint, quosdam vero sic ad salutem destinatos, ut si maxime velint, improbi tamen fieri nequeant.

TORALBA: Hic quidem ἀργὸς λόγος ignavorum ac inertium hominum, non tam rationibus, quam risu debet explodi, ut quidem Academicus Stoicum 314 illum, an uxorem duceret liberorum causa, dubitantem elusit hac ratione: Ad quid uxorem domum ducas? Nam si liberos suscepturus es, etiam sine uxore suscipies.

SALOMO: Ut uno errore posito innumerabiles consequuntur, ita ex originis peccato, quod nullum est, Christiani1 liberam bene agendi voluntatem eripi, tum ex eo mortales suppliciis sempiternis obligari arbitrantur. At frustra leges jubent et inania forent divina promissa praemia, si leges divinas exsequi non sit humanae potestatis ac ne voluntatis quidem.

1. Addunt alii: homini vel: hominibus.

CURTIUS: Ita quidem praeclare, sed non video, qua ratione liberum arbitrium hominibus tribuatur post Adami lapsum, cum ne ante lapsum quidem liberum haberet. Nam si praescientia divina falli non potest, necesse fuit Adamum peccare. Deus autem non modo dicta factaque, sed etiam omnes omnium cogitationes longissime prospicit, nec unquam falli potest. Consequens est igitur, nos bene vel male agere non voluntate, sed necessitate, nec ullam liberi arbitrii potestatem cuique unquam fuisse.

SENAMUS: Tametsi Deus velut de specula sublimi prospicit, viatorem in latronum manus venturum, cum a recta via deflexit, non tamen propterea id futurum esse oportet, sed potius quia id futurum esse Deus prospexit. Ex quo intelligitur, nou necessario evenire, quae Deus praevidit.

CURTIUS: Si Dei providentia sequeretur res humanas, ut tu quidem, Sename, putas, aeterni Dei praescientia ab hominum opinione mutabili ac fallaci dependeret, quod absurdum est. Nam ut scientia rei praesentis se habet ad praesentia, sic Dei providentia sese habet ad futura. Jam vero id quod scio, nunc necesse est ipsum esse. Igitur praescientia futuri aeque necessaria est in Deo, qui nunquam opinatur, quo posito liberum arbitrium perimi necesse est. Alioquin si providentia Dei non sit necessaria, fallax est ejus opinio, quod vel cogitare nefas. Frustra igitur turpia declinamus, aut prosequimur honesta.

TORALBA: Non video, qui Aristoteles Stoicorum argumentis satisfaciat; nam ut futura contingentia potuerint aliter atque aliter evenire, divina tamen praescientia excidere non potest1, quia rem prospicit non ut futuram, sed ut praesentem, cum omnia Deo sint praesentia, nilul ei praeteritum, nihil futurum esse potest, omnia tamen homiuibus sunt libera. Nec2 a tua voluntate providentia pendere videatur, ut mutabilis sit, sed tuas quoque mutationes prospicit futuras, nec propterea liberum arbitrium cuique est aderatum. Qua quidem ratione omnibus fatalibus Stoicorum argumentis satisfactum opinor.

1. Alibi: possunt2. Alius: ne.

SALOMO: Ego nec Stoicorum argutias, nec Peripateticorum rationes expendo, sed divinae legis oracula. Moses enim, coacta populi concione, contestatus est coelum ac terram, se populo vitam et mortem proposuisse. 315 Elige, inquit, vitam, ut vivas. Haec scripta,1 prolata sunt duobus millibus annorum post Adamum ac totidem millibus ante Christum. Ad quid populus vitam eligeret, si ad sempiternum supplicium destinatus esset, aut si nullam eligendae salutis potestatem haberet? Aut quam ob rem divinis legibus omni studio intentum vellet hominem, quem re ipsa suppliciis aeternis destinavisset? Inutilis labor, ridicula praecepta2 Dei, promissa ejus inania, spes inanis, inane studium, inanes virtutum actiones, omnis denique pietas hominis, quem isti reprobatum arbitrantur. Item falsum esset illud, quod Deus creavit hominem, eumque arbitrio suae voluntatis permisit, legibus ei patefactis: Si volueris, inquit,3 mandata servabis et ipsa servabunt te. Ignem et aquam tibi proposuit, ad utrumvis manum porrige, vita et mors, simul bonum et malum, homini sunt proposita, utrumvis ei placuerit, consequitur. Haec ille. Item Ezechiel:4 Da eis edicta mea, quae qui facit, vivet in illis. Et quidem Deus Mosi pro populo poenam deprecanti ac petenti, ut se potius de libro vitae pateretur reduci, reposuit illud:5 Qui peccavit in me, hunc ego de libro vitae delebo. Sic autem in universum psaltes lyricus: Omnes, inquit, in libro tuo scribuntur.6 Item: Deleantur, inquit, de libro viventium.7 Denique ut uno verbo argutiae futiles refellantur, Dei voce exclamantis: perditio tua ex te Israel, salus vero tua ex me est.8

1. Addunt alii: dicta2. Alius: edicta3. Ecclesiastici (Sirach) 15, 15 sq.  4. Ezech. 20, 11.  5. Exod. 20, 13.  6. Psalm. 139, 16.  7. Psalm. 69, 29.  8. Oseae 13, 9.

OCTAVIUS: Ex his sequitur, Deum omnes homines salvos fieri velle et ad sui cognitionem perduci.1

1. Tim. 2, 4.

CURTIUS: Hunc locum Octavius ex evangelicis scriptis, si fatetur, mutuo accepit, si negat, furtum est.

FRIDERICUS: Imo sacrilegium!

SALOMO: Oportet rem sacram e sacro loco invitis custodibus surripi, quanquam quicquid utile est in apostolorum ac discipulorum scriptis, quantumcunque est, ex majorum nostrorum litteris ac libris excerptum. Id autem, quod Paulus scripsit: vult omnes salvos fieri1, plerosque impulit in errorem, quasi voluntate2 imperiosa Deus3 hoc jussisset, cujus imperio et voluntati, quia nihil obsistere potest, consequens esset, exitio periturum neminem. Quod cum christiani theologi absurdum putarent, ne quid inepte a Paulo scriptum videretur, sic interpretantur4 illa verba, ut Deus velit omnes salvos fieri, qui salvi fiunt, eadem ratione qua dicitur, illustrare hominem venientem in hunc mundum, i.e. quemcunque illustrat. Sed praestaret, illa verba Pauli et Johannis una litura5 inducere, quam sic interpretari.

1. 1 Tim. 2, 4.  2. Alibi: voce3. Alibi: Dei4. Petr. Lomb. Sent. II. dist. 46.  5. Alius: litera.

316 SENAMUS: Ut Deus ad aeterna supplicia designarit quenquam, priusquam nasceretur, mihi persuaderi non potest, cum apud Ezechielem1 aperte scripserit, se impiorum exitio nunquam delectari, quanto minus innocentissimos infantes ad caedem, ad gehennam, ad aeterna tormenta destinaret.

1. Ezech. 33, 11. cf. 18, 23.

SALOMO: Utrumque igitur absurdissimum, alios quidem ad aeternam vitam sic comparari1, ut si maxime velint, perire nequeant, alios autem a Deo sic repudiari, ut nullis virtutibus, nulla integritate ad salutem perduci possint. Cognoscite, quaeso, non hominis cujusquam, sed aeterni Dei vocem ad prophetam: Dic, inquit2, populo huic, cum homini justo dicam: vives, isque integritate et justitia fretus ad scelera se converterit, nulla prioris integritatis aut virtutum suarum memoria futura est, sed in flagitiis suis plane morietur. Rursus si homini flagitioso dicam: certissime peribis, is tamen ab impietate ad integritatem deflexerit, superiorum impietatum obliviscar, ut salutem consequatur. Atque illud est, quod saepius diximus, omnes libro vitae ac beatorum albo conscriptos esse, nisi sua sese improbitate deleri patiantur. Quod autem psaltes lyricus3 optat, ut impii de libro vitae deleantur, fieri non potuisset, nisi prius impii in beatorum albo inscripti fuissent. At etiam Deus saepissime decretas suo judicio poenas omnino eluit aut minuit. Cum enim denunciasset David, totam regionem popularibus morbis funestatum iri, cum tamen in urbem Hierosolymorum angelus Dei gladium exertum intentaret, Deum poenitere coepit ac pigere tantae stragis, itaque angelum caede abstinere jussit4.

1. Alius: comparatos2. Ezech. 3, 20 sqq.  3. Ps. 69, 29.  4. 2 Par. 21. 2 Sam. 24.

CURTIUS: Si Deus a se repulit neminem, cur Jacobum dilexisse, fratrem autem odio persecutum esse videmus1, antequam nascerentur?

1. Rom. 9, 13.

SALOMO: Haec verba „antequam nascerentur“ Paulus ut pleraque alia subjecit. Neque enim apud prophetam1, quem Paulus dicit auctorem, ista leguntur. Nam duodecim duces ac populos armisque ac legibus florentes, in posteris Esau excitavit2. Item uno capite legis: Idumaeum, inquit, non abominabere, quia frater tuus est.3 Ac tametsi per desertissima ac aridissima loca Idumaei rogantibus Israelitis aquas pretio denegarent, vetuit Deus eis nocere aut eorum agros invadi. Sed cum nepotes ac posteri populum Israelem exscindere conarentur ac daemonibus mallent quam immortali Deo sacrificare, tum Deus odio justo illos persequutus est. Huc enim pertinent Malachiae dicta, qui circiter septimo et decimo saeculo scripsit post Esavi mortem. Et quidem si Deus alios aliis anteferat, hos quidem opibus, illos dignitate, plerosque formae 317 excellentia4, quosdam roborata5 valetudine, alios judicii praestantia, nonnullos imperii majestate aut pontificatus honore decorare, denique paucissimos quosdam in coeleste domicilium sibi adoptare velit, quis quo jure sibi querendum putet, si plus minusque his, quam illis tribuit? Dicetne argilla figulo: cur me fecisti sic? Hoc enim sermone Esaias6 docet, sua quemque conditione7, divinitus sibi concessa, contentum8 esse oportere.

1. Malach. 1, 2 sq.  2. Gen. 36, 15 sqq.  3. Deuter. 23, 7.  4. Alius: diligentia5. Alius idem: explorata6. Jesaias 45, 9. cf. Rom. 9, 21.  7. Alibi: devotione8. Addunt alii: quemque.

FRIDERICUS: At1 cum omni aetati, omni ordini, omni sexui patet porta salutis, quoniam non tantum homines, quos orbi terrarum praefecit, verum etiam creaturas omnes, complectitur summa caritate. Illud autem „Esau odio habui“ non eo pertinet, ut Deus ex utero quenquam oderit, sed ut minus amare, minus etiam beare hos, quam illos intelligamus. Quis enim vel momento subsisteret, si Deus illum odio persequeretur?2

1. Alii id omittunt atque sequentia verba antecedenti interlocutori tribuunt.  2. Alius: prosequeretur.

CURTIUS: Haec quaestio1 de praedestinatione ac repudiatione, deque libero arbitrio nobis est cum Romanis theologis disputanda. Sed ad Salomonem redeamus.

1. Alibi: quae.

CORONAEUS: Non modo cum ecclesia Romana, sed etiam cum Hebraeis et philosophis omnibus, praeter Stoicos, disputatio vobis est. Erubescant, inquit Origenes1, qui negant, in homine liberum arbitrium inesse.

1. In cap. 5 Deuter.

SALOMO: Moses Rambam in epistola, quam adversus astrologos scripsit: Omnes, inquit, theologi confirmant, hominem liberum salutis arbitrium habere. Deinde subjicit haec verba: Magnam propterea gratiam immortali Deo habemus.

CURTIUS: Ne propositam quaestionem deseramus, an scilicet quisquam legis actionibus possit salutem adipisci, etiamsi libera arbitria cuique darentur honesta prosequendi et turpia declinandi. Nego tamen, legibus divinis satisfacere quenquam potuisse praeter Christum, a quo praesidia salutis petenda ac speranda sunt, ut lege Mosis jam antiquata nos absolveret1, deinde legibus veteribus solutos, in unius sui morte ac sanguinis effusione fiduciam omnem collocare doceret. Cum enim detestabilium hominum exsecrationes legislator Moses complecteretur, postremo capite hanc2 subjicit: Exsecratus esto, qui non exacte praestiterit verba legis, ut ea exsequatur.3 Ad quae respondebit universus populus: Esto! Unde Paulus colligit, eos, qui in legis actionibus salutem posuerunt, huic exsecrationi subjacere, quasi nullus unquam divinis legibus innocens exstiterit4.

1. Matth. 5, 20 sqq.  2. Alibi: haec3. Deut. 28, 15 sqq.  4. Phil. 3, 9 sqq.

OCTAVIUS: Cur igitur Paulus gloriatur, se in justitia legis irreprehensibilem 318 fuisse? Nam ex eo sequitur, nihil ei mortem Christi profuisse, sed pro eo Christum hanc exsecrationem pertulisse, cum in cruce pependit. Factus est, inquit Paulus1, exsecratio et maledictum, ut nos eriperet exsecrationi et maledicto.

1. Gal. 8, 10, 13.

SALOMO: Saepe deprehenditur verba legis et prophetarum Paulus truncare vel augere vel plane in alienam sententiam interpretari. Exsecratio divinae legis his verbis concepta est: אָרוּר אֲשֶׁר לֹא יָקִים אֶת-דִּבְרֵי הַתּוֹרָה הָזּׁאת1 i.e. execratus esto, qui rata non habet verba legis hujus, ut ea exsequatur. Vox enim יָקִּים significat confirmare, ratum habere, ut Jonathan et Onkelos Chaldaeus uterque interpretantur. Id autem Hieremias apertius explicat: Execratus, inquit2, esto qui non audierit verba foederis, quod percussi cum majoribus vestris. Quae interpretatio tota sententia differt a Pauli verbis. Hic enim exsecrationem imprecatur iis, qui non impleverint legem, quod nusquam in lege divina scriptum reperias, sed is habetur exsecrabilis, qui nec audit legem divinam nec foedus ratum habet. Hinc etiam alius error manavit, ut plerique putent, eum, qui vel ab uno capite legis aberraverit, omnibus legibus reum teneri. Sic enim Jacobus in epistola scribit3, quam tamen Eusebius et Hieronymus4 a sacris litteris rejecerunt. Ἰστέον, inquit Eusebius5, ὡς νοθεύεσθαι, cum de hac epistola statuerit uterque. Et quidem qui bovis alieni furtum fecisse convictus erit, quinque boves, qui ovem, quatuor oves restituere lege divina jubetur, qui autem non convictus, sed sponte furtivum bovem reddit, adjecta tantum quinta parte pretii, quia poenituit facti, peccatum ignoscitur, qui autem moechatur, occidit aut quid aliud peccavit, deinde moerore ac poenitentia vitae ante actae ductus, priora scelera virtutum actionibus rependit, in ea conditione est, ut nihil deliquisse videatur, sed poenitendo legem ipsam explevisse, ut quidem6 superius Ezechielis auctoritate confirmatum est. Nam si verum esset, quod Paulus scribit, neminem unquam praeter magistrum suum satis legi facere potuisse, neminem legis actionibus perfectionem adeptum, insigni mendacio David obligaretur, cum ita Deum contestatur7: Legem tuam custodivi, a lege tua non aberravi, a mandatis tuis non declinavi. At sui mendacii Deum ipsum testem cieret. Adulterium tamen homicidio cumulaverat8, sed quia poenituit, partim etiam facti poenas dedit, veniam adeptus est. Id enim est legi obedire, legem exsequi, legi parere, denique legem implere. Falsum est autem, legibus omnibus reum teneri, qui vel in unam commiserit.

1. Deuter. 27, 26.  2. Jerem. 11, 3.  3. Jacob. 2, 10.  4. Cap. 2 in Catal.  5. Lib. II cap. 23 in Catal.  6. Alius: id quod7. Psalm. 118, 14 sqq.  8. Alibi: cumulavit.

CURTIUS: Certe, si legum actionibus justificaremur, non autem beneficio 319 Christi, nulla omnino est gratia, inquit Paulus1, et frustra Christus, humani generis redemptor, mortuus est. Item: Gratia Dei salvati estis, per fidem, non ex vobis, ne quis glorietur.2 Item: Ut justificati istius gratia haeredes simus.3 Item: Sine me nihil potestis facere.4 Quid igitur per te ipsum merearis, si nihil per te ipsum sine Christo praestare possis? Infinitum sit, omnia Augustini aurea dicta in hanc sententiam colligere. Omnes homines, inquit, naturalem potentiam in Adamo perdiderunt et liberum arbitrium peccando amiserunt. In qua sententia vides fuisse hos viros: Ambrosium5, Chrysostomum6, Hieronymum7, Gregorium8, Bernhardum9, Augustinum10.

1. Gal. 2, 21.  2. Eph. 2, 9.  3. Tit. 8, 7.  4. Joh. 15, 5.  5. Epist. ult. ad Demetr. l. 1. cap. 7 de Caino et Abel. et in Exod. l. 1. cap. 5. L. 12 de voc. Gent. 20 ad pop. Hom. 9.  6. Ad Demetriad.  7. In Ezech. 12.  8. De libero arbitr.  9. Serm. 2 et 15.  10. De libero arbitrio s. Homil. 7.

OCTAVIUS: Si testium ac theologorum multitudine et doctrinae praestantia dimicandum est, ego doctoribus istis addam Ismaëlitarum theologos et quidem Christianis omnibus longe clariores, Solymam1, Zeidum, Odmannum, Homarum2, Balarem, Abacherimum, Calbanum, Zepheninium, Elsarinum, Azebaram, Achemulam3, Abaniphanum, Elfaridum4 ac innumerabiles alios, qui toto pene terrarum orbe legem Muhammedis divulgarunt atque homines a caligine densissima ad clarissimam unius aeterni Dei lucem et cultum revocarunt. Qui tametsi virtutibus ex praeclaris actionibus plurimum, plus tamen divinae bonitati ac beneficientiae tribuendum arbitrantur ac selectos quosdam esse ad salutem, caeteros ad exitium designatos arbitrantur.

1. Alii: Scalidum vel Halymum2. Alius: Pomarum3. Deest in alio codice.  4. Alius: Elsaridum.

FRIDERICUS: Non video cur theologorum christianorum clarissima lumina cum ista Mahummedanorum fece debeant comparari.

SENAMUS: Si autoritati plus tribuatur quam rationi, cur non etiam Verrii Flacci libros de jure pontificio, et quae veteres Jovis mystae ac theologi, quae iterum Camarim Bahalis et Sabaeorum sacerdotes libris ritualibus prodiderunt, arcessere possimus?

TORALBA: Si pergitis auctoritatibus agere, ego philosophorum familias omnes excitabo, qui eruditionis ac doctrinae praestantia minutos istos theologos facile vincant, sed praestat sensibus ipsis et perspicuis rationibus argumentari.

SALOMO: Ita quidem, nisi in rebus obscuris et ambiguis, in quibus mens humana nullos exitus reperire potest. Jam certe tragoedos multari oportet, qui θεον ἀπὸ μηχανῆς et oracula divina audire ex ore prophetarum et libris sacris, quos non modo Ebraeorum, sed etiam Christianorum et Ismaëlitarum theologi jam pridem sua quisque religione comprobarunt.

320 FRIDERICUS: Tantum abest, ut innumeratos Arabum et Judaeorum errores, qui suis se virtutibus ac legum actionibus, quasi fortissimo1 praesidio, justitiam adipisci posse confidunt, exaudiam, ut ne Curtii quidem mihi opinio comprobari possit, in eo quod salutis summam a fide pendere arbitratur, tametsi pluribus id video placuisse. Nam si fide nostra justi sumus, nihil gratia cuiquam proficit, quoniam id totum, quantumcunque est, quod credimus, totum inquam nostrum est. Nihil actio decerpit ex illa assensione, quia nisi ab animi liberi summa assensione pendeat, fides esse desinit. Verius est igitur, nos ipsa justitia Christi, veri Dei et hominis, justos fieri, quicunque ad Deum accesserunt.

1. Alii: munitissimo, vel: tutissimo.

CORONAEUS: Videtur Augustinus1 inter utraque medium2 ferire, cum statuit, praeclaras actiones, quae fidem antecedunt, nihil proficere, sed eas, quae fidem sequuntur.

1. Qu. 76 et 85.  2. Deest in alio codice.

TORALBA: Illud quidem prorsus ab omni ratione alienum mihi videtur, nuda assensione confiteri, Christum pro generis humani salute supplicio affectum, ut immanium flagitiorum non modo veniam, sed etiam summam justitia et integritatis laudem adipiscatur. Aristidem vero justum, Solonem, Lycurgum, Socratem, Chilonem,1 Phocionem, Platonem, Camillum, Fabricium, Scipiones, Catones, Rutilios,2 Papirios, qui ob virtutes eximias immortale decus mortalium omnium judicio adepti sunt, quasi sceleratissimos ac funestissimos sempiternis inferorum flammis ac suppliciis crudelissimis torqueri et cruciari.

1. Alii: Philonem2. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Aut damnati sunt aut aeternis inferorum suppliciis, quibus mortales omnes primi parentis fraude obligantur, erepti et servati. At sine servatore servari vel salvi fieri non possunt; igitur sempiternis cruciatibus addictos esse, aut ut mitius agatur cum iis, qui virtutibus heroicis claruerunt, in teterrimis ac retrusis terrarum cavernis, densissima caligine obsitos coerceri oportet.

OCTAVIUS: Profecto ne Christianis quidem, qui modo aliquid judicii habent, haec probari puto. Nam si qua virtus hominem Deo gratissimum efficere possit, non fides ac inanis credulitas de Christi morte, sed constans in Deum aeternum fiducia praestat, et qui sic affectus est, ut neque in seipso neque in praemiis1 humanis spem ponat rerum suarum, hunc oportet, singulari quadam Dei amore flagrantem, verae2 felicitatis suavissimos decerpere fructus. Haec illa fides est, vel potius singularis erga Deum fiducia, quae virtutes omnes amplexa fovet ac tuetur.

1. Alius: rebus2. Alius idem: vitae.

SENAMUS: Ego praeclaris quemque actionibus beari statuo, et quo quisque majore erga Deos religione, pietate in patriam, caritate in propinquos, benignitate erga egentes, justitia in omnes exstiterit, eo beatiorem 321 ac immortali Deo, tametsi Deos peregrinos bona fide ac justo errore colat, gratiorem futurum. Quid enim aequius, quid naturae magis consentaneum, quam maxima iis praemia decerni, qui maxime de republica, de parentibus, de propinquis, de tenuibus, denique de toto genere hominum mereantur? Quoniam de immortali Deo mereri nihil ac ne gratias quidem pro sua erga nos beneficientia habere possumus.

CORONAEUS: Ego vero semper assentior sanctissimis ecclesiae Romanae ac potentissimis Tridentinae synodi decretis, quibus anathematis exsecratione urgentur ii, qui fidem sine operibus et qui opera sine fide justificare putant. Quid vero vates ille1 ex oraculo divino exclamat? Justus est, fide vivit!2 satis declarat, justis, non injustis fidem profuturam, alioqui daemones et sceleratissimi quique inani credulitate de morte Christi coelos raperent.

1. Hab. II, 4.  2. Alius: Justus e fide vivit.

CURTIUS: Quoniam in justificatione salutis summa consistit, nihil opinor accuratius nobis disserendum est.

FRIDERICUS: Cum imperialibus comitiis Ratisbonae coactis Carolus V. imperator de principum Germanorum consensu sex utriusque religionis theologos rectissimos1 adhibuisset,2 ut Romanorum et Germanorum religionis controversias componerent ac parati3 simul coirent, a capite justificationis humanae auspicandum putaverunt. In qua disputatione cum tres Augustanae confessionis theologi Pflugium, Fabrum et Groppeum Catholicos in suam sententiam pertraxissent et cardinali Contareno, Romanae sedis legato, idem persuasissent, scilicet hominem sola fide, nullo suo merito beari, Eckius vero, unus e Catholicis, tanta in collegas ira exarsit, ut pontifices ac principes catholici ab eo persuasi Carolum V. coëgerint, disputationem solvere, vigesima post die quam inchoata fuerat, idque potissimum Azoti, Hispanici theologi veteratoris,4 oratione adducti, cum diceret, brevi futurum, ut ecclesiae Romanae majestas collapsa difflueret, quoniam in praecipuo religionis capite tot saeculis se de via deflexisse confiterentur. Et versutissimus homo Germanis, quos ut barbaros et rudes irridebat, similitudinem lignatoris proposuit, ligna findentis, a quo primum exiguam fissuram fieri, deinde impulso ferreo cono5 repente trabem in partes dissilire docebat. Qua similitudine pontificii6 adducti perniciosissimam hanc disputationem dissolvere principes coëgerunt, Contarenus vero cardinalis, Venetorum patriciae gentis dictissimus, qui Lutheranis assentiri dicebatur, non sine maxima veneni suspicione paulo post interiit. Deinceps ecclesiae Romanae antistites modis omnibus antiquas caerimonias ac veteres ritus augeri ac tueri proposuerunt, ne latum quidem unguem ab ecclesia primitiva discessisse viderentur, tametsi 322 plerosque pigeat tot ac tantarum ineptiarum ac praesertim reliquiarum, lactis inquam virginei, cujus infinita copia tot saeculis nondum exaruit; pudet referre caetera, quae vobis quam mihi ipsi notiora sunt.

1. Alibi: doctissimos2. Acta conventus Ratisb. Sleidan. ad a. 1530.  3. Alius: jurati4. Alius: visitatoris5. Alibi: cuneo6. Alius: pontifices.

SALOMO: Male jactis fundamentis, quaecunque super exstruas, uno ruunt et eodem momento. Cum enim christianae religionis autores a vero1 Dei cultu deflexissent et homines mortuos pro immortali Deo sibi colendos proposuissent, ne supplicium illud suo Deo jure a magistratibus illatum videretur, humano generi salutare ac necessarium fuisse praedicarunt. Ac tantum abest, ut supplicio Christi aut crudelitate erga eum justitia mortali cuiquam parta sit, ut ea fide Christianorum quam longissime a vera religione discedatur. Huic errori proximum est, quod omnes theologi2 Christiani et Agareni actionibus virtutnm aut fide aut utrisque justificari posse opinantur, non modo apud homines, sed etiam apud Deum immortalem. Nam saepe fit, ut sceleratissimus quisque apud Deum habeatur justissimus hominum opinione. Sed ut Deus hominibus eriperet arrogantiam et supercilium,3 clara voce contestatur: Nemo viventium, inquit, coram me justificabitur.4 Quae vox viventium non modo ad homines pertinet, sed etiam ad angelos. Id autem apertius confirmatur his verbis: Num justior erit homo suo conditore?5 Ecce in ministris suis non reperit stabile opus, et angeli sui vesani sunt, impuri coeli, immundae stellae, si cum eo conferantur. Et quo minus ambigeretur, id saepius repetitum legimus; deinde subjicit: Quanto longius a consummata perfectione aberrant, qui luteas domos incolunt, homines a luto concretos innuens. Item: Quis purus esset de muliere natus?6 At ne clarissima sidera quidem coram Deo pura sunt, quanto minus frivoli ac futiles homines, qui quasi vermiculi putres censeri possunt. Hic me rapit impetus, de admirabili Dei majestate ac sanctitate cogitantem:

O quis erit sceleris purus? quis crimine liber
Ante Deum? cui sol obscuro squallet amictu!
Mundities illi tanta est, ac tantus in ore
Majestatis honos, ut ei nitidissima quaeque
Aligerum facies tabe polluta7 notetur.
O ter sancte parens!8 o non violabile numen
Aeternae mentis, cujus tam augusta potestas!
1. Alius: veri2. Deest in alio codice.  3. Alius: superbiam4. Psalm 51 (52) 2. 4.  5. Jobi 4, 9. 15.  6. Jobi 25, 4. 5.  7. Alius: maculis labefacta8. Alius: pater.

TORALBA: Haec quoque Salomonis sententia philosophorum sanctiorum decretis explicatur, quaecunque scilicet materiae concretionem ullam habent, impura esse, ut merito Porphyrius1 dixerit, nihil esse materiale,2 quod immortali Deo pollutum non sit, i.e. ὀυδὲν γὰρ ἔνυλον, ὁ μὴ τῷ ἀνωτάτῳ 323 θεῷ εὐθὺς ἀκαθάρτον. Non quod3 ullum sit in ipsa materia malum aut vitium, ut plerique philosophi arbitrantur, quodκακοποιόν τι appellant, id enim superius falsum esse demonstratum est; sed quoniam materia a4 summa illa puraque divinae naturae substantia quam longissime abest, quia fluxa, quia labilis, quia caduca.

1. Περὶ ἀπωλείας τῶν ἐμψύχων2. Alius: immateriale3. Alius: quia4. Alii: in.

CURTIUS: Nec justitiam Deo parem exigimus in homine, ac ne fore quidem speramus, homines enim Deos esse oporteret, sed quantum humana vita ac natura ferre potest. Ac tametsi homines non tantum materiae concretione, verum etiam illa, quam saepe diximus, originis macula ac propriis sceleribus conspurcantur, gratia Dei tamen propter Christum, Deum simul et hominem penitus emundantur1, ut quodammodo justi videantur.

1. Alibi: emendantur.

SALOMO: At gratia Dei et beatitate multo majore fruuntur angeli, qui ab aeterno Deo propius absunt, qui tamen puritatis ac justitiae scintillam erga Deum nullam ferunt.1 Itaque cum Noacho2 summam justitiae atque integritatis laudem ipse Deus tribueret,3 subjecit illud in suo genere, i.e. strabo inter luscos. Quae cum ita sint, quis jure assentiatur Johanni tam confidenter scribenti: Scimus, inquit, quod si Deus apparuerit, similes ei futuri simus, et quisquis hoc sperat, purificat seipsum, sicut Deus purus est.4 At ne Adamus quidem, si in collata sibi divinitus integritate ac innocentia, quanta maxima in homine esse potest, perstitisset, propterea justus apud Deum haberetur. Deus solus, inquit ille, justus est, ac praeter eum alius nemo.5 Si nemo integer, nihil purum, nihil mundum, non sol ipse, non angeli, qui proxime ad immortalis Dei numen accedunt, nitidi sunt, tota illa de hominis justificatione disputatio, an a fide pendeat, an vero ab actionibus honestis, an ab utrisque, an etiam ab unius Dei gratia plane inanis est, cum in hominem justificatio cadere non potest. Multo etiam levius est, quod illam summam integritatem non Dei, sed hominum ponderibus exigi putant oportere. Qui vero justitiam se suis actionibus adepturos confidunt, audiant ad hominem omnium gravissimo testimonio laudatissimum acerbam reprehensionem, qua nititur Elihu: Si justus es, quid tum?6 aut7 quid ad Deum tua seu turpia seu laudabilia facta? Aliis quidem aut tibi ipsi profueris aut nocueris, nihil tamen Deo accedit aut decedit.

1. Ita omnes.  2. Alii: Noëmo3. Gen. 6 et 7.  4. 1 Joh. 3, 2.  5. Eccles. (Siracid.) 18, 2.  6. Job. 35, 7.  7. Alius: an.

TORALBA: Si nihil boni mereas agendo bene, nullam quoque poenam male agendo ferre debes. At superius dictum est, actiones uniuscujusque justissimis ponderibus exigi oportere.

OCTAVIUS: Ismaëlitae Christianos potissimum virtutis actionibus, pietate inquam, justitia, caritate, fortitudine, temperantia, longo intervallo 324 superare mihi videntur, quod ita instituti sunt ac imbuti, ut summam salutis in virtutum actionibus positam confidant. Omnium tamen teterrimi sunt, qui missarum vi, quas pecuniis promereantur, improbitates omnes dilui arbitrantur, aut qui salutem in sola fide collocarunt, quae sane1 opinio in perniciem rerum publicarum longe lateque redundat.

1. Alius: certe.

CORONAEUS: Ab hac sententia abhorrui semper, ac profecto leges omnes divinas ac humanas pessum ire oporteret, si nulla rerum praeclare gestarum praemia1, nulla supplicia peccatorum exstarent. Ac cur2 Deus Abrahamo diceret: Per memet ipsum juravi, quia fecisti hoc, benedicam tibi et propter3 te populis omnibus.4 Non dixit: Singulariter ac gratis propter me tibi benedicam, sed: ob id quod fecisti. Item: Quisquis laudibus me cumulavit, ego illum honoribus cumulabo.5 Item: Reddet homini secundum justitiam suam.6 Item: In observandis mandatis tuis retributio multa.7 Item: Noë, Job, Daniel sua justitia liberarunt animas suas.8 Item: Peccata tua eleemosyna redime.9 Item: Vidit Deus opera eorum, qui conversi sunt, et misertus est eorum.10 Item: Nonne benefacio ei, qui recte ambulat?11 Infinitus sim, si omnia loca recenseam, quibus aperte declaratur, ex ipsis operibus quemque praemia suppliciave laturum.

1. Alibi: merita2. Alibi: ad quid enim3. Gen. 22, 16.  4. Alius: in5. Psalm. 8, 6.  6. Hiob 34, 11.  7. Proverb. 13, 13.  8. Daniel 9, 5 sqq.  9. Psalm. 51, 3.  10. Jesaiae 55, 7.  11. Psalm. 84, 12. 28, 10.

FRIDERICUS: Officio nulla merces debetur. Qui juste vivit, si1 tamen ullus est, sed nullus est, nihil nisi ex officio agit. Igitur qui juste vivit, nulla mercede dignus est; est enim contraria officio merces. At qui scelerate quid agit, contra officium facit; qui contra officium facit, poenam meretur; igitur scelerati jure plectuntur, nec tamen justi, si qui sint, ulla praemia merentur. Ac propterea Christus, Deus verus et homo, cum ad salutem homines cohortatur: Cum feceritis, inquit, omnia quae fieri oportet, tum dicite: servi inutiles sumus, sive quod ex officio id debemus, sive quod nulla penitus ad Deum utilitas ex his actionibus derivatur. Nulla igitur justitia cuiquam ex actionibus praeclaris comparari potest.

1. Desunt haec sedecim sequentia verba in aliis codicibus.

SALOMO: Concedo illud, ex actionibus, quantaecunque sint dignitatis, justum fieri neminem, multo minus ex inani credulitate in Jesum mortuum, sed ex honestis actionibus ab aeterno Deo quemque beari, et quo quis justius et honestius vixerit, eo beatiorem et immortali Deo fore gratiorem. Omnes enim creaturae ac daemones quoque beantur plus minusve pro largientis effusa bonitate, aut suscipientis capacitate, aut respuentis oblatam lucis affluentiam indignitate. Aliud est enim beari, aliud justificari, quae, 325 a theologis christianis confusa aut panim perspecta, graves in hac disputatione tam obscuritates quam errores pepererunt. Nam si nulli nisi justi bearentur, nemo bearetur unquam. At omnes creaturae beantur, nulla tamen justificatur, nulla tamen caret immunditia ac impuritate. Quarum rerum differentia confusa ut planius intelligatur, fingamus verbi gratia, regem potentissimum equos celeres servis dono dedisse, alios quidem aliis praestantiores, pro sua erga quemque benevolentia, ut quemque plus minusve dilexerit, ea tamen lege, ut omnes in stadio currant, recusantibus vero aut cursum detrectantibus metu vel inertia, equos ademtum iri, proposita capitis poena ei qui alterius equum violarit aut socium supplantarit, quo minus curreret, aut furto dicto domino equum averterit. Currentibus etiam praemia varietate dissimilia proposuisse, scilicet aerea, argentea, aurea, vestes pretiosasque gemmas, eoque praestantiorem cuique mercedem, quo quisque citius metam attigisset; peracto cursu regem praemia quae promiserat, et iisdem legibus, quas dixerat, bona fide dedisse; qui cursum detrectaverant, ut inertibus equos ademisse, caeteros qui non solum currere noluissent, sed etiam aliis impedimento fuissent, aut equos abegissent, persequi jussisse, comprehensos supplicio addixisse, num dicemus, merita quemque praemia tulisse?

CURTIUS: Sic opinor.

SALOMO: Cur ita? Cum rex servis nihil deberet, quippe sui essent, quos pro suo jure sine ullis praemiis ad cursum cogere, vendere, necare1 potuisset2.

1. Alibi: vetare2. Alius: possit.

FREDERICUS: Demus illud, sed quoniam promisit, fidem fallere contra decus et dignitatem esse judicaret.

SALOMO: Debitum igitur est, non quia Deus debitor sit hominis, homo creditor quasi suo jure praemia reposcat, sed quia dignitas promittentis agitur in pollicitatione rerum earum, quas promisit, etiamsi nullo jure deberet. Quodsi equites illi, qui graviter ac strenue cucurrerunt, honeste quia sunt educati, non modo gloriam sibi nullam arrogabunt, sed etiam eleganti oratione regi praemia largienti gratias agent, victoriam illi acceptam ferent, tum quia servos educarit et ad cursum non modo instruxerit, verum etiam equos citatissimos et ad cursum adeundum velocissimos donarit. Quanto magis immortali Deo nos omnia ferre accepta debemus, quod de nihilo nos creavit, quod corpus et mentem dedit, bene currendi leges praescripsit ac docuit, currentes in stadio virtutum adjuvit, labentes sustinuit, lapsos saepius erexit, erectos ad metam perduxit. Sic enim sapientiae magister oratione eleganti1; Noli, inquit, coram rege superbire! Quod alibi apertius his verbis: Noli te justificare ante Deum, ab eo enim nostra salus dependet. Cum Jobus, mortalium omnium Dei judicio, integerrimus, graviter quereretur, quod cum justissime ac sanctissime semper vixisset, 326 attamen ingenti calamitatum omnium multitudine premeretur, Elihu collegarum et amicorum errores coarguens, quod illum suo merito ac peccatorum conscientia plecti dicerent, graviter disseruit ac docuit, Deum injuriam afferre nemini. Ac tametsi Jobus summa semper integritate vixisset, Deum tamen quae sua erant quaeque Jobo fruenda precario dederat, suo jure repetere ac vindicare potuisse, scilicet opes, liberos, servos, aedes, salubritatem, imo etiam mentem ac vitam ipsam, idque sine injuria cujusquam. Cum tandem ejus constantiae ac fortitudinis periculum fecisset, ea quae repetiverat Jobo abundanter ac cumulate rependit, opes inquam, greges, armenta duplicavit, uxorem etiam liberorum foecunditate beavit, denique vitam ejus cum exploratissima corporis ac mentis incolumitate in annos centum quinquaginta propagavit2. Sed hoc ad summum felicitatis fastigium3, quod sese illi fruendum ac visendum dedit, in quo quidem non justificationis aut justitiae, quae homini contingere non potest, sed beatitatis humanae summa consistit. Postremum illud admonendi sumus, justitiae decus nullum clarius esse, quam eorum qui toto mentis impetu Deum amant ejusque edicta exsequuntur, nulla sperata mercede, tametsi certo sciant, nunquam bonis defuturam.

1. Ecclesiastici (Siracid.) 10, 29. 11, 4.  2. Jobi 42, 10 sqq.  3. Alius: praecipuum vero.

CURTIUS: Praeclara et ista quidem, nisi Salomo a capite aberraret, cum Christum inficiatur Deum esse, qui non ex debito, sed ex gratia omnibus praemia largiatur, qui sanguine originis maculas et omnia omnium flagitia solus abstergat. Nam ex eo, quod Salomo omnes homines injustos, impuros, immundos etiam ab utero prodire confitetur, labem originis quodammodo agnoscit.

OCTAVIUS: Si peccatum est in homine, quod a conditoris sui puritate et sanctitate quam longissime abest, angelos etiam et sidera, quae impura sunt apud Deum, originis peccato dicemus obligari. Quae si absurda sunt, et ea quae ex his sequuntur, absurda videri necesse est, eoque absurdiora, quo minus illa imperfectio perfici potest, nisi creatura Deus fiat. Ex quo efficitur, Christum si mortuus esset, quod Ismaëlitae constanter negant, immunditiem illam seu labem originis, ut libet appellare, curaturum1 non fuisse ac ne potuisse quidem, si maxime voluisset: non etiam si Deus fuisset, ut Christiani fuisse credunt, quoniam quod genitum sit, mundum ac purum fieri non potest. Multo minus id quod de muliere genitum sit, ut Christus, nisi de creatura quasi fiat creator, quod ne Deus quidem facere potest.

1. Alii: creaturum.

CORONAEUS: Prospiciendum est, ne quid nobis excidat, quod sit alienum a majestate divina. Neque enim comprobare1 possum haec scholasticorum decreta, quae impietatem sapere mihi videntur, scilicet Deum non 327 facere posse Deum, non posse contradictoria simul et semel vera efficere. Verius ac temperantius dici decuit, opinor, creaturam non posse Deum fieri, neque enim creatoris potestas imminuitur ob creaturae ac subjecti debilitatem ac impotentiam. Non igitur impotentia Deo tribuitur2, quod nec homines, nec ne angeli quidem justi sint aut fuerint unquam aut futuri sint olim, sed quia nec angelica nec humana creatura perfectae ac consummatae justitiae capax est, multo minus divinae illius praestantiae ac puritatis, quam ne cogitatione quidem attingimus, at ne bonum quidem illud, quod optimus quisque cupit, efficere aut praestare potest, ut Paulus de scipso queritur3.

1. Alii: probare2. Alius: tribuatur. Alius: Dei creatur3. Rom. 7, 19.

SALOMO: Nihil divina lege jubetur, quod praestare si velis, non facile possis. Ac miror, Paulum, quem tanti fecisti, hoc scripsisse, cum alibi jactet et glorietur1, se justitia legis irreprehensibilem fuisse. Quis vero tam crudelis legislator exstitit unquam, qui, quod fieri non posset, suis imperaret? Ac si quis uspiam exstitit adeo2 crudelis, quam scio neminem, illud tamen de legislatore omnium optimo ac mitissimo sentire scelus, cogitare nefas, dicere capitale est. Gustate, inquit ille, et videte, quam suavis est Deus!3 Ac tantum abest, ut quicquam quod fieri nequeat imperet, ut reum faciat totius legis, qui ab uno capite aberraverit4; ut etiam is, qui omnia praecepta5 legis violaverit et poenitentia ductus ad honesta persequenda redierit, omnium improbitatum veniam consequatur. Non prius, inquit David6, differam, confitebor de peccato7 quod tu jam ignoveras. Contra quid Paulus8? Recognoscite quaeso, si volentes, inquit, peccaverimus, post acceptam veritatis cognitionem, nulla restat amplius hostia pro peccatis, sed formidabilis expectatio9 judicii et ignis vehementis10, qui nos devorabit. Videtis, ut ne confessioni quidem aut poenitentiae locum homo iste relinquat. Et sunt qui legem divinam christiana putant acerbiorem, nec ipsi a vero deflexisse mihi videntur.

1. Phil. 3, 9 sqq.  2. Alius: tam3. Psalm 34, 9.  4. Alius: aberraret5. Alius: capita6. Psalm. 32, 5.  7. Alibi: peccata8. Ebr. 10, 26 sqq.  9. Alius: expiatio10. Alius: vehementia.

SENAMUS: Hic unus Pauli locus est, qui multos in salutis1 desperationem adduxit. Nec defuerunt, qui hanc ad Ebraeos epistolam non modo Pauli esse negarent, sed etiam rejicerent omnino.

1. Deest in alio codice.

FRIDERICUS: Ego rejiciendam non puto, cum summa conciliorum consensione probata sit, sed ὑπερβολικῶς scriptum opinor hunc locum ad improbatoram terrorem, cum omnibus scripturae locis venia poenitentibus1 proponatur2. Nec verum, a Deo quicquam juberi, quod fieri3 non possit. Sic enim Cyprianus4: Qui dicit, Deum impossibilia imperare, maledictus 328 esto. Haec ille5. Sed tanta est imbecillitas humanae fragilitatis et cupiditatum impotentia, ut advocato et mediatore Christo, vero Deo et homine, semper egeamus. Is autem, abrogatis morte sua bestiarum sacrificiis ac ritibus veteribus Judaeorum, quasi vepribus expurgatis, viam reddidit multo faciliorem et planiorem, novarum tabularum, quibus omnia flagitia diluuntur, promulgatione. Itaque peccatores ad se convocans et quasi ad epulas invitans: Venite, inquit, ad me omnes, qui onerati estis, ego reficiam vos; jugum meum suave est et onus meum leve.

1. Alius: petentibus2. Jerem. 7, 7.  3. Alibi: aut prohiberi4. In serm. de bapt. Petr. Lomb. dist. 39. l. 3.  5. Alius: Haec illius vox est.

OCTAVIUS: Non video, Christum lege ulla jussisse aut imperandi potestatem habuisse, ac multo minus leges a Deo latas abrogavisse. Id autem his verbis aperte declaravit: Non veni, leges solvere, sed adimplere.1 Veteris enim summa legis est in duabus decalogi tabulis, quas Christus non magis abrogare voluit aut potuit quam naturae leges, cum nihil aliud duabus tabulis quam naturae lege aequissima contineatur, ut superius demonstratum est. Non satis mirari possum, quid sit, quam ob rem Martinus Lutherus decalogum nihil ad Christianos pertinere affirmabat, nisi quod judicabat, Christianam legem stante decalogo stare nullo modo posse.

1. Calvinus abrogasse negat in cap. V, 12. 15 ev. Matth., negat etiam fuisse novum legislatorem.

FRIDERICUS: Lutherum omnibus laudum generibus cumulatissimum summa pietate ac eruditione Christianos aberrantes in rectissimam ac tutissimam viam deduxisse confido, ut ejus scripturae1 et actiones aperte declarant. Ne quis putet, decalogum abrogare voluisse, sed ut omnes intelligerent, non satis esse in decalogo praesidii ad sempiternae salutis adeptionem, nisi prius in Christi veri Dei ac servatoris optimi maximi, supplicio acquiescamus, quandoquidem2 leges Mosis nemo exsequi potuit unquam.

1. Alii: scripta2. Alius: quoad.

SALOMO: Profecto disciplinae, quae litteris evangelicis continentur, non modo lege divina sunt acerbiores ac difficiliores, sed etiam ejusmodi, quas mortalium nemo praestare queat, ut Trypho Ebraeus disserit apud Justinum1. Nam ut pauca de multis, vetant ulla divortia fieri, nisi uxor adulterii convicta fuerit. Quod quam difficile sit, satis intelligunt, qui judicia tractant. Et ut adultera non sit uxor, quid2 iniquius est, quam cum hoste domestico invictum vincere, aut insidias innocenti struere, ut capitali supplicio circumveniatur, aut uxoris et familiae alterius existimationem in apertum discrimen vocare, aut efficere ut venenis aut occultis insidiis alteruter pereat, Christo divortia vetante. Illud etiam contra naturam est, ut adulterii causa segregatis matrimonia prohibeamus. Nam ista ratione aut turpiter moechari, aut publice fornicari, aut foedissime pollui, aut aliquid turpius his omnibus tentari necesse est. At lex divina de divortiis, nunc omnium populorum, praeterquam Christianorum, communis ac veterum Romanorum justissimis legibus comprehensa, non tantum3 uxores temperatiores, sed etiam viros 329 obsequentiores afficiebat, divortii metu. Caedes etiam violentas ac venena domestica et latentia penitus sustulerat. Quid autem a natura, quid a puritate sacrorum, quid a sanctitate divina magis alienum, quam quod a Christianis videmus interdici sacerdotibus jura connubiorum? Quid exitialius, quam puellas innumerabiles continentiae votis sempiternis, natura vetante, obligari? Inde libidines utriusque sexus effusae, inde violenti abortus, parricidia, adulteria, stupra et in ipsis templis meretricia lenocinia et foeditatibus inexpiabilibus sacra omnia conspurcata, quae ne paganis quidem licuissent. Quin etiam Romani olim flaminibus Jovis vetuerant,4 repudiare uxorem et uxore mortua sacerdotio abdicare jusserant.

1. In dialogo cum Tryphone.  2. Alius: quod3. Alius: tamen4. Alius: vetuerunt ... jusserunt.

CORONAEUS: Vos coelibatum in sacerdotio Christianorum utriusque sexus video improbare, propter impendentia pericula, quae Augustinum coëgerunt, ut aperte1 scriberet, meretricia non esse de republica tollenda. Aufer, inquit,2 meretrices de rebus humanis et turbaveris omnia libidinibus. Sed si lege divina prohibetur sacerdos, sanctuarium ingressurus, triduum ab uxoris contactu abstinere, quanto justius est, pontifices christianos, qui quotidie sacratissimum illud corpus Christi, Dei et hominis, contrectant, et in illo sanctum sanctorum quotidie ingrediuntur, vivere in perpetuo coelibatu.

1. Deest in alio codice.  2. Lib. II. de ordine.

SALOMO: Divina lex vetuit, sacerdotem, qui populum expiaret, uxorem triduo ante contingere. At expiationis dies singulis tantum annis semel occurrebat, at isti toto sacerdotii tempore interdicunt nuptiis, non tamen meretricibus. Consimile est illud, quod lege divina sacerdotibus usu vini interdixit, cum in sanctuarium ingrediuntur; cur igitur christiani sacerdotes vino in perpetuum, uti uxore et connubiis non abstinent? A meretricibus tamen non abstinent, ut nec a vino, sed continuis lenociniis et commessationibus, scorta utriusque sexus mutare et commutare, non sine maximo totius ecclesiae christianae dedecore consueverunt, ne legibus connubialibus, quibus caeteros obligant, ipsi teneantur, quo fit, ut e templis exeuntes, aqua lustrali seipsos conspergant. Sic enim Lycurgus1 orator Alexandri Magni adulatoribus, quem Deum esse praedicabant: O qualem Deum, inquit, a cujus aedibus exeuntes aqua lustrali conspergi oportet! Ex omnibus tamen christianis2 decretis nullum magis ἀδύνατον, quam quod ei, qui maxillam dextram caedat, jubentur obvertere sinistram et ei qui pallium rapuerit, tunicam quoque permittere diripiendam, et qui fatuum aliquem appellaverit, sempiternis inferorum ignibus obligari.

1. Plutarchus in apophthegm.  2. Alius: Christianorum.

TORALBA: Illud profecto contra naturam est, eum, cui quis alapam1 inflixerit, rursus ad se percutiendum et spoliandum invitare.

1. Alii: buccam.

SALOMO: At quanto faciliora sunt divinae legis mandata? quae etiamnum Paulus ipse ita observasse gloriatur, ut justitia legis esset irreprehensibilis. Item Lucas testatur, Zachariam et Elisabetham coram Deo in 330 omnibus praeceptis ac mandatis irreprehensibiles exstitisse.1 Quibus argumentis Justinus martyr2 aperte convincit, lege divina nihil prohiberi aut juberi, quod ab homine praestari non possit, modo velit. Quid autem tota legis justitia? Diligere Deum plus seipso, proximum vero ut seipsum, quod facere quisque potest. Deinde subjicit, quod igitur dici solet justificari neminem ex lege? Non dicitur quia non possunt, sed quia nolunt, voluntate enim ad ea, quae fieri possunt, uti solemus. Est igitur christiana lex multis partibus difficilior, quam divina. Omitto ritus inanes, quorum multitudine factum est, inquit Augustinus,3 ut Christianorum conditio nulla deterior quam Judaeorum videatur. Quid si Augustinus caeremonias hodiernas ecclesiae Romanae videret? Nam qui pecorum sacrificia jam pridem antiquata nobis objiciunt, ipsi Jesum in sacrificio, sic enim vocant, continuo vorant, dilacerant, diripiunt.

1. Luc. 1, 6.  2. Qu. 103 ad orthod.  3. Ad Januar.

CURTIUS: Nos ecclesiam Helvetiam secuti amplexamur illas ἀναιμάτους θυσίας καὶ δοξολογίας, ut Cyrilli1 et Eusebii2 verbis utamur, vel tauros labiorum nostrorum, ut Amos propheta loquitur, Deo aeterno mactamus. Sed ne a proposita quaestione discedatur, miror cur Salomo tantopere divortia cupiat, cum Valerius Maximus Romanos ob id potissimum laudet, quod annos plus amplius quingentos divortia nulla vidissent, ac probro datum fuisse Spurio Camillo, quod ab uxore prius divertisset. Quid autem perniciosius, quam corruptorem publicum quascunque volet puellas connubii specie fraudare et corruptas a se ablegare posse?

1. Ad Regin.  2. Demonst. evang. l. I.

SALOMO: Pluribus propositis incommodis, graviora semper fugienda. Gravius est ac periculosius,1 necari veneno, aut moechari, quam divertere. Quis autem locare velit puellam ei, qui sine causa diverterit ab honesta et pudica uxore?

1. Alius: perniciosius.

CURTIUS: Omissa divortiorum disputatione, non tam1 de facilitate exsequendae legis Christi, quam de legislatoris praestantia quaerendum est. Nam si quid peccatum erit, praesto semper est advocatus, orator, patronus idemque legislator Christus, quo Judaei et Ismaëlitae miseri destituuntur. Unde vero salutem sperare potest is, qui Christum verum Deum et hominem venientem ad se, non excepit, oblatum respuit?2 Ipse est, inquit Paulus,3 sanctificatio4 nostra. Item: Mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram. Quid Hieronymus?5 Oratio, quae non fit per Christum, peccatum est. Haec ille. Cum igitur sine Christo Deo nulla salus homini cuiquam speranda sit, cur amplius in legibus Mosaicis, quae jam pridem sua vetustate extabuerunt, haeremus? Per Christum solum, inquit Cyrillus,6 patet aditus ad regna coelorum.

1. Alius addit: opinor2. Alius: rejecit3. 1. Cor. 1, 30. Rom. 4, 24 sq.  4. Alius: justificatio5. In Psalm. 59.  6. In cap. 3. Joh.

331 OCTAVIUS: Si Christum oratorem et exoratorem unum habetis, cur Christus discipulos consolatur? Rogate patrem meum, inquit, et alium advocatum vobis dabit?1 Cur praeter istos oratores et patronos infinita millia, i.e. totidem fere, quot homines mortuos, Christiani invocatis, cum invocatio religiosa soli Deo debeatur? Invoca me et eruam te! Invoca me et vivetis. Id autem saepius repetitum legimus2. Omnium tamen angelorum ac divorum ordines precibus ac solennibus festis, non aliter ac Deum aeternum prosequimini, ac plerique multo ardentius ac studiosius, quam Deum ipsum, cui nulla dies vacua sacrorum3 relinquitur in fastis. Quanto melius Ismaëlitae, qui non modo unius aeterni Dei cultum sibi proposuerunt, sed etiam tabulam pictam ad spectaculi fructum habere capitale ducant!

1. Joh. 14, 16. 26. 15, 26. 16, 7.  2. Psalm. 41. 140, 5. Jerem. 29. Joel 2.  3. Alius: sociorum.

FRIDERICUS: Ista quidem controversia nobis est cum ecclesia Romana, quae angelorum coetus ac beatorum mentes votis complecti docet, cum tamen unus tantum advocatus proponi debeat, Christus Deus, cujus nomine vota concipimus, per quem fausta omnia precamur et adversa deprecamur.

CORONAEUS: Ego quidem sic a doctrina informatus, sic a majoribus imbutus sum, ut ab ecclesiae Romanae, quae sola Dei ecclesia restat, decretis vel latum unguem discedere nefas ducam. Mediatorem quidem unicum, generis humani pontificem maximum agnoscimus Christum, sed quid vetat, Christo patronos inferiores habere? Oratores angelos inquam, virginem Mariam, apostolorum et martyrum coetus, non quidem ut salutem nobis tribuant, quoniam unus est servator hominum Christus1, sed ut pro nobis rogationes ferant. Quanquam vester Lutherus, Friderice! beatorum mentes revereri oportere confitetur2, cujus auctoritatem sequitur Bucerus3. Cum enim Christianorum opibus Judaei oppressi sedibus Hierosolymorum exacti fuissent4, Deum immortalem! qui concursus fuit hominum ad loca religiosa, quae urbis sanctitas, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium! Cur autem Hieronymus non modo pro divorum honoribus, sed etiam pro eorum reliquiis tam accurate contra Vigilantium scripsisset, ut etiam daemones reliquiarum ope fugari confirmaret? Cur Ambrosius5, Gregorius Turonensis6, Augustinus7, caeteri tantis honoribus ac laudibus divos prosequerentur, si scelus id esse putarent?

1. Desunt sex haec antecedentia verba in uno codice.  2. Lutherus in purgatione, qua queritur, aliquot articulos falso sibi ab adversariis impositos. Oecolampadius in Chrysostomum divos pro nobis assiduo orare scribit.  3. In defensione ad Abrinensem episcopum. Ep. 8.  4. Alius: cessissent5. Ep. ad Episc. et ad Col. l. X. cp. 85 et Serm. 91.  6. De Gloria Martyr.  7. Lib. III. de cruce Dei.

CURTIUS: De viris illustribus honorifice et sentire et scribere praeclarum est, nec verbis illorum dignitatem extenuare, aut ullo dicendi genere elevare velim, non tamen precari, colere, invocare, quae tamen praecipua sunt adorationis argumenta. Deum aeternum, inquit lex, adorabis 332 eique soli inservies!1 Ac tametsi virgo Maria Christum verum Deum et hominem utero concepit ac peperit, ab ejus tamen adoratione abstinemus. Nam cum Epiphanius2 sua aetate proclivos christianae plebis animos ad ejus cultum prospiceret, ac potissimum colliridianos, oratione acerrima in eos invectus est: Si enim, inquit, angelos colere prohibemur, quanto magis Mariam, Annae filiam. Et Julianus Augustus nihil gravius Christianis objecit, quam quod martyres pro Diis adorarent, ac divinitatis proposita spe martyrium ardenter expeterent, ut in deorum albo inscriberentur. Quo quidem arcano cum nullum amplificandae religionis majores majus habere perspexisset, christianorum caedes ac supplicia repressit. Cyrillus3 vero ad haec respondens: Sanctos martyres, inquit, neque Deos esse dicimus, nec colere consuevimus. Item Chrysostomus4: Vide prudentiam, inquit, Cananaeae, non rogat Jacobum, non obsecrat Johannem, non pergit ad Petrum, nec intendit ad apostolorum coetum, nullum quaerit sibi mediatorem, sed pro omnibus comitem accepit poenitentiam, qua deserti advocati locum implevit. Idem paulo post5: Ubicunque Deum appellaveris, audit te, non ostiario, non mediatore, non ministris opus est, non est opus ope patroni. Item6: Solent, inquit, misera uti excusatione, per istos iri posse ad Deum, ut per comites perveniatur ad regem, ac deserto Deo conservos adorant. Ad Deum suffragatore nihil7 opus. Hic apertissime omnia atque illud maxime, quod adorationem appellat, cum advocatis et mediatoribus divis utimur.

1. Deuter. 6. Exod. 34. Levit. 26. Deut, 48. Matth. 4. Lucas 4.  2. Contra haereses.  3. Lib. 6. adv. Julianum.  4. Homil. 12.  5. In homil. de fructu evangelii.  6. Ep. ad Rom.  7. Alius: non.

CORONAEUS: Sunt haec Lutheranis usitata loca, quibus facile responderi potest, nos Deum adoratione τῆς λατρείας pro jure majestatis suae prosequi, qui cultus a creatura soli creatori debetur. Itaque interpretes1 ad haec verba: Adorate scabellum pedum ejus, subjiciunt: adoratione latriae, quia soli Deo convenit. Scabellum vero carnem Christi vocant, quam Damascenus et Scotus adorari negant oportere, cum sit creatura, contra Petri Lombardi sententiam2. Sed veneratio quaedam est τῆς δουλείας, quaedam vero ὑπὲρ δουλείας, quarum altera beatae virgini Mariae, altera divis et angelis tribuitur. Alioquin etiam3, si verborum apices sectabimur, quis dubitet, quin verbum adorationis homini etiam ab homine in sacris litteris tribuatur? Abraham adoravit populum terrae, Jacobus fratrem, Josephum sui fratres, socerum Moses ipse4.

1. Alius: interpres2. Lib. III. Sent. dist. 3.  3. Deest in alio codice.  4. Gen. 22. 33. 42. Exod. 18.

FRIDERICUS: Si λατρεία pro cultu et honore ubique accipitur, δουλεία vero pro servitute, minus aeterno Deo quam angelis ac divis concederemus, 333 quia illum veneraremur, angelis vero ac divis inserviremus. At servile obsequium multo vilius et abjectius est ipso cultu. Vox enim hebraica תִשְּׁתַחָוֶה idem significat, quod tisgur Chaldaeis, προσκυνεῖν Graecis, adorare Latinis, i.e. inclinare corpus, ubi de salutatione mutua scribit Plinius, quod Galli adorantes corpus circumagant. Sed quibus verbis utamur, aut quocunque gestu abutamur, nemini dubium est, quin religiosa veneratio sive cultus et adoratio immortali tantum Deo debeatur, cum ex eo capite legis: Deum tuum adorabis et illi soli servies, genus omne δουλείας et λατρείας complectatur.1 Honoris autem vox et servitutis in rebus divinis soli Deo debetur, id quod Deus clara voce testatur: Gloriam meam, ait, alteri non dabo. Ita Augustinus2: Honoramus3, inquit, sanctos caritate, non servitute. Quod enim lege divina prohibemur, gradus ad altaria Dei construere, secretiori sensu vetamur rogationes ad creaturas dirigere, quibus ad conditorem perveniatur. Nam illud interdictum decalogo mox subjicitur, ubi nihil omnino de sacrificio aut altaribus caretur, ut omnes intelligant, recta nos ad Deum proficisci oportere, etiamsi certum haberemus, angelos ac beatorum mentes sempiternas4 rota nostra audituras.

1. Ps. 49, 28. Prov. 27. Jes. 10.  2. Contra Ep. Pelagii ad Bonif. l. III. c. 8.  3. Alibi: honorans4. Alius: semper.

CURTIUS: Ego quidem existimo, angelo a Deo cuique concessum, rogationes ferte pro iis, quibus additus custos; sic enim vox oratoris1 in sacris litteris usurpatur, cum agitur de rebus divinis angelo duce ac custode, non propterea tamen nobis orandus aut adorandus est, ut rogationes ferat. Quod cum Johannes facere tentaret: Cave, inquit angelus, hoc facias, conservus enim tuus sum, Deum adora2; idque bis repetitum legimus. Idque David, cum Deum laudibus omnibus prosequeretur, ad angelos conversus: Adorate eum, inquit, omnes angeli ejus!3 Hic tantum abest, ut angelos orare aut adorare velit, ut eos etiam sui officii cohortetur, i.e. ut Deum metuant et revercantur. Ac propterea saepius legimus, angelos in sacris litteris sua nomina revelare4, ne ullam sui adorandi occasionem praebuisse videantur.

1. Deest in aliis codicibus. Jobi 33, 23.  2. Apoc. 19, 22.  3. Psalm. 148, 2.  4. Alius: celare.

CORONAEUS: Num vobis scelus videtur, si a vobis petam, quod libentissime facio, ut pro me apud Deum immortalem vota faciatis? Sic etiam Pharao Mosen et Aaronem, populus Samuelem interpellat. Orate, inquit, pro nobis Deum vestrum; cujus rogationi acquieverunt. Cur non igitur angelos ac divos orare liceat, ut pro nobis vota concipiant?

FRIDERICUS: Quoniam hoc interdictum est, illud non item, quanquam quis affirmare ausit, divi nos audiant, necne? aut si audiant, velint pro nobis orare, necne? Non orare pro nobis, testatur Deus apud Jeremiam: Si starent, inquit1, Moses et Samuel coram me, non inclinaret 334 animus meus ad populum istum, ac eo maxime tempore, quo civitas ab hostibus undique cingebatur, Mosen et Samuelem decuerat, votis et precibus in coelo Deum compellere, cum in terris toties non rogati tam ardenter id fecissent. Sed his mortuis, qui pro populi felicitate rogationem ferret, cum regionem Chaldaei vastarent, Deus testatur fuisse neminem. Quaesivi virum, inquit2, qui interponeret sepem3 et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparet eam, et non inveni.

1. Jer. 15, 1.  2. Ezech. 22. 30.  3. Alii: septum.

CORONAEUS: Quoniam divorum coetus sciebat (quid enim eos lateret?) Dei decretum, quo statuerat evertere civitatem. Nam cum Samuel adhuc vivens ac spirans Sauli necem doleret, Deus ad illum conversus: Quousque, inquit, Saulum lugebis? Ego illum repudiavi, quominus regnaret.

CURTIUS1: Absurdum est arbitrari, divorum mentes intimos hominum sensus intueri, ut Salomo satis apte2 docet in oratione dedicatoria templi: Tu solus, inquit, aeterne Deus, omnes omnium cogitationes intueris.3 Nec tamen, si divi omnes omnia audirent ac intuerentur, propterea nobis precandi venirent.

1. Alius: Fridericus2. Alius: aperte3. 2 Chron. 6, 30.

CORONAEUS: Cur igitur Moses, cura pro flagitio propuli precatur: Memento, inquit1, domine Abrahami, Isaaci, Jacobi?

1. Exod. 32, 13.

CURTIUS: Non precatur ab Abrahamo, ut Deum exoret, sed a Deo petit, ut sit memor foederis, quod cum illis percusserat, et populo ignoscat. Quanquam, quis inter divos censeri debeat, tamen periculosum est affirmare, ut non immerito theologus1 quidam exclamaverit, multa cadavera coli a Christianis, quorum mentes in infernis locis torquerentur. Et Cyprianum quidem ut martyrem in divinorum album relatum Romani colunt, quem tamen haereticum et anabaptistam appellant. Recte igitur Augustinus: Honoramus, inquit, divos propter imitationem, non adoramus propter religionem.

1. Augustinus.

CORONAEUS1: Nunquam me pigebit Davidis vocem usurpare: Laudate, inquit, Deum in sanctis ejus.2

1. Omittitur in alio codice.  2. Psalm. 9, 12. 66, 8. 96, 2. 100, 4. 103, 1. 117, 1. 134, 1. 150, 1.

CURTIUS: Vox ebraica significat: ob sanctitatem ejus, בִקְדְשׁוֹ, ut recte Pagninus et Campensis1 tradunt. Chaldaeus autem interpres: in aede sanctuarii sui. Ex quo perspicitur, pleraque a theologis christianis depravari. Nam interpretes LXXII vertunt τοῖς ἁγίοις, quoniam τὰ ἅγια sanctuarium Graeci vocant, Latini vero τοὺς ἁγίους intellexerunt.

1. Alius: Campanensis.

FRIDERICUS: Divorum at angelorum cultus a veteribus paganis manavit, potissimum Epiphanii aetate, ut planum fit ex iis, quae adversus Colliridianos scripsit, qui virginem Mariam primi colere coeperunt. Post 335 etiam Augustinus cultores illos Marianos saepius abominatur1. Ac ne angelis quidem ipsis, qui dignitate divis omnibus superiores sunt, rogationes ullas passus est exhiberi, nec ullos ad patrem aditus nisi per filium patere putavit. In eandem sententiam ivere Chrysostomus2, Ambrosius3, Theophylactus4.

1. Ad Marcellum. l. 10, c. 49. et 55. de vera relig. et ad Coloss. c. II. Ad Apocal. 19 et 22. In Joh. c. 14. l. 9. L. II c. 7 et 16 in Joh.  2. Homil. 12 de cananaea.  3. Ad Romanos.  4. Ad Colossenses.

CORONAEUS: Jam saepe dictum est ac dicendum saepius, nullum cultum exhiberi, sed illud tantum, quod ab amicis adhuc spirantibus petitur, ut pro nobis vota faciant et rogationes ad Deum ferant. Neque enim ab illis salus aut corporis aut animi petitur aut speratur, sed ab ipso fonte salutis.

FRIDERICUS: Cur igitur sacrificuli aperto capite, flexis genibus ad divos adeunt? Ad Mariam vero in festo conceptionis1: Tu levamen oppressorum, tu medicamen2 infirmorum, tu omnibus es omnia. Quid relinquitur immortali Deo?

1. Desunt haec tria antecedentia verba in uno codice.  2. Alii: medicina.

OCTAVIUS: Nihil penitus. At etiam cum in Graecia versarer inter Christianos, in eam diem incidi, qua apud Romanos visitatio Mariae celebratur, apud Graecos vestis virginis Mariae, et pridie Calendarum Januarii festa dies agitur Zonae virginis Machumis1, quae aedes erat Constantinopoli Mariae consecrata, quo nihil absurdius a paganis factum memini.

1. Alii: In Blachernis.

TORALBA: Fuit illa vetus Academicorum superstitio, qui non aliter ad Deorum omnium perveniri posse parentem putabant, quam si gradatim ad heroas preces converterent, ut ab heroum mentibus ad daemones, a daemonibus ad minores Deos, ab his ad Deos majorum gentium iretur, ut eorum emendicatis suffragiis Deorum omnium et hominum parentem ad se pellicerent. Sic enim Jamblichus1, magorum suae aetatis maximus, quem Porphyrius in aëra sublatum se vidisse scribit, cum Isidi sacrificaret, daemonibus tamen familiariter utebatur. Sed cum ἀλεκτρομαντείαν adhibuisset, ut praesciret ecquisnam imperatori Valenti substitueretur, re comperta, cum impietatis et sortilegiorum socii capite plecterentur, hausto veneno sibi mortem accivit2.

1. In libro de mysteriis Aegypt.  2. Nicephorus Callist. et Gregor.

FRIDERICUS: Audistis, opinor, Magdalenam Curaeam, monasterii Cordubensis abbatissam, omnium sagarum suae aetatis nobilissimam, cum sacra fierent, a daemone in ipso templo festis solennibus sublatam saepius fuisse, tandem sceleribus compertis a Paulo III. pontifice maximo veniam, confessione flagitiorum rescripto comprehensa, obtinuisse.

TORALBA: At quanto facilius est et praestabilius, antiquissimum illud principium rerum omnium et causam Deorum inferiorum effectricem adire? 336 Nam eo pellecto (quid autem facilius ad pelliciendum?) intelligentiarum et angelorum ordines, imo et omnes creaturae praesto adsunt; nam in inferioribus Diis, qui sunt innumerabiles, conciliandis infinitum opus est. Praeterea quis affirmare potest, an daemones boni, heroes, inferiores Dii, superiores Dii sive angeli et ministri proximi Deo, vota et preces nostras audiant? aut si audiunt, an exaudiant? an velint? an possint? Quanquam non illis tantum Diis ac divis majorum ac minorum gentium sacra fiant, sed et cineribus, ossibus, statuis, idque flexis genibus, manibus passis, oculis ardentibus, etiam facibus ac cereis non sine largitionibus effusis. Deus vero aeternus vix unquam colitur, nisi forsitan dicis causa, i.e. προφάσεως χάριν. Minus certe peccatur, si potius creatores1 imaginum ac statuarum colerent, quam ipsorum creaturas. Quis enim non pluris faciat Phidianae Palladis opificem, quam Palladem ipsam, quantumvis ex ebore sit vel auro constructa?

1. Alius: creaturas.

CORONAEUS: Sunt illae veteres iconomachorum querelae, quibus uno verbo responderi potest, statuas virtuti deberi, ut ad imitationem imperitis proponantur. Hic propterea laudatur Gregorius M. pontifex maximus, quod statuas libros illitteratorum appellavit. At vos, qui vestem1 Mariae, qui Zonae festa ridetis, non audistis, Eliae pallium, ossa Elisaei, Christi fimbriam, imo etiam umbram Petri tanta miracula, tanta prodigia excitasse, ut sacris litteris testata relinquerentur? Quid est igitur, quamobrem honores divorum reliquiis haberi non debeant?

1. Alius: vestrae.

CURTIUS: Si docti non egent imaginibus et iisdem imperiti ad cultus nefarios abutuntur, quid commodius fieri potest, quam omnino dejici, cum locis omnibus sacrae scripturae imagines tantopere prohibeant1. Nulla, inquit Lactantius2, religio est, ubi simulacrum exstat, sed non modo statuas, verum etiam artem illam pestiferam, acerrime exsecratur sapientiae magister3, et quidem saepe mihi mirum visum est, civitates Balticas inferioris Germaniae, quae Romanorum ritus abjecerunt, statuas adhuc in templis omnibus intueri posse.

1. Alii: prohibeantur2. Lib. II, c. 19.  3. Sap. 15, 16.

SENAMUS: Agrestes itaque et imperiti homines, quique sunt ingenio hebetiores, ad id tantum, quod adest, feruntur, non aliter ac bestiae, quae nihil sapiunt nisi quod sub sensum cadit. His igitur hominibus si statuas et imagines, quae sunt quasi mentis appendices, eripias, non putabunt ulla sese religione obligari. Quanquam in ipsis quoque beatorum statuis vim mirabilem docet inesse Eusebius eo loco, ubi narrat Christi statuam Caesareae fuisse; cum statua mulieris illius, quae profluvio sanguinis curata fuerat, columnae suppositae, ubi herba succreverat, quae ad morborum omnium curationem efficacissimam vim prae se ferebat, posteaquam eo usque excrevisset, 337 ut Christi statuae fimbriam attingeret, nec ante contactum fimbriae vim ullam habuisse.

OCTAVIUS: Hujusmodi fabulis uti solent, qui plebem imperitam in erroribus densissimis consenescere volunt. Opus igitur est exemplis e doctrina sincera.

CORONAEUS: Miror ego te, Octavi, ab imaginibus tantopere abhorrere, cum Deus ipse non modo sacrarii cortinas angelis, i.e. pullorum volucrium figuris exornari, verum etiam statuas aureas utrimque Cherubim, propitiatorio imminentes atque aeneum quoque serpentem conflari jusserit, ut ejus intuitu, qui a serpentibus icti fuerant, morbi periculo eriperentur.

SALOMO: Haec oratio non minus ad me pertinet, quam ad Octavium; voluit igitur Deus innuere, ab angelorum cultu quam longissime decedendum, cum ad ministerium adhibeantur; serpentem vero aeneum ab Israëlitis aspici1, non tamen adorari voluit, mirabili arcano, ut scilicet libidine insana cupediarum, quae serpentis verbo2 significatur, in nobis extincta, vitam aeternam adepturos significaret, vis autem praecipua serpentis est in dentibus. Et quoniam populus ciborum affluentiam ac foetores Aegyptiorum in deserta solitudine ardenter optabat, Deus immiserat serpentes, quorum morsibus multi periere, ut purissimis mannae cibis divinitus delapsis, priscarum cupediarum obliti vescerentur. At cum rex Ezechias intellexisset, serpentem illum aeneum pro Numine adorari ab imperitis, publice uri jussit3.

1. Numer. 21, 8 sq. 2 Regum 18, 4. Joh. 3, 14.  2. Alius: figura3. 2 (4) Regum 18, 4.

CURTIUS: Cur non igitur Christiani principes Ezechiae tam praeclarum facinus imitantur?

OCTAVIUS: Tanto intervallo absunt a regis illius pietate ac sanctitate, ut etiam idololatriam magis atque magis adaugeri patiantur. Quid enim mirabilius, quid incredibilius, quid a sensibus, quid denique ab omni ratione alienius quam quinque verbis, puta: hoc est enim corpus meum, vel ut sciolus quidem curio in multitudine crustularum, ne non satis congrue loqueretur, Haec sunt enim corpora mea, sexcenta millia Deorum ex totidem crustulis momento confici posse. Id enim christiani theologi tot ac tam multis populis persuaserunt, ut dubitari possit, num posteritas creditura sit ab homuncione sacrificulo1 δῆμον θεῶν, ut Basilius loquitur, i.e. populum Deorum, momento ut fieret potuisse persuaderi. Multo minus credent futuri nepotes, haec verba publicis libris ac litteris mandari potuisse, quae a sacrificulis christianis jactantur: Qui creavit me, creatur mediante me.

1. Alius: sacrificato.

CORONAEUS: Sacramentum istud omnium sacratissimum admirari potius ac suscipere ex ipsius Christi veri Dei praeceptis ac institutis, quam subtilius quale sit exquirere debemus ac temperanter1 de rebus tam arduis tamque a sensu mortalium remotis loqui ac sentire. Et quidem Thomas 338 Aquinas, theologus clarissimus, argutiarum radices ac fibras impietatis eludens: Is, inquit, omnipotentiae derogat2, qui dicit aliquid posse intelligi in creaturis, quod a Deo fieri non possit.

1. Alii: temperantes2. Alius: deroget.

TORALBA: At illi sacrificuli creatorem creare se arbitrantur. Neque enim de potestate divina sed de sacerdotis potestate quaeritur, an scilicet Deum efficere possit ex ea materia, quae antea Deus non erat.

SALOMO: Certe rerum divinarum arcana, quae minus assequor, admirari soleo, nec debemus ea curiosius insectari. Sed quemadmodum agni paschalis reliquias et ossa, quae devorare nemo potest, flammis injicere lex divina jubet, quod Latini veteres imitari solebant, cum in sacrificiis proterviam facerent; ita quoque rerum arduarum arcana, quae capere non possum, divini amoris incendio absumere consuevi. In hoc tamen sacramenti arcano miror, in voluntate et potestate sacerdotis positum esse, ut quidem illi jactant, Deus sit necne? Nam si levissimus curio voluerit, crustulum Deus erit, si noluerit, Deus non erit, si carmen illud sacrum pronunciarit et alio mentem averterit, nihil efficiet. Si nolit creari Deum, i.e. si nolit consecrari creaturam, panis relinquitur, si velit, momento Deus erit, qui antea non erat.

CURTIUS: Sed qui sacrificio adsunt, cum hostia illa salutaris altius elata proponitur et ad intuendum et adorandum, quid faciet populus a tergo, si dubitet, an sacrificus voluerit, Deum esse? Nam saepissime mens ejus sponte, saepius etiam casu alio distrahi potest.

SENAMUS: In hac dubitatione Asthosanus1 theologus hac conditione orandum putavit: Si tu es Deus, adoro te, sin minus, non adoro.

1. Alius: Astosanus.

CURTIUS: At ne legitimum quidem actum adjecta conditione fieri patimur. Certe memini Lugdunensem curionem, qui ut paroecos, quibuscum litem susceperat, ulcisceretur, carmen illud sacrum θεοποιητικὸν in liturgia se proferre simulabat. Tandem judicio victus, paroecos omnes idololatras esse, clara voce pronunciavit, quod panem purum pro Deo coluissent. Re comperta, capitali supplicio damnatus, flammis ultricibus ustulatus est.

CORONAEUS: Vos ego per Deum immortalem obsecro, ne de rebus sacratissimis nisi summa veneratione disseratur. An putetis, eum qui verbo sidera fulgentia, solem istum, elementa condidit, qui res stupendas verbo vel nutu confecit, potestate imminutum1 fuisse?

1. Alius: minutum.

CURTIUS: Nemo certe ambigit, quin quod velit facere possit, praeterquam seipsum; sed quid ad sacrificulum? fatentur enim in verbis istis mysticis: Hoc est corpus meum1, nullam esse Dei vim effectricem, quia si curio aliud agat, dum ista pronunciat, nihil efficit2.

1. Matth. 26, 26. Luc. 22, 19. 1 Cor. 11, 24.  2. Alius: effecit.

CORONAEUS: Si de potestate Dei non ambigitis, quanto minus de voluntate dubitare potestis, cum ipsius Pauli1 perspicua interpretatione planum 339 sit, Christum verum Deum et hominem seipsum panis et vini specie discipulis vescendum praebuisse, idque in sempiternam sui memoriam fieri jussisse. Illud autem potissimum est, posse multo plura, quam velit2.

1. 1 Corinth. 11, 24.  2. Aug. lib. 7 de symb. fidei. Lomb. l. 1 dist. 42.

CURTIUS: Haec opinio ab acutissimis theologis refutata minus desiderat orationem meam. Plenae sunt tabulae, pleni libri, plena bibliothecarum volumina. Nemo tamen efficacius aut brevius quam Augustinus1: Ea demum, inquit, miserabilis servitus est; signa pro rebus accipere. Si ergo flagitium jubetur, figurata locutio est; cum Christus carnem suam comedi et sanguinem bibi jubet, figurata locutio est. Quod cum Christiani ad rem ipsam, non ad signum traducerent, Ismaëlitis ac Judaeis sui irridendi occasionem infinitam praebuerunt. Christus, inquit Tertullianus2, acceptum panem corpus suum fecit, dicens: Hoc est corpus, i.e. figura corporis mei. Haec antiquissimi ac sanctissimi theologi verba.

1. L. de doctr. christ. c. V. 10. 11.  2. Contra Marcionem.

SALOMO: Si fas esset adorare Jesum jam pridem mortuum, ut Romani, sub panis figura, vel cum pane, ut Germani1, vel sine pane, ut Zwingliani fieri putant oportere, multo magis licuit Israëli, ad vitulos conflatiles Deum adorare2; nam pontifex Aaron, vitulo conflato, tuba proclamari jussit, festam diem aeterno Deo sanctam postridie futuram. Utitur enim nomine tetragrammato, creaturis non communicabili, addito etiam eum esse, qui populum crudeli servitute eripuerat. Deum igitur colebant sub aurei vituli specie, quod sanctissime vetitum erat. Et si capitale scelus illud tanta iracundia Deus ultus est, ut momento tria millia hominum, qui flagitium illud admiserunt, propinquorum manibus trucidari jusserit, ac manus fratrum suorum sanguine cruentas sempiterno foedere Deo consecrarit: quantam ultionem fore credatis eorum, qui non creatorem sub imagine vituli, sed hominem supplicio affectum panis et vini specie singulis momentis ubique se mactare posse confidunt, ac pro aeterno Deo summa prosequuntur oratione?

1. Alius: Helvetii2. Exod. 32, 4 sqq.

CORONAEUS: Non mactatur Christus in sacrificio sanctissimo missae, sed sacerdos supplex altaribus Christum offert aeterno patri, ab eoque postulat, ut filii beneficio vitam aeternam precantibus largiatur. Non aliter ac Themistocles profugus precabatur ab Admeto rege Molossorum, ad aras filium amplexatus, ut sibi parceret pro suo erga filium amore1.

1. Plutarchus.

OCTAVIUS: Adoratur tamen sive Christus sive hostia sive figura sive, quod verius est, panis siligineus. Nec tantum adoratur summa cum veneratione omnium ac facibus ardentibus; sed etiam pro Deo vivente et spirante; manibus ac dentibus laceratur, comeditur, devoratur, ut in hominis carnem ac pulpam convertatur; sic enim Christum, quem Deum ac hominem praedicant, unum et idem fieri cum assumente arbitrantur. Caeteri, qui haec verborum monstra ferre nequeunt, Christum ab accipientis ore in coelum revolare 340 putant, ab improbis autem ne accipi quidem, tametsi ea de re gravis controversia est inter ipsos. Certe Averroes valde novum sibi videri dicebat, quod Christiani tot millia Deorum, quos momento se creare jactarent, pietatis specie avidissime deglutirent. Nam Moses vitulum conflatilem, in pulverem contusum inque aquam infusum, cultoribus in contumeliam potandum propinavit1. Nullum autem crudelitatis ac odii argumentum majus est, quam hostium carnibus vesci.

1. Exod. 32, 35.

CORONAEUS: Averrois athei nomen oblivione sempiterno deleatur. Illud autem in summa confiteri necesse est, in coena sacratissima Christi Dei et hominis veram carnem et sanguinem pretiosissimum panis et vini specie nobis exhiberi, aut sempiternis flammarum cruciatibus torqueri.

TORALBA: Quemadmodum creatura incapax est deitatis, ita quoque sempiterni cruciatus.

FREDERICUS: Nemo est, opinor, qui creaturam fieri posse Deum putet. Sempiternis tamen suppliciis impie pervicaces torqueri, toties ac tam saepe in sacris litteris occurrit1, ut illud in dubium vocare nefas esse videatur.

1. Matth. 17, 25. Marc. 3, 9. Luc. 3. Jud. 1. Apocal. 19 20 Thessal. 1. Ebr. 6.

CORONAEUS: Non tantum qui omni pervicacia quaedam jura divina et humana violarunt, nec unquam poenituerunt, sempiternis inferorum poenis cruciabuntur, sed etiam ii, qui vel uno scelere capitali sese obligarunt ac prius vita defuncti sunt, quam poenituissent.

SENAMUS: Prius igitur definiendum, cujusmodi sit peccatum illud, quod mortale sive capitale vocant, quoniam adhuc sub judice lis est. Et certe acutissimus quidam theologus1 se valde dubitare scribit, an sit ullum capitale scelus, concessis etiam omnibus, quae ab interpretibus afferuntur. Nam Hieronymus definit peccatum mortale: transgredi mandatum Dei. Alii: peccare in spiritum sanctum; alii: nec de peccato confiteri nec poenitere velle; alii aliter.

1. Scotus l. 1. sentent. dist. 1. qu. 2; l. II. dist. 28. qu. 1.

CURTIUS1: Christus ipse definire videtur, quod neque in hac vita remittitur, neque in futura, cum scilicet peccatur in spiritum sanctum2.

1. Omittitur in aliis codicibus.  2. Matth. 12, 31 sq. Marc. 3, 29. Luc. 12, 10.

SALOMO: Superius dictum est, ex ista definitione spiritum sanctum a patre et filio, ex quibus derivari dicitur, majorem fieri, quia peccatum eo majus ac gravius est, quo major et gravior est is, quem contra peccatur.

OCTAVIUS: Hoc amplius habet incommodi haec definitio, quod peccatum ejusmodi esset, quod nulla poenitentia, nullis meritis aboleatur, contra quam theologi fere omnes decreverunt1. Ac tametsi Augustinus aliquanto aliter sentit, sponte tamen a sententia descivit.

1. Thomas. Scotos. Albertus lib. II. sent. dist. 49; lib. I. retract. Petr. Lomb. lib. II. sent. dist. 49.

TORALBA: Si nihil suapte natura est sempiternum praeter Deum, ut superius demonstratum est, nulla potest poena sempiterna irrogari.

341 SALOMO: Illud summa theologorum consensione planum est,1 Deum majora semper praemia bonis, breviores poenas improbis infligere, quam mereantur. Ego Deus aeternus, inquit,2 qui facio judicium, justitiam et misericordiam; atque his verbis unice delector. Judicio quidem poena decernitur, justitia vero praemium, sed misericordia eo pertinet, ut praemia merito majora, poenae peccato leviores tribuantur. Item Mosi precanti pro populo reposuit illud:3 Ego Deus aeternus, misericors, beneficus, lenis, infinitae bonitatis ac veritatis, qui fidem et pacta conventa inviolabiliter tueri soleo in millesimam usque progeniem quique aboleo scelera ac peccata, nec tamen desero impunita flagitia, verum in tertiam et quartam progeniem exquiro. Nam eo pertinet dictum illud Davidis,4 misericordiam a dextris Dei assistere, ut doceat acerbitatem acerbiorem esse. Sic enim Salomo scribit,5 sapientiam habere a dextris vitae diuturnitatem, a sinistra vero opes et gloriam, quae imbecilliora sunt, quam sit beata vita. Quodsi misericordia divina potentior acerbitate, profecto nulla poena sempiterna esse potest.

1. Scot. l. m. sentent. dist. 18.  2. Jerem. 9, 24.  3. Exod. 34, 6.  4. Psalm. 16, 11.  5. Proverb. 8, 20 sqq.

SENAMUS: Ob id, opinor, Athenienses misericordiae templa dicaverant, acerbitati nulla, ut Pausanias scribit.1 Ac tametsi veteres Graeci tres Deorum ultrices fingerent, Ποινὴν, Δίκην, Ἐριννύν, primam, quae peccata bonorum amissione puniat; secundam, quae corporibus salubritatem aut vitam spirabilem eripiat; tertiam, quae mentibus aegritudines innumerabiles inferat, poenas tamen sempiternas nullas decreverunt.

1. In Atticis.

CURTIUS: Spirantium hominum dolores corporea vita diuturniores1 esse nequeunt, quos ut oratione molli extenuaret Epicurus, leviores fore dicebat, si2 diuturni essent, acerbiores autem hominis3 interitu brevi desituros. Sed cum sempiterna sit animorum vita, poenas quoque sempiternas fore, non dubito.

1. Alius: duriores2. Alius: qui3. Alius: his.

TORALBA: Animas cadaveribus superstites esse nemini praeterquam Epicureis dubium esse opinor, sed ut sint sempiterni, suapte natura fieri non posse, superius demonstratum est, Dei tamen voluntate1 ac potestate posse fieri sempiternos.

1. Alii: bonitate.

CURTIUS: Id quidem auctoritate Christi certissimum est, cum praedicat, eum esse metuendum, qui non modo corpus, verum etiam animam occidere potest.

SALOMO: Tametsi Ebraei poenas a sceleratis tum vivis tum mortuis exigi tradunt, nullas tamen certas definierunt iis, qui vita defuncti essent, ne quid in rebus tam arduis temere affirmarent, sed corporibus varias pro scelerum varietate poenas decreverunt. Aut enim ab invitis, aut ab errantibus, 342 aut volentibus, aut a pervicacibus peccatur. Qui peccavit invitus, nulla poena obstringitur, quia ne peccatum illud quidem suum dici potest. Qui errore peccavit, non quidem punitur, sed purgatur applicatione.1 Qui doceri non vult, hujus poena est Maltut aut Marhut,2 pecuniaria gravior. Qui animi pervicacia quadam et contemtu divinae legis peccat, capite plectitur, etiamsi levissima parte legis offendat. Qui vero contumeliosior fuerit erga Deum, non modo gravissima morte punitur, sed etiam ejus pecunia, suppellex, vestis, quantaecunque sit aestimationis, incendio absumitur, ne suis haeredibus ullum sui fructum aut desiderium relinquat, quin etiam ejus praedia quasi exsecrabilia inculta3 deseri jubentur.

1. Alius: admonitione2. Moses Rambam l. III. more nebochim.  3. Deest in alio codice.

CORONAEUS: Supplicia sempiterna pervicacium hominum improbitati decreta esse, Christus ipse clara voce denunciavit.1

1. Matth. 18. Lucas 4. Marc. 3.

SENAMUS: Haec quidem utiliter et ad impiorum terrorem.

CURTIUS: Ego quidem nihil utilius ac melius fieri posse puto, quam sempiternos improborum flagitiis cruciatus proponere, vel quod ita futurum sit, ut quidem confido, vel ad terrorem sceleratis incutiendum, vel ad utrumque. Qui aliter sentiunt, nae1 illi magno rerum publicarum ac religionum detrimento peccandi licentiae indulgere videntur.

1. Alii: ne.

TORALBA: Qui semel improbitatis fines transierunt, graviter et imprudenter impios esse oportere putant, ac terrores istos imperitis ac mulierandis propositos arbitrantur. Caeteri qui tormentorum inferorum cruciatus pro veris habent, desperatione fracti, veniam se posse consequi diffidunt et in perpetua improbitate consenescunt, ut de Caino1 proditum est, qui gravius se peccasse querebatur, quam ut veniam consequeretur.

1. Gen. 4, 5 sqq.

FRIDERICUS: Ego Christi verba non tam ad terrorem, sed etiam ad rei veritatem statuo pertinere, quoniam infinita quadam poena plectendus est, qui peccatum infinitum commisit. At qui peccat in Deum, profecto is infinitum quicquam peccat.1

1. Lomb. lib. 3. sentent. dist. 19. lb. Scotus.

TORALBA: Hac quidem ratione non modo omnia peccata sunt infinita, quia semper in Deum peccatur, sed etiam aequalia, quoniam omnia infinita inter se sunt aequalia, nihil enim quod infinitum sit, suscipit intensionem aut extensionem, magis aut minus. Item illud sequeretur, infinitum malum infinito bono contrarium esse, et actu duo essent infinita, contra perspicuas naturae demonstrationes, quas superius attigimus. Quare1 nec sententiam illorum probare possum, qui Deo nihil quidem formaliter contrarium esse testantur,2 ut eorum verbis utar, sed virtualiter tantum.3 Oportet enim mali vim ac potentiam infinitam summo ac infinito bono exaequari, quod naturae decus ac majestatem mirabilemque concordiam perpetuis bellis conturbaret,4 343 cum item contraria sint sub eodem genere, Deum quoque generi subjungi oporteret. Quae cum absurda sint, sequitur nullum peccatum esse infinitum, ac verius diceretur, sceleratorum mentes penitus interire post exacta supplicia, ut Jobi verba declarant: Ut calor nives, inquit, sic flagitiosos infernus consumit.5

1. Alii: Quanquam2. Alii: fatentur3. Scotus II. dist. 2. qu. 2.  4. Alii: conturbare5. Jobi 24, 19.

FRIDERICUS: Ex eo quod gehennae incendio dignus pronunciatur Christi sententia, qui fatuum quemquam appellavit, sequitur, omnia peccata esse aequalia et mortifera, Deo judice, ea tamen proposito levius puniri.

SENAMUS: Eadem erat Draconis sententia, qui et parricidam et qui furto pomum decerperet, capitali supplicio exaequavit. Atheniensibus vero de legis acerbitate querentibus reposuit, graviorem capitali poenam, si quam haberet, parricidis se fuisse allaturum. Itaque Demosthenes apposite leges illius sanguine esse scriptas dixit.

SALOMO: Jam pridem Stoicorum de peccatis aequalibus opinio refutata jacet. Et quidem divina lex, omnium optimarum legum exemplar singulare, pro facinoris magnitudine poenarum gravitatem irrogavit. Qui falsum testimonium tulit, eadem poena obstringitur, quam in alium derivare conatus est, sive ad levissimam pecuniae mulctam, sive ad capitalem poenam testimonium pertineret. Sunt autem poenarum gradus septem in pandectis1 Ebraeorum: lapidatio, combustio, capitis truncatio, suffocatio, excidium, repentina mors, verberatio nervis bubulis2 inflicta,3 quae ictibus ad summum quadraginta definitur lege divina, ne quis ictibus contrucidatus plane inutilis reddatur. Excidium appellant מָוֶת, i.e. cum ante constitutum vitae terminum quis moritur ultione4 divina. Quo pertinet illud, quod saepius in sacris litteris occurrit: Excidentur e populo suo qui hoc facient, quod Christiani theologi pro sempiterna damnatione falso interpretantur. At cum poena divina peccato semper levior sit, si poena esset infinita, gravior esset poena delicto et acerbitas commiseratione dignior, contra quam locis omnibus scripturae docemur. Si igitur peccato supplicium levius est sive temporis extensione sive doloris intensione, constat, infinitum dici non posse.

1. Lib. 8. tract. V. Talmud.  2. In alio legitur: puris3. Alius: inficta4. Alius: ratione.

CORONAEUS: Aliud est, poenam mereri, aliud infligi. Non enim si sempiterna supplicia Christi veri Dei judicio mereatur, qui quenquam fatuum appellavit, propterea sequitur, ob id aeternas poenas luiturum.

TORALBA: Ac si poenarum est aequalitas, profecto est etiam aequalitas flagitiorum. Item sempiternum supplicium, si non doloris intensione, tamen extensione temporis est infinitum. At omnia omnium peccata, si in eundem actum cumularentur, nihil tamen infinitum efficere possent, nec item actio et passio infinita in creaturam finitam cadere ullo modo potest. Cum igitur creatura, quae semper est finita, poenam doloris intensione aut temporis 344 extensione infinitam perpeti non possit, cum origine et occasu creaturae omnes concludantur, sequitur, sempiterna supplicia nulla fore. Ob id forsitan Origenes daemones tandem aliquando salutem adepturos affirmavit.

FRIDERICUS: Haec haeresis jam pridem theologorum sententiis est et calculis omnibus rejecta et repudiata.

SENAMUS: Cum absurda sit peccatorum aequalitas et peccatorum infinita gravitas, cum etiam legibus et divinis et humanis alia sint aliis graviora delicta, nec tamen illa sint omnino multa, quippe aut benefactis consequentibus, aut poenis aut aliqua satisfactione oporteat aboleri, atque omnia omnium facta in judicium deduci, ut ecclesiastes orationem concludit, sequitur necessario, varias esse poenas, varia quoque genera praemiorum, nec improbos omnes iisdem inferorum poenis, nec item bonos iisdem coelestibus praemiis exaequari. Quod satis innuit Paulus,1 cum sidera quidem alia aliis lucidiora scribit atque eandem esse beatorum conditionem.

1. 1 Cor. 15, 41.

CURTIUS: Duplices sunt exitus animarum, aliis quidem ad vitam beatam, aliis ad supplicia sempiterna, tertium nihil est. Id autem pluribus scripturae sacrae locis1 confirmari potest, in quibus haec saepius occurrunt, aliis ad vitam, aliis ad exitum sempiternum viam patere. Qui crediderit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur.2 Quodsi ab inferis ad superos omnia munita essent, cur Christus Abrahamum de coelo ad mali divitis querelas sic induceret loquentem:3 Ingens est hiatus inter nos et vos, ut neutri ad alterutros transire possint. Cur item Augustinus:4 Binae sunt, inquit, habitationes, una in igne aeterno, altera vero in regno aeterno. Item alibi: Fides catholica credit regnum coelorum, secundum Johannem; tertium penitus ignoramus.

1. Matth. 25. Marc. 3. Luc. 10. 2 Thess. 1. Ebr. 6. Marc. 16. Joh. 3.  2. Marc. 16, 16. cf. Hebr. 10, 39.  3. Luc. 16, 26.  4. Contra Pelagium l. V.

OCTAVIUS: Certe Ismaëlitae duas tantum sedes animalium immortalium statuerunt, ex Azora Alcorani 45, alteram quidem deliciarum ac voluptatum, alteram cruciatus ac dolorum, mediam nullam putant.

SENAMUS:1 At occidentales Indi praeter inferos ac superos purgatorium quendam locum esse praedicabant, non flammis et ignibus noxium, sed frigoribus gelidissimis. Quae persuasio ab radice convellit quaestiones eorum, qui negant purgationis ignes sine materia subsistere, aut materiam inveniri, quae quasi lapis ἄσβεστος καὶ ἀμίαντος, alumen plumaceum vulgo appellatur2 nullis ignibus limari3 aut absumi possit, quia frigoris nulla vis est consumendi.

1. Deest in alio codice.  2. Alii: vulgus appellat3. Alius: liquari.

TORALBA: Inepte dicam an inique philosophantur, qui materiam purgatoriis ignibus sempiternam esse negant, videmus enim Aetnaeos ignes et incendium Hiberniae, Islandiae, Peruanarum1 atque Australium regionum, 345 quae terra ignea a perpetuis flammis nomen traxerunt, quibus materia non deficit.

1. Alius sine dubio false: Romanorum.

CORONAEUS: Undenam igitur tot ac tam diuturna pabula flammarum?

TORALBA: Equidem putavi, aliquando ab aquis subterraneis saxa continenter irrigantibus alimenta suppeditari, quemadmodum in fornacibus lapis gagates pingui materia concretus ardentius urit aqua superfusa, sed adipe lapidis penitus exusto1, nihil amplius aqua proficit2, neque enim ignis pascitur aqua, sed uligine pingui, alioquin moles aquarum jampridem incendio consumta fuisset. Itaque videmus ab Aetna lapides spongiosos, quos pumices vocant, eructari, exusta materia pingui, ac nihilominus incendia durare.

1. Alius: deusto2. Alius: perficit.

OCTAVIUS: Sed ut a physicis ad metaphysica redeamus, consentaneum est, varia esse pro scelerum varietate genera poenarum, sive immortalis anima1 diuturnitate temporis sive doloris acerbitate sive ardoribus sive horrore frigoris sive caligine tenebrarum sive odorum teterrimo foetore sive perturbationibus secum dissidentibus2 sive ministeriis foedissimis ac vilissimis plus minusve plectatur. Est autem3 divina quaedam vis ubique terrarum diffusa, quae improborum impietatem ulciscitur, nec usquam inulta scelera esse possunt, ne hominis cruci affixi fiducia latebrae flagitio quaerantur. Illud autem perspicuum est, improbos homines saepissime post diuturnam et in omnibus voluptatum generibus exactam vitam sine ullo sensu doloris interire4, tametsi viri boni saepe in carceribus et cruciatibus moriantur, cum maximo luctu bonorum: hos5 ad vitam meliorem, illos ad supplicia denotari consentaneum est, ut Salomo innuit, cum dicit6 quosdam de vinculis et carceribus ad regnum, regem vero ad inopiam pergere. Oportet igitur exstare supplicia quaedam post hanc vitam, quibus improbi plectantur; neque enim Deus judex aequus videretur, si tam multa flagitia relinqueret inulta et virorum illustrium atque optimorum delicta omnia ulcisceretur, quamdiu spirant in terris. Quodsi non sunt supplicia sempiterna omnibus flagitiis post hanc vitam proposita, oportet esse temporibus ac locis terminata, quibus exactis aut moriendum mentibus est, aut beatius jucundiusque vivendum, quia tertium nihil cogitari potest.

1. Alii: mortales animi vel mortuorum animi2. Alius: discedentibus3. Alius: enim4. Job. 21. Jerem. 12. Psalm. 36, 38. 73. Habac. 1.  5. Alius: quos6. Eccles. 4, 14.

TORALBA: Vetus est et ab omni antiquitate tracta opinio1, animos eorum, qui sese corporeis voluptatibus dediderunt eorumque impulsu jura divina et humana violarunt, corporibus elapsos circa terram volutari ac cruciari, nec in coelestem illum locum ac sedes beatorum, i.e. ut Plato2 loquitur εἰς καθαρὰν οἴκησιν, nisi multis exagitatos saeculis reversuros. Itaque 346 veteres praeclare cum iis agi putabant, eosque malis ingentibus eripi, qui poenas in terris, tantisper dum hoc spirabile lumen hauriunt, graviores dedissent, sicut idem Plato scribit: τὴν δίκην διδόναι μεγίστου κακοῦ ἀπαλλαγὴν πονηρίας εἶναι. Ex quibus sententiis significabant, nec inulta scelera, nec supplicia fore sempiterna.

1. Alius: ratio2. In Phaedone.

CURTIUS: Si purgatorios ignes aut gelidissima loca poenis subeundis ac peccatis expiandis statuamus, ut hinc aditus muniatur ad beatorum sedes, prospiciendum nobis erit, ne infinita genera suppliciorum apud inferos admittamus, abhorret enim universa natura infinitatem. Praestat igitur, duo tantum loca statuere, unum praemiorum, alterum poenarum.

CORONAEUS: Si qua immortali Deo juris ac justitiae cura est, quam summam esse confidimus, in extremo vitae spiritu poenitentium scelera non quidem abolitione1 penitus deleri, sed quodammodo extenuari2 confitendum sit. Demus enim duos homines, alterum illustri virtute ac pietate totum vitae tempus floruisse3, nihil unquam injuriae fecisse, ac ne praemiorum quidem ulla spe Deum aeternum, sed divini amoris solo intuitu coluisse, in quo justitiae consummata perfectio consistit, ad extremum tamen in adulterio deprehensum, sine poenitentia caesum esse; alterum vero stupris, adulteriis, caedibus, parricidiis, contumeliis ac impietate summa erga Deum totam vitam exegisse, extremo tamen spiritu poenituisse vitae ante actae et humili scelerum confessione peracta exspirasse. Hunc quidem Curtius ac Fridericus in altissimas beatorum sedes ab angelis subvehi credunt, illum vero aeternis inferorum suppliciis cruciari. Perpendite, si quid injustius decerni possit?

1. Alius: absolutione2. Alius: exterminari3. Alius: peregisse.

CURTIUS: Haec vetus est Israëlitarum querela, qui Deum iniquitatis insimulare non dubitarunt ob eam causam. At ille per vatem:1 Anima, inquit, quae peccaverit, ipsa morietur, nec filius sustinebit scelera parentis, nec parens flagitia filiorum. Quodsi aversus impius a flagitiis omnia edicta mea amplexatus fuerit, judicium et justitiam, vivet ille quidem, nec praeterita peccata illius commemorabuntur. Ita quoque si justus converterit se ab integritate ad impietatem, superiorum virtutum nulla futura est commemoratio, sed in peccatis suis morietur. Vos tamen dixistis: Judicia Dei non sunt aequa. Audite, domus Israelis, num judicia mea aequa non sunt? Num vos potius aequi non estis? Ex his sequitur, duos tantum esse exitus animorum.

1. Ezech. 18, 19 sqq.

SALOMO: Non dixit Ezechiel impium illum omnibus flagitiis ac sceleribus detestabilem, si extremo spiritu piguerit vitae ante actae, salutem adepturum, sed si reversus ab impietate juste vixerit, Deum superiores 347 impietates obliturum, nec item virum integerrimum, qui extremo vitae momento scelus admiserit1, propterea suppliciis sempiternis torquendum, sed ita demum exitio periturum, si ad impietates et improbitates totus deflexerit.

1. Alius: admisit.

CORONAEUS: Ego illum, quem poenituerit scelerum, purgatoriis ignibus expiatum iri confido, idque non modo sacris litteris1, sed etiam ipsius Martini Lutheri2 autoritate fretus.

1. 2 Macc. 12. Mal. 3, 12. 1 Cor. 3. Phil. 2. 2 Tim. 1. Joh. 5. Apoc. 5.  2. Lutheri resol. conclus. 10.

SALOMO: Ego poenitentiam illam extremo vitae spiritu nihil profuturam sceleratis opinor.

CORONAEUS: At qui sacerdotis potestate divinitus ei tributa veniam consecutus est, eum tamen a culpa liberum esse credimus.

SALOMO: Nihil exsecrabilius mihi videtur, quam sacerdotes ecclesiae Romanae veniam scelerum sibi arrogare aut confitentibus peccata ignoscere, cum id uni aeterno Deo pro jure suae majestatis conveniat.

CORONAEUS: At Christus hanc apertissime discipulis potestatem largitur, ut quaecunque vincirent et solverent in terris, eadem forent soluta et colligata in coelis1.

1. Matth. 15, 19. 18, 18.

CURTIUS: Nescio quamobrem Romani pontifices haec verba ligandi et solvendi detorserint ad scelerum abolitionem, nisi quod augustiores se fore putarunt, si in jure divinae majestatis nulli creaturae communicabilia involarent et ex indulgentia vitiorum omnium infinitam auri vim corraderent. Ut quidem videmus illos ignoscere non tantum admissa scelera, sed etiam admittenda, cum legibus divinis et humanis non sine ingenti mercede solvant imperitos, nec leviorum, sed robustiorum impietatum veniam saepissime soluta pecunia largiantur. Inde1 venalium indulgentiarum pontificiis nundinationis copia, inventum Gregorii pontificis Romani, quae paulatim infinitum acceperunt incrementum, ut interdum mille annorum veniam isti largiantur2.

1. Caetera haec interlocutoris verba desunt in alio codice.  2. Liber de taxis Cancellariae, c. de absol. et dispensationibus.

CORONAEUS: Culpa quidem ignoscitur, quo minus sempiternis suppliciis teneantur, qui poenituerunt, sed purgatoria flamma expiati, ut Paulus ipse loquitur1, vitam aeternam aliquando adipiscantur2.

1. Alius: pollicetur2. 2 Thess. 2, 8.

CURTIUS: Ego poenitentibus sceleraque Deo confitentibus vitam coelestem patere judico, sine expiationis ignibus, qui nulli sunt, sed lotis vestibus pretiosissimo Christi Dei cruore1 ac lavacro, quo nos lavit ab omnibus flagitiis, ad nuptias coelestes acciri. Alioqui incongruum esset, eum quem ad convivia nuptiarum solennium excipere voles, ante verberibus, sectionibus, tormentis, ustionibus, crudelissime torquere.

1. Apoc. 1, 5.

TORALBA: Hypothesis superior a Coronaeo proposita eo pertinet, ut ab utroque merita supplicia prius exigantur, antequam sordidatos peccatorum maculis in sanctissimas angelorum aedes intrudi fateamur.

348 SALOMO: Ita quod sentio, nullum esse scelus inultum, ultionem vero, quamdiu hic vivitur, praestabiliorem fore, ut sapientiae magister significat his verbis: Ecce justis in terra expenditur, quanto magis peccatoribus?1 i.e. a justis poenas improbitatum exigi, quamdiu hic vivitur, a sceleratioribus autem post mortem, utrosque tamen levius quam pro merito plecti. Nam si pro merito omnia delicta exigerentur et supplicia decernerentur, ecquis ea perpeti posset? Sed resipiscentia pleraque peccata abolentur aut levissime puniuntur, eoque magis, si ad resipiscentiam accedant praeclarae virtutum actiones, officia erga pupillos, viduas, peregrinos et summa erga tenues benignitas.2 Itaque Daniel regem Nabochodonosorem hortabatur, ut poenas divino judicio decretas benignitate dilueret, cum nulla re peccata citius aboleantur.3 Tametsi enim veniam precantibus ac poenitentibus ignoscat, non tamen impunitos fore testatur, his verbis: purgando nos purgabit; quod David Kimchi sic interpretatur: Deus ignovit, punit tamen quodammodo, tametsi Rabbi Abraham et Chaldaeus interpres penitus ignosci putent, quod de culpa interpretandum est. Quum enim rogatione Mosis se ignovisse dixisset nihilominus declarat, se populi scelus ac diffidentiam ulturum4, uti fecit; omnes enim qui ex Aegypto egressi fuerant, duobus exceptis, in deserta solitudine perierunt. Item Davidi poenitenti ignoscit5, poenam tamen irrogavit, tum adulterini filii morte, tum etiam incestibus ac adulteriis liberorum.

1. Proverb. 11, 31. Ecclasiast. (Sirach) 12, 4. 6. Nahum. 1, 2.  2. Ezech. 18, 8 sqq.  3. Daniel 4, 24.  4. Numerorum 15, 30.  5. 2 Sam. 11, sqq.

OCTAVIUS: Scelerati quidem bonorum caede pascuntur ac diuturnam saepe vitam in summa bonorum ac voluptatum omnium affluentia transigunt, quae praemia sunt eorum, quae ab illis recte gesta fuerunt, ne ullum exstet benefactum, cui Deus justam non retribuat mercedem et quidem meritis majorem, quia nemo fere tam improbus est, qui nihil boni gesserit. De utrisque vero, probis inquam et improbis, jam mortuis ita scribit sapientiae magister:1 Prodibunt, inquit, impii praeteriti scelerum suorum recordatione. Tum justus coram oppressoribus suis stabit, cujus aspectu scelerati pavore percussi et inopinato stupore ac doloribus afflicti exclamabunt: an ille est, quem ludibrio habuimus olim; stulti qui vitam ejus insaniam et exitum putavimus ignominiosum. Itane in albo filiorum Deorum conscriptus est et inter sanctos sortem adeptus? At nobis opes et superbia nil profuerunt.

1. Sap. 5, 1-5.

SENAMUS: Est verum genus eorum, qui quod bestiarum more nullam omnino aut divinorum aut humanorum curam habuerint, corporis ac animi occasum simul pati dicantur. Deus enim utrumque necare potest1.

1. Psalm. 42 (41), 5. Matth. 10, 28.

349 CURTIUS: De his quidem statuere difficile est, eorum tamen animas, qui non innocentem bestiarum more vitam transegerunt, sed facinoribus et flagitiis vitam contaminarunt, non prius morituras confidimus, quam justissimas dederint poenas detestabilium improbitatum. Quo pertinent extrema Esaiae verba1: Videbunt, inquit, cadavera eorum, qui a me defecerunt, quoniam vermis eorum non morietur et ignis eorum non exstinguetur, sed omnibus fastidio sunt futuri. Quibus verbis sempiterna eorum supplicia fore testatur.

1. Jessiae 66, 24.

SALOMO: Rabbi Elieser planius aliquanto: Certo scis, inquit, omnia dicta factaque hominum justis suis ponderibus exigenda, nec te in fraudem impellat malus genius, quasi sepulcrum tibi sit securitatis ac impunitatis1 perfugium futurum, stabis enim coram aeterno Deo, judice totius orbis.

1. Alius: immunitatis.

CURTIUS: Magnam vobis gratiam debet ecclesia Romana, quod purgatorios ignes pene exstinctos argumentorum vi atque eloquentia1 videmini excitavisse. Nam in iis ignibus legatorum2 ac donationum vis prope immensa, quasi in causa non tantum impulsiva, ut jurisconsulti loquuntur, sed etiam finali consistere videtur, ut scilicet sacrificia missarum anniversaria fiant pro salute animae testatoris.

1. Alius: eloquentiae ardoribus2. Alius: legationum.

FRIDERICUS: Etiamsi demonstratione perspicua planum esset, post1 hanc vitam expiari scelera improborum ultricibus flammis, non propterea tamen sequeretur, sacrificia mortuis profutura.

1. Deest alibi.

CORONAEUS: Cur non?

FRIDERICUS: Quoniam divina decreta vetant. Qui, inquit Ambrosius1, non accipit hîc veniam peccatorum, illic non erit. Non erit autem ei, quod ad vitam aeternam noluerit pervenire. Item Cyprianus2: Quando isthinc excessum fuerit, non poenitentiae relinquitur ullus, nec sanctificationi locus. Hîc vita amittitur aut retinetur. Item Augustinus3: Post hanc vitam id quisque habiturus est, quod in ea conquisierit; nunc misericordiae, post judicii tempus erit. Item Hieronymus4: Cum ante tribunal Christi veneris, inquit, nec Jobus nec Daniel pro te orare poterunt. Item Chrysostomus5: Simul discesserimus, hinc non est in nobis situm poenitere aut delere peccata. Item qui in praesente vita peccata non eluet, nullam postea consolationem habiturus est. Atque eo pertinet Salomonis dictum de arbore caduca, quae eo quo ceciderit loco, sive ad Aquilonem sive ad Austrum, illic perpetuo residebit6.

1. Libro de bono more.  2. Contra Dem.  3. Ad Maced. ep. 54.  4. Homil. X in Joh. qu. 2 et 13.  5. Conc. 2 de Lazaro. ad Ebr. 2. Rom. 4.  6. Eccles. 11, 3.

CORONAEUS: Ne vobis theologis theologos opponam, satis est sacrae scripturae locum de Maccabaeis singularem denotare1: Nisi, inquit, revicturos sperarent, qui mortui sunt, frustra pro mortuis vota 350 conciperentur. Itaque Judas princeps Judaeorum mortuos pro patriae salute, solennibus sacris expiari jussit, ut peccatorum noxa solverentur.

1. 2 Macc. 12, 40. sqq.

CURTIUS: Libri Maccabaeorum non modo ab Ebraeis, sed etiam ab omnibus veteribus christianis theologis inter ἀπόκρυφα censentur et sanctissimis Laodicaeensis synodi1 decretis repudiantur.

1. Const. 55.

CORONAEUS: At posterioribus conciliis, ipsiusque Tridentinae synodi decretis, quasi sacratiores probantur mirum in modum.

TORALBA: Ego quidem non modo theologorum1 et academicorum auctoritate, sed etiam argumentis certissimis animorum purgationes et expiationes scelerum post hanc vitam fore non dubito. Sed ut votis aut rogationibus ullis eluantur, probare nullo modo possum. Nec vero Plato2 quicquam perniciosius aut capitalius hominum generi persuaderi posse scribit. Nam quo quisque sceleratior exstiterit, quo majores opes furtis aut rapinis pupillorum ac viduarum congesserit, eo confidentius alienis precibus ac sacrificiis flagitiorum suorum diritatem dilui putabit.

1. Athanasius. Cyprianus. Hieronymus. Epiphanius. Augustinus l. 15 c. 15. de civ. Dei.  2. De legibus.

SALOMO: Legibus divinis saepe admonemur, nullis sacrificiis improbitates expiari1 praeterquam eas, quae errore probabili admittantur; direpta vero bona praesertim egentium, viduarum ac pupillorum quasi flagrans incendium absumunt rapientium opes omnes. Quae cum ita sint, quis putet, sacrificia ulla aut preces mortuis proficere posse?

1. Desunt in aliis codicibus.

CORONAEUS: Si nihil proficiunt mortuis viventium rogationes, cur Judaei mortuos in sepulcra deferentes canerent suam1 השֻובה (accubationem) in qua his verbis utuntur: Spiritus domini quiescere faciat N. in horto Eden, in pace, ipsum ac omnes defunctos Israëlitas, ad cujus precantis vocem populus respondet Amen! Cur etiam Augustinus pro matre Monica sic precatur: Dimitte, domine, dimitte, obsecro, ne intres in judicium cum hac?2 Cur etiam Muhammedistae ipsi, qui supplicia inferorum quidem sempiterna fore credunt, tam ardenter precarentur ut amici vita defuncti ab interrogatione utriusque angeli atri eripiantur?

1. Alius addit; sacerdotes cantionem2. Alius: ea.

OCTAVIUS: Ista quidem precatio fit a Muhammedistis, priusquam judicium subeunt, non quod judicio semel damnatos unquam eripi putant.

SALOMO: Nec Maccabaeorum, nec Augustini autoritatem moror; nos vero nec anniversariis solennibus, nec sacrificiis, nec rogationibus illis utimur pro animis defunctorum, quia scimus nihil profuturum sed illa השֻובה1 nihil aliud est, quam vox optantium, ut beati sint amici, propinqui, parentes.

1. Alius: cantio.

CORONAEUS: Si dubia res esset, an mortuis viventium vota proficiant, ut quidem prodesse confido, nonne tutius tamen foret id facere, 351 quod mortuis nihil nociturum sit, quam illos dubia spe flammis cruciandos deserere? Nam ut sapientes vetant id facere, quod dubites justum sit, necne? ita quoque jubent nos id facere, quod dubites, profuturum sit, necne? Ac propterea laudatur Cato Censorius, qui de animarum immortalitate disputans, quorum vim et sensum exstingui morte putabant levissimi quidam Epicuraei: Si1, inquit Cato, in hoc erro, quod immortales animos esse credo, hunc errorem, quo delector, quamdiu vivo mihi eripi nolo, sive mortales sint animi, ut minuti quidam philosophi putant, non vereor, ut illi mortuum me irrideant. Quanto nos accuratius ac libentius pro amicis mortuis supplicare debemus, si certum est, ut spero, Romanam ecclesiam a pietate vera aberrare non posse.

1. Alibi: Quodsi.

SENAMUS: Ego a pontificibus Romanis1 didici, haereticum esse neminem, qui ex duabus vel pluribus inter se de religione discrepantibus doctorum virorum sententiis, utram libet, tueatur.

1. Innocens IV. in c. Si invitaveris de constitutione Thom ... lib. 4 sent. dist. 3. qu. 2 etc. si per duos, de Simonia.

CORONAEUS: Ita quidem opinor, si disputatio est περὶ τῶν ἀδιαφόρων, non tamen si de summa religionis aut de fidei capitibus quaeratur.

SENAMUS: At in eo ipso controversia gravis est, quae sint capita fidei? Nam Sorbonici theologi duodecim Christianae fidei capitibus centum viginti subrogarunt et capitalibus suppliciis addixerunt, qui contra sentirent, inter quae capita illud etiam conscriptum est, beatum Petrum non Petrum, beatum Paulum non Paulum dici oportere.

TORALBA: Video Judaeos a Christianis, Agarenos ab utrisque de summa religionis dissidere, graves etiam Agarenos inter ipsos controversias fidei existere, nec pauciores1 centum viginti haereses a Tertulliano et Epiphanio inter Christianos commemorari, nec tantum haereticos majorum gentium a se invicem dissidere, verum etiam eos, qui plus caeteris sapere videntur, Damascenum inquam a Chrysostomo, Cyprianum a Tertulliano, Epiphanium ab Eusebio, Hieronymum ab Augustino, Gregorium ab Hieronymo, Origenem a caeteris, Abaelardum a Bernhardo, Thomam a Scoto, Henricum a Durando, Albertum ab Henrico et postremo quemque superiorum scriptorum sugillare. Quin etiam magistrum sententiarum haeresium viginti quinque a junioribus Sorbonicis denotari, Graecos Christianos a Latinis, Romanos a Germanis, Helveticos et Gallos ab utrisque, Lutherum a Zwinglio, Calvinum a Stanckaro, Bezam a Castellione, in summa fere singulos a singulis, ut omnes ab omnibus, mutuis maledictis et execrationibus refutari. Ac tametsi Judaei suae religionis puritatem constantia majore tueri videantur, orientales tamen ab occidentalibus in ritibus discrepant. Quae cum ita sint, nonne praestat simplicissimam illam et antiquissimam eandemque verissimam naturae religionem, uniuscujusque mentibus ab immortali Deo insitam, a qua 352 dissidendum non erat, amplexari, illam inquam religionem, in qua Abel, Enochus, Lothus, Sethus, Noëmus, Jobus, Abrahamus, Isaacus, Jacobus, Deo carissimi heroës vixerunt, quam inter tot ac tam varias opiniones incertum quemque vagari, nec habere certam animi sedem, in qua acquiescat?

1. Alius: potiores.

SALOMO: Si heroibus illis similes essemus, nihil ritibus ac caerimoniis opus esset, plebem vero ac vulgus ignarum sine ritibus ac caerimoniis nuda verae religionis assensione contineri, vix ac ne vix quidem fieri potest.

CURTIUS: Caerimoniarum multitudo mihi non placet, quae veri Dei cultum evertit, ut paganorum et qui propius a paganis absunt, Catholicorum.

OCTAVIUS: Non video de toto genere religionum, quae purioribus caerimoniis1 Deum aeternum colendum sibi proponat quam Ismaëlitarum.

1. Alius: quae potioribus ceremoniis puriis.

SALOMO: Sed jam de via deflexerunt ac sepulcra Naphissae1 Muhammedis, ac nescio quorum2 prophetarum, continuis peregrinationibus fatigant. Judaei solas divinae legis caerimonias, non hominum arbitrio confictas, cum veri aeterni Dei cultu sic amplectuntur, ut plebis animos aeque ac eruditorum facile in officio sine ullis sacrificiis contineant.

1. Alii: Navissae2. Alius: quot.

CORONAEUS: Veram religionem Romanos pontifices jam inde a Christo Deo vero et sanctissimis apostolis ac discipulis continua serie posteritatem docuisse confido ac suae dignitatis splendorem ac decus inter haereticorum, Judaeorum ac Turcarum, Paganorum, Epicuraeorum naufragia constanti fide tueri. Et quoniam id vobis persuaderi non potest, quod tunc fore non despero, non desistam, verum Deum et hominem Christum ejusque inviolabilem parentem, virginum decus, omnes angelorum legiones, martyrum, confessorum ac beatorum omnium ordines obsecrare, ut Deum aeternum vobis propitium reddant ac pro vestra omnium salute rogationes ferant.

1. Ita omnes.
Footnote reference number missing: may be anywhere in the three paragraphs between preceding and following footnotes, or may refer to overall paragraph sequence.

SALOMO: Magnam profecto gratiam Coronaeo pro tot ac tam multis beneficiis ac potissimum pro sua erga nos pietate singulari et caritate debemus, quam vicissim imitari nos oportet, ac singulos pro singulis supplicare Deo aeterno, ut nos in rectum salutis iter, omnibus errorum vepribus ac spinis purgatum, deducat.

FRIDERICUS: Qui de sua religione dubitat, vera sit necne, aut qui falsam pro vera profitetur, nec pro caeteris utiliter vota facere posse videtur; qui vero certus ejus religionis, in qua sit acquiescendum, si veram habet, utiliter quidem pro aliis, non item pro seipso supplicabit, aut in rectum iter, quod securius tenet, Deo praelucente ingredietur.

SALOMO: Nullus unquam mortalium certior fuit de voluntate divina, quam Moses, qui tametsi Dei leges ad populum tulisset, attamen precibus fusis: Ostende, inquit1, mihi vias tuas, ut cognoscam te. Item David, divinarum legum peritissimus interpres: Vias tuas, inquit, ostende 353 mihi2; qui tamen alibi dixerat3: Notas mihi fecisti vitae vias, ut scilicet Deus illis praeluceret ad arcana legis intelligenda. Nam quadragesimo post anno quam lata lex erat, Moses coacta populi concione, illud etiam4 addidit: Non dedit Deus vobis cor ad intelligendum, nec oculos ad videndum, nec aures ad audiendum hactenus.5 Ex quo intelligitur, sine ope ab luce divina Dei leges aut jussa intelligi aut percipi non posse. Itaque vates lyricus exclamans6: Revela, inquit, oculos meos, ut intueri possim admirabilia tuae legis arcana. Quanto nos igitur studiosius quam illi preces mutuas ad Deum immortalem fundere debemus, in tanta opinionum de vera religione discrepantium varietate.

1. Exod. 33, 13.  2. Psalm. 76, 48.  3. Psalm. 5, 26. 86.  4. Deuteron. 5, 29.  5. Deest in alio codice.  6. Psalm. 119, 18.

SENAMUS: Quid vetat igitur, quo minus omnes simul ac semel pro omnibus ardenti animo illud ab immortali Deo precemur, ut recta via pergamus, si modo veram nacti sumus, sin a vera via sive vita defleximus, divina bonitate praeeunte dirigamur. Nam ut bellica tormenta sigillatim emissa non tanta vi quatiunt arces, quam si multa simul eodem impetu ferantur: ita preces multitudinis1 coelum ipsum tanto impetu feriunt, ut ipsi Deo vim afferre videantur.

1. Alius: precum multitudines.

SALOMO: At unius hominis integerrimi oratio plus habet apud Deum ponderis ac momenti, quam populi totius, ut quidem Moses, Samuel et Elias saepe declaraverunt, quoniam etiam in multitudine unius impietas caeteris obest, preces tamen bonorum semper exaudiuntur.

OCTAVIUS: Multitudinis quidem rogatio efficax est, si mente sincera Deum aeternum appellaverit; sin pro vero Deo falsum colat, aut creatori creaturam cultus communione conjungat, idem illi objici possit, quod Elias populo1: Quousque claudicabitis mox in hanc, mox in illam partem? Si Bahal rex est, hunc colite etc. Idem sacerdotibus Bahalem contentissima voce acclamantibus: Altius, inquit, exclamandum est, quia Bahal vel sopore, vel rationibus domesticis implicatur.2 Pejus etiam si dubitent, Deus sit necne, quem interpellant, quoniam dubitatio in cultu divino semper impietatis opinionem affert. Quid enim ferat3 Athesani4 theologi amuletum, quod adoraturus hostiam siligineam, quam dubitent consecrata sit necne, quod manibus contrectat: Si Deus es, inquit, adoro te, sin minus, non adoro.

1. 1 (3) Regum 18, 21.  2. 1 (3) Regum 18, 28.  3. Alibi: Quid referat4. Alius: Astesani.

SENAMUS: Omnes homines, quantum quidem opinor, Deum deorum omnium parentem agnoscunt, ac tametsi plerique communicatis honoribus creaturas cum creatori copulant, principem tamen confitentur, quem Porphyrius et Plato1 τῶν θεῶν πατέρα καὶ παντοκράτορα vocant, quem Octavius, 354 Salomo, Toralba, unice caeteris omniis repudiatis, colendum proponunt, Fridericus et Curtius caetera quidem omnia assentiuntur, hoc tamen differunt, quod Deum illum naturae parentem vel, quod idem, filium ejus coëssentialem, coaeternum carnem humanam in utero virginis induisse contendunt ac pro generis humani salute mortem pertulisse; in caeteris prope consentiunt, excepta coena, confessione et statuis; Coronaeus2, ut religiosissimus est, ne latum quidem unguem ab ecclesiae Romanae caerimoniis putat esse discedendum. Ego vero, ne usquam offendam, omnes omnium religiones probare malo, quam eam, quae fortassis vera est, excludere.

1. περὶ ἀποχῆς τῶν ἐμψυχῶν2. Alius addit: vero.

SALOMO: Mallem ego, Sename, calidus esses aut frigidus, quam in religione tepidus. Quanquam quî fieri potest, omnium religiones simul tueri, i.e. confiteri aut credere Christum Deum esse et negare Deum esse, morte affectum et supplicio ereptum, panem Deum fieri et non fieri, quae per naturam simul stare non possunt.

SENAMUS: Ego nec assentiri leviter nec temere negare volo, quae inter theologos dubia disputatione contravertuntur, sed Pauli1 sententiam sequi praestabilius duco: Factus sum, inquit, Judaeis Judaeus, Ethnicis Ethnicus et iis qui lege vacant, quasi legis expers essem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. Itaque gratissima mihi visa est Hierosolymitanorum civium concordia, ubi tamen sunt octo christianae sectae, Latini, Graeci, Jacobitae, Armenii, Gregoriani, Coptitae, Abyssini, Nestoriani, exin Judaei, Muhammedistae, et sua cujusque sectae templa, in quibus sacra seorsim fiunt, ritibus ac caerimoniis distincta, quae tamen publicam tranquillitatem summa consensione colunt. Ego vero Christianorum et Ismaëlitarum et Judaeorum, ubicunque licet, atque etiam Lutheranorum et Zwinglianorum templa subeo, ne cuiquam quasi atheus offensionem praebeam aut quietum reipublicae statum videar conturbare. Deorum tamen principi optimo maximo omnia fero accepta. Quid igitur vetat, quo minus communem naturae totius auctorem et parentem precibus communibus flectamus, ut nos omnes in verae religionis cognitionem perducat.

1. 1 Corinth. 9, 20 sq.

SALOMO: Ferendum quidem illud, ut pro singulis rota omnes et singuli concipiant, sed omnes simul in tanta religionum varietate, salva cujusque pietate, stare non possunt. At ne Moses quidem ferre potuit1, ut populus in Aegypto sacra faceret, cum id Pharao permitteret: Non est, inquit, consentaneum, ut abominationem Aegyptiorum sacrificemus Deo nostro; sin coram id fieret, lapidibus obrueremur. Ac propterea majores nostri non sine ingenti mercede a principibus extorserunt, jam inde ab ultima memoria, ut in sacellis ac templis seorsim sacra faciamus. Ob id enim et aurum coronarium Romanis pontificibus et imperatricibus 355 dependere consuevimus ac Zonarum jura imperatoribus Germanis. Nam cum in insula Delo sacra facere majorum nostrorum colonia prohiberetur ab incolis, quod Apollini et Dianae insula sacra videretur2, Caesareus dictator rescripsit: Non mihi placet, inquit, decretum, quo Judaeos amicos nostros sacris patriis uti prohibetis, aut in sacra pecuniam conferre, cum id ne Romae quidem facere prohibeantur. In eandem sententiam exstat Dolabellae proconsulis ad Ephesios epistola, ne Judaeos sacra facere in oppidis ac civitatibus Asiae prohibeantur. Nihilominus tamen sacris saepe disturbati sumus ac furentis plebis injuria violati.

1. Exod. 8, 26.  2. Josephus lib. 14, c. 17. Philo de legat ad Caligulam.

CURTIUS: Res omnium difficillima mihi semper visa est, in eadem civitate religionum inter se discrepantium auctoritatem publicam tueri. Sed fere plebs in eo genere dominatum sibi vindicare consuevit, cui obsistere ne principibus quidem tutum est. Cum enim Phocas1 imperator2 Graecorum statuas dejici jussisset, ab ipsa fece plebis in Sophiae templo mactatus est. Privata autem sacrificia exercere periculosius est, quam publica, propter occultas civium conjurationes, quae tandem aliquando in reipublicae perniciem erumpunt. Ob id enim Trajanus Plinio Asiae proconsuli rescripsit3, ut nocturnos Christianorum conventus prohiberet. Quod cum magistratus Monasterii4 civitatis Anabaptistarum sectariis permisisset, paulatim ita creverunt, ut imperium urbis invaderent. Est etiam in privatis ac potissimum in nocturnis sacris, ubi conveniunt viri et foeminae, maxima suspicio lenociniorum.5 Quae cum in sacris Bacchanalium Romae comperta fuissent, et stupri libidinesque utrius sexus effusae et caedes permistae perpetuo decreto in tota Italia vetita fuere. Quam suspicionis infamiam Christiani, qui sacra nocturna metu magistratuum procurabant, cum maxime vellent effugere, tamen nunquam potuere, ut ex apologeticis planum fit6.

1. Alius: Thomas2. Deest in uno codice.  3. Plinii Epp. 10, 96 sq. Cal. 97 sq.  4. Alius: Munsterae5. Alius: lenociniorum frequentia6. Tertullianus in apologet. Athenagoras in apol. Justinus Martyr in apol. Origenes contra Celsum.

SENAMUS: Si omnibus id persuaderi posset, quod Ismaëlitis, quod mihi, quod Octavio, scilicet omnia omnium vota, quae a pura mente proficiscuntur, Deo grata vel certe non ingrata esse, ubique terrarum eadem concordia vivi posset, qua vivitur sub imperatore Turcarum vel Persarum.

CORONAEUS: Principes hujus civitatis peregrina quidem Judaeorum et Graecorum sacra fieri publica patiuntur, non tamen caeteris sunt eadem privilegia tributa, sed tamen uti libertate cuique licet, dum nihil de tranquillitate civitatis statu detrahatur, nemo sacris adesse cogitur aut prohibetur.

OCTAVIUS: Sapienter istud quidem, ut omnia hujus civitatis instituta, quibus in optimatum statu diutissime floruit ac florebit, in quo civitatis genere nulla pestis perniciosior exoriri potest, quam discordiae civium inter ipsos.

356 CORONAEUS: Utilitati tamen publicae pietas anteferri debet ac de religione inquiri, nolentes etiam ad sacra publica cogi, ut sanctissimis ecclesiae Romanae decretis cavetur1. Huc enim pertinet illud: Compelle eos intrare.2

1. C. urgente: de haereticis.  2. Luc. 14, 23.

OCTAVIUS: Illic agitur, opinor, de vocatis ad nuptias, quos, si adesse nollent, valde ineptum minimeque decorum videretur fustibus aut subjecta poena capitali cogere velle, si quidem voce ἀναγκάζειν interpretamur τὸ βιάζεσθαι.

CURTIUS: In eam sententiam Tertullianus1 ita scripsit: Non est religionis cogere, quae sponte suscipi debet, non vi. Et quidem concilio Nicaeno, Constantinopolitano, Ephesino, Chalcedonensi sanctissime ita decretum est, haereticos non armis esse, sed doctrina expugnandos, nec zizania ante messen convellenda. Idem video placuisse Augustino2, Hieronymo3, Bernhardo4. Deus, inquit Hilarius, non eget obsequio necessario, nec requirit coactam confessionem, non nisi volentem recipit. Simplicitate quaerendus est, confessione discendus, caritate amandus, timore venerandus, voluntate probitatis retinendus. At sacerdotes Deum timere vinculis coguntur, poenis jubentur, carceribus continentur, virgines nudantur ad poenam, sacrata Deo corpora ad fructum spectaculi et quaestionis aptantur. Haec ille. Atque ob id Priscilliani haereseos damnati sunt, quod haereticos poenis cruciandos esse arbitrarentur.

1. Ad Scapulam.  2. L. 4. confess. c. 19. l. 6 c. 2 de civ. Dei. l. 1. contra Manich. c. 1. Contra Pelag. l. 2, c. 22.  3. C. 14 M. et l. 3. contra Pelag.  4. Serm. 64 in canticum.

SALOMO: Jubet quidem lex divina1, masculos omnes singulis annis coram Deo se sistere, solennium festorum diebus, nec muneribus vacuos venire, neminem tamen cogi voluit. Quae enim contumelia gravior in Deum cogitari potest, quam ad illius obsequium quenquam cogere velle, cum nemo satis alacri mente ad eum amplexandum accedere possit. Nefas est, Deum ab invitis et nolentibus coli, si quis nostrae gentis, deserto Dei cultu, Deum peregrinum, peregrina sacra sibi quaerat, lapidibus obrui, civitas vero solo exaequari jubetur. Eadem poena sequitur eos, qui summo pontifici imperanti non acquieverunt. Atque eo pertinet foedus illud, quod Asa2 rex cum tribubus Juda et Benjamin percussit, quo caput ejus, qui Deum aeternum deseruisset, sacratum3 est, sed eo foedere nihil de peregrinis cavetur. Ac tametsi populus Israel jussus est, cum in regionem sibi promissam venisset, populos exscindere, templa, locos, altaria funditus evertere, non tamen finitimos populos religionem mutare coëgerunt. Nam cum David Ammonitas, Moabitas, Idumaeos sub imperium suum subjunxisset4 ac vectigales fecisset, suis tamen religionibus ac sacris uti passus est. Atque illud est, opinor, quod Julianus5 in libro, quem adversus Galilaeos scripsit, innuere videtur, 357 cum legibus Mosis cautum fuisse putat, ne aliarum gentium templa ac delubra exscinderentur.

1. Deuter. 16, 16.  2. 2 Par. 15, 3 sq.  3. Alius: damnatum4. Alius: subegisset5. Apud Cyrillum in librum Juliani.

CURTIUS: Haec quaestio, an quisquam suam religionem ejurare cogendus esset1, magnis contentionibus agitata fuit in senatu Lusitanorum, Emanuele rege. Cum enim Ferdinandus,2 Castiliae rex, Judaeos omnes finibus imperii sui exegisset, pars in Galliam Narbonensem, unde postea a Francisco rege depulsi fuere, exceptis oppido paucis, qui proscriptionis metu religionem mutarunt vel simularunt, pars maxima in Lusitaniam concessit. Rex Emmanuel coacto concilio decerni jussit, an cogendi essent, christianam religionem profiteri. Tandem decretum est, cogendum esse neminem nec tamen ferendum esse, Judaeos sua religione uti, sed edicto cautum est, ut brevi finibus excederent, ni vel religionem ejurare vel durae servitutis jugum subire mallent. Quibus non erat exeundi potestas, propter navigiorum difficultatem vel inopiam, metu servitutis impendentis baptizari maluerunt. Sed cum haberetur concio Vlysipone urbe metropoli, plaga Christi crucifixi minio picta, cruore fluenti similis apparebat, adversa luce solis. Quod concionator cum prospiceret, clare vociferans: Advertite, inquit, Christi salvatoris vulnera, ut sanguine diffluunt. Plebs admirari et assentiri, quousque Judaeus quidam νεόφυτος, qui religionem christianam simulabat, clara voce plebem attonitam objurgans: Ecquid nos, ait, lignea isthaec mortui hominis imago movet? Qua voce audita concionator hominem ut perfidum ac detestabilem, totamque gentem acerrima oratione exsecratus, quod simulatione fucata Christianum se mentiretur. Quibus vocibus percita plebs ac furenti similis hominem fano detractum lapidavit, nec eo contenta per urbem Judaeos undique conquirens, tria3 circiter millia trucidavit. Rex intellecta re graviter tulit, quod Judaeos ad suae religionis desertionem compulisset, ac seditiosorum capita una cum concionatore in crucem egit.

1. Alius: ejurare posset2. Alius addit: Arragoniae et3. Deest in aliis codicibus.

SALOMO: Nihil est, quod gravius feram, quam pietatem altissimis radicibus insitam irrideri, unde calamitosae civitatum conversiones atque eversiones oriuntur, quas infinitum est commemorare. Sed pauca de multis: Cum in urbe Hierosolyma Judaei solenni festo sacra facerent, quidam e militibus praesidianis terga in ipso templo nudavit ac foedissima verborum contumelia sacratissimos ritus conspurcavit. Hic a plebe ad supplicium raptus est, non tamen id prius fieri potuit, quam viginti circiter hominum millia necarentur.1 Sed plerique principes pietatis speciem impie obtendunt, ad innocentium opes diripiendas, ut Ludovicus Hungariae, Dagobertus et Philippus Augustus Francorum, Ferdinandus Arragonum reges, falsis criminationibus circumventos Judaeos proscripserunt, et ubi defuit materia calumniandi, vim apertam adhibuerunt, ut et Cracoviae Judaei omnes avorum memoria caesi 358 sunt, praeter impuberes, qui religione christiana imbuti fuere, caesorum etiam domos incenderunt, quo incendio tota Cracovia deflagravit.

1. Josephus de bello jud.
Footnote reference missing in original: position at “necarentur” is conjectural.

OCTAVIUS: At Ferdinandus rex Arragonum iniqua quadam pietate vel potius inexplebili pecuniarum aviditate, postquam Judaeos exegisset, et qui metu opum amittendarum baptizati fuerant, simulata religione spoliasset, Mauros Granatenses Arabicae1 religionis, Mahummedem ejurare coëgit. Non prius tamen id fieri potuit, quam ut Alsagnynum2 pontificem Maurum baptizari, carceribus ac tormentis diu cruciatum, compulisset, librorum etiam 5000, quos Ismaëlitae pro sacris habent, comburi jussit. Deinde mutata religione, quadruplatoribus oblata occasio est eos proscribendi, qui religionem christianam simulare dicebantur, quae omnia facta sunt Ximene Cardinale suadente, quem cum Toleti pontifex esset, monuisse decuerat concilii Toletani decreto cautum esse, ne quis invitus religionem Christianam profiteri cogeretur.

1. Alius: Hebraicae2. Alius: Alfagninum.

FRIDERICUS: Theodorici, Romanorum et Gothorum imperatoris, sententia digna est, quae litteris aureis pro foribus principum inscribatur. Cum enim a senatu Romano admoneretur, ut Arianos suppliciis ad fidem catholicam adigeret, ita rescripsit: religionem imperare non possumus, quia nemo cogi potest, ut credat invitus.

CURTIUS: Praeclare ille quidem, melius etiam Jovianus imperator, qui edicto unionis proposito, quod Henoticon appellabat, Paganos, Christianos, Arianos, Manichaeos, Judaeos ac prope ducenta sectarum genera ad concordiam aggregans, oratores ad modestiam assidue cohortabatur, ne plebem seditiosis concionibus ac reipublicae statum perturbarent, sed ad pietatem, integritatem, caritatem mutuam invitarent.

Quae cum omnibus probarentur, Coronaeus jussit me pueros arcessere, quibus obtulit canticum1: Ecce, quam bonum et quam jucundum, cohabitare fratres in unum, non diatonicis vulgaribus aut chromaticis, sed enharmonicis rationibus, diviniori quadam modulatione compositum, quo suavissime omnes delectati ac seipsos mutua caritate amplexati discesserunt. Deinceps mirabili concordia pietatem ac vitae integritatem communibus studiis ac convictu coluerunt, sed nullam postea de religionibus disputationem habuerunt, tametsi suam quisque religionem summa vitae sanctitate tueretur2.

1. Psalm. 133 (132), 1.  2. Alius: coleret.

Finis.


359 Ad pag. 295 lin. 10 pertinet subsequens carmen graecum, quod ibi non nisi latine versum legitur.

The transliteration is given in a separate block.
Χριστὲ θεοῦ τέκνον, τέρεν ἄνθος, ἀένναε μίστα,
Κόσμων ἀμφιδρόμων ἐποχούμενε κοίρανε νώτοις
Αἰθερίοις, ἀλκῆς ἵνα σοι σθένος ἐστηρίκται,
Πάντ᾽ ἐπιδερκομένῳ καὶ ἀκούοντ᾽ οὔασι καλοῖς.
Σὴ γὰρ ὑπὲρ κόσμον τε καὶ οὐρανὸν ἀστεροέντα,
Χριστ᾽, ὑπερεκτανύται πολλὴ αἰώνιος ἀλκή,
Ἧι ὑπερηωρήσας ὀρίνων φωτὶ σεαυτὸν,
Ἀενάοις ὀχετοῖσι τιθήνεις νοῦν ἀπέραντον,
Ὅς ῥα κύεις τόδε πᾶν, τεχνώμενος ἄφθιτον ὕλην,
Ἧς γένεσις δεδόκηται, ὄτι σφε τύποισιν ἐδήσας‧
Ἔκ σου ἀπορρεύσαντ᾽ ἁγίων γεννήματ᾽ ἀνάκτων,
Οἳ σε μὲν ἀμφίστασι, κρατίστ᾽, ἔκ σου γεγαῶτες
Πεμπόμενοι τῇ καὶ τῇ ὑπ᾽ ἀγγελίησιν, ἕκαστα
Πρεσβυγενεῖ διάγουσι νόῳ καὶ κάρτεϊ τῷ σῷ.
Πρὸς δέ τι καὶ τρίτον ἄλλο γένος ποίησας ἀνάκτων,
Οἳ σ᾽ ἄδουσι κατ᾽ ἦμαρ, ἀεὶ μνήσκοντες ἀοιδῆς,
Ὅς θανάτῳ ζωὴν, βέλτιστε, βροτοῖσιν ἔδωκας.
Christe theou teknon, teren anthos, aennae mista,
Kosmôn amphidromôn epochoumene koirane nôtois
Aitheriois, alkês hina soi sthenos estêriktai,
Pant’ epiderkomenô kai akouont’ ouasi kalois.
Sê gar huper kosmon te kai ouranon asteroenta,
Christ’, huperektanutai pollê aiônios alkê,
Hê huperêôrêsas orinôn phôti seauton,
Aenaois ochetoisi tithêneis noun aperanton,
Hos rha kueis tode pan, technômenos aphthiton hulên,
Hês genesis dedokêtai, hoti sphe tupoisin edêsas;
Ek sou aporrheusant’ hagiôn gennêmat’ anaktôn,
Hoi se men amphistasi, kratist’, ek sou gegaôtes
Pempomenoi tê kai tê hup’ angeliêsin, hekasta
Presbugenei diagousi noô kai karteï tô sô.
Pros de ti kai triton allo genos poiêsas anaktôn,
Hoi s’ adousi kat’ êmar, aei mnêskontes aoidês,
Hos thanatô zôên, beltiste, brotoisin edôkas.
Praefatio
Libri I-IV